monumenta.ch > Plinius > 34 > 10 > 29 > 3 > 1
Prudentius, Contra Symmachum, 2, PRAEFATIO <<<     >>> titel

Prudentius, Contra Symmachum, 2, LIBER

1 [

1. Cunabula, initia, Iso, Vat. A.

2. Hebes, stultus, I.

4. Obiecta, mihi a Symmacho.---Legam, colligam, I.

5. Unde, dicam, Vat. A.---Coepisse, hanc haeresim colere.---Quibus, causis.---Orsum, incoeptum, I. Scilicet esse, Vat. A.

6. Quo, ut.---Illice, suasoria arte, deceptibili, deceptrice, I.

7. Armorum, praeliorum.---Dominos, Romanos, I

8. Patris, patrum.---Genitos, nutritos.---Imagine filio, qui est imago patris.---Avita, antiqua, I.

9. Exempla, per.---Congesta, cumulata, I.

]
[

In Rat. est titulus Adversus Symmachum liber II incipit. In Mar., Aurelii Prudentii Clementis; nihil praeterea. In aliis nulla inscriptio.

3. Iureti codex, cedere Christo, quod nescio, cur a Cellario praeferatur, tanquam dignius poeta.

5. Widm. ad oram, inde; melius unde.

6. Vat. A scribit inlice. Post hunc versum inseruntur in multis codicibus verba haec ex Symmachi relatione. Quis ita familiaris est barbaris, ut aram Victoriae non requirat? Cauti in posterum simus; et talium rerum ostenta vitemus. Reddatur saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit. Vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votira est. Nemo colendam neget, quam profitetur optandam. Nonnullae occurrunt varietates lectionum in codicibus. In Vat. A, arma Victoriae pro aram Victoriae. In Aldo, non quaerat pro non requirat. Vat. A, mendose, aut in posterum pro cauti in posterum. Plerique, etiam Heinsius, sumus, et postea vitamus: mihi magis placet cum Aldo simus, vitemus. Vat. A, ostentavimus; Mar. a prima manu, ostentamus; Prag., ostenta videmus; alii recte, ostenta vitemus aut vitamus. In Mar., abrasis prioribus, dignitas vestra. Etiam Rat. a prima manu, et Sich., dignitas pro aeternitas. Mar., arceant hanc. Prag., corrupte, nociva pro votiva, cuius glossa in Vat. A est chara. Ante verba Symmachi nonnulli inscribunt Symmachus, et post ea Prudentius.

7. In Prag. et Ald. mendum venerantes pro vernantes: Heinsius mallet vernantis. Becmanus in Manuduct. ad ling. Lat. correxit etiam hunc errorem venerantes, et ex suo ms. reposuit vernantes. Putarunt aliqui armorum hos dominos esse Constantini filios; alii Valentinianum II et Arcadium, qui fratres postea dicantur, quod Theodosius Valentiniano loco patris fuerit. At dubium non est quin de Arcadio et Honorio Prudentius loquatur. Quod enim vers. 10 ait, Orator catus instigat, id intelligi potest, vel quia Symmachus fortasse obtulerat his imperatoribus suam relationem, vel quia ex ea relatione, ad alios imperatores habita, iuvenum imperatorum animi, aliis instigantibus, permoveri poterant, nisi valida responsione refelleretur.

8. Mar., patres, a prima manu; Prag., patrum: legendum patris. Vat. A, Prag. et Rat. a secunda manu, vitae male, pro avita. Mariettus hoc loco quaerendum ait quaenam uxores maritos sequerentur in castra, et ibi susciperent liberos. Ego puto, inter castra patris intelligi posse, dum pater militaret, non ita ut in ipsis castris nati fuerint. Vide etiam glossam, ubi patrum diversa est lectio, sed non bona.

9. Vat. A. Weitz cum suis, edoctos; sed in Bong. supra erat eductos, quod habent reliqui et recte pro educatos, uti apud Plautum, Terentium, Iuvenalem et alios. Mar., Alex., Urb., Weitz., Sich., Ox., Cauch., et a manu prima Thuan., Rat. a secunda manu, Torn. ad oram, calentes. Pal., Widm. supra, Prag., Rat. a prima manu, Ald., Torn. in textu, Gis., tenentes. Gis. ad marg., colentes. Heinsius et recentiores, calentes, quod Prudentianum Heinsio videtur, cum amet Prudentius verba cum quarto casu coniuncta, ut aestuare, sudare, flere, vivere, anhelare, arietare, currere, suspirare, credere, sitire, spirare, pluere, prurire, ludere, mendicare, glorificare, resultare, ruere, spumare, sufflare, susurrare, sapere, tumere, triumphare, strepere, cogitare, ardere.

]
Hactenus et veterum cunabala prima deorum,
2 Et causas, quibus error hebes conflatus in orbe est,
3 Diximus, et nostro Romam iam credere Christo.
4 Nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam.
5 Unde igitur coepisse ferunt, aut ex quibus orsum,
6 Quo mage sancta ducum corda illice flecteret arte?
7 Armorum dominos, vernantes flore iuventae,
8 Inter castra patris genitos, sub imagine avita
9 Eductos, exempla domi congesta calentes,
10 [

10. Catus, doctus: Symmachus, I.

11. Iactat, ad senatum dicit, I.

15. Sancte, religiose, I.

17. Reddunt, respondent, I.

19. Ausoniae, Romanae.---Vir, Symmache, I.

21. Pater, Romulus, I.

22. Hanc, artem, victoriam, I.

23. Aris, sacris.---Farre, sacrificio farris, I.

26. Hanc, victoriam, I.

29. Explicet, expandat.---Talentis, metallis, I.

]
[

10. Egm. supra, ortator catus, hoc est, hortator. Retine orator.

13. Dionysius Halicarnasseus lib. I de monte Palatino agens: In vertice vero tumuli Victoriae fano exstructo, rem divinam ei alternis annis fieri instituerunt (Arcades), quod et nostra aetate Romani faciunt. Cicero vero, lib. II de Nat. deorum, cap. 61, et Livius, lib. XXIX, testantur, in Palatino fuisse templum eiusdem deae. Dio lib. XLV memorat templum Victoriae in quo erat cella sive aedicula Iovis Capitolini. P. Victor in descriptione Urbis regione octava recenset templum Victoriae in Foro. Livius lib. XXXV, cap. 9: Iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit.

14. Fabr., Gis., ecquis; alii, et quis. Ald., et quis magnus: melius et quis amicus.

15. Vat. A, hanc vestro sancto. Ald. et alii, hanc sancte vestro. Prag., neget. Hoc ipsum est quod aiebat Caecina lib. VI Ep. fam. Ciceron.: Nemo nostrum est, ut opinor, quin vota Victoriae suae fecerit: nemo quin, etiam cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut quamprimum Caesar superaretur, optaret.

16. Vat. A, quid; legendum quod.

17. Ald., Gis. ad oram 1 ed., haec ubi dicta dedit, quod passim a Virgilio usurpari observat Grangaeus. Idem notat recte reddunt pro respondent adhiberi, quoniam dare aliquando est dicere.

18. Mar. a prima manu, victoria ducis, male.

19. Ald., fortibus Ausoniae, vir facundissime lingua, minus bene.

22. Teolius in not. ad vers. 8 colligit ex hoc versu 22, avum Arcadii et Honorii fuisse religioni Christianae addictum, quod clare liquere non puto: nam ratio parandi victoriam, quae subiicitur, etiam in ethnicis valet. Illud constat ex Orosio, eorum avum, antequam occideretur, baptizari voluisse. Post hunc versum caetera in Pragensi codice desiderabantur.

23. Ald., non farre sale. Lege non farre molae. Barthius ex charta, manu veteri probeque exarata, diversas scripturas ad hunc et seqq. versus adnotat lib. XX, cap. 8. Hic versus ita ibi legebatur, Non arris, non farre, mola Victoria velox. Mendose arris. At farre, mola, optime disiungi arbitratur Barthius, ut copia maior sit poeticae eloquentiae. Velox non illi displicet: cui enim non ales Victoria?

24. In ms. Barthii, labor, impigra et aspera virtus, quae lectio ab eo negligitur.

25. Teolius ait, pene omnes Vaticanos et Heinsii plerosque habere violentia, cura; sed Heinsio in notis magis arridere lectionem vigilantia, curae, quae Chamillardo unice probatur. Nescio quinam codices habeant vigilantia, curae. Heinsius ad verba violentia, cura, id tantum notat: Ita codices: VIGILANTIA CURAE nihilominus videtur castigandum. Neque aliud addit Chamillardus, qui edidit violentia, cura, et in nota solum ait: Ita codices, inquit Heins us, nihilominus VIGILANTIA videtur castigandum. Heinsius coniecturam fortasse sumpsit ex Barthio, qui in suo ms. legit. Vis animi excellens, ardens violentia, curae, et praeferendum putat curae; tum existimat, violentia commutandum in vigilantia. Verum, dissentientibus codd. mss., nihil mutandum, cum violentia hic etiam locum habeat pro audacia; aut eo sensu quo in sacra pagina dicitur, violentos rapere regnum Dei. Catullus in carm. Nupt. ait: Amat victoria curam.

26. In ms. Barthii legitur Hanc tribuunt, durum et tractandis robur in armis. Sed Barthius mavult durum tractandis robur in armis sine et, ut haec verba sint definitio quaedam victoriae quae nihil aliud est, nisi invictum robur, inscium cedere in armis. Mihi id non placet: nam potius accipio durum robur in nominativo, ut etiam robur intelligatur tribuere victoriam. Tota haec sententia expressa est apud Sallustium in Catilina, et Arnobium lib. VII, quod notavit Chamillardus.

28. Turnebus, num. 390 Advers., rutilas Victoriae pennas explicat Ciceronis verbis III de Natura deorum, ubi Victoriolas aureas memorat, quod scilicet ex auro eas facere solerent. Claudianus, Panegyr. de sexto consulatu Honorii de Victoria in curia Iulia: Romanae tutela togae, quae divite penna Patricii reverenda fovet sacraria coetus. Apud Romanos plerumque ales effingebatur Victoria: in quodam tamen nummo Titi sine alis exhibetur. Lacedaemonii etiam et Athenienses Victoriam involucrem repraesentabant, tanquam semper apud eos mansuram.

29. Ald., Tornaes. in textu, Galland., Gis. in textu e ed., et ad marg. 2 ed., formata metallis. Apud Isonem metallis videtur diversa lectio, non glossa. Prudentius videtur potissimum loqui de Victoria quae in curia Iulia exstabat, vere formata multis talentis. Dio lib. LI de Augusto post victoriam Actiacam: His peractis, Minervae templum, et quod Chalcidicum vocatur, tum curiam Iuliam, in honorem patris sui factam. dedicavit: in eaque imaginem Victoriae posuit, quae hodie quoque exstat, Tarento olim Romam advecta, ac a Caesare tum in curia posita et spoliis Aegyptiis decorata: quo Caesar nimirum ostendebat imperium se ex Victoria esse adeptum. In veteri Romano Maffeiorum Calendario Ara Victoriae in curia dedicata legitur V cal. Sept. De hac Victoria aurea pondo 320 ab Hierone missa vide Livium lib. XII, cap. 37 qui refert in Capitolio et in templo Iovis fuisse locatam. De Victoriarum aureis simulacris, Valentiniano a Tripolitanis oblatis, agit Ammianus lib. XXVIII.

]
Orator catus instigat, ceu classica belli
11 Clangeret, exacuitque animos, et talia iactat.
12 Si vobis vel parta, viri, Victoria cordi est,
13 Vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum
14 Obtineat, vobis regnantibus. Et quis amicus
15 Hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam
16 Imperio, cui semper adest, quod laudibus implet?
17 Haec ubi legatus: reddunt placidissima fratrum
18 Ora ducum: Scimus, quam sit victoria dulcis
19 Fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae:
20 Sed quibus illa medis, qua sit ratione vocanda,
21 Novimus: hac primum pueros pater imbuit arte;
22 Hanc genitore suo didicit puer ipse magistro.
23 Non aris, non farre molae victoria felix
24 Exorata venit: labor impiger, aspera virtus,
25 Vis animi, excellens ardor, violentia, cura,
26 Hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis:
27 Quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis
28 Marmoreo in templo rutilas Victoria pennas
29 Explicet, et multis surgat formata talentis:
30 [

30. Versis, Cum in fugam vertuntur homines, I.

32. Formae, Victoriae deae, quae formam feminae habet, I.

34. Anhelantum, sudantium bello, I.

36. Pexo, ornato.---Virago, fortis femina, Victoria, I.

37. Suspensa, elevata.---Strophio, cingulo, I.

38. Tumidas, per tumidas, I.

40. Iure, quia hoc lex poetarum est, I.

41. Lepida, aperta, eloquens, pulchra.---Sacello, templo, I.

42. Notis, figuris, coloribus, I.

]
[

30. Pal., non aderint, male. Iuretus testatur, in quibusdam schedis pro hastis legi alis, et utrumque ait rectissime dici: nam Victoria ales fingitur, et hastas vertit, cum vim omnem alio convertit: adeoque putat, a vetere et recepta lectione non temere discedendum, quae suas habet veneres.

31. Ald., Pal., Mar. a prima manu, codices Heins. praeter alterum Rott., et nostri plerique, aptas, et in Alex. glossa id est, associas. Iureto etiam concinnius videtur aptas, quod in suo ms. exstabat. Urb., Weitz., Gis., optas. Barthius ita legi et distingui in suo ms. affirmat: Quid miles propriis diffisus viribus; optas Irrita femineae tibimet solatia formae? ut videatur abruptus quidam sensus velut indignantis esse Victoriae.

34. Ald., Mar. a prima manu Vidit anhelantem, regeret quae tela virorum, minus bene.

35. Ald., Mar., Weitz., Gis., sua dextera cuique est. Vat. A, Egm., Iureti codex, Pal., Widm. supra, sua dextera forti est, quod praefert Iuretus, quia non cuiusvis, sed fortium virorum est victoriam adipisci: idque exstat in Alex. pro diversa scriptura. Fabr., Gifan. in e breve, Thuan., Urb., Alex., sua cuique dextra est, quod placet Heinsio, quia superiora satis evincunt hoc ipsum de fortibus esse accipiendum. Heinsius pro hac ipsa lectione allegat codicem Pal., qui a Weitzio affertur pro alia, ut vidimus. Confer Comment. ad vers. 105 Hamartigeniae sua cuique iura. Barthius legit sua dextera cuique est, et hoc versu vult confirmare, victoriam esse durum tractandis robur in armis, de quo vers. 26, sed non persuadet: nam ibi mentio erat de victoria tanquam iam obtenta, hic de causa ipsa victoriae, quam deam fingebant veteres. Arnobius lib. IV: Victoria, pax, aequitas, et caetera quae in superioribus dicta sunt, quanam ratione, qua via, intelligi possunt dii esse, atque ad superiorum concilium pertinere? nos enim nihil horum sentimus et cernimus habere vim numinis, neque in aliqua contineri sui forma, sed esse virtutem viri, salutem salvi, victoris victoriam.

36. Schulzius, in dissertatione de Ara Victoriae, ex hac descriptione et monumentis Graecis Latinisque colligit, his signis simulacrum Victoriae cognosci posse: Figura muliebris stans, rarius sedens, capite nudo vel operto, revincta strophio et tunica muliebri usque ad talos dependente, vel astricta magis, vel laxiore et fluente, pedibus nudis insistens terrae, vel globo, vel galeae, vel prorae navis, alas binas humeris affixas gerens, mox ad terram dependentes, mox explicatas ad utrumque latus, aliquando sursum sublatas, dextra coronam oleaginam, quercinam vel ex lauro confectam tenens, sinistra vero palmam vel tropaeum; saepius ambabus manibus arma ad tropaeum suspendens, vel clypeo litteras inscribens.

37. Ald., Rat. a prima manu, Mar., Vat. A, Bong., Alex., Urb., Gis., Cell., Teol., Galland. cum Tornaes., recincta. Heinsius cum Cauchiano, Weitzio et plerisque Weitzianis, revincta, quod praestare ait Heinsius, quia aliud quid designat recingi, et Cauchius confirmat in veteribus nummis Victoriam exprimi strophio revinctam. Cellarius contra ait, Prudentii quoque esse recincta veste in Romano vers. 236, ex Aen. IV, vers. 518. Fortasse poterit intelligi, strophio recincta idem esse ac corona, seu strophio cincta caput. Alio sensu recingi est discingi. Sic etiam revincio duplicem contrariam significationem habet. Victoria suspensa pede interdum effingebatur, ut instabilem eam esse constaret.

38. Bong., Widm., fluitantes investita supra fluitante sinu investita, quod tenuit Weitzius. Alii, fluitante sinu vestita. In museo Pio-Clementino statua marmorea Victoriae asservatur, ubi prorsus nudae ostenduntur papillae. Fortasse si legatur investita, verbum hoc vim negandi habebit. Investis Tertulliano nudus est de Pallio cap. 3, Nudus et investis (Adamus) figulo suo consistit. Pueri imberbes dicebantur etiam investes.

39. Ald., Mar. a prima manu, at vos. Ald., Weitz., assimilatis, quod Heinsio non placet pro assimulatis.

40. Egm., Pal., Bong. supra, nomen pro numen, minus bene. Weitz., Mar., Widm. a prima manu, Bong. a prima manu, numen imponere. In Barthii codice manus, assimilatis Iure poetarum monstris, componere numen.

41. Barthii codex a prima manu, ex vestro prompsit. Giselinus putat libros poetarum a Prudentio vocari ironice sacellum, sive sacrarium gentilium. Ego intelligo sacellum esse fanum, templum, et superstitionem gentilium, quam pictura socii poematis arte auxerit. Ut enim ex tota serie orationis patet, in habitu Victoriae confingendo poesin, picturam et superstitionem suas habuisse partes Prudentius confirmat. De pictura egregius est locus Sap. XV, 4: Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae, labor sine fructu, effigios sculpta per varios colores.

42. Veteres solebant ceris pingere et picturam cera liquenti inurere, ut docet Plinius lib. XXXV, cap. 11, et lib. XXI, cap. 14. Eam ob causam antiqui scriptores, tum profani tum ecclesiastici, cum de pictura verba faciunt, passim ceram simul commemorant. S. Paulinus epist. 8 ad Severum: Non in tabulis putribilibus, neque ceris liquentibus, sed in tabulis carnalibus cordis tui pinxit. Vide notam Frontonis Ducaei ad haec Paulini verba. Ut alios omittam qui de veterum pingendi ratione scripserunt, Ioannes de Fonseca et Figueroa librum ms. de reteri Pictura reliquit, quem laudat Nic. Antonius. Cl. Requenus non multis ante annis veterem pingendi rationem, et cera pro oleo utendi, iam pridem deperditam, feliciter invenit, aut aliam novam similem excogitavit; quam Petrus Garcia de la Huerta, multis adhibitis experimentis et doctis observationibus, quas in vulgus edere cogitat, feliciter promovit. Id opportune monere volui, ut melius intelligantur cl. Stephani Antonii Morcelli verba in commentariis elegantissimis ad calend. Constantinop. tom. I, pag. 116: Tabulas encausto pictas aqua non laedit, ut nuper encaustica rursum inventa, pictores in Urbe verissimum experimento deprehenderunt. Recte ostendit Morcellus ex concilio Nicaeno II, adhuc saeculo VIII hanc pingendi rationem pictoribus fuisse familiarem: Non tabulam cera perfusam honorantes, sed regem . . . . Quanquam imago nihil aliud est quam lignum, et colores cera commixti et temperati. In Ephemeridibus Romanis anni 1781, pag. 119, exponitur opusculum Anglicum domini R. E. Raspe, Londini 1780, quo probat verisimile esse, apud Aegyptios, Graecos et Romanos consuetudinem oleo pingendi fuisse, aut veteres pictores proxime ad eam accessisse: certum esse ait saeculo X aut XI eam consuetudinem viguisse. Inserit duos tractatus saeculi X aut circiter, alterum Theophili presbyteri, alterum Heraclii De coloribus et artibus Romanorum. Carmen Hispanicum de Pictura cum notis Segoviae editum, auctore D. Didaco Antonio Reion de Silva, in eisdem Ephemeridibus Romanis anno 1786, num. 47, summis laudibus commendatur; eum novis edendis libris ad liberales artes illustrandas egregie incumbere, compertum nobis est.

]
Non aderit, versisque offensa videbitur hastis.
31 Quid, miles, propriis diffisus viribus, aptas
32 Irrita femineae tibimet solatia formae?
33 Nunquam pennigeram legio ferrata puellam
34 Vidit, anhelantum regeret quae tela virorum.
35 Vincendi quaeris dominam? sua cuique dextra est,
36 Et Deus omnipotens: non pexo crine virago,
37 Nec nudo suspensa pede, strophioque recincta,
38 Nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.
39 Aut vos pictorum docuit manus assimulatis
40 Iure poetarum numen componere monstris:
41 Aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello,
42 Quod variis imitata notis, ceraque liquenti
43 [

44. Ludere, pingere.---Fucis, mendaciis, I.

46. Homerus, poeta magister.---Acer, fortis, sagax.---Apelles, pictor, I.

47. Numa, cultor idolorum, et aedificator templorum.---Cognatum, cognatam vocat rem, ex his tribus scilicet, pictore, poeta et mago coadunatam.---Camoenae, poetarum, Iso.

48. Idola, id est magorum.---Docta, in pictura et in poemate, I.

49. Edatur, dicatur, proferatur a vobis.---Cur sacra, verba senatus, I.

]
[

45. Heinsius cum altero Rott., Fabr., Widm., Bong., Teol., Cham., Gis. ad marg., Sich., Vat. A, Rat., Torn. ad oram, Mar. sic cassa figuris. Urb., sic segnia rerum. Alex. a prima manu, Weitz., Widm. ad oram, Bongars. ad oram, Gifanius ex tribus vett. libris, Oxon., Thuan., Egm., sic inania rerum. Contendit Gifanius, sic posse corripi, ut fac. Repugnat Heinsius, qui non bene Aldum citat pro hac lectione sic inania: nam Aldus ita quidem ediderat, sed emendavit et inania rerum, quae lectio mihi probatur, et exstat in Alex. pro div. script., et in textu Giselini recepta est. Gallandius ait, in Tornaes. esse cum Aldo inania rerum in textu; sed non explicat an sit et inania, an sic inania. Saepe accidit ut in Prudentio veram lectionem corruperint inepti correctores, qui syllabam brevem ratione caesurae ab eo frequenter produci ignorabant.

46. Gifanius, qui verbo FAC totum hunc locum laborat explicare, acrem sonare ingeniosum advertit. In Vat. A mendum est acer Apellas. Indicatur poesis in Homero, pictura in Apelle, et superstitio in Numa.

47. Ald., Gifanius loc. cit., Weitz., Widm. supra, Alex., Urb., Gis. ad oram, Thuan., Boher. vetustior, cognatumque volunt. Vat. A, codex Iureti et Thuan. a secunda manu, cognatumque vocant. Mar., Rat., alter Rott., Ox., Fabr., Gis., Bong., Widm., Heins., Teol., cognatumque malum per epexegesin, ut pigmenta, camoenae, idola sint cognatum malum. Pro pigmenta Bong., Widm. a prima manu. Gifanius, figmenta. Retine pigmenta, et intellige picturam. Heinsius praeterea scribit et scribendum ait camoenas, repugnantibus membranis; quem tamen secutus est tacitus Teolius. Mihi certe non displicet lectio Heinsii, et in mentem etiam antea venerat: sed videndum est an lectio codicum defendi valeat. Gifanius legit cognatumque volunt figmenta camoenae, et explicat acri cognatum volunt, hoc est, idem volunt figmenta camoenae Egeriae. Scilicet Egeriam camoenam vocari putat, quia grata fuit camoenis, ut ait Ovidius III Fastorum. Eodem ergo, inquit, pertinet figmentum illud Numae de Egeria. Quae explicatio mihi non probatur. Puto ergo legendum cognatumque malum, pigmenta, camoenae, Idola, convaluit fallendi trina potestas: ut cognatum malum convaluerit, scilicet pigmenta, camoenae, idola, quod malum est trina fallendi potestas: et favet huic lectioni, quod in nonnullis post idola est comma. Vide vers. seq.

48. In Rat. pro idola sciolus apposuerat spectraque. Aldus quoque cum edidisset Idola conflavit fallendi trina potestas, inepte voluit emendare Trinaque conflavit fallendi idola potestas, ne scilicet o in idolum, corriperetur. Ald., Gis., Heins., conflavit. Plerique scripti, convaluit, ut Vat. A, Mar., Rat., Urb., Gifanii et Iureti codices, Weitzius cum suis. Alex., conflarunt a prima manu, conflavit a manu secunda. Heinsius reiecit docta potestas, quod hactenus, inquit, circumferebatur. At iam ante Heinsium trina potestas ediderant Aldus et Weitzius, neque contemnendum est docta potestas, quod reperitur in Mar., Rat., Bong., Gifanii codice, Fabr., Gis. Barthius quoque lib. VI, cap. 26 Advers., legit docta potestas, et id referendum putat ad eloquentiam eorum qui idola invexerunt: ubi notat, Prudentium eadem verbo usum quod in Varronis satyra Nosce teipsum Nonius explanat. Nihil sunt musae? Poesis vestra quas artifici duxit. Sic enim legit verba illa: Nihil sunt musae policis vestrae quas aerifice duxti, quae Ianus Rutgersius aliter, aliter Lipsius emaculant. Sensus tunc erit, Cognatum malum conflavit idola; hoc autem cognatum malum sunt pigmenta (pictura. Apelles), camoenae (musae. Homerus), fallendi docta potestas (superstitio, Numa). Melius tamen est trina potestas, ut pictura, poesis et superstitio comprehendantur. Poesin autem cum pictura quamdam inter se cognationem et similitudinem habere nihil est cur probemus, cum satis pateat. Hoc proprium est Prudentii, quod superstitionem his fingendi artibus ingeniose coniunxerit. Heinsii explicatio est quod trina fallendi potestas conflavit (ita enim legit) pigmenta, camoenas et idola, quae sunt cognatum malum. Nostra magis ad codd. mss. et ad mentem Prudentii accedit, quod cognatum malum, trina fallendi potestas, videlicet pigmenta, camoenae, idola, convaluit, hoc est simul valuit, viresque mutua ope accepit: hoc enim pugnat Prudentius.

49. Haec si negent gentiles, respondeant, inquit Prudentius, rationemque reddant cur sacra ipsi sumant ex pictura fabulisque poeticis? Exempli loco cur sacerdotes Cybeles seipsos castrant, nisi quia fabula poetica Attin fingit exsectum sive castratum, idque etiam picturae exhibent? Simile est in aliis sacris, quibus equi a templo Dianae arcentur. Quid, inquam, haec innuunt, nisi quod poesi et pictura idolorum cultus coaluerit?

]
Duceret in faciem, sociique poematis arte
44 Aucta, coloratis auderet ludere fucis.
45 Sic unum sectantur iter, et inania rerum
46 Somnia concipiunt et Homerus, et acer Apelles,
47 Et Numa, cognatumque malum, pigmenta, camoenae.
48 Idola, convaluit fallendi trina potestas.
49 Haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis
50 [

50. Tabulis, imaginibus, ex pictura.---Praestet, antestet, I.

51. Berecynthiacus, a Berecyntho, Opis monte.---Perdit, adhuc, I.

52. Inguina, virilia.---Poesis, fictio poetica: poesis est materia uniuscuiusque carminis.---Castraverit, castratum narraverit, I.

53. Triviae, Dianae, vel Proserpinae, I.

55. Raptarit, raptatum dixerit.---Iuvenem, Hippolytum, I.

56. Adumbret, figuret, imaginet, I.

57. Si, pro siquidem.---Ineptia, stultitia, I.

58. Simulatis, in, I.

59. Plumis, cum, Iso.

60. Fertur avis, multos et viros, et mulieres legimus in fabulis versos in aves, unde commemorat, I.

]
[

50. Vat. A, mendose, ex fabulis. Rat., Weitz., Widm., Bong., praestet; alii praestat, ut postea perdit.

51. Mar. a secunda manu, perdat. Imitatur Prudentius Minucium in in Octavio: Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum illicere non poterat, exsecuit, ut deum scilicet faceret eunuchum. Propter hanc fabulam Galli eam, et semiviri sui corporis supplicio colunt. Catullus et Arnobius narrant Attidem sibi genitalia desecuisse. Qui plura de his velit, legere poterit commentatores Minucii, ut mythologos praeteream.

52. Ald., Gis., cum pulcher sese castraverit Attis. Plerique et potiores, cum pulchrum poesis castraverit Attin. Teolius ait locum antea corruptum ita restituisse Heinsium. At Weitzius cum suis omnibus mss. iam ediderat cum pulchrum poesis castraverit Attin; et ita antea restituerant Sich. et Gifanius, et legerat in suo codice Iuretus, et in margine vett. edd. exstare confirmat Gallandius. Hic praeterea invenit cur pulchrum; sed alii habent constanter cum, et Gifanius monet observandum usum particulae cum: Cur Galli Cybeles se excidunt, cum ex fabulis poeticis cognoscatur Attin fuisse castratum: hoc est, cur se excidunt, nisi quia cognoscitur, etc. Cur a templo Dianae arcentur equi, nisi quod musa, seu poesis Hippolytum raptatum faciat, etc. Nonnulli scribunt Atys; sed hoc loco melius est Attis, ut prima producatur, quae corripi solet in Atys.

53. Ex Virgilio lib. VII: Unde etiam templo Tritiae, lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi.

54. Ald., Widm. supra. Pal., Vat. A, Gis., Alex. a secunda manu, et apud Gallandium vett. edd., cum Phaedra pudicum. Iureti codex cur Phaedra. Grangaeus interpretatur Phaedram fuisse causam cur raptaretur Hippolytus, ut narrat Hyginus fabula 47. In Egm. mendum est pudicam. Verior et communior lectio cum musa pudicum, de qua Gronovius in Diatribe Statiana, quem adeundum suadet Heinsius.

55. Gifanius, Gis. ad oram, littora cursu.

58. Rat., similatis, minus bene, pro simulatis. Cudworthus System. intellect. cap. 4 observat Prudentium, Graecos imitatum, vocare res incorporeas rerum affectiones, et eventus, qualis erat victoria: et ex vers. 236 huius libri et vers. 191 Apoth. colligit, Symmachum et alios gentiles credidisse, multa veterum numina fuisse perfectiones unius Dei, nomine personarum indutas, neque aliud fuisse Victoriam deam nisi virtutem unam e multis unius Dei. Verum frustra laborat Cudworthus: etsi enim certum sit, gentiles in suorum numinum vi et potestate explicanda non satis sibi constitisse, tamen ex Prudentii versibus mox afferendis solum constat Divinitatem a Symmacho in varias partes fuisse divisam: quem ideo arguit Prudentius, quod cum Deus unus sit neque dividi possit, ipse numina mille inducere voluerit. Vide Comm. ad eum vers. 236. Valsecchius ad Cudworthi interpretationem accedere videtur: nam ex Apotheosis loc. cit. colligit lib. I de Fundamentis relig., cap. 9, idololatras unum Deum credidisse, diversa vero numina aut unius Dei perfectiones, aut virtutes homine superiores, sed ministras Dei fuisse.

59. Aldus aliique male distinguunt plumis obducere frustra. Heinsius monuit interpungendum obducere: frustra Fertur avis.

60. Mar., ab his; supra eadem manu avis cum reliquis. Mariettus primam sui codicis lectionem approbat, et avis ait esse glossam imperite translatam a verbo vultur ad verba ab his; exponit autem: Fertur eadem victoria ab his plumis, dum fingitur volare, et mulier, et vultur magnus; id est, monstrum ridiculum eam efficitis, dum illam et mulierem simul et avem facitis. Heinsius opinabatur magicusque: nam id vocabulum saepe in magnus degenerare ob cognationem litterarum ad Nasonem compluribus exemplis pervicerat: quanquam vel sic versus hic cum proxime praecedenti suspectus illi est. Iso interpretatur de fabula qua mulier in avem, exempli loco, in vulturem conversa dicatur. Chamillardus ait Victoriam magnum vulturem dici, vel quod alata vulturum more exercitus supervolet, vel quod omnis avis magna dici possit vultur. Grangaeus notat Aegyptios vulturis imagine matrem, et coelum, quod feminam putant, Pallada etiam et Iunonem repraesentare, quod nullum marem credant esse inter vultures, quae vento concipere dicuntur. Addit, fortasse per vulturem hic intelligi Isidem. Baronius enim tom. III Annal. in vita Iuliani numismatis meminit, cuius prima parte Deus est Serapis vultu Iuliani exsculptus, altera duae Isides cum aspidum sertis in capite, gladiis in manibus, vulturum alis in dorso: adeoque avis illa mulier vultur deae Isidi sacra est. Federicus Morellus a Grangaeo hac de re consultus sic rescripsit. Confirmari id potest, quia Aelianus lib. X de Animalibus, cap. 22, refert Aegyptios Isidis statuam pennis vulturinis ornare; et multi putant ab Aegyptiis coli vultures. Sed ut verum fatear, magis placet interpretatio Chamillardi, quod frustra fingatur Victoria mulier, dea et vultur, sive magnis alis tanquam vultur instructa. Huc trahi potest, quod vultures Marti erant sacri, et quod veteres imperatores accurate explorare soliti essent in quam belli partem spectarent vultures, inde victoriam sperantes, vel profligationem: de quibus adisis Rhodiginum Lect. antiq. lib. VIII, cap. 18, Aegyptios, Persas, Graecos Victoriam sibi imagine accipitris repraesentasse litteris traditum est. Aegyptii vero accipitrem et aquilam videntur coluisse, tanquam numina, a quibus victoriam orarent. Fortasse inde ales Victoria pingitur.

]
Ex tabulis, cerisque poetica fabula praestat?
51 Cur Berecynthiacus perdit truncata sacerdos
52 Inguina, cum pulchrum poesis castraverit Attin?
53 Cur etiam templo Triviae, lucisque sacratis
54 Cornipedes arcentur equi, cum musa pudicum
55 Raptarit iuvenem volucri per littora curru,
56 Idque etiam paries tibi versicolorus adumbret?
57 Desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem
58 Res incorporeas simulatis fingere membris.
59 Desine, terga hominis plumis obducere: frustra
60 Fertur avis mulier, magnusque eadem dea vultur.
61 [

62. Exuvias, spolia.---Armis, cum, I.

63. Congere, collige tu.---Victrix, Roma.---Diademata, coronas, I.

64. Repulsorum, abiectorum, I.

66. Aede, in coelo, I.

68. Prosequitur, Symmachus respondet.---Tubam, guttur, vocem, I.

69. Allegat, nuntiat, ratiocinabatur, vel instruebat.---Dulcius, beatius. I.

70. Solitis, legibus, I.

74. Genium, naturalem loci genium, I.

75. Addit, ille, Symmachus.---Arcanum rerum, sensus est, arcanum rerum, et latebras rarii boni posse deprehendi aliqua prosperitate. I.

76. Secundi, prosperi, I.

79. Idolium, gentilitatem.---Dextro, secundo, I.

81. Vietam, antiquam, I.

83. Libera, Roma dicit; vox Romae, I.

85. Siti, scilicet sumus.---Eodem, uno, I.

87. Diversa, idola, I.

88. Distantibus, dissimilibus, Iso.

89. Occultum, Deum, omnipotentem.---Suus, proprius, I.

90. Grande, quod Deus est summus, I.

92. Respondet, fides Symmacho.---Vel, etiam.---Fides, fideles homines, I.

93. Penetralia, secreta.---Sectae, doctrinae, fidei, I.

]
[

62. Egm., Gis. ad oram, sanguine raptas.

64. Cauchius malebat vetera ornamenta deorum. Nihil est causae cur sollicitetur lectio codicum foeda ornamenta, quamvis Iuvena is dixerit vetera ornamenta deorum, et alibi Prudentius veteres dei. Hoc enim loco concinnius est foeda ornamenta deorum, cum praecesserit descriptio ridiculorum numinum, sive monstrorum.

65. In editione Parmensi mendum puto nunc tibi pro tunc tibi, quod exigit sensus.

67. Ald., in te fantibus, Alex. a prima manu mendose, interfuntibus.

68. Thuan., persequitur, quod Heinsio et Teolio placuit. De eloquentia tubam Sidonius, Claudianus Mamertus aliique dixerunt.

69. Mar. a prisca manu, Pal., more, male. Thuan., Egm., Boher. antiquior, Heins. et recentiores, morem veterem. Alii veteres mss. et edd., morem veterum.

73. Ald., Egm., Pal., Heinsiani plerique, Iureti codex, suus; Thuan., suis, quod placuit Heinsio; sed praestat suum, scilicet fatum, aut genium, cum Mar., Rat., Weitz., Gis. et aliis. Moenia surgunt ex Virg. I Aen.

74. Vat. A, regnant. Weitzius pro regnet allegat Ald. et Egm., sed Aldus meus habet regnent.

76. Egm. et Pal., secundis Per documenta bonis. Weitzius Aldum etiam allegat pro hac scriptura: et est quidem secundis in Aldo, sed postea boni; quod utrumque simu defendi nequit.

79. Aldus idolum, ne videlicet o corripiatur. Rat. etiam idolum, sed, ut coniicio, a recenti manu.

81. Ald., fronte vieta. Widm., vigetam.

82. Mar. a prima manu, queruloso: correctum querulo sua.

84. Nonnulli coniungunt ecquis: utroque modo dicitur. Vide Gifanium, verbo ET QUANTIS.

86. Heinsius edidit communis cunctis viventibus aura, sed in notis monuit omnino scribendum communi aura, quidquid obnituntur membranae, et ad praecedens proxime vegetamur referendum. Sed non video cur non ita possit scriptura vetus explicari; Vegetamur eodem aere, communis est cunctis viventibus aura: nam Prudentius saepe omittit verbum substantivum est, ut Heinsius ipse notavit ad vers. 26 hymni 1 Cath.

87. Vat. A, Urb., sed quis sit.

89. Gif. in e breve, Mar., Weitz., Sich., Alex. a prima manu, Heinsiani fere omnes, suus est mos cuique genti, quod puto fuisse in Rat., ubi, abrasis prioribus, nunc legitur nam genti est cuique suus mos. Egm., Alex. a secunda manu, Ald., Gis., Pal., Vat. A. proprius genti cuique est mos. Giselinus fatetur, in plerisque antiquis esse suus est mos cuique genti: sed fallitur, quod affirmat alibi semper primam in cuique a Prudentio corripi ex fide mss. Vide Comment. ad vers. 105 Hamart., sua cuique iura.

94. Apposite contra Bailium hos versus profert Valsecchius lib. II de Fundam. relig., cap. 6. Cum enim Deus, quippe infinitus a nobis comprehendi nequeat, non est exigendum ut clare natura eius explicetur.

]
Vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum?
62 Suspende exuvias, armis, et sanguine captas,
63 Congere caesorum victrix diademata regum,
64 Frange repulsorum foeda ornamenta deorum:
65 Tunc tibi non terris tantum victoria parta,
66 Sed super astra etiam media servabitur aede.
67 Talia principibus dicta interfantibus, ille
68 Prosequitur, magnisque tubam concentibus inflat:
69 Allegat morem veterum: nil dulcius esse
70 Affirmat solitis, populosque, hominesque teneri
71 Lege sua. Sicut variae nascentibus, inquit,
72 Contingunt pueris animae: sic urbibus affert
73 Hora, diesque suum, cum primum moenia surgunt,
74 Aut fatum, aut genium, cuius moderamine regnent,
75 Addit et arcanum rerum, verique latebras
76 Prosperitate aliqua deprendi posse secundi
77 Per documenta boni: si sint felicia, quae quis
78 Experiendo probet: cessisse parentibus omne
79 Idolium semper feliciter, et pede dextro.
80 Enumerat longi vim temporis: excitat ipsam
81 Crinibus albentem niveis, et fronte vietam,
82 Ore reposcentem querulo sua numina Romam.
83 Libera sum, liceat proprio mihi vivere more.
84 Et quis erit qui mille meos reprehenderit annos?
85 Uno omnes sub sole siti, vegetamur eodem
86 Aere: communis cunctis viventibus aura.
87 Sed, qui sit, qualisque deus, diversa secuti,
88 Quaerimus, atque viis longe distantibus, unum
89 Imus ad occultum. Suus est mos cuique genti:
90 Per quod iter properans eat ad tam grande profundum.
91 His tam magnificis, tantaque fluentibus arte,
92 Respondet vel sola fides, doctissima primum
93 Pandere vestibulum verae ad penetralia sectae.
94 Nam, cum divinis agimus de rebus, et illum,
95 [

96. Chao, mundo, initio, I.

99. Natura, homines, I.

100. Supremi, altissimi, I.

101. Visum, mentem, acumen intellectus, I.

103. Hebetem, pigram, I.

106. Intermina, interminabilia, infinibilia in aeternitate, I.

107. Eam, transeam, I.

108. Luminis, istius vitae, Iso.

109. Pendas, aestimes, Iso.

110. Aeternus, Deus, Iso.

111. Mortalis, mundus, homo, I.

115. Desinere, finiri, I.

116. Quid, aliquid, Iso.

117. Istis, praesentibus bonis, I.

120. Coniicit, narrat, I.

123. Inquit, Deus, Iso.

129. Obire, transire, vel finiri: verba Dei.---Censeo, iudico, praecipio, I.

]
[

96. Hymno 12 Cath., vers. 40, Antiquius coelo, et chao.

97. Vat. A, animo concedimus, non bene. Sententia ex sacris Litteris petita est, Proverb. XXV, 27; Eccles. III, 22, et aliis in locis.

98. Mar. a prima manu, ingeni, male.

99. Mar. a prima manu, naturae: legendum natura.

101. In editione Parmensi error contra metrum et sensum, lacessere visu. Ald. et Oxon. lassescere visum pro visu.

102. Thuan., sub tempore parvo, quod Salmasio placebat, quamvis sub redundet; nam alibi etiam Prudentius, Alcimus Avitus et Dracontius sub tempore simili modo dixerunt. Praefero communem lectionem sub pectore parvo.

106. Non semel Prudentius utitur voce interminus: usus ea est Ausonius epist. 16: Felicitate intermina. Avienus in Periergesi: Musis intermina vita. Sudonius et Salvianus etiam interminabilis dixerunt.

107. Ald., nec totus, non bene.

109. Ald., Weitz., Gif., praestantiores Heinsiani, Egm., Pal., Alex., auctorem, quod sequuntur Heins. et Cham. Teneo auctores cum Mar., Rat., Urb., Widm., Bong., Fabr., Gis., aliis. Gifanius praefert auctorem, quia sequitur aeternus, mortalis, et ibi est muneris. Non satis intelligo quid sibi velit. Cur enim non recte dicatur, Pende auctores muneris ipso de munere. Aeterna aeternus tribuit, mortalia confert mortalis, ubi auctores diversorum munerum inter se conferuntur.

114. Vat. A, mendose, largitor. Alter Rott., cui proprium est opulentia.

115. Aldi error desinerem. Gis. ad oram, atque homini. Weitz., Gis., Mar., non. desinet. Rat., desinit. Codex Iureti, Alex., Urb., Vat. A, Ald, Egm., Pal., potiores Heinsiani, desinat unquam.

116. Weitzius cum nonnullis, corrumpendumque Deus quid.

117. Vat. A, praestet; alii, praestat.

118. Fabr., summoque. Gis. 1 ed., et summo; 2 ed., summoque. Codices potiores, infirmus et summo: nam familiare est Prudentio brevem ratione caesurae producere. Vide Gifanium verbo INCISIO.

119. Alex. a prima manu, Urb., Mar., et inanis, non male. Rat., nominis umbra est, minus bene.

121. Eadem sententia iisdem fere verbis hymni 4, Cath. vers. 13.

125. Mar., Rat., Weitz. cum suis, Sich., Gis., alter Rott., subiecta polo. Heinsiani plerique, Gis. I ed. in textu, Ald., Urb., Alex., Vat. A. subiecta situ. Teolius ita edidit, sed non bene allegat Aldum pro polo: nam Aldus Weitzio, Heinsio, et mihi dat situ, quod tenuit Heinsius. Sententia desumpta est ex Isaia, cap. LV, vers. 9: Quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.

126. Lucretius lib. IV: A terris quantum coeli patet altus hiatus.

131. Widm. supra, Mar., quae sunt.

132. Heinsius cum suis praestantioribus, cuncta equidem, et continet ipsa cum iisdem, Ald., Vat. A, Alex. a secunda manu. Alii plerique nostri mss., et edd., cuncta quidem, et continet, ipse Principio institui. Teolius cum Heinsio facit, sed non bene distinguit quae continet, ipsa Principio institui, nisi fortasse Theolius intelligat ipsa cuncta quae gignit humus. Heinsius intelligit, quae continet ipsa humus. Alii, ipse ego, institui.

]
Qui vel principio caruit, vel fine carebit,
96 Quique chao anterior fuerit, mundumque crearit,
97 Coniectare animo contendimus, exigua est vis
98 Humani ingenii, tantoque angusta labori:
99 Quippe minor natura aciem si intendere tentet
100 Acrius, ac penetrare Dei secreta supremi,
101 Quis dubitet victo fragilem lassescere visu,
102 Vimque fatigatae mentis sub pectore parvo
103 Turbari, invalidisque habetem succumbere curis?
104 Sed facilis fidei via provocat Omnipotentem
105 Credere: qui bona non tantum praesentia donat,
106 Sed ventura etiam, longisque intermina saeclis
107 Promittit, ne totus eam resolutus inane
108 In nihilum, pereamque brevem post luminis usum.
109 Muneris auctores ipso de munere pendas,
110 Aeterna aeternus tribuit, mortalia confert
111 Mortalis: divina Deus, peritura caducus.
112 Omnia, quae tempus peragit, quaeque exitus aufert,
113 Vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni
114 Largitore: cui propria est opulentia, nunquam
115 Desinere, idque homini dare, quod non desinat unquam.
116 Nam si corruptum, corrumpendumve Deus quid
117 Praestat, habetque nihil, quod sit pretiosius istis:
118 Pauper, et infirmus, et summo indignus honore,
119 Et non omnipotens, sed inanis numinis umbra est.
120 Hac ratione fides sapienter coniicit, imo
121 Non dubitat, verum esse Deum: qui, quod sumus, et quod
122 Vivimus, illaesum semper fore, si mereamur,
123 Nos sperare iubet. Coelestia si placet, inquit,
124 Scandere, terrenas animo depellite curas.
125 Nam quantum subiecta polo tellus iacet infra,
126 Dividiturque ab humo convexi regia coeli,
127 Tantum vestra meis distant mundana futuris,
128 Dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis.
129 Quidquid obire potest, fugiatis, censeo: quidquid
130 Naturae ratione capit vitium, atque senescit,
131 Pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis.
132 Cuncta quidem, quae gignit humus, quae continet, ipse
133 [

135. Parcis moribus, frugalitatibus, I.

137. Volucris, quae cito transit, I.

138. Non, non ideo distribuit, Iso.

139. Duceret, aestimaret, I.

143. Enervatum, infirmum.---Palaestrae, certaminis, luctaminis, I.

144. Illecebrosus, illicitus.---Horum, delectamentorum, I.

147. Constantia, ligata a diabolo, Iso.

148. Lentis, flexibilibus, I.

149. Acerba, supplicia, I.

153. Auris, favoribus, I.

154. Ostentet, glorietur, iactet.---Pulchroque, sicut hominibus videtur, I.

156. Tendat, dilatet, ad se trahat, I.

157. Addicat, tribuat, I.

158. Utile iusto, utilitatem iustitioe, vel terrenum, I.

]
[

134. Nonnulli vulg., male, spatiosaque semina.

135. Vat. A, vitiose, parcique. In Heinsio difficultatem parit depravata hoc loco scribendi ratio volvi pro valui. Chamillardus quoque edidit volvi.

136. Ald., aegri; melius aeger. Alex. a prima manu vitiose, ager.

138. Gis. in quodam codice invenit captus humo. Thuan., inaniter usus.

140. Gis., Bong. in textu, Mar. a prima manu, Gis. in textu, et species tenues. Iureti codex, Sich., Alex., Vat. A, Weitzius cum plerisque suis, Thuan., Egm., Boher. et Rott. priores, et specie tenui. Urb. legit et distinguit et specie, tenui quas currere tempore iussi. Gifanius, verbo VIS MAGNA, cum alium locum Prudentii adduxisset, Eum, inquit, poetam Christianum quia nunc, ut opinor, fere totum vindicavimus a mendis innumerabilibus, addamus et aliquot, ut ita dicam, manticas, et hanc imprimis e lib. II in Symmachum: tum hos versus exscribit, et explicat. Sed opportune antea monebo, fortasse ex his verbis deceptos, qui Gifanium notas mss. in Prudentium reliquisse affirmant. Gifanius quidem nihil aliud hoc loco ait, nisi Prudentium fere totum a se in illo ipso indice Lucretiano a mendis vindicatum. Explicatio autem Gifanii innititur verbis et tenui specie: et ait: Vetat nos bonum omne collocare in voluptate, quae ex rebus et earum tenui specie seu nitore capitur. Putat nullo sensu dici et species tenues. Giselinus cum suo ms. legendum contendit et species tenues, quia respicit ad illud speciosaque semina finxi, quibus parce et certo modo utendum est. Mariettus etiam hanc lectionem approbat et confirmat ex vers. 733: Exiguas rerum species. Tunc sensus erit: Duceret, esse bonum omne positum in dulcedine rerum, et esse bonum species tenues, quas currere tempore iussi. Verior mihi, et clarior videtur alia lectio, quae etiam est Aldi, Heinsii et recentiorum.

143. Post hunc versum Fab., Bong., alter Rott. inducunt alios duos, Enervare suum corrupta per otia robur Posset, et in nullo luctamine pigra iaceret. Alii omittunt hunc versum Robur enervatum, etc., et illos duos eius loco apponunt, ut Iureti codex, prior Rott., Ox., Vat. A, prior Boher., Egm., ut se legisse affirmat Heinsius, quamvis Weitzius id neget. Alii solum agnoscunt versum Robur enervatum, ut Widm. et Mar. In Rat. videtur hic solus versus fuisse, et recenti manu additi sunt duo illi a Giselino et ab aliis merito omissi. In Urb. et Alex. exstant hi duo versus, sed pro diversa lectione, non ut tres illi simul recipi debeant. Weitzius putavit Aldum tribus his versibus locum dedisse: et ita quidem fecerat. sed monuit postea delendum primum versum Robur enervatum gereret sine laude palestrae. Perspicuum est duos alios versus additos ab aliquo, qui primum e in enervatum nollet corripi: de quo dixi satis ad vers. 64 hymni 8 Cath. In Alex. scribitur inervatum, uti etiam in Thuan.

146. Lactantius cap. 22, lib. VI: Cavenda sunt igitur oblectamenta ista, tanquam laquei, et plagae, ne suavitatum mollitie capti, sub ditionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos mancipamus. Agit Lactantius de saporis et odoris voluptatibus.

147. Elaqueare laqueis exsolvere apud Sidonium; elaqueatus apud Ammianum.

149. Ald., Gis., Iureti codex, Oxon., Egm., Vat. A, nitendum summis. Heinsius hanc lectionem praetulit in brevi indiculo erratorum aut mutandorum, ut dicam ad vers. 719 in Romano; in textu edidit luctandum, etc. Teolius Heinsio imputat nitendum; sed Heinsius clare edidit luctandum cum plerisque suis et nostris: neque aliud in notis advertit nisi nitendum habere Oxon., Egm. et Ald.

151. Ald., Pal., ne congerat. Gis. legit et distinguit amet nimium: ne congerat aurum: ita in textu, sed in indiculo de quo paulo ante, amet; nimium ne congerat aurum. Plerique amet, nimium nec congerat aurum. Mar. male, nec congeret. Fabricius, ne congerere aurum, scilicet velit, quod mox sequitur.

153. Virg. lib. VI. Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. De auris popularibus vide comment. ad vers. 22 hymni 1 Cath.

154. Mar. a prima manu, tumescit male.

156. Salvianus lib. I ad Eccles. cath. adversus avaritiam: Videtis, quas parari opes a parentibus filiis Deus iubeat, non pecuniarios thesauros . . . . . non fundos interminabiles, et notitiam possessoris sui excedentes, qui consortes pati indignum aestiment, et vicinitatem iniuriam putent. Eadem sententia passim ab ethnicis ipsis repetitur, Horatio, Iuvenale et aliis.

]
Principio institui, nitidoque insignia mundo
134 Ornamenta dedi, speciosaque semina finxi.
135 Sed tamen esse modum volui, parcisque fruenda
136 Moribus indulsi, quantum moribundus, et aeger
137 Corporis, ac vitae volucris sibi posceret usus:
138 Non ut captus homo studiis, et inaniter ardens,
139 Duceret omne bonum positum in dulcedine rerum,
140 Et specie tenui, quas currere tempore iussi:
141 Atque aevum statui, sub quo generosa probarem
142 Pectora, ne torpens, et non exercita virtus,
143 Robur enervatum gereret sine laude palaestrae.
144 Illecebrosus enim sapor est, et pestifer horum,
145 Quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes
146 Implicitas, vinctasque tenent: vincenda voluptas,
147 Elaqueanda animi constantia, ne retinaclis
148 Mollibus, ac lentis nexa, et captiva prematur.
149 Luctandum summis conatibus: inter acerba
150 Sectandum virtutis iter: ne suavia fluxae
151 Conditionis amet, nimium nec congerat aurum,
152 Nec varios lapidum cupide spectare colores
153 Ambitiosa velit: nec se popularibus auris
154 Ostentet, pulchroque inflata tumescat honore.
155 Ne natale solum, patrii ne iugera ruris.
156 Tendat, et externos animum diffundat in agros,
157 Et ne corporeis addicat sensibus omne,
158 Quod vult, aut quod agit: ne praeferat utile iusto,
159 [

159. Me, in Deum.---Peritura, scilicet sunt, Iso.

160. Trahenda, scilicet sunt, I.

161. Acer, ingeniosus, I.

162. Breve, transitorium aliquid, I.

164. Mentis, acuminis, animae, I.

165. Nonne, affirmando, I.

166. Ante oculos, in praesentia, I.

167. Aciem, visum oculorum, invisibiliter.---Servatur, mihi, I.

169. Funera, mortem, I.

173. Incestabo, polluam.---Toros, legitimos, I.

174. Inficiabor, negabo, I.

175. Depositum, commendatum.---Tenues, pauperes.---Clientes, parentes, socios, servos, vel socios minores, I.

176. Longaevam, vetulam.---Magico, veneno, I.

177. Tardat quoniam.---Anus, vetula mater.---Dominum, haeredem, id est filium vel vitricum.---Dilata, diu vivendo, Iso.

178. Formido, timeo facere.---Falluntur, mea fraude, I.

179. Armata, ad puniendum, I.

180. Si, scilicet contigerit, ut, I.

181. Percellit, interficit. I.

182. Meditor, narro.---Revocat, ab hoc facto prohibet me.---Severa, aspera, I.

184. Monimenta, memorias, I.

185. Luet, persolvet, I.

186. Quod, eo quod, I.

]
[

159. Ald., Mar., Pal., Widm., Gifanius ex vet. lib., Alex., Heinsius cum plerisque suis, Weitzius, Sich. et alii, spemque in me omnem statuat, admisso hiatu, quem Prudentio familiarem putat Heinsius. Confer Gifanium verbo HIATUS. Hunc hiatum cum hoc loco, tum alibi nonnulli codices fugiunt. Alter Rott., Urb., spemque in me statuat omnem. Vat. A, Gis. in textu, spemque suam in me omnem statuat; ad marg., spemque in me omnem. Fabr., omnem spemque in me statuat. Gis. 1 ed., in me spemque omnem statuat.

160. Ald., Gis. 1 ed., sunt: aeternum mea dona manebunt. Alii plerique, longoque die mea dona trahenda. Fabr., Gis. 2 ed., longoque die mea dona manebunt.

161. Egm., qui fortis. Mar., et acris; supra, acer.

162. Rat., breve quidve.

168. Vide Apost. I Cor. XV, 19 et 32. Cicero 1 De legibus. Nam quid faciet is homo in tenebris, qui nihil timet, nisi testem et iudicem? Vide quae contra Bailium disputat Valsecchius lib. III de Fundamentis relig., part. 1, cap. 3, ubi hos Prudentii versus carmine Italico reddit.

172. Mar., fluxus; Alex. a prima manu, luxos; lege luxus.

174. Egm., habens aliquid.

175. Rat., avidis a prisca manu, male.

178. Weitzius et post eum Chamillardus citant Bernardum alicubi de corrupto iudiciorum usu sui temporis simili modo edisserentem. Incisae sint leges XII tabulis, et publico aere praefixo iura praescripta sint: inter ipsa iura peccatur, etc.; qui locus quaerenti mihi non occurrit. Incidi postea in haec ipsa verba, non apud Bernardum, sed apud Cyprianum epist. 1 ad Donatum, ubi ita ait: Incisae sint leges duodecim tabulis, et publice aere praefixo iura praescripta sint: inter leges ipsas delinquitur, inter iura peccatur. Weitzius pro Cypriano Bernardum appellavit, quod non semel illi accidit. Chamillardus Weitzium sine ullo examine in huiusmodi auctoritatibus exscribendis sequi solet, quae mihi causa fuit, ut alias nunc omittam, cur inopportunum iudicaverim editionem ad usum Delphini recudere.

179. Barthius, lib. II Advers., cap. 17, ad hunc versum illustrandum notat, Trebellium Pollionem in praefatione dixisse, Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed et legibus oportet esse armatam. Iuretus, in notis ad epist. 13 lib. II Symmachi, multa in eamdem sententiam congerit, quod minari leges saepe dicuntur, tanquam affectu moveantur. Inde terrores legum, et apud Prudentium in Romano vers. 203, Laqueis minacis implicatus Iuliae. Constantinus in l. 31 ad leg. Iuliam de Adult. insurgere leges, et armari iura gladio ultore scripsit; Marius Victor eodem respicit lib. II Comm. in Genes., Armatae leges gladiis, et vindice ferro.

184. Rat., Mar., Weitz., Gis. cum aliis, monimenta vel monumenta, quod in Tornaes. repertum unice verum visum est Gallandio. Alex., Urb., Egm., Pal., Thuan., prior Boher., Ald. et Heins., momenta. Ald., Weitz., Mar., Rat., Vat. A, occidit. Gis. et plerique Heinsiani occidet.

185. Ald., Vat. A a prima manu mendose, qui sperat. Mar. a prima manu luat, recte correctum per luet. Vide Matth. III et V.

187. Cur anima vocetur liquida et quo sensu, dictum abunde in prolegom. cap. 15 contra nugas canoras Bailii.

]
Spemque suam in me omnem statuat, nunquam peritura,
160 Quae dedero, longoque die mea dona trahenda.
161 Haec igitur spondente Deo, quis fortis, et acer,
162 Virtutisque capax breve quidque perennibus in se
163 Praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit
164 Gaudia membrorum, quam vivae praemia mentis?
165 Nonne hominem, ac pecudem distantia separat una,
166 Quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt? ego contra
167 Spero, quod extra aciem longum servatur in aevum?
168 Nam, si tota mihi cum corpore vita peribit,
169 Nec poterit superesse meum post funera quidquam,
170 Quis mihi regnator coeli? quis conditor orbis?
171 Quis Deus? aut quae iam merito metuenda potestas?
172 Ibo per impuros fervente libid ne luxus:
173 Incestabo toros: sacrum calcabo pudorem:
174 Inficiabor habens aliquod sine teste propinqui
175 Depositum: tenues avidus spoliabo clientes:
176 Longaevam perimam magico cantamine matrem.
177 Tardat anus dominum dilata morte secundum.
178 Nec formido malum: falluntur publica iura.
179 Lex armata sedet, sed nescit crimen opertum,
180 Aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro.
181 Rara reos iusta percellit poena securi.
182 Sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa
183 Maiestate minax: negat interitura meorum
184 Per mortem momenta operum: Non occidet, inquit,
185 Interior, qui spirat, homo, luet ille perenne
186 Supplicium, quod subiectos male rexerit artus,
187 Nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis
188 [

188. Naturam, animam, Iso.

189. Noti, venti, I.

194. Peremptum, mortuum, I.

197. Siccantur, semina.---Vigore, humore, I.

198. Quo, vigore, I.

202. Solers, sapiens.---Agat, vivat, ducat, I.

203. Physicorum, naturas rerum tractantium, I.

209. Mihi, a me.---Rependat, persolvat, I.

211. Quacunque, aut ad bonum, aut ad malum, I.

212. Viget, vivit.---Substantia, corporis et animae, I.

215. Halantis, spirantis, I.

216. Numerosa, multa, I.

218. Suppeditat, subministrat, I.

219. Gravi, onerato, I.

221. Graia, Graeca.---Pallade, Minerva, I.

222. Lucinas, natales, a luce, in lucem venientes, I. Lucidas, Mar.

224. Sobolem, filios, I.

]
[

188. Alicubi, perstabilis, perperam, pro perflabilis.

189. In Rat. videtur fuisse adhibentur, recenti manu factum adhibebo.

190. In Thuan., spirituus, quod Heinsius affirmat esse pro spiritibus. Ego puto mendum pro spirituum.

191. Ald., parili consortia poena.

192. Advertit Mariettus sumi favillas pro cinere, in quo permixtae latere solent: nam infra ait poeta surgat et ex cinere. Alibi a nobis notatum, cinerem et favillam accipi pro quovis minuto pulvere, in quem corpora defunctorum etiam non combusta rediguntur.

193. Mar. scribit disperanda.

194. Aldus male distinguit: Qui potui formare, novum reparabo peremptum. De resurrectione consimilia alii dixerunt. Lactantius lib. VII, cap. 23: Si a principio Deus hominem nescio quo inenarrabili modo insituit: credamus, ab eodem restitui veterem posse, qui novum fecit. Minucius in Octavio: Caeterum quis tam stultus aut brutus est ut audeat repugnare, hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante obitum nihil fuisse: sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari? Exemplum etiam seminum, quae non nisi corrupta revirescunt, profert Minucius. Innumeri alii idem argumentum versant. Vide Cath. hymn. 10, vers. 121.

203. Ald., Alex., ne vos. Alii, nil vos. Egm. et Pal., ad vos: opinatur Heinsius at vos. Teolius ita distinguit, nil vos, o miseri; physicorum dogmata fallant, nisi forte erravit typographus, quod libenter credo. Barthius lib. XI Adv., cap. 21, admonuit a Prudentio physicos vocari gnaros scientiae naturalium rerum, medicos ad extremum hoc nomine vocatos.

205. Ald., Gis. 1 ed., Gall. cum vett. edd., siccissima queaeque.

206. Ald. contra metrum, aut flores.

209. Gifan. in PROMERITA, ut iam dixi, Alex., Urb., promeritis, coniunctim. Egm. depravate, reprendat.

213. Sich. ita verba in hoc et seq. versu traiicit. Sit memor artificis proprii, veneretur, et oret Auctorem submissa suum.

216. Mar. perperam a prima manu, gubernat.

218. Mar., ast: ita Rat., sed pro div. script. aut. Weitzius etiam ast, quod tenent Alex. et Urb.; sed in Alex. videtur praeterea esse aut. Gis., Heins. et recentiores, aut. Ald., Torn. et alii vulgati, haud, quod solum probat Gallandius.

220. Oseae II, 8: Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, etc.

222 Iuno Lucina dicebatur, quia partui praeesse credebatur, a luce vitali. Diana quoque Lucina simili de causa vocabatur. Turnebus, Advers. num. 390, horas lucis et vitae a Prudentio lucinas appellatas ait esse ipsa novitate admirandum et insigne. Salmasius, pag. 66 in Aelium Spartianum, ait lucinas dici, ut colossum pro colosseum, aurus pro aureus, electrum pro electreum, et similia. Sicut non Pallas, sed Deus oleum hominibus praestat, sic Deus ipse, non Iuno, nascentibus horas lucis tribuit.

224. Rat., Mar. a prima manu, Widm. a prima manu, Bong. a secunda manu, Weitz., gignere habet. Ald., Gis., Heinsiani, Alex., Urb., Vat. A, gignere amat.

]
Naturam, quamvis perflabilis illa feratur
189 More noti: capiam tamen, et tormenta adhibebo
190 Ipse incorporeus, ac spirituum sator unus.
191 Quin et corporibus parilis consortia poenae
192 Decernam: possum quoniam renovare favillas
193 Antiquam in faciem; nec desperanda potestas:
194 Qui potui formare novum, reparabo peremptum.
195 Non desunt exempla meae virtutis: in ipsis
196 Seminibus natura docet revirescere cuncta
197 Post obitum: siccantur enim pereunte vigore,
198 Quo vixere prius; tunc sicca, et mortua sulcis,
199 Aut foveis mandata latent, et more sepulcri
200 Obruta, de tumulis redivivo germine surgunt.
201 Nunquid nosse potes, vel coniectare, quis istud
202 Tam solers opifex struat? aut quae vis agat intus?
203 Nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant.
204 En ego gignendi dominus, ac restituendi,
205 Quod periit, fluxitque, potens: arentia quaeque
206 In veteres formas aut flore, aut fronde reduco.
207 Idque ipsum quandoque homini facturus, inani
208 Surgat ut ex cinere, structuraque pristina constet:
209 Quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat
210 Crimina, vel summae virtutis in arce coruscet,
211 Non peritura dehinc, quacunque in sorte manebit.
212 Interea, dum mixta viget substantia in unum,
213 Sit memor auctoris proprii, veneretur, et oret
214 Artificem submissa suum; non condidit alter
215 Halantis animae figmentum, et corporis alter.
216 Nec bona praesentis vitae numerosa gubernant
217 Numina. Non alius segetes, et spicea farra
218 Suppeditat Deus: aut alius dat musta racemis,
219 Purpureumque gravi fundit de palmite succum.
220 Ipse ego sum, virides oleas pinguescere baccis
221 Qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas,
222 Et qui lucinas tribuo nascentibus horas.
223 Duplex lege mea per mutua foedera sexus
224 Gignere amat sobolem, generisque propagine gaudet:
225 [

225. Ignem, amorem; minna, I.

226. Umbra, adumbratione, I.

230. Vetustas, aeternitas, I.

231. Inde, deinde, I.

234. Creatis, rebus, I.

236. Tu, o Symmache.---Praeterito, neglecto, praetermisso, derelicto.---Numina mille, dicebant namque haerectici, Symmachus et alii, unum tantum esse summum Deum, qui imperat terrae, mari et caeteris elementis, I.

237. Parere, splendere: pareo, ex quo appareo, I.

238. Cui, mihi, I.

244. Age, adverbium, o homo, I.

246. Paros, insula, ubi invenitur parius lapis candidissimus.---Punica, Africana, I.

247. Lacedaemon, mons.---Synna, ciritas, ubi nascitur marmor varii coloris, I.

248. Ostrum, purpuram, Iso.

249. Aurea, colorem auri habentia, I.

]
[

225. De voce glossae minna dictum ad vers. 117, lib. I.

227. Alex., Egm., Widm., Bong., Weitz., scripti Heinsiani, Sich., Vat. A, Mar., Rat., Unus ego elementa. Gis. 1 ed., Urb., Cauch., Unus ego haec elementa. Gis. in textu 2 ed., Fabr. unus ego ipse elementa. Weitzius non bene allegat Aldum pro sua lectione: ediderat quidem Aldus unus ego elementa, sed emendavit unus ego haec elementa. Non placet hiatum cum Heinsio et recentioribus toties admittere.

228. In vulg., aut miser, male.

229. Iureti codex, Ald, Egm., Pal., scripti apud Heinsium, excepto altero Rott., Alex., Urb., Vat. A, et non resolubilis aetas. Mar., Rat., Gis., Weitz., nec morte solubilis aetas.

231. Ministeria pro ipsis ministris.

234. Oxon., et quam natura creatis.

235. Vat. A, servatur ad usus.

236. Iureti codex nomina mille minus bene. Isonis interpretatio non placet: nam Prudentius ait, a Symmacho unum verum Deum praeteriri, et numina mille fingi, in quae virtutes Dei divideret, adeoque Deum ipsum per varias partes minueret. Non ergo Symmachus aiebat plura illa numina uni Deo esse subiecta, aut unius simplicis Dei esse virtutes. quod putare videtur Cudworthus, de quo supra ad vers. 58. Sed Prudentius arguit omnia illa commentitia numina non esse vere numina, sed esse virtutes unius Dei, qui simplex est, neque in varias partes scindi potest. Virtutes autem Dei non sunt reipsa plures, sed, ut cum theologis loquar, virtualiter tantum aut formaliter inter se distinguuntur. Summa argumenti haec est: Divinitas una est, simplex, indivisibilis, non ergo plura sunt numina inter se divisa, adeoque virtutes illae quas deas vocant gentiles non debent coli tanquam numina diversa, sed unus colendus est Deus, qui virtutum omnium caput et fons est. Petavius tom. I, lib. II, cap. 2, paulo aliter errorem gentilium explicat, dum simplicitatem divinae naturae ex hoc loco astruit: Prudentius hanc ipsam theologicam rationem poetico lepore condivit in secundo libro contra Symmachum, ubi gentilium castigat inscitiam, qui virtutes Dei varias minutatim ac separatim colebant, quasi partes illius: Tu me praeterito, etc.

237. Widm. supra, simulas. Hoc loco parere non est obedire, subiici, quae secunda est significatio verbi pareo. Iso ait splendere; sed proprie est inesse, adesse praesto esse, ex qua prima significatione verbi pareo oritur altera obediendi. Symmachus ergo simulabat seu fingebat, numina inter se distincta virtutibus divinis, quae vere distinctae non sunt, inesse, sive eis divinitatem divisam inhaerere. Sed, ut dixi, varia erat gentilium theologia.

242. Rat. perperam, valeat, a prima manu.

243. In Rat. hic versus et tres alii seqq. recenti manu sunt descripti.

245. Iureti codex caementa remitte.

246. Egm., Iureti codex, rupis, more antiquo, ut alibi famis, luis. De luxuria veterum in marmoribus vide Savaronem ad Sidonium. pag. 109. Prudentius quinque marmorum genera recenset, Parium candidum, Punicum flavum, Synnadicum maculis distinctum, Lacedaemonium viride, et Aegyptium purpureum, quod poetice vocat nativum scopuli ostrum: quo intelligitur porphyrites, cuius nominis causa, quod rubeat ut purpura, ait Isidorus lib. XVI Orig., cap. 5. quem vide, uti etiam Plinium lib. XXXVI, a cap. 5 usque ad 8. Diversa marmorum genera Statius in Silvis passim describit. Easdem marmorum species exstare adhuc in templorum ornamentis Romae et Senis iam pridem observavit Fabricius, et mirantur exteri.

247. Aldus, ne postrema in Lacedaemon brevis efferretur, versum licenter mutavit, Quae maculosa tenet Synna, et viridis Lacedaemon. In Urb., Et quae viridis Lacedaemon habet, abundat et. Rat., quae viridis Lacedaemon habes. Alii scribunt Synna. alii Sinna. Heinsius ait, omnino scribendum Synnas, ut habet cum Cauchio pro div. script. Thuan. Martialis quidem, et Iuvenalis Synnas dicunt, sed non video cur non possit utroque modo dici, ut in aliis nominibus propriis, praesertim e Graeco petitis, accidit. Iso ait Lacedaemonem esse montem: cur non potius urbs Peloponnesi, Menelai regia?

248. Vat. A, corrupte decidet ostrum.

249. Haeretici haec aliaque similia verba avide arripiunt, ut contra ornatum cultumque templorum declament. At quam inepte? Ex Prudentio enim potius arguitur, bene haec duo cohaerere, quod praecipue templum mentis amet Deus, et quod nihilominus honestum sanctumque sit templa marmoribus auroque ornare, siquidem Prudentius idem saepius meminit cum laude marmorum et divitiarum, quibus templa Christianorum splendebant, ut cernere licet in hymnis S. Eulaliae, S. Hippolyti, et SS. Apostolorum Petri et Pauli.

]
Quem vos lascivis violatis amoribus ignem,
226 Et stupra vestra deae Veneris praetexitis umbra.
227 Unus ego haec elementa rego, nec mole laboris,
228 Ut miser, infirmusve aliquis fragilisve fatigor.
229 Lux immensa mihi est, et non resolubilis aetas,
230 Sensibus et vestris haud intellecta vetustas.
231 Inde ministeriis ad tot moderamina mundi
232 Non egeo, nec participes, sociosve requiro.
233 Porro autem angelicas legiones, quas mea fecit
234 Dextera, nosse meum est, et quae natura creatis
235 Subsistat, qualesque mihi serventur ad usus.
236 Tu, me praeterito, meditaris numina mille,
237 Quae simules parere meis virtutibus, ut me
238 Per varias partes minuas: cui nulla recidi
239 Pars, aut forma potest: quia sum substantia simplex,
240 Nec pars esse queo. Solis divisio rebus
241 Compositis, factisque subest: me nemo creavit,
242 Ut scindi valeam, cunctorum Conditor unus.
243 Crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est,
244 Quare age, mortalis, soli mihi construe templum,
245 Meque unum venerare Deum, caementa remitto,
246 Et quae saxa Paros secat, et quae Punica rupes,
247 Quae viridis Lacedaemon habet, maculosaque Synna.
248 Nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum.
249 Templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo
250 [

251. Consurgit, in illo.---Pietate, sanctitate, I.

252. Sola, pavimenta, I.

253. Pudor, castitas, I.

256. Gloria, divinitas, filius Mariae virginis, I.

257. Alumnam, nutricem, I.

258. Parens, pater, creator, I.

261. Viribus, sensibus, I.

267. Informavit, docuit, I.

270. Tu, apostrophe ad Symmachum, I.

271. Censor, iudex, I.

274. Potior, ex persona Symmachi, Rat.

275. Pietas, deitas.---Prodita, manifestata, I.

277. Rudibus, novis, I.

]
[

252. Ald. male interpungit Iustitia: interius spargit: sola picta rubenti, etc. Gifanius in e breve legit, et distinguit interius spargit sola picta rubenti Flore pudicitia: pudor almus et atria servat ex vet. cod. opt., quod elegantissimum dicit. Et in Alex. quidem est pudicitia, et Prudentianum est brevem saepe ratione caesurae producere. Alii plerique legunt et distinguunt interius spargit sola picta rubenti Flore pudicitiae pudor almus, et atria servat. Concinnior est lectio Gif. et Alex. Multi distinguunt iustitia:interius.

257. Ald., Fabr. ut lux; melius ut lux.

258. Ald., Vat. A, Mar. et, ut videtur, factum a secunda manu, Alex., corpusque parans. Vat. A, Egm., Widm. ad oram, dubitabile, minus bene pro habitabile.

259. Rat. a prima manu male, poscit. Idem supra, Alex., Urb., possit, quod Weitz., Heins. aliique recentiores tenuerunt. Alii, etiam Giselinus, posset, neque discrepantiam scripturae Heinsius observavit. Quod Teolius placido pro placito ediderit, mendum puto, non lectionis varietatem.

260. Eamdem sententiam praeter Ovidium et Iuvenalem Minucius in Octavio exponit.

261. Weitzius cum Widm. ad oram, Gis., Fabr., viribus pro sensibus, minus bene. Glossa potius est diversa lectio.

262. Widm. supra, sublime tuendum.

263. Fabr., respexit humum. Alii, despexit vel dispexit, ut scribunt Egm., Pal., Oxon. Hucusque habet Marietti exemplar, Omnium, inquit ipse, optimum, et correctissimum, quae hucusque viderim.

265. De homine loquitur, ad quem reparandum missus est Filius Dei.

266. Exprimit verba angeli ad Mariam Lucae I, 35: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Iso exponit: INFORMAVIT, docuit. At hic sermo est de visceribus limo editis, seu de corpore, quod Filius Dei assumpsit; vel intelligi etiam potest poni a Prudentio pro illis verbis: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Verbum Dei a Prudentio aliisque interdum Spiritum vocari, quia emanat a Patre, alibi a nobis notatum. Explicatio verborum Lucae similis huic Prudentianae a multis veteribus traditur, ut a Iustino martyre, Tertulliano, Ambrosio, Hilario, quos nonnulli recentiores sequuntur. Aiunt haec verba Virtus Altissimi obumbrabit tibi repetitionem esse praecedentium, et utrisque significari, Spiritum, Dei Filium, in Virginem descendisse eamque obumbrasse. Consule Comment. Calmeti. Prudentius in Dittoch. vers. 99 simili modo: Sanctus te Spiritus, inquit, Implebit, Maria: Christum paries, sacra virgo.

268. Hanc locutionem hominem assumptum alibi defendimus.

270. In Vat. A desideratur vox Patris.

272. Ald., Alex., veterum tantum morem. Antea, vers. 69, similis occurrit varietas: Allegat morem veterum seu veterem. Bong. et Widm. a prima manu tantummodo rem, minus bene, pro tantum morem. In editione Basileensi 1540 lego etiam tantummodo rem, neque. Sichardus aliam scripturam margini apposuit, ut solet. Becmanus, cap. 6 Manuduct. ad ling. Lat.. non videtur aliam lectionem in editis observasse: nam ex ms. suo verius corrigendum ait an veterem tantum morem.

273. Heinsius cum Thuan. omittit et omittendum ait id post dici. Mihi non videtur supervacaneum esse dici id patitur, quamvis recentior s Heinsio adhaereant.

276. Post hunc versum verba Symmachi haec solent interseri: Suus cuique mos, suus cuique ritus est. Iam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui feliciter secuti sunt suos. Vat. A incipit Iam si longa aetas. Rat., Suus cuique mos, suum cuique ius est. Ita etiam Sichardus. Vat. A, sunt nobis feliciter parentes. Rat., sunt parentes.

]
Fundamenta manent fidei: structura nivali
251 Consurgit pietate nitens; tegit ardua culmen
252 Iustitia interius: spargit sola picta rubenti
253 Flore pudicitia: pudor almus et atria servat.
254 Haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes
255 Accipit, aeterno, coelestique hospite digna.
256 Nec novus hic locus est: fluxit mea gloria in artus,
257 Et lux vera Dei: Deus illustravit alumnam
258 Materiem, corpusque parens habitabile fecit
259 Ipse sibi, placito ut posset requiescere templo.
260 Condideram perfectum hominem, spectare superna
261 Mandaram, totis conversum sensibus in me
262 Recto habitu, celsoque situ, et sublime tuentem:
263 Sed despexit humum, seque inclinavit ad orbis
264 Divitias, pepulitque meum de pectore numen.
265 Restituendus erat mihimet: submissus in illum
266 Spiritus ipse meus descendit, et edita limo
267 Viscera divinis virtutibus informavit.
268 Iamque hominem assumptum summus Deus in deitatem
269 Transtulit, ac nostro docuit recalescere cultu.
270 Scire velim, praecepta Patris quibus auribus haec tu
271 Accipias, Italae censor doctissime gentis.
272 An veterem tantum morem ratione relicta
273 Eligis, et dici id patitur sapientis acumen,
274 Ingeniumque viri? Potior mihi pristinus est mos,
275 Quam via iustitiae; pietas quam prodita coelo,
276 Quamque fides veri, rectae quam regula sectae.
277 Si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis
278 Mos habuit, sancte colere, ac servare necesse est,
279 [

279. Vestigia, per singula, I.

280. Damnare, derelinquere.---Gradatim, per ordinem, paulatim, Iso.

281. Posterius, postea.---Repperit, usque huc, I.

282. Subigebant, fodiebant, arabant, I.

284. Ilignis, quernis, ab ilice, I.

286. Strictura, massa ferri calidi, I.

287. Restillet, reliquetur, I.

288. Induvias, indumenta.---Caesae pecudes, pelles, I.

291. Immanes, feroces.---Feritate, populi.---Subacta, superata, I.

292. Triste, adverbium.---Ferinos, quia singuli sicut ferae tunc habitabant, I.

293. Prisca, opera, I.

294. Scythica, Scythia regio est in qua filii patres de collibus vel de pontibus altis in mare praecipitabant, praeveniendo mortem illorum, puta (forte putando) pietatem esse; vel etiam comedebant, praestando eis tam pia sepulcra.---Vietum, senem unumquemque, viribus privatum, I.

295. Votivo, quia voluntas patris erat, I.

]
[

279. Ex Virgilio Georg. II, vers. 402: Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

281. Cicero I Acad. Quaest., Recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. Virgilius, II Georg., vers. 22, Ipse via sibi repperit usus.

282. Itidem ex Virgilio I Georg., Ante Iovem nulli subigebant arva coloni. Vocat orbem novum, ut vers. 338 et seq., terras recentes, vacuum orbem.

283. Chamillardus advertit poetas hoc vocabulo rastrum uti pro instrumento fossorio, imo Plinium et alios. Sic etiam Suetonius in Nerone: Primus rastello humum effodit. Vide comment. ad vers. 639 lib. I.

284. Glandes dicuntur quernae a quercu, ilignae ab ilice. De quernis Virgilius, de ilignis Horatius satira 4, lib. I, Umber et iligna nutritus glande. Glandibus primos homines vesci solitos, passim veteres narrant.

285. Hoc etiam ex Virgilio I Georg., Nam primi cuneis scindebant fissile lignum. Prudentius Symmachum coarguit adducta narratione moris veteris, qualem gentiles ipsi describebant; cum tamen constaret, prudenter homines ab illo recessisse.

286. Virgilius lib. VIII, Stricturae chalybum. Vide glossas. Vat. A et Iureti codex, securim pro secures.

288. Egm., indubias; corrige induvias. E Lucretio lib. V et Iuvenali sat. 6 haec repetita sunt. Lucretius: Sic odium cepit glandis, sic illa relicta Strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta. Pellis item cecidit, vestis contempta ferina est. Iuvenalis: Cum frigida parvas Praeberet spelunca domos. Arnobius contra gentiles hoc idem argumentum promovebat lib. II: Quid enim si hoc modo culpam velimus infligere prioribus illis, atque antiquissimis saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis, usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus et lautioribus successibus institutis, non antiquas adamaverint casulas, nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint, ut belluae, permanere? Vide Elmenhorstium ad hunc locum pag. 61.

290. Bong, hirsutis, sed adfuisse aliud, demonstrat rasura. Vat. A, hircos pro hirtos, mendose.

293. Vat. A, corrupte, immemores redeant.

294. Iuretus monet lectionem cuiusdam schedae Scythica iuvenis feritate deteriorem esse: nam ironice pietas hic nominatur, ut in fine libri Vestalium pudor almus et expers sanguinis. Vat. A scribit Scythyca, Rat. Scithica. Idem Rat., vigetum pro vietum, cum Bong., Widm., de quo alibi. Crudelitas Scytharum nota est: a parentibus vix, ac ne vix quidem abstinebant; eos certe iam defuncto: devorabant. Duo hic quaeri possunt, an vere Scythae patres suos sens e ponte praecipitarent, et an hic mos aliquando apud Romanos invaluerit. De Scythis affirmat Fortunatianus lib. II Artis rhetoricae: Mos, ait, apud Scythas fuit, ut sexagenarii per pontem mitterentur. Scytha Athenis sexagenarium patrem per pontem deiecit: reus est parricidii. Hic enim se dicit gentis suae more fecisse. Romanis proverbium erat Sexagenarios de ponte deiicere. Festus narrat ex Manilio, sexagenarios olim e ponte deiici, quod aborigines, qui primi Romam incoluerint, hominem sexagenarium immolare quotannis Diti patri soliti fuerint; postea institutum, ut scirpeae hominum effigies de ponte in Tiberim mitterentur. Addit ex aliis, post Urbem a Gallis captam ob inopiam cibatus, coeptos sexaginta annorum homines iaci in Tiberim. Sed exploratissimum, inquit, illud est causae, quo tempore primum per pontem coeperunt comitiis suffragium ferre, iuniores conclamaverunt, ut de ponte deiicerentur sexagenarii, qui iam nullo publico munere fungerentur, ut ipsi potius sibi quam illi deligerent imperatorem: cuius sententiae est etiam Sinnius Capito; vanam autem opinionem de ponte Tiberino confirmavit Afranius in Repudiato. Videtur Festus negare vere e ponte in flumen sexagenarios fuisse deiectos: quod confirmant alii ex Varrone apud Nonium Marcellum. Prudentius innuit sexagenarios e ponte, in quo ferebantur suffragia (nam ab ecclesiasticis scriptoribus suffragia vota dicuntur, unde pons votivus) in fluvium fuisse praecipitatos, et respexit ad illud Ovidii V Fast.: Pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli, Pontibus infirmos praecipitasse senes. Ovidius aliam relert et sequitur opinionem.

296. De infantibus, qui Saturno propter odium Iovis immolabantur, legendus est Lactantius lib. I. cap. 21, Tertullianus in Apolog., aliique. Arnobius lib. II: Ante adventum in Italiam Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula, et nominum ambiguitate mutastis? Hoc sacrificium in nonnullis Africae partibus peragi solitum plerique tradunt, nominatim Minucius, cuius commentatores plura de eo congerunt. Idolum Moloch, de quo saepe mentio occurrit in sacris Litteris, et cui Ammonitae filios filiasque cremabant, idem est ac Saturnus, si Saturnus est sol, ut Servius et Macrobius docent: quanquam volunt aliqui, infantes in honorem Moloch non combustos, sed per ignem tantum traductos.

]
Omne revolvamus sua per vestigia saeclum
280 Usque ad principium: placeat damnare gradatim,
281 Quidquid posterius successor repperit usus.
282 Orbe novo nulli subigebant arva coloni.
283 Quid sibi aratra volunt? quid cura superflua rastri?
284 Ilignis melius saturatur glandibus alvus.
285 Primi homines cuneis scindebant fissile lignum:
286 Decoquat in massam fervens strictura secures
287 Rursus, et ad proprium restillet vena metallum.
288 Induvias caesae pecudes, et frigida parvas
289 Praebebat spelunca domos: redeamus ad antra,
290 Pellibus insutis hirtos sumamus amictus.
291 Immanes quondam populi, feritate subacta
292 Edomiti, iam triste fremant, iterumque ferinos
293 In mores redeant, atque ad sua prisca recurrant.
294 Praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum.
295 Votivo de ponte patrem: sic mos fuit olim.
296 Caedibus infantum fument Saturnia sacra,
297 [

298. Texat, tegat, I.

300. Fulcra, sedilia.---Libystidis, Africanae, I.

301. Villoso, intonso, I.

302. Talia, scilicet indumenta.---Trinacrius, Siciliensis, vel Sicilius Acestes.---Tuscus, Evander, I.

303. Constat, non stabilis est.---Aevum, aetatem, I.

304. Sacris, cum sacris, I.

305. Quirino, Romulo, a Quirino monte, I.

306. Nonnulla, multa.---Refugit, vitavit, I.

309. Ritus, mores.---Senator, Symmache, I.

310. Scita, constituta, vel constitutiones, I.

]
[

299. Prior Rott., habuisse Remum: et notat Heinsius habuisse esse pro habitasse. Potest etiam intelligi, Sic tradunt Remum habuisse casam. Remus pro Romulo ponitur, ut apud Propertium lib. II, el. 1: Quo gradibus domus ista Remi se sustulit, olim Unus erat fratrum maxima regna focus. Certe apud poetas non raro Remus pro Romulo accipitur, et alii qui soluta oratione scribunt, non Remi, sed Romuli casam dicunt. Veteres de hac Romuli casa saepe mentionem iniiciunt. Valerius Max. lib. IV, cap. 4: Per Romuli casam, perque veteris Capitolii humilia tecta, et aeternos Vestae focos, fictilibus etiamnum vasis contentos, iuro, etc. In Controversiis sub Senecae Patris nomine lib. I, contr. 6: Inter haec tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius. Gothofredus legendum putat Romuli casa nobilius. Eiusdem meminerunt Ovidius lib. III Fast., Vitruvius lib. II, Seneca filius in Consol. ad Helviam cap. 9, Macrobius I Saturnal., Martialis lib. VIII. Barthius lib. XXII Advers., cap. 4, Prudentium ad Romuli casam allusisse confirmat, et S. Hieronymi verba e praefatione ad libros Didymi de Spiritu sancto profert: Illico ego velut postliminio Hierosolymam sum reversus, et post Romuli casam, et ludorum Lupercalia diversorium Mariae, et Salvatoris speluncam aspexi. Allegat idem Barthius Tacitum Annalium XV de eadem casa: Numaeque regia, et delubrum Vestae cum penatibus populi Romani exusta. Verum quaeram a Barthio, quo pacto Romuli casa tempore S. Hieronymi visebatur, si Neroniano incendio fuit combusta; nam penates populi Romani explicat casam Romuli. Verius igitur puto, a Tacito intelligi templum penatium deorum, quos aiunt ab Aenea olim in Italiam advectos, nisi malis intelligere ipsos deos penates in templo Vestae asservatos. Halicarnasseus lib. I de casa Romuli sic ait: Vita autem erat eis (Remo et Romulo) pastoralis et operosa: in montibus saepe ex lignis et arundinibus tuguria figentes, seipsos contegebant; quorum etiam aetate mea unum superat in angulo ex palatio ad circum divertente CASA ROMULI dictum: quod adhuc custodiunt sacrum ii, quibus est horum cura, nihil illi magnificentius addentes, sed si laboret aliquid aut per hiemem, aut vetustate, quod reliquum est, munientes, et diruta, quantum possint, similia prioribus restituentes.

300. Widm. scribit Lybistridis, Egm. Libytidis, Bong. Lybistidis. Virgilius lib. VIII: Stratisque locavit Effultum foliis, et pelle Libystidis ursae; et lib. V: Horridus in iaculis, et pelle Libystidis ursae. Plinius lib. VIII, cap. 36, in Africa gigni ursos negat; multi, etiam veteres, affirmant, sed nonnulli putant, ursos Libycos et Numidicos dictos a Romanis leones. Vide Ruaerum ad lib. V Virgilii, vers. 37.

301. Ald., Pal. villosam. Egm., vestent, Pal., vestant, mendose, pro gestent.

302. Rat., Gis., habebat; plerique, habebant. Cella rius suspicatur hunc Tuscum esse Tyrrenum fratrem Lydi, de quo Velleius cap. 1. Melius Iso Evandrum intelligit: videtur enim Prudentius duos illos Virgilii versus comprehendere voluisse, quorum alter ad Evandrum, alter ad Acestem refertur. Cellarius ait, Evandrum cis Tiberim condidisse Pallanteum. Vere id quidem; sed Tuscia vel Hetruria proxime trans Tiberim extendebatur, et ipse Tiberis Tuscus et Tyrrenus saepe dicitur. Virgilius lib. X de militibus quos Aeneae Evander dedit, ait: Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean, armetque rates, etc. Evander inter alia Aeneae ostendit Ianiculum lib. VIII: Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit urbem: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen. Mons autem Ianiculus iam exstat in vetere Hetruria. Ex huiusce rei ignoratione doctissimi scriptores Historiae litterariae Hisp. fratres Mohedani difficultatem, quam in Vita Columellae ipsi creaverant, non satis feliciter explicuerunt. Tomo VIII, qui totus est de Columella, pag. 40 et seqq., quaerunt cur Columella praedium Ceretanum in Hetruria, ubi nunc est oppidum Cervetere, possederit, cum ipse praescribat praedia debere esse vicina. Respondent Columellam duorum aut trium dierum itinere potuisse ad agrum Ceretanum se conferre. Putabant scilicet Hetruriam olim iisdem terminis contineri, quibus nunc ditio magni Hetruriae ducis continetur. Alioquin Cere, sive sit Cervetere, aut Cervetri, sive, quod probabilius puto, Ceri (nam Cervetri Agyllam fuisse existimo), in Hetruria quidem veteri situm est, sed ab Urbe tantum viginti quinque millia passuum circiter distat.

303. Prior Rott., Roma sibi antiqua: suspicatur Heinsius Roma sibi antiquum non constat versa per aevum. Arnobius, lib. II: Nam si mutare sententiam culpa est ulla vel crimen, et a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare, criminatio ista et ad vos spectat, qui toties vitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis.

307. Vat. A, male, morem servare.

311. Rat., Weitz., Gis. ad marg. 1 ed., et in textu 2 ed., Sich., in tabulis, quod secutus est Heinsius, quin ullam variantem lectionem adnotaverit. Heinsio consonant recentiores. Ast Iureti codex, Alex., Urb., Ald. aliique, instabilis placiti, quod Iureto arridet: exprimitur enim inconstantia senatus populique Romani in retractandis legibus ac moribus. Simili modo Tertullianus in Apolog. cap. 4: Nonne et vos quotidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis, totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis? Vide Theodosii novellam 2 de Invasoribus, et A. Gell. lib. ult. c. 1. In Egm., et Pal. est novarat pro novarit, in Alex, a prima manu mendose, noverit.

]
Flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
298 Ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
299 Sic tradunt habitasse Remum. Regalia feno
300 Fulcra supersternant, aut pelle Libystidis ursae
301 Compositam chlamydem villoso corpore gestent:
302 Talia Trinacrius ductor, vel Tuscus habebant.
303 Roma antiqua sibi non constat versa per aevum,
304 Et mutata sacris, ornatu, legibus, armis;
305 Multa colit, quae non coluit sub rege Quirino:
306 Instituit quaedam melius, nonnulla refugit,
307 Et morem variare suum non destitit, et, quae
308 Pridem condiderat iura, in contraria vertit.
309 Quid mihi tu ritus solitos, Romane senator,
310 Obiectas, cum scita patrum, populique frequenter
311 Instabilis placiti sententia flexa novarit?
312 [

314. Retectum, manifestum, I.

318. Repit, quia rectius non potest ambulare, I.

320. Nervosa, fortis, I.

321. Maturi, perfecti, I.

323. Purgata, purgatam habens mentem, I.

324. His, talibus, I.

325. Curriculis, volutionibus.---Hebes, imprudens, I.

326. Primitias, initia, in infantia.---Ceu quadrupes, quando et manibus, et pedibus repit, non rectus incedere valens.---Egit, ducit vivit, I.

327. Iamque, deinde, I.

328. Politum, nutritum, I.

329. Calidos, in iuventute.---Adolevit, crevit, I.

330. Decocto, perfecto.---Robore, fortitudine, I.

332. Vivacius, perspicacius.---Solers, sagax, I.

334. Si tantus, tantum studium est, I.

339. Vacuo, lato, I.

340. Porrecta, extenta, I.

341. Stirpis, naturalis, I.

343. Hectorei, Romani, I.

344. Sacellis, templis, I.

346. Virtute, Romanorum, I.

]
[

313. Iuretus videtur non observasse emendationem Giselini, qui ediderat quidem damnare retenti, sed in addendis correxit damnare recenti. Heinsius simili errore edidit retenti, nec correxit.

316. Elmenhorstius in Arnobium pag. 45 plura de his ad verba Arnobii Pauperrimae necessitatis inventa ex Columella, Virgilio, Lucretio.

318. Haec omnia mutuatus videtur Prudentius a Lucretio lib. III, vers. 446 et seqq.

322. Prior Rott., consilii melior, quod eleganter dictum ait Heinsius, quomodo saepe utitur Silius Italicus. Mihi elegantius videtur consiliis melior, sed viribus aegra.

324. Rat., Gis. ad oram, Weitz., fluxit. Alex., Urb., Vat. A et plerique alii, duxit, scilicet aevum,

325. Ita Alex., Urb., Widm., Weitz., Gis., uterque Boher., Heins. et alii. Aldus, Vat. A, Bong. a prima manu, Fabr., Rat. a manu recenti, erasis prioribus, sic hebes inter Primitias, mersumque solo titubavit, et instar Quadrupedis pueri lactantia viscera traxit. In Aldo est versumque pro mersumque. Teolius ait Heinsium haec ut superflua resecuisse; sed resecuerat antea Giselinus, et post Giselinum Weitzius. Giselinus vero prolixius, sed non omnino male in impressis ita legi monuit. Egmondanum pro nostra lectione stare affirmat Weitzius, negat Heinsius, qui melius inspexit.

326. Alludit ad aenigma Sphingis, quod solvit Oedipus. Vide Hyginum fab. 77, et Palaephatum lib. I, cap. de Sphinge. Aenigma erat quodnam esset animal mane quadrupes, meridie bipes, vespere tripes. Oedipus hominem esse interpretatus est.

327. Ald., perperam, artibus aptus.

330. Virgilius II Aeneid., Solidaeque suo stant robore vires.

334. Sich., Gis. ad oram in utraque editione, Widm. a prima manu, Bong., Weitz., Alex., Urb., Heinsius cum plerisque suis, si tantus amor est. Et videtur ex Virgilio II Aen. sumptum, Sed si tantus amor casus cognoscere nostros. Ald., Torn., princeps Boher., prior Rott., Egm., si tantum studium est, quae est Isonis glossa. Gronovius, cap. 5 Observat. eccles. in mss., legi fatetur quanquam si tantus amor est, sed suspicatur legendum si tibi tantus amor, quia aliud est vitium metri inexcusabile, et nunquam a Prudentio profectum. Verum iam observavi et aliis poetis frequens esse brevem syllabam ob caesuram producere, et hoc ipsum Prudentio esse valde familiare: neque oportuit Gronovium huius rei esse inscium.

335. Thuan., ut a prisco, male.

339. Virgilius I Georg., vers. 62: Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem.

340. Ald., nostrae ducit.

341. In Rat. a prima manu, indigae; sed glossa inde genitae indicat mendum.

343. Tertullianus Apolog. cap. 25: Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris, aut templis res divina apud Romanos constabat. Frugi religio, et pauperes ritus, et nulla Capitolia certantia coelo, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc samia, et nidor ex illis, et deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris Urbem inundaverant. Adde S. Augustinum de Civit. Dei cap. 12, lib. III, et cap. 31, lib. IV.

345. Rat., concentum; recte supra, contentum. Gis. ad oram, paucis. Observat Chamillardus ex Melanthe et Apollonio veteres solitos suis numinibus, praesertim Iovi, templa in sublimibus locis exstruere. Iovis Latiaris templum in monte Albano fuit collocatum: eius rudera vidimus. Mazochius tom. I Spicil., pag. 67, excelsa in sacris Litteris idola appellari ait ab excelsa statura excelsoque loco, et originem repetit a turri Babel.

346. Ald., post inde. Minucius: Inde adeo per universa imperia, provincias, oppida videmus singulos sacrorum ritus gentiles habere, et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Martem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astartem Syros, Dianam Taurios, Gallos Mercurium, universa Romanos. Tertullianus cap. 10 Apolog.: Nec ego per singulos decurram, tot ac tantos, novos, veteres, barbaros, Graecos, Romanos, peregrinos, captivos, adoptivos, proprios; communes, masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, militares. Vide lib. I, vers. 180 seqq., et de iis qui texunt catalogos deorum municipalium, Sirmondum ad Sidonium pag. 138.

]
Nunc etiam, quoties solitis decedere prodest,
313 Praeteritosque habitus cultu damnare recenti,
314 Gaudemus compertum aliquid, tandemque retectum,
315 Quod latuit. Tardis semper processibus aucta
316 Crescit vita hominis, et longo proficit usu.
317 Sic aevi mortalis habet se mobilis ordo:
318 Sic variat natura vices. Infantia repit,
319 Infirmus titubat pueri gressusque, animusque:
320 Sanguine praecalido fervet nervosa iuventa:
321 Mox stabilita venit maturi roboris aetas:
322 Ultima consiliis melior, sed viribus aegra,
323 Corpore succumbit mentem purgata senectus.
324 His genus humanum per dissona tempora duxit
325 Curriculis aevum mutabile: sic hebes inter
326 Primitias, mersumque solo, ceu quadrupes, egit.
327 Mox tenerum docili ingenio, iamque artibus aptum
328 Noscendis, varia rerum novitate politum est.
329 Inde tumens vitiis, calidos adolevit in annos,
330 Donec decocto solidaret robore vires.
331 Tempus adest, ut iam sapiat divina serenae
332 Mentis consilio, vivacius abdita solers
333 Quaerere, et aeternae tandem invigilare saluti.
334 Quanquam si tantus amor est, et cura vetusti
335 Moris, et a prisco placet haud discedere ritu,
336 Exstat in antiquis exemplum nobile libris,
337 Iam tunc diluvii sub tempore, vel prius, uni
338 Inseruisse Deo gentem, quae prima recentes
339 Incoluit terras, vacuoque habitavit in orbe.
340 Unde genus ducit nostrae porrecta propago
341 Stirpis, et indigenae pietatis iura reformat.
342 Sed, quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum
343 Sanguinis Hectorei populum probo tempore longo
344 Non multos coluisse deos, rarisque sacellis
345 Contentum, paucas posuisse in collibus aras.
346 Innumeros post deinde deos, virtute subactis
347 [

351. Signum, simulacrum.---Bimaris, propter duo maria, quibus cingitur.---De strage, sicut Numenius fecit, I.

352. Athenis, Graecis, I.

353. Canini, Anubis, Mercurii. Mercurius capite canino depingitur propter prudentiam sermonis, et cane nihil est sagacius, I.

354. Ammonis, Iovis, I.

355. Syrtica, arenosa.---Cornutas, propter Iovem, qui cornutus erat, I.

361. Ut, quomodo, I.

363. Maioribus, patribus.---Incompertos, ignotos, I.

]
[

347. Egm., Widm. supra, viribus, non bene, pro urbibus. Ald., Egm., Widm. supra, Gis., Rat., ex claris; melius et claris.

351. Corinthum bimarem appellant Horatius, Ovidius, Sidonius et alii, quod inter duo maria, lonium et Aegeum, sita sit: quod epitheton ex simili alio Graecorum Mureto in libris Var. lect. videtur factum. L. Mummius Corinthum evertit: de qua strage Florus lib. II, cap. 26, ubi narrat, Corinthium aes inde avectum et nominatum: Quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris, aeris, auri, argentique venae in commune fluxere. Isidorus lib. XVI Orig., cap. 20, id evenisse ait cum Corinthum Hannibal cepit: sed μνημονικὸν ἁμάρτημα, id est Hannibalem pro L. Mummio posuit. In glossa Numenius mendum pro Mummius.

352. Sylla Athenas expugnavit, unde columnas templi Iovis Olympii Capitolinis aedibus advexit. Plinius lib. XXXVI, cap. 6, Plutarchus in eius Vita.

355. De Nasamonibus, gente Syrtica, id intelligi vult Chamillardus, de quibus Curtius lib. IV, sect. 29: Incolae nemoris, quos Ammonios vocant, dispersis tuguriis habitant.

358. Haec nova numina videntur esse dii novensiles ex Cincii sententia apud Arnobium lib. III: Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis . . . . . Cincius numina peregrina NOVITATE EX IPSA appellata pronuntiat. Nam solere Romanos deos omnes urbium superatarum partim privatim per familias spargere, partim publice consecrare: ac ne aliquid deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, brevitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Novensiles invocari. Alias aliorum de Novensilibus opiniones refert et irridet Arnobius. Tertullianus, laudatus ad vers. 346, etiam deos novos commemorat. Tullius lib. II de Legibus ait: Separatim nemo habessit deos, neve novos, sed ne advenas, nisi publice ascitos, privatim colunto.

359. S. Augustinus lib. III, cap. 12, de Civit. Dei, et lib. IV, cap. 31, hac eadem ratione deorum gentilium impotentiam ostendit.

364. Notat hoc loco Mariettus (neque a nobis omittendum est) in Rat. semper scribi relligione duplici ll. Nonnulli putant non rite id fieri, etiamsi syllaba alioquin brevis producenda sit. Ego autem censeo veteres poetas, ut syllabam brevem producerent, saepe geminasse consonantem sequentem, et pronuntiasse atque scripsisse repperit, reccidit, relligio, et similia.

365. Tertullianus cap. 6 Apolog. Ubi religio? ubi veneratio maioribus debita a vobis? Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis. Laudatis semper antiquitatem, et nove de die vivitis.

366. Vat. A, prior Rott., Cauch., Gis. ad oram, Urb., externumque migrans devenit in orbem, ex quo coniicit Heinsius externamque migrans devenit in urbens; quanquam non illi displicet externum orbem, cum urbem paulo post habeamus. Addit, Possis et EMIGRANS VENIT. Certe in Egmondano EXSULTAT, EXTERNUMQUE MICAM VENIT IN URBEM, in quo verae scripturae manifesta apparent vestigia. Quod ego non satis intelligo. Weitzius citat Egmondanum pro externumque migrans devenit in orbem. Heinsius cum plerisque suis scriptis, Weitz., Widm., Bong., Alex., Rat., externumque inimicam venit in urbem. Weitzius pro hac scriptura citat Giselinum, qui tamen legit aeternumque inimicam venit in urbem. Gifanius in verbo vestire ex vet. lib. legendum ait externumque pro externorum. Fortasse simili figura Fabricius edidit externamque inimicum venit in urbem, hoc est, inimicum pro inimicorum. Gallandius sequitur communiorem lectionem Heinsii, sed in Ald., Tornaes. laudat aeternumque inimicam, tanquam satis apte ad mentem Prudentii, qui haec omnia a Tertulliano cap. 25 Apolog. mutuatus est. Recte Tertullianus ibid.: Tot igitur sacrilegia Romanorum, quot tropaea; tot de diis, quot de gentibus triumphi; tot manubiae, quot manent adhuc simulacra captivorum deorum, et ab hostibus ergo suis sustinent adorari, et illis imperium sine fine dederunt, quorum magis iniurias quam adulationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune laeduntur, quam frustra coluntur. Verrius Flaccus narrat in oppugnationibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari deum, cuius tutelae ea urbs commissa esset, atque illi eumdem aut maiorem locum apud Romanos promitti, ut in eius fragmentis legitur apud Plinium lib. XXVIII, cap. 2.

369. Ald., Egm., Pal., Widm. supra, Iureti codex et Rat., sed solers. Alii, at solers. Heinsius edidit sed solers, nihil tamen animadvertens, quamvis a Giselino discesserit.

]
Urbibus, et claris peperit sibi Roma triumphis,
348 Inter fumantes templorum armata ruinas
349 Dextera victoris simulacra hostilia cepit,
350 Et captiva domum, venerans ceu numina, vexit.
351 Hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi:
352 Illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis.
353 Quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini
354 Effigies: quasdam, domitis Ammonis arenis,
355 Syrtica cornutas facies habuere tropaea.
356 Roma triumphantis quoties ducis inclyta currum
357 Plausibus excepit, toties altaria divum
358 Addidit, et spoliis sibimet nova numina fecit:
359 Numina, quae, patriis cum moenibus eruta, nullum
360 Praesidium potuere suis afferre sacellis.
361 Cernis, ut antiqui semper vestigia moris
362 Gressibus incertis varie titubasse probentur,
363 Asciscendo deos maioribus incompertos,
364 Seque peregrina sub relligione dicasse,
365 Nec ritus servasse suos? Quodcunque sacrorum est,
366 Exsulat, externumque inimicam venit in Urbem.
367 Frustra igitur solitis, prava observatio, inhaeres.
368 Non est mos patrius, quem diligis, improba: non est.
369 At solers orator ait, vataliter Urbem
370 [

367. Solitis, moribus, rebus, I.

370. Sortitam, accipientem, I.

375. Competat, congruat, I.

376. Spiritus, utrum sit, an sit, I.

377. Munera, officia, I.

379. His, animabus, I.

381. Vegetet, confirmet, sustentet, roboret, I.

382. Succendat, calore, calefaciat.---Riget, mobilitate infundat.---Relaxet, molliat, I.

384. Componere, regere, comparare, I.

387. Tutacula, defensacula.---Nudis, membris: nudam rem dicimus, quae omni parte consilio indiget, I.

389. Agitetur, commoveatur, I.

390. Consultet, provideat, I.

395. Gemellos, nota fabula de vulturibus quos illi duo fratres Remus et Romulus in initio, cum regnare coepissent, de monte Aventino volare viderunt, et fingit poeta, simul cum ipsis venire genium: deridendo dicit, puto, tunc primum genium se parvae Romae infundere, cum Remum et Romulum lupa nutrivit in valle nemorosa; tunc etiam simul genium nutrivit cum illis, I.

398. Penetralia, interiora, habitacula, I.

399. Forensia, civilia, publica, I.

400. Acres, fortes, I.

401. Urget, compellit Romanos, I.

402. Digna, esse, I.

403. Fingamus, componamus, I.

405. Hauserit, sumpserit, acceperit.---Animetur, firmetur, vel vivificetur.---Medullis, in interioribus, I.

]
[

373. Post hunc versum ingeruntur in multis codd. haec Symmachi verba: Varios custodes urbibus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus ita populis fatales genii dividuntur. Vat. A, Custodes urbibus mens divina varios distribuit. Aldus, induntur pro dividuntur.

374. Vat. A, quid sit genius.

375. Ald., et possit. Gis. ita edidit, sed correxit ignoro: quid possit, quod non videtur advertisse Heinsius.

376. Ald., formane, an ulla. Gis., Weitz., formave, an ulla. Vat. A, Rat., Alex., Urb., Iureti codex, Heinsius cum suis formave, et ulla Sit species. Gallandius minus rectum id iudicat, et cum Aldo praefert formane, an ulla. Sed lectio communior codicum retinenda est, scilicet hoc sensu, ignoro etiam, sit forma, et ulla species. Elmen horstius ad verba Arnobii lib. I, Civitatumque genios, rem his versibus exponit.

377. Vat. A, munere, minus recte.

378. Vat. A, inde pererratis; melius unde. Aldus mendose, viget et pro vegetet.

384. Vat. A, mens ficto quam tu componere tentas.

385. Alex., Ald., Gis. et alii, membrorum. Plerique murorum, quod genuinum Prudentii videtur Heinsio. Nihilominus vers. 446. occurrit perque omnia membra, Urbis.

386. Vat. A, qui nec corporibus, male.

387. Bong., Wid., consilium fit, ut aut tutacula, quod obscurum est.

390. Widm., Bong., Rat., Sich., consulet et cui. Weitzius allegat Aldum pro consulte cui se; non ergo advertit Aldi correctionem consultet cui se.

391. Ald., quem putat. Idem et Thuan. a prima manu quae rerum summa sequatur.

396. Vat. A, scribit innota. Romulus et Remus de condenda urbe augurium cepisse dicuntur, quorum hic sex vultures in Aventino monte vidit, ille duodecim in Palatino: Statur et arbitrium Romulus urbis habet, ait Ovidius, qui lib. IV Fast. historiam narrat, ut alios praeteream. In numismatibus antiquis Roma cum vulturibus interdum exhibetur.

397. Thuan., prior Boher., alter Rott., repentina de nube. Egm. mendose, repentini. Alii mss. et edd., repentinam.

398. Alex., Ald., potiores Heins., servat, quod placet. Rat., Torn., Gall., Weitz., servans. Gis., servat; ad marg., servans; et pro div. script., curans.

401. Prior Rott., Cauch., lituo ciet. Egm., Ox., Iureti codex, lituos ciet. Plerique lituis ciet.

405. Gis. ad oram, et calidas animet curata medullas.

406. Rat. Weitz. cum suis, excepto Bong., de religione tenenda.

]
Sortitam, quonam genio proprium exigat aevum.
371 Cunctis nam populis, seu moenibus inditur, inquit,
372 Aut fatum, aut genius, nostrarum more animarum,
373 Quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.
374 Iam primum, qui sit genius, vel qui status illi
375 Competat, ignoro: quid possit, et unde oriatur
376 Spiritus informis, sine corpore, formave, et ulla
377 Sit species, et quid sapiat, quae munera curet.
378 Contra, animas hominum venis vitalibus intus
379 Sic interfusas intelligo, sanguis ut ex his
380 Accipiat motumque levem, tenerumque vaporem.
381 Unde pererratis vegetet praecordia membris,
382 Frigida succendat, riget arida, dura relaxet.
383 Sic hominis vitam sibi temperat, atque gubernat
384 Vivida mens: quam tu ficto componere tentas
385 Membrorum genio, qui nusquam est, nec fuit unquam.
386 Quin et corporibus versat mens viva regendis
387 Summum consilium, fida ut tutacula nudis,
388 Invalidisque paret, metuenda pericula vitet,
389 Utile prospiciat, varias agitetur ad artes,
390 Consultet, cui se domino submittat, et orbis
391 Quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur.
392 At tuus hic Urbis genius, dicas, volo, quando
393 Coepit adhuc parvae primum se infundere Romae,
394 Fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis,
395 Infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?
396 An cum vulturibus volitans ignota per auras
397 Umbra, repentinam traxit de nube figuram?
398 Culminibus summis sedet, an penetralia servat
399 Instituit mores, et iura forensia condit?
400 An castrorum etiam fossis intervenit? acres
401 Cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem?
402 Quae quis non videat sapientum digna cachinno?
403 Fingamus tamen, esse aliquam, quae talia curet,
404 Umbram, sive animam: per quam respublica fatum
405 Hauserit, et calidis animetur tota medullis.
406 Cur non haec eadem de relligione colenda
407 [

407. Consultat, providet interrogat, I.

409. Fingit, componit, I.

410. Licet, licitum est, Iso.

412. Erravit, pene, I.

413. Lubrica, instabilis, I.

414. Aequa, iusta, I.

416. Grandaevis, senatoribus, consulibus, I.

417. Proceres, iuniores et nepotes, Iso.

418. Clavum, regimen, dignitatem, Iso.

419. Collatas, coniunctas, I.

421. Consule, sub consule, I.

422. Creantur, constituuntur, I.

423. Procerum, dictatorum, Iso.

424. Fasces, honores.---Sua, propria.---Securis, potestas, vindicta, I.

426. Fastos, libros, I.

428. Fluctibus, erroribus, instabilitatibus, I.

430. Augustum, nobile.---Diademate, corona, I.

433. Dictator, imperator.---Censor, iudex, I.

434. Tutor, qui rempublicam tuebatur.---Largitor honorum, retributor dignitatum, I.

436. Aegre, difficulter, vix, I.

437. Probet, laudet, I.

]
[

407. Ald., Gis. in textu, Iureti codex, prospectat. Widm., Bong., Gis. ad oram, aspectat. Plerique alii, etiam Gis. ad oram pro div. lect., Gifanii et Becmani codices, suspectat. Virgilius lib. I vers. 375 Georg. Bucula coelum Suspiciens, patulis captavit naribus auras.

408. Ald., cur tibi; alii cur sibi.

409. Iuvenalis sat. 14, vers. 246, Nota mathematicis genesis tua.

410. Ald., Gis., cur iam. Plerique, cui iam, et glossa ad oram Widm., cui genio licet nolle. Tertullianus cap. 6 Apolog: Nunc religiosissimi legum, et paternorum institutorum protectores, et ultores respondeant, velim, de sua fide, et honore, et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt?

412. Florus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos annos numerat; alii septingentos octo annos circiter recensent.

414. Ald. Gis., Weitz., imperii et quae. Abest et a codd. Heinsianis et nostris.

416. Ald. mendose, curatum in parte. De his imperii Romani mutationibus lege Florum et Ioannis Camertis adnotationes, qui breviter alios historicos, aut consentientes aut dissentientes, indicat.

417. Reges anno Urbis conditae 245 vel 254 exacti sunt, consulesque tunc creati.

418. Anno 387 lex lata est, ut alter consul e plebe crearetur, quae anno 309 rogata fuerat. De primo consule, homine novo, L. Sextio id intelligit Grangaeus; de tribunis plebis anno 259 ob secessionem plebis creatis Chamillardus, quod verius est ut ex seqq. patet, Displicet hic subito status, etc.

421. Hic versus a Vat. A, Egm., Oxon., Rottend. reiicitur post versum Publica res. Ald. male distinguit plebs, fisa.

422. Decemviri anno Urbis 301 circiter pro consulibus legum ferendarum causa creati, qui sunt bis quina fastigia, etc. De insignibus, fascibus et securibus Livius lib. III, cap. 36: Cum ita priores decemviri servassent, ut unus fasces haberet, et hoc insigne regium in orbem suam cuiusque vicem per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. Centum viginti lictores forum impleverant, et fascibus secures illigatas praeferebant.

425. Egm. corrupte, doctoris pro ductoribus. Anno Urbis 304 iterum duobus consulibus imperium mandatum est.

426. Post hunc versum a nonnullis collocatur versus 421, Consule nobilitas.

427. Triumviratus Caesaris, Lepidi et Antonii, cuius atrocitas nihil in se minus habet quam numerum centum quadraginta senatorum (proscriptorum). Exitus foedi, truces, miserabiles, etc. Florus lib. IV, cap. 5.

429. Prior Rott., reprendere rectum.

430. Gis. ad marg., diademate texit. Item Giselinus ita catalogum harum mutationum ordinavit: Primum reges regnarunt. Post eos coepere consules anno ab Urbe condita CCXLV. Consules et senatores cum tribunis plebis CCLXI. Decemviri soli CCCIII. Consules etiam e plebe CCCVI. Triumviri post Caesaris necem ICCCXII. Solus Octavius ICCCXXIII. Concludit, recte illum versum Consule nobilitas eo loco poni quo a nobis est insertus.

431. Suetonius cap. 58 in Augusto: Senatus te consentiens cum populo Romano consalutat patriae Patrem.

433. Augustus ob facta ingentia dictator perpetuus, et Pater patriae dictus. Tractatum etiam in senatu, an quia condidisset imperium, Romulus vocaretur. Sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur. Vide Florum in fine Hist.

436. Aldus, aegrae; lege aegre.

]
Consultat? cur non suspectat libera coelum?
408 Cur sibi praescriptum non commutabile fatum,
409 Ut captiva, putat? genesis cur vincula fingit?
410 Cui iam nolle licet, quod tunc voluisse licebat,
411 Erroresque abolere suos, ac flectere sensus?
412 Sic septingentis erravit circiter annis,
413 Lubricaque, et semper dubitans, quae forma placeret
414 Imperii, quae regnandi foret aequa potestas.
415 Regius exortam iam tunc habuit status Urbem,
416 Non sine grandaevis curarum in parte locatis.
417 Mox proceres de stirpe senum tractasse videmus
418 Clavum consilii: plebeias inde catervas,
419 Collatas patribus mixtim ditionibus aequis,
420 Imperitasse diu, belloque, et pace regendis.
421 Consule nobilitas viguit: plebs fisa tribuno est.
422 Displicet hic subito status, et bis quina creantur
423 Summorum procerum fastigia: quos duodeni
424 Circumstant fasces, simul et sua quemque securis.
425 Rursus se geminis reddit ductoribus omnis
426 Publica res, et consulibus dat condere fastos.
427 Ultima sanguineus turbavit saecla triumvir.
428 Fluctibus his olim fatum, geniusve, animusve
429 Publicus erravit: tandem deprendere rectum
430 Doctus iter, caput augustum diademate cinxit,
431 Appellans patrem patriae, populi, atque senatus
432 Rectorem, qui militiae sit ductor, et idem
433 Dictator, censorque bonus, morumque magister,
434 Tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
435 Quod si tot rerum gradibus, toties variatis
436 Consiliis, aegre tandem pervenit ad illud,
437 Quod probet, ac sancto reverentia publica servet
438 Foedere: quid dubitat divina agnoscere iura.
439 [

440. Gratemur, pro gratulemur, I.

445. Thermis, balneis.---Tabulis, tabernis, loca tabularia, I.

446. Membra, moenia, I.

452. Acceperit, quando natus fuit, Iso.

453. Lachesis, Lachesis, Cloto, Atropos, nomina sunt Fatorum: una colum tenet, alia trahit, tertia rumpit, I.

457. Eruta, diruta, I.

460. Constituunt, docent, Iso.

461. Rubrica, nomen legis, lex, linea caementariorum, quibus aspiciunt an sit recta ipsa maceries, an non; sed pro lege ponitur, aut iudicio, I.

462. Ferrea, dura, I.

463. Inevitabile, scilicet supplicium, I.

]
[

441. Veteres saepe haec duo coniungebant Christus Deus, et saepius id occurrit apud nostrum. Militare Christianorum sacramentum id refertur a Vegetio lib. II, cap. 5: Iurant autem per Deum, et per Christum, et per Spiritum sanctum, et per maiestatem imperatoriam, quae secundum Deum generi humano diligenda et colenda est. Quae verba nonnulli male ita referunt: Per Deum Christum, et Spiritum sanctum, ut ad Prudentii verba accommodent. In inscriptionibus antiquis reperitur etiam hoc argumentum divinitatis Christi adversus Arianorum haeresim. Lupius epitaph. S. Severae inscriptionem Graecam e museo Kirkeriano profert, ubi legitur in Deo Domino Christo. Vide etiam Gasparem Aloysium Odericum Syllog. Inscript. pag. 263 et seq., ubi tamen non bene huc trabit hunc titulum ex coemeterio S. Saturnini: PRIMA. VIVIS. IN. GLORIA. DEI. ET. IN. PACE. DOMINI. NOSTRI. Nam hic Christus non coniungitur cum Deo. Opportuniores sunt aliae inscriptiones apud Georgium de Monogramm. Christi Domini cap. 4 OLYMPIODORE VIVAS IN DEO .---HILARI VIVAS IN DEO .---HIC IACET PERPETVVS IN CHRISTO DEO SVO.

444. De geniis veterum multi scripserunt: de quo argumento librum ab Emmanuele Navarro editum laudat Emmanuel Martinus lib. IV, epist. 10. Elmenhorstius in Arnobium pag. 14, Heraldus in Arnobium pag. 40, Lactantius lib. II, cap. 15, et eius interpretes plura habent de geniis. Barthius lib. LII Adv., cap. 12 copiose disserit de geniis veterum, de horum in iis colendis religione, cultu, superstitione, de geniorum etymo, frequentia, habitibus, de geniis urbum, locorum, domorum, regionum, hominum, aliarum rerum. Affirmat gentilium opinionem qui omnibus locis et operibus suos tales daemonas inesse autumabant, neminem scitius Prudentio confutasse luculento hoc carmine. Petavius tom. III, lib. II, cap. 6, theologice disserit de tutela et custodia, quam tum publice universorum, tum singulorum privatim suscipiunt angeli: quod de geniis ethnici communi consensu praedicabant. Genius Romae in nummis saepe dicitur genius populi Romani, et apud Ammianum genius publicus. Martialis lib. VI, epigr. mihi 41, acute dixit: Victurus genium debet habere liber: nunc dicere possumus angelum custodem. Vide Censorinum de Die natali.

445. Rat. et Iso minus bene, tabulis soleatis.

446. Membra Urbis etiam dixit Ammianus lib. XVI: Deinde intra septem montium culmina per acclivitates, planitiemque posita urbis membra collustrans, etc. Non autem sunt moenia, ut ait Iso, sed partes Urbis.

447. Mariettus hoc loco advertit in Rat. semper scribi milia uno l, quae recta est scribendi ratio, et multis magis placet quam millia.

449. Ald., non recte, similis clementia.

452. Pal. scribit oris pro horis.

453. In glossa hexametrum invenio, si verba recte legantur et traiiciantur: Una colum retinet, trahit altera, tertia rumpit.

454. Ald. non bene, rectorumque trabes.

455. Tigillum, a tego et tignum, est trabs cui tectum imponitur.

456. Vat. A, corrupte, cuius stille. Ald., Alex., hortu: scribendum ortu.

458. Petavius lib. III de Opif., cap. 7, optime a Prudentio his versibus expressum ait, quod fati necessitas libertati humanae voluntatis adversetur, etsi hanc ad volendum adigat. Nam voluntatem ad volendum necessitate compelli, gentiles affirmabant.

461. Leges rubricas appellari iam multi notarunt vel ex hoc Prudentii versu. Persius sat. 5, vers. 90: Excepto si quid Masuri rubrica notavit. Iuvenalis sat. 14, vers. 191: Perlege rubras Maiorum leges. Scilicet rubrica, quae herba est minio proxima, leges scribebantur. Hinc rubricarum nomen in libris ritualibus. Hermanus Hugo de prima Origine scribendi pag. 103, cap. 12, docet imperatoribus valde familiare fuisse encausto scribere, et ob hanc causam fere omnia iuris capita fuisse miniata, id quod fiebat cum maiestatis tum etiam terroris causa, ut nempe legibus sinopide, aut cinnabari notatis, et sanguineum quiddam ac cruentum minantibus maiestas accresceret: quod his versibus insinuat Prudentius. Cur autem minari lex dicatur, vide comment. ad vers. 179, Lex armata sedet. De sanctione qua poena irrogatur, vide Ant. Augustinum de Legib.

463. Vat. A, Gis., ad facinus cogunt. Scripti Heinsiani et nostri cum Weitzio et Aldo, cogunt ad facinus.

]
Ignorata prius sibimet, tandemque retecta?
440 Gratemur, iam non dubitat: nam subdita Christo
441 Servit Roma Deo, cultus exosa priores.
442 Romam dico viros, quos mentem credimus Urbis
443 Non genium, cuius frustra simulatur imago.
444 Quanquam cur genium Romae mihi fingitis unum?
445 Cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis
446 Assignare suos genios? perque omnia membra
447 Urbis, perque locos, geniorum millia multa
448 Fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
449 Restat, ut et fatum similis dementia cunctis
450 Aedibus imponat: paries ut quisque sub astro
451 Fundatus, structusque suo, qua sorte maneret,
452 Quando autem rueret, primis acceperit horis.
453 Ascribunt saxis Lachesis male fortia fila,
454 Tectorumque trabes fusis pendere rotatis
455 Credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis:
456 Ceu distet, cuius stellae sit fraxinus ortu
457 Eruta, quae summum conscenderet ardua culmen.
458 Denique nulla hominum res est, nulla actio mundi,
459 Cui non fatalem memorent incumbere sortem.
460 Quae quia constituunt, dicant, cur condita sit lex
461 Bis sex in tabulis: aut cur rubrica minetur,
462 Quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata
463 Cogunt ad facinus, et inevitabile mergunt.
464 [

464. Adigunt, cogunt, compellunt.---Insinuantia, ostendentia, I.

467. Plectentia, punientia, I.

472. Alterutrum, bonum vel malum.---Suum, proprium, I.

476. Sciat, quin tantummodo in Dominum credat, et nulla fata nocent, I.

477. Vetitum, scilicet esse, I.

478. Mathesis, siderum cursu.---Praescripto, constituto, impedimento.---Repelli, scilicet posse, Iso.

479. Effert, exerit, elevat, Iso.

481. Momenta, recordationes.---Premit, spernit cogitationibus, I.

482. Sortem, fatum, I.

484. Lux, Christus, I.

485. Secta, doctrina, I.

488. Donata, ornata, I.

489. Age, vox orantis.---Bellatrix, Roma.---Ede, dic, sicut alibi: Ede Martialem, id est, vel canta, I.

]
[

466. Heinsius mallet gladiumque recondite. Verum ad poetae mentem melius est retundite. Vult enim gladium iustitiae omnino retundi, tanquam iam superfluum, si homines non libere peccant. Ita postea non ait, carcerem claudi, sed dissolvi.

468. Antrum carcereum est interior carceris custodia: Hispani vocant calabozo. Describitur a Prudentio in hymno S. Vincentii, ubi plura afferam, et a Sallustio de Bello Catil.: Est locus in carcere, quod TULLIANUM appellatur: ubi paululum descenderis ad laevam circiter viginti pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta, sed inculta tenebris, odore foeda, atque terribilis eius facies est. Si carcer Mamertinus ad radices montis Capitolini, quo SS. apostolos Petrum et Paulum detentos fuisse acta narrant, non est is ipse locus Tullianum dictus, certe admodum similis illi est. Cl. Cancellierius multis rationibus carcerem Tullianum ac Mamertinum eumdem fuisse egregie confirmat in opere: Notizie del carcere Tulliano detto poi Mamertino, etc., Romae, 1788.

473. Alex., Urb., Ald., Widm. supra, Pal., Ox., Egm. a secunda manu, veteri scriptura prorsus erasa, sed fit reus ipse suapte Arbitrio. Rat., Widm. a prima manu, Bong., Fabr., Gis. ad oram, Cauch., sed fit reus ipse per amplum Ingenium. Gis. in textu, codex Iureti, suopte Arbitrio. Thuan., suopte Ingenio. Prior Rott., suapte Ingenio; alter, suopte Ingenium. Heinsius edidit suopte Arbitrio. Sed ait scribi oportere sed fit reus ipse suapte. Ingenitum placitumque nefas. Scilicet suapte, sua sponte. Intelligit autem, ingenitum nefas esse peccatum originale, ut vers. 913 Apoth., Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu Primi hominis maculas. Neque Heinsio displicet suopte ingenio. Sic ingenium pro ingenita animi vi, aut pro natura poni Apuleius nonnunquam. Mihi verum videtur suopte vel suapte arbitrio, ut homo intelligatur peccare suo arbitrio et sponte sua.

475. Ald., suppliciis et merito: contra metrum intrud tur et. Urb., ne sorte; lege non sorte.

476. Plerique, quisque putat fato esse locum. Urb., putet. Ald., quis putat esse locum fato, scilicet in emendatis, nam, repugnante metro, ediderat quis putat esse fato locum. Ponitur quisque pro quisquis: de quo iam dictum, et videri potest Burmannus in Antholog. Ald., minus bene, omnipatentem.

477. Ald., duo Boher., Thuan., Egm., Oxon., Pal., Gis. in textu, nosse Deum, quod exstat etiam in Alex. Alii, esse deum, cum Rat., Urb., Weitz., altero Rott., Heinsio. Prior Rott., posse Deum. Deinde omnes Heinsiani, Iureti codex, Ald., Gis. ad oram, Fabr., Bong., Pal., Rat., Alex., Urb., fatalibus; nonnulli, fallacibus. In Rat. videtur esse veritum, male, pro vetitum. Sententia est, nec bona nec mala opera necessario fieri.

478. Ald. et Rat. recenti manu, prioribus aliis omnino abrasis, Nec praescripto aliquo pellit pia vota mathesis. Voluerunt recentes correctores, mathesis a Prudentio secunda producta efferri, quia ipsi ita efferebant. In Egm. perscripto est pro praescripto. Astrologia praecipue mathesis nomine solebat a veteribus intelligi.

482. Rat., Widm., Bong., Alex. a prima manu, Thuan., uterque Rott., Gis. ad oram, Sich., fingere. Alii, figere, quod arripuit Heinsius, quia verbum est mathematicum.

483. Huc ades, genus loquendi Virgilio aliisque frequentissimum.

484. Rat., vacat; supra, vocat.

486. Post hunc versum verba haec sunt Symmachi: Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio venit numinum? In Rat., deos esse asserit. Ald., quam memoria.

487. Rat., si multi duxere dei. Alex., sed multi. Urb., sed multa duxere dii, quod Placuit Aldo, neque mihi displicet. Recte enim prospera multa: nam agitur de utilitate, quam deos attulisse Symmachus affirmabat.

489. Rat., subiecerat, recenti manu; non bene. De hac superstitione Romanorum, qui auxilio deorum se orbem subegisse iactabant, legi etiam possunt Minucius et Tertullianus cap. 25 Apolog. Iso indicat versum 144 hymni 4 Per. SS. octodecim martyrum Caesaraugust., qui sic habet: Ede Successum, cane Martialem. Pro dic ponitur ede. Iuvenalis sat. 3, vers. 296, Ede, ubi consistas.

]
Quin et velle adigunt, pravum insinuantia votum,
465 Ne liceat miseris vetitum committere nolle.
466 Cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum,
467 Aspera nil meritos poenis plectentia iura:
468 Autrum carcereum dissolvite, corpora sub quo
469 Agminis innocui fato peccante tenetis.
470 Nemo nocens, si fata regunt, quod vivitur, ac fit:
471 Imo nocens, quicunque volens, quod non licet, audet.
472 Alterutrum quia velle suum est, nec fata reatum
473 Imponunt homini: sed fit reus ipse suopte
474 Arbitrio, placitumque nefas, et facta rependit
475 Impia suppliciis, merito, non sorte peremptus.
476 Quisque putat, fato esse locum, sciat, omniparentem
477 Esse Deum, nulli vetitum fatalibus astris,
478 Nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli,
479 Spirat enim maiora animus, seque altius effert
480 Sideribus, transitque vias: et nubila fati,
481 Et momenta premit pedibus, quaecunque putantur
482 Figere propositam natali tempore sortem.
483 Huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes:
484 Lux immensa vocat: factorem noscite vestrum.
485 Libera secta patet: nil sunt fatalia, vel si
486 Sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo.
487 Sed multi duxere dei per prospera Romam:
488 Quos colit ob meritum magnis donata triumphis.
489 Ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede,
490 [

491. Cretae, insulae.---Pallas, Minerva.---Argis, Graecis, I.

492. Cynthius, Apollo, a Cyntho monte, ubi nutritus est.---Delphis, Delphos locus, ubi ara Apollinis fuit, I.

493. Isis, dea Aegypti.---Nilicolas, Aegyptios.---Rhodios, populos.---Cytherea, Venus, I.

494. Venatrix, Diana.---Ephesum, civitatem.---Dedidit, sponte dedit.---Hebrum, fluvium Thraciae, I.

495. Destituit, dereliquit.---Thebas, populos.---Bromius, Bacchus, I.

496. Phrygiis, Troianis, Romanis, I.

497. Dominam, Africam, civitatem Carthaginem, I.

498. Fovetque, animo, I.

499. Romuleis, sub Romuleis.---Addictam, gentem.---Frenis, legibus, I.

501. Prodentibus, concedentibus, tradentibus, I.

502. Alumnos, nutritos ministeriales, famulos, I.

504. Transfugio, fuga, I.

506. Infestas, inquietas, I.

507. Obnisa, contra posita, resistens, reluctans.---Globis, exercitibus.---Illam, religionem, I.

508. Virtus, Romana, I.

509. Est, ut praedixi.---Indiga, indigens.---Veri, veritatis, I.

510. Superstitio, religio, inanis cultus, I.

511. Genti, Romanorum, I.

512. Procinctus, ad praeparationes bellicas, ad expeditionem bellicam, I.

514. Nunc, aliquando, vel tunc fuit hoc.---Dictaeis, Creticis.---Corybantibus, illis populis, I.

515. Samnitis, dux de Samnia provincia. Samnitis et Marsus populi fuerunt Beneventani, I.

]
[

491. Pallas Argiva haec est quae Argis colebatur Σάλπιγξ dicta, de qua Eustathius lib. VI Iliados. Vide Priapeia: Dodona est tibi, Iuppiter, sacrata, etc.

493. Latinius videtur reperisse in Tornaes. Nicolas, quod recte emendat per Nilicolas. Ald., Nebr., Venus alma; alii, Cytherea. Urb., vitiose, Citharea.

494. Urb., Alex. a prima manu, dedit. Metri lex postulat dedidit. In Alex. perperam scribitur Effesum pro Ephesum.

496. Vat. A, suis; corrige suos.

497. Virgilius I Aeneid., Hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, iam tum tenditque, fovetque. Tertullianus cap. 25 Apol. hoc ipsum Romanis obiicit, ut dicam ad vers. 510.

500. Heinsius cum Cauchio censet, legendum indigetum vel sine auctoritate codicum. Sed defendi potest lectio codicum, indigenum, ut omnigenumque deum monstra, et supra vers. 341, Indigenae pietatis iura reformat. Significatio eadem est.

501. Rat., distructaeque iacent.

502. Virg. VI, Heu pietas, heu prisca fides!

504. Alex., scripti Heinsiani et Gilanius ex vet. lib., qui transfuqio. Perspicuum est unde manarit quae, scilicet quia praecessit numinibus, et exscriptores hanc figuram, quae mutatio generis dicitur, ignorabant. Dei vi et notione conveniunt cum numinibus: itaque mutatur genus numinum in genus deorum. Exempla vide apud Gifanium verbo generis mutatio, et in addendis eiusdem Gifanii. Ludovicus Cavallus in opere ms. contra correctionem hymnorum Breviarii Romani sub Urbano VIII, de quo egi in proleg. cap. 23, in hymno ad Matut. dominicae adventus, reprehendit quod corrector hymni illius a genere neutro ad masculinum transierit: Verbum supernum prodiens E Patris aeterni sinu, Qui natus orbi subvenis, etc. Verum hac mutatione generis, quam veteres saepe adhibebant, hymnus ille defendi potest: ponitur enim Verbum pro Filio Dei.

507. Globum pro multitudine conglobata Virgilius, Livius, Nepos, aliique.

508. Heinsius, fregit., cum puncto; melius cum interrogatione fregit?

509. Gis., imo ita id est. Codices cum hiatu, de quo saepe locuti sumus, imo ita est.

510. Vat. A, contra metrum et sensum, gloria fugat. Egm., fugat; supra, inanis gloria fugit. Tertullianus cap. 25 Apolog., Vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadum utique gente deleri? Quod sciam, hic illius arma, hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant iam tum tenditque, fovetque, misera illa coniux Iovis, et soror adversus fata non valuit. Plane fato stat Iuppiter ipse.

512. Rat., latae procinctus; et supra glossa, procinctus esse numeri pluralis. Weitzius edidit late procinctus, sed in lectionibus variantibus scribit nate procinctus cum Widm. et Bong. Puto nate excidisse pro late. Rott. alter etiam late procinctus. In Thuan., utroque Boher., Egm., Ald., Oxon., Alex., Iureti et Gifanii codd., natae ad procinctus. In priore Rott., Cauch., Urb., Vat. A, Teol., natae ad procinctum, quod Heinsio concinnius videtur, quamvis ediderit natae ad procinctus. Heinsius et Iuretus non videntur animadvertisse mendum Giselini natae procinctus ab eodem Giselino fuisse emendatum per natae ad procinctus. Mariettus putat lectionem Ratisbonensis latae procinctus veram esse, et procinctus esse accusativum verbi latae, hoc est, amplas habenti copias. Verior lectio genti natae ad procinctus, vel procinctum, hoc est ad bella.

514. Vat. A, corrupte, nunc cum dicta eis. Ald., Widm. supra, Pal., Teol., Iureti codex, Urb., tunc vel tum cum Dictaeis. Rat., Weitz., Gis. aliique, nunc cum Dictaeis. Dicte mons est insulae Cretae, ubi nutritus est Iupiter.

515. Vat. A, Urb., Samnites. Vat. A, Urb., Alex., Rat. aliique, gerebat. Ald., gerebant, Egmond., aliis omissis, levi sudoris oleoque et gymnadis arte, quod vitiosum est. Facile fuit Romano exercitui (ait Prudentius), qui Marsis, Samnitibus, Hetruscis constabat, Phrygios in Asia (quos ironice Corybantes seu Gallos, id est Cybeles sacerdotes, nominat) uti etiam Lacedaemonios, oleo tanquam pugiles madentes et mastigophoros, seu pugilum ministros bello superare. Ita fere Giselinus, qui observat poni Samnitis pro Samnis, ut in hymno S. Hippolyti, et in pugil primam produci, cum in pugillaris corripiatur hymno 9 Peristeph., vers. 15, quanquam, ut addit, illud a pugno, hoc a pungere deducunt. Verum in pugilibus prima produci poterit ob necessitatem illam quam dicunt cum tres quatuorve breves concurrunt, ut in catholicus, strigilibus, aliisque huius generis. In pugillar nescio cur nonnulli dicant, primam esse necessario longam. Quod autem ait Giselinus, Dictaeos corybantes vocari Phrygas, fortasse melius explicabitur de Cretensibus: nam in Creta proprie erant corybantes Dictaei, ut diversi hi sint ab eis corybantibus, qui vers. 522 memorantur.

]
Europam, Libyamque tibi: dic nomina divum.
491 Iuppiter, ut Cretae domineris, Pallas, ut Argis,
492 Cynthius, ut Delphis, tribuerunt omine dextro.
493 Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit.
494 Venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum.
495 Destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa
496 Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros.
497 Et quam subiectis dominam dea gentibus esse,
498 Si qua fata sinant, iam tum tenditque, fovetque,
499 Iussit Romuleis addictam vivere frenis.
500 Perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes?
501 Destructaeque iacent, ipsis prodentibus, arae?
502 O pietas, o sancta fides! traduxit alumnos
503 Maiestas infida locos, et creditur istis
504 Numinibus, qui transfugio meruere sacrari?
505 An voluit servare suos, luctataque multum
506 Relligio, infestas tentavit pellere turmas
507 Romanis obnisa globis, sed fortior illam
508 Virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
509 Imo ita id est: armis et viribus indiga veri
510 Victa superstitio est, et inanem gloria fugit.
511 Sed nec difficilis fuit, aut satis ardua genti
512 Natae ad procinctus victoria, frangere inertes,
513 Molliaque omnigenum colla inclinare deorum.
514 Nunc cum Dictaeis bellum corybantibus asper
515 Samnitis, Marsusque levi sudore gerebat.
516 [

516. Marrucophoris, populis Asiae.---Gymnadis, Exercitii, Iso.

517. Pugilibus, gladiis, brevibus armis.---Hetruscus, Latinus, Italicus, I.

518. Petaso, petasum calceamentum Mercurii, quo volare solebat: et petasum volatile dicimus. Petasum a petendo sursum dictum est, videlicet talaria et calcaria Mercurii, Iso.

519. Palaestras, luctationes, vel ludos suos, I.

520. Apenninicolam, Apennini montes sunt.---Peditem, exercitum.---Cybeleius, Asiaticus, I.

521. Congressu, cum pugna, bello, I.

522. Qui, quomodo.---Cogente, congregante.---Gallo, duce, I.

523. Idalias, ab Ida.---Citharoedi, Apollinis, Iso.

524. Calamos, sagittas.---Puellae, Dianae, I.

525. Calcataque, superata, Iso.

527. Actiacis, acteis.---Symphonia, tuba, I.

]
[

516. Ald., Weitz., Gis., Iureti codex et alii, mastigophoris, quo respicit Alex. mastigoforis: quod vocabulum sonat flagriferos. Rat., Sich., Widm., Bong., alter Rott., marrucophoris, sive marrucoforis; Urb., masucoforis: utrumque videtur positum pro mastrucophoris, quod, ait Heinsius, in margine unius Weitziani pro diversa occurrebat scriptura. Ne vero quem Heinsius fallat, monendum Heinsium saepe editiones quas laudat Weitzius accipere, ut videtur, pro codd. mss. Weitzianis; ut hoc loco citatur G. ad oram, videlicet editio Giselini ad oram. Tunc mastrucophori intelligi possunt qui caestibus pugnabant: nam mastruca seu mastruga est vestis scortea, ut paulo post dicetur. Non dubito quin verum sit mastigophoris, quod verbum occurrit in lib. ult. Arcad., § 1 de Muner. et Honor.: Mastigophori quoque, qui agonothetas in certaminibus comitantur, et scribae magistratus personali muneri serviunt. Quinam autem hoc nomine vocarentur, non una est omnium sententia. Alii interpretantur gymnasiarchas, qui pugilibus praerant, et exemplo Mercurii, palaestritarum, dei, virgam in manu tenebant, qua luctantium procaces gestus compescerent nexusque dissolverent; alii flagriferos ad submovendam turbam; alii gladiatores ipsos, quod verberari solerent; alii eos qui praeibant agonothetas seu athlothetas. Videri potest Savaro pag. 109 ad Sidonium.

518. Pal. supra, pegaso; lege petaso. Glossae in huius verbi explicatione a vero aberrant, ut in pugilibus. Petasus est a Graeco πετάζω, quod est extendo, et est pileus ita extentus, ut solem defendat. Apuleius vocat pilei umbraculum, et Hispani ab umbra sombrero. Vide Becmanum de Orig.

519. Arnobius lib. III, Mercurius ceroma pugillatibus et luctationibus praestat.

520. Rat., Appenninicolem, minus be ne.

521. Chamillardus non ad Asiam, tertiam orbis partem, id refert, sed ad regionem Troianam, quae Asia dicta fuit ab Asio philosopho: non enim Cybele per totam Asiam singulari honore colebatur. Maeonia, seu Lydia Asia etiam dicta fuit, unde palus Asia. Troia in Asia Minore sita erat: et non procul mons Ida, ubi praecipue Cybele colebatur.

522. Sacerdotes Cybeles Galli sunt dicti, et eorum princeps Archigallus, a Gallo flumine Phrygiae, vel a viro quodam nomine Gallo, qui primus fortasse sacerdos Cybeles fuerit. Hieronymus, comment. in Osee cap. IV, aliam adhibet causam: Hi sunt, quos hodie Romae matri non deorum, sed daemoniorum servientes Gallos vocant, eo quod de hac gente Romani truncatos libidine in honorem Atys, quem eunuchum dea meretrix fecerat, sacerdotes illius manciparint: propterea autem Gallorum gentis homines effeminantur, ut qui urbem Romam ceperint, hac feriantur ignominia. Quae historia mihi falsa videtur, aliis etiam ridicula. Nec deest, qui haec verba operibus S. Hieronymi assuta suspicetur.

523. Idalias non ab Ida monte intellige, ut exponit glossa, sed ab Idalio monte et nemore Cypri. Sermo enim est de Venere. Neque poetae ab Ida deducunt Idalius, sed Idaeus, ut alibi etiam Prudentius dixit. Praeterea magis consentaneum est, Idalio et Veneri tribuere rosas, quam Idae et Cybele, aut Epheso et Dianae. In lauro Apollinis intelligi possunt Delos et Delphi, in arcu vero Dianae Delos et Ephesus.

526. Urb., Gis., difficilisque operis fuit. Veteres et optimi codd., etiam Iureti et Gifanii cum Weitzio, difficilis operis. Gifanius verbo INCISIO multa similia loca adducit, quae fere depravata sunt in libris pervulgatis, propterea quod Correctores vim incisionis, seu caesurae, et poetarum consuetudinem non consideraverint saepenumero.

527. Vat. A scribit Acciacis. Propertius et Virgilius sistro in bello Actiaco Antonium et Cleopatram usos aiunt. Prudentius vocat symphoniam, quod genus quoddam instrumenti musici est, et non bene tuba ab Isone dicitur. Isidorus lib. III Orig., cap. 22: Symphonia vulgo appellatur lignum cavum, ex utraque parte pelle extenta, quam virgulis hinc et inde musici feriunt. Fitque in ea ex concordia gravis et acuti suavissimus cantus. Hieronymus epist. 21, al. 146 ad Damas., ait, male quosdam Latinorum putare symphoniam esse genus organi, cum concors in Dei laudibus concentus hoc vocabulo significetur: Symphonia quippe, ait, consonantia exprimitur in Latino. Verum etsi haec sit prima et propria symphoniae significatio, consuetudo tamen invaluit ut pro quodam instrumento musico acciperetur. Et hoc sensu explicandum puto locum Daniel. III, 10: Qui audierit sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum. Isidorus autem sistrum a symphonia distinguit, quamvis non explicet quale instrumenti musici genus sit sistrum. Videri potest dissertatio Francisci Blanchini Veronensis de tribus Generibus instrumentorum musicae veterum organicae Romae 1742, ubi cap. 3 de Genere instrumentorum musicorum pulsatili, disserit ad quod genus symphonia et sistrum pertinent. Tabula VIII, fig. 12, aereum crepitaculum quadrichorde, quae est sistri species, describitur. Fig. 7, tab. VII, tympanum bellicum, quod symphonia Isidori videtur esse, exprimitur. Confer peculiarem dissertationem Benedicti Bacchinii de Sistris eorumque figuris, ac differentia cum dissertatiuncula, et notulis adiectis Iacobi Tollii. Mazochius tom. I Specim. Bibl., pag. 308 et seqq., fuse disputat de symphonia in Danielis libro expressa, et contendit esse tibiam seu fistulam, quae ambubaia etiam dicebatur. Probabile est eodem nomine diversa instrumenta diversis temporibus et locis fuisse significata.

]
Nunc Mastigophoris, oleoque, et gymnadis arte
517 Unctis pugilibus, miles pugnabat Hetruscus:
518 Nec petaso insignis poterat, Lacedaemone capta,
519 Mercurius servare suas de clade palaestras.
520 Apenninicolam peditem Cybeleius hostis
521 Congressu excipiens, Asiam defendere, et Idam
522 Qui potuit, cogente acies in praelia Gallo?
523 Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi
524 Vatis, silvicolae calamos, arcumque puellae
525 Dedere servitio, calcataque sacra domare
526 Difficilis operis fuit, immensique laboris.
527 Fluctibus Actiacis signum symphonia belli
528 [

528. Buccina, Romanorum, I.

529. Phaseli, naviculae, Iso.

530. Memphitica, Aegyptiaca.---Liburnas, hae sunt maximae naves, I.

531. Potuit, defendere.---Serapis, dii Aegyptiorum, I.

532. Ductore, Octaviano, I.

536. Patria, a patria.---Extorris, exsul.---Adfuit, ad auxilium, fuit, I.

]
[

528. Propertius de eadem pugna Actiaca lib. III, eleg. 8, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro.

529. Ald., Widm. ad oram, Iureti codex, Egm., Oxon., Urb., prior Rott., Institerant tenues cymbae, fragilesque phaseli, quod verum putat Heinsius, quia Prudentius per ironiam cymbas Aegyptiacas cum liburnis Romanis componit. Alex. ita habet, sed scribit tenuis, et a prima manu fragilis, tum instabant ex correctione pro institerant. Weitzius, Giselinus, Sichardus et nonnulli alii, Instar erant tenuis cymbae, fragilisque phaseli, quod eodem sensu exponi potest.

530. Liburnae seu liburnicae erant genus navis velocissimae, a Liburnis Illyrici populis nomen adeptae. Augustum contra Antonium liburnis usum fuisse narrant Horatius, Propertius et Suetonius. Dio et Florus naves Antonii longe maiores navibus Augusti fuisse commemorant. Cur autem Prudentius turritas vocat liburnas? Turnebus lib. XII Advers., cap. 14, quaerit, in his versibus Horatii oda 1 Epod., Ibis liburnis inter alta navium, Amice, propugnacula, utrumne inter altarum navium propugnacula et turres Maecenas iret, an inter alta ipsarum liburnarum propugnacula et turritas moles. Respondet verba Horatii priorem sensum recipere ex Dione et Floro, qui magnitudinem navium Antonii celebrant, posteriorem vero ex hoc versu Prudentii, et aliis Propertii lib. III, eleg. 9: Ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubin. Et Tiberim Nili cogere ferre minas: Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, Baridos et contis rostra liburna sequi. At Grangaeus in versu Prudentii hypallagen agnoscit, quasi voluerit dicere Prudentius, naves turritas Memphiticas respectu liburnarum Augusti fuisse instar phaseli, vel levissimae alicuius cymbae. Eodem modo interpretatur Propertium, quasi omnia Antonii armamenta fuissent veluti conti exiguae alicuius cymbae. Ego opinor duplex fuisse liburnarum genus, alterum exigua mole, alterum magna, utrumque velocitate commendatum. In Horatio intelligo ipsarum liburnarum alta propugnacula, et in Prudentio easdem liburnas turritas fuisse. Non tamen propterea Antonii naves exiguae erant; sed a Prudentio cymbis tenuibus, fragilibusque phaselis, et a Propertio baridibus, hoc est, navigiolis Aegyptiacis comparantur, quod maxima facilitate a classe Augusti fuerint deiectae. Imo Dioni Floroque non invitus assentiar, Antonii naves fuisse maiores. Virgilius tam naves Augusti quam Antonii turritas appellat lib. VIII: Pelago credas innare revulsas Cycladas, aut montes concurrere montibus alios: Tanta mole viri turritis puppibus instant. Verum ne quid dissimulem. Prudentius videtur affirmare Augusti liburnas maiores fuisse navibus Aegyptiacis Antonii: quaerit enim causas cur Augustus sine auxilio deorum Antonium vicerit. Consule Schefferum de navium Variet., et Vossium de trirem. et liburn. Construct.

531. Vide Propertium nuper laudatum, Virgilium loco indicato, et S. Augustinum lib. VIII Confess., cap. 2: Omnigenum deum monstra, et Anubem latratorem, quae aliquando contra Neptunum, et Venerem, contraque Minervam tela tenuerant, et a se victis iam Roma supplicabat, etc. Agit eo loco Augustinus de Victorino rhetore ad fidem in senectute converso, qui antea cum tota fere Romana nobilitate ea monstra defenderat.

532. Urb., Sich., nonnulli Heinsiani ductor exercitus. Suspicatur lieinsius ductorem exercitus ardens, quod non probo.

533. Alex., miserat Alcidus: pro qua scriptura Weitzius Aldum appellat: quia scilicet non advertit, in emendatis Aldum substituisse Alg dus. Heinsius Aldum habere ait gelido quam miserat Alcidus axe: ego in Aldo invenio quem miserat Algidus. Cauchius in suis libris reperit gelido quem miserat arctos ab axe, et de Maximo tyranno accepit, qui adversus Theodosium ex Occidente expeditionem infeliciter suscepit. At nemo non videt adhuc sermonem continuari de pugna Actiaca. Alter Rott., boreae quem miserat algidus axis, quod secutus est Heinsius, quia de Algido monte nugae sunt. Eodem fortasse respicit Sich., gelido quem miserat algidus axis. Heinsio adhaerent Cham., Cell., Teol. Verum Rat., Urb., Ald., Weitz., Gis., aliique, gelido quem miserat Algidus axe, ut intelligatur mons Algidus XX lapidibus ab Urbe distans: et Grangaeus coniecturam addit liburnas Augusti ex ligno huius montis fuisse aedificatas: nam Horatius lib. III, oda 23, ait: Nam quae nivali pascitur Algido Devota, quercus inter et ilices. Idem Horatius lib. I, oda 21: Et nemorum coma Quaecunque aut gelido prominet Algido. Gronovius, cap. 5 Observat. eccles., lectionem Rottendorphii praefert, boreae quem miserat algidus axis, quia Italia Aegypto opposita in septentrionem spectat. Mihi magis arridet communior codicum lectio, gelido quem miserat Algidus axe. Ut enim supra Samnites et Marsos nominavit, sic nunc Algidum, montem nivalem et gelidum appellat. ut gentem robustam significet, quam molli exercitui Antonii opponat.

534. Arnobius lib. VI: Militari sub galea puellula delitescens. Lacedaemonios Venerem pinxisse armatam refert Lactantius lib. I, cap. 20, schemata Veneris armatae et victricis exhibet Montfauconius.

535. Sich., Gis. ad oram, Weitz., vexere auxilium. Alii, venere auxilio.

536. Vat. A, Pal., ex patria.

]
Aegypto dederat: clangebat buccina contra.
529 Institerant tenues cymbae, fragilesque phaseli
530 Inter turritas Memphitica rostra liburnas:
531 Nil potuit Serapis deus, et latrator Anubis.
532 Stirpis Iuleae ductore exercitus ardens
533 Praevaluit, gelido quem miserat Algidus axe.
534 Non armata Venus, non tunc clypeata Minerva
535 Venere auxilio, non divum degener ordo,
536 Et patria extorris, Romanis adfuit armis,
537 Victus et ipse prius, inimica nec agmina iuvit,
538 Si tamen antiquum norat retinere dolorem.
539 [

539. Dicis, o Symmache, I.

540. Celebri, venerabili, I.

542. Numae, imperator fuit Romanorum, qui primus culturam deorum invenit, ut populum revocaret ab amore belli, I.

543. Diomedis, fabula nota est in Virgilio; cum Diomedes et Ulysses rapuerunt Palladium, ascendentes murum per funiculos, et detulerunt id in castris suis, ubi gutta sanguinis sudabat; quod erat signum tristitiae, Iso.

545. Legit, elegit.---Sigillo, simulacro, I.

546. Ductor, Alexander.---Macedum, pro Macedonum, I.

548. Optarunt, obtulerunt, elegerunt, I.

550. Non fero, non sustineo, non patior.---Sudata, elaborata, I.

551. Titulos, honores.---Carpi, vituperari, I.

552. Detrahit, o Symmache.---Legionibus, Romanorum, I.

553. Diminuit, scilicet qui talia dicit, I.

555. In arcu, in fornice, in cuius summitate quadriiugos currus sculpebant, I.

557. Fabricios, duces Romanorum nobilissimos commemorat hic, I.

561. Brennum, ducem Gallorum.---Antiochum, regem Syriae.---Persen, regem Macedonum.---Pyrrhum, regem Epiri.---Mithridatem, regem Ponti, I.

562. Flora, dea, I.

]
[

540. Rat., Fabr., cultu celebris.

544. Iureti codex, Ald., Vat. A, Alex., Urb., Cauch., Heinsiani plerique, Pal., custodibus arcis. Rat., custodibus ultro: Legit. Gis., Weitz., alter Rott., et Boher. caesis custodibus, ultro Legit. Primam lectionem confirmat locus, et versus Virgilii, quem Prudentius imitatur, lib. II Aeneid., Palladium caesis summae custodibus arcis.

545. Ald., Fab., Thuan. et vetustiores Heinsii, Alex., Urb., Vat. A, legit, ubi. Sich., Gis. ad oram 1 ed., Rat., Weitz. cum suis legit, ut. Vat. A, vitiose, sugillo pro sigillo. Prudentius alibi etiam sigillo pro statua usus est; hic autem omnino proprie pro Palladio, de quo Apollodorus Biblioth. lib. III. A coelo hoc delapsum est, et Ilo regi traditum. Erat autem magnitudine tricubitale, habitu quasi ingredientis, dextra hastam sublatam praeferebat, sinistra fusum et colum; cuius historiam fuse narrat Apollodorus. Prudentius respicit Virgilii locum cit.: Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae Luminibus flammae arrectis, salsusque per artus Sudor iit.

546. Vat. A, altus, non bene, pro altos. Vetustiores Heinsiani cum Oxon., Rott. priore, ductor Macetum, quod tenent recentiores, non male, quandoquidem Macedo et Maceta eadem gens est.

547. Sich., Gis. 1 cd. ad oram, Fabr., Bong., Cauch., cumulavit ab Indis. Heinsius suspicabatur Aphidnis, quae Lacedaemoniae ditionis; agit enim de bello quod Alexander Magnus cum Lacedaemoniis gessit. Agnovit autem, sic etiam Amyclis esse locum. Revera ita plerique legunt, et, ut Lacedaemon urbs est Peloponnesi regia Menelai, ita Amyclae urbs etiam Peloponnesi. Tindari regia, Castoris et Pollucis patria. Aphidnarum obscurius apud veteres scriptores est nomen.

548. Egm., dominis, non ita bene.

549. Fabr., Gis. ad marg., Assyriaque vehi Babylonis ab arte. Bong., Assyriaeque vehi Babylonis ab arce. Melius ad arcem. Babylone exstinctus est Alexander.

550. De hac phrasi sudataque bella vide hymn. 2 Cath., vers. 76.

553. Alii deminuit, alii diminuit scribunt. Quaerat aliquis annon eadem ratione praemia diminuant, qui, quidquid fortiter actum est a Christianis militibus, ascribunt peculiari auxilio Dei. Verum Christiani, qui ultro fatentur nihil se habere quod a Deo non acceperint, multo magis eiusdem beneficentiae libenter attribuunt quidquid peculiari eius auxilio factum esse constiterit. Neque tamen idcirco bona hominum opera, quae libere ab ipsis efficiuntur, gloria ac praemio carent.

554. Quod ait de Venere, de aliis quoque diis intellige: quanquam Veneris victricis templum Romae a Pompeio dedicatum fuit, et imperatores Veneri victrici suas victorias passim ascribebant, cuius rei memoria exstat in nummis veteribus.

555. Rat., alter Rott., Weitz., summa miramur in arce. Plerique, summo miramur in arcu. Iureti codex, mirantur. Heinsius ait arce de Capitolio posse intelligi, arcu arcus triumphales designare. Vide etiam quae de arcu et arce notavi ad vers. 523 Apoth.

556. Pal., Egm., quadriiugo, mendose. Iuvenalis sat. 8, vers. 3: Et stantes in curribus Aemilianos.

558. Statuae triumphales fingebantur, hostibus ad pedes iacentibus, et prostratis, ut adhuc cernere licet. Statius in Equo Maximo: Vacuae pro cespite terrae Aenea captivi crinem terit ungula Rheni. Propertius lib. IV, eleg. ultima: Sub quorum titulis, Africa tonsa, iaces. Tituli sunt inscriptiones basis.

559. Iureti codex, depressis, minus bene.

560. Tropaea proprie erant corpora trunca cum spoliis, qualia hodieque exstant Romae ante Capitolium, et Mario erecta dicuntur. Turres etiam, aras et columnas pro tropaeis antiqui adhibebant, imo truncos rudes arborum, quibus spolia suspendebant: quae omnia fuse explicata vide in notis Ouzelii ad Minucium, pag. 229, ubi explicat Minucii verba: Tot de diis spolia, quot de gentibus et tropaea.

562. Vat. A, Flora, Ceres, Matuta. Alii, Flora, Matuta, Ceres. Egm., Alex. a prima manu, Larentina, quod melius Heinsio videtur quam Laurentina. Weitzius Egmondano imputat Larventina; rectius Heinsius legerit Larentina. Haec fuit uxor Faustuli, nutrix Remi et Romuli, cuius in honorem Larentalia sunt instituta. Matuta dea, quae praeest tempori matutino. Hinc lectio Vat. A magis accedit ad rationem metri, ideoque a nobis praeferenda est.

]
Sed dicis, legisse deos, ubi sanctior usus
540 Templorum cultu celebri sine fine maneret,
541 Aeneadumque ultro victricia signa virorum
542 Regis amore Numae, nullo cogente, secutos.
543 Num Diomedis item tentoria, et acris Ulyssi
544 Castra volens Pallas, caesis custodibus arcis,
545 Legit, ubi humenti sudaret moesta sigillo?
546 Aut quoties ductor Macedum fortissimus altos
547 Templorum cineres victis cumulavit Amyclis:
548 Optarunt praedis domini se numina capta
549 Misceri, Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem?
550 Non fero, Romanum nomen, sudataque bella,
551 Et titulos, tanto quaesitos sanguine, carpi.
552 Detrahit invictis legionibus, et sua Romae
553 Praemia diminuit, qui, quidquid fortiter actum est,
554 Ascribit Veneri: palmam victoribus aufert.
555 Frustra igitur currus summo miramur in arcu
556 Quadriiugos, stantesque duces in curribus altis,
557 Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos,
558 Sub pedibusque ducum captivos poplite flexo
559 Ad iuga depressos, manibusque in terga retortis,
560 Et suspensa gravi telorum fragmina trunco:
561 Si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem,
562 Flora, Ceres, Matuta et Larentina subegit.
563 [

563. His, o Symmache.---Successus, prosperitates, I.

564. Laetificos, iucundos.---Ales, aquila, quia in auspicio felix erat, Iso.

565. Si, pro non.---Corvinum, dux Romanorum fuit, qui, cum hostibus premeretur, Apollo misit ei corvum in adiutorium, quo liberatus est, I.

566. Apollineus, qui Appollini consecratus est.---Penna, volatu.---Gutture, voce.---Iuvit, in bello, I.

568. Cannas, ignobilis vicus Apuliae, sed magnitudine cladis famosus emersit, ubi famosissimum bellum illud fuit, quando Hannibal nobilitatem Romanorum interfecit, I.

569. Oppeteret, moreretur. Cadavera, corpora.---Consul, Paulus, I.

570. Cremerae, civitas Italiae.---Oscine, augurio, ab ore et cano; avis augurium quaerebat, quando cum Hannibale pugnavit.---Parra, avis malo omine, I.

571. Sinistro, adverso, I.

572. Fabios, qui omnes interfecti sunt, uno tantummodo superstite, qui postea magnus Fabius dictus est.---Superstite, remanente, Iso.

573. Tritonia, quia Minervae est consecrata.---Noctua, ideo Palladi est consecrata, quia nocte videt; et Pallas, quae sapientia dicitur, nullis tenebris offuscatur.---Carris, populis, I.

574. Crasso, duci, consuli, I.

575. Paphiam, Venerem.---Columbae, sub tutela Veneris erant, I.

576. Tremeret, timeret.---Limbum, ora vestimenti, Iso.

578. Domitum, subiugatum, Iso.

581. Fercula, mensas, sustentacula, Iso.

582. Romane, o Symmache, I.

583. Fotibus; nutrimentis.---Fortibus, principibus, nutrimentis, vel auxiliis, I.

]
[

564. Meursius in nonnullis vulg. invenit omnia, ac recte monuit in notis ad Arnob. corrigendum omina. Praevenerat Aldus, quem secutus est Weitzius. Omina confirmant nostri, meliores Heinsiani, et codex Iureti.

566. Livius lib. VII, cap. 25, historiam hanc narrat. Corvus pro Marco Valerio pugnans Gallum hostem rostro, unguibus alisque turbabat: cur autem Prudentius dicat vel gutture, ratio peti poterit ex cantu augurioque corvi, quasi crocitans in Gallum insiluerit. Virgilius I Georg. vers. 410: Corvi presso ter gutture voces, Aut quater ingeminant; et vers. 423: Et ovantes gutture corvi.

568. Funera pro corporibus defunctorum nonnunquam sumuntur.

569. Florus de hac strage lib. II, cap. 6: Paulum puduit, Varro non desperavit.

570. Rat., Urb., Widm., Bong., partha. Fabr., parta. Latinius etiam videtur invenisse parta in Tornaes., pro quo substituit parra, ut plerique scribunt. Nonnulli habent parrha, quod perinde est. Iuretus, nescio ubi invenerit, parca. Cantus parrae iniucundissimus est. Horatius lib. III, od. 27: Impios parrae recinentis omen Ducat. Aves oscines dicuntur, quae ore augurium faciunt, ut alites, quae alis. Glossa ait Cremeram esse civitatem; fluvium Tusciae plerique dicunt esse, et fortasse et flumen et oppidum huius nominis fuerit. Fabios, qui perierunt, alii tercentum sex numerant: sed plerumque numerus rotundus ponitur etiam ab iis qui diversitatem aliquam inesse sciunt. Ovidius aliquando trecentos dixit, aliquando trecentos sex. Poetarum in his maior est licentia: serviunt enim ipsi suis numeris. Iuvenalis utramque hanc cladem coniunxit sat. 2 lib. I: Quid Cremerae legio, et Cannis consumpta iuventus? Romae anno 1784 prodiit Lettera sopra l' uccisione dei 306 Fabi. Auctor anonymus coniecturis probat non omnes fuisse e familia Fabiorum, sed plerosque ad eam tantum pertinuisse aut ob consanguinitatem, aut ob clientelam, aut quavis alia ratione.

571. Iureti codex, novit, Vat. A, iuvit: lege monuit. Nullus deorum monuit, cornice vel parra oscine, tercentum perituros. Aldus male interpungit parra. Nemo deum. Notanda est phrasis nemo deum: de homine solet dici nemo, scilicet ne homo. Prudentius etiam dixit nemo dies in Romano vers. 744, quod non reperio ab alio usurpatum. Virgilius lib. IX, vers. 6: Turne, quod optanti divum promittere nemo Auderet.

573. Alex. scribit Carrhis, Urb. et Ald. Carris, Rat. Charris. Ad Carras Crassus a Parthis disiectus fugatusque est: de qua strage obvii sunt historicorum libri. Carrae vero non sunt populi, ut ait glossa, sed urbs Mesopotamiae a fluvio cognomine nuncupata. Nonnulli Carras urbem Arabiae esse dicunt.

576. Ald., Urb., lembum, et Grangaeus interpretatur baltheum. Cauchius exponit de Veneris caesto: invenerat autem in suis membranis libum. Fabr. legit nimbum, scilicet splendorem, qui cum numinibus semper est, ut ait Servius. Vetustiores codices nostri, et Heinsiani, limbum. Rat. scribit lymbum. Pro Persica fortasse legendum Parthica, quanquam Parthi eo tempore Persarum imperio potiebantur.

578. Urb., Weitz., dices; Rat., dicens; Alex. e alii edd. et mss., dicis.

579. Rat. recenti manu, prioribus abrasis, cuncta pro quaeque. Idem, retexit; supra, retexis.

581. Fercula solent dici missus carnium; aliquando pegmata, ubi feruntur spolia ad triumphi pompam. Hac eadem significatione fercula posuit Plinius in Panegyrico Traiani, ubi triumphum graphice describit.

583. Ald., Alex., Gis. et alii, fortibus. Rat., Urb., Widm., alter Rott., duo Boher., fotibus, quod Weitzius aliique postea in edd. secuti sunt. Iso utramque lectionem agnoscit. Rittershusius ad oram libri sui adiecerat fontibus; tum alius suspicetur fontibus orta. De phrasi in tantum dictum est ad vers. 153 Hamartig.

]
His tamen auspicibus successus dextra dederunt
564 Omina laetificos, et felix affuit ales.
565 Quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum
566 Corvus Apollineus penna, vel gutture iuvit?
567 Sed tamen hic corvus cur defuit exitiali
568 Forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas,
569 Oppeteretque super congesta cadavera consul?
570 Cur Cremerae in campis cornice, vel oscine parra
571 Nemo deum monuit perituros Marte sinistro
572 Tercentum Fabios, vix stirpe superstite in uno?
573 Nullane tristificis tritonia noctua Carris
574 Advolitans, praesto esse deam praenuntia Crasso
575 Prodidit? aut Paphiam niveae vexere columbae,
576 Cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
577 Sed video, quae te moveant exempla vetustae
578 Virtutis: dicis, domitum terraque, marique
579 Orbem: res laetas, et prospera quaeque retexis:
580 Mille triumphorum memoras ex ordine pompas,
581 Ductaque per mediam spoliorum fercula Romam.
582 Vis dicam, quae causa tuos, Romane, labores
583 In tantum extulerit? queis gloria fotibus aucta
584 [

584. Habenis, legibus, I.

589. Quo, ut, I.

590. Copula, amicitia, I.

594. Prosperat, placat, I.

596. Alit, nutrit, Iso.

599. Bellona, dea belli, Iso.

602. Iisdem, unis scilicet Romanorum, I.

603. Ister, Danubius, I.

604. Tagus, fluvius Thraciae in quo aurum sumitur.---Aurifluus, aureas arenas habens.---Iberus, fluvius Hispaniae, I.

605. Corniger, Eridanus, vel Padus, I.

609. Haud secus, non aliter.---Ac, quam, I.

610. Congenitos, simul genitos, I.

611. Lare, igne, vel domo.---Conciliemur, congregemur.---Avito, patrio, antiquo, I.

613. Vadimonia, mercimonia, I.

615. Genialia, voluptuosa, vel nuptialia.---Fulcra lectos, I.

]
[

584. Rat., sic cluet. Bong. et Widm., quis valet; supra, cluat. Sich., sic valet.

591. Arator lib. I Hist. apost.: Ecce tot egregiis unum cor inesse catervis Cernitis, utque animam populus nanciscitur unam. Eamdem sententiam Prudentius promovet in hymno S. Laurentii, neque video quid melius possit excogitari ad religionis sub uno capite unitatem persuadendam.

593. Vat. A, mendose, placidissimum.

594. Widm. supra, Gis. 1 ed. ad oram, Urb., seminis humani, non ita probe. Codex Iureti Vat. A, Egm., Pal., orbem. Alii, orbi.

597. Rat. recenti manu, prioribus erasis, in terris, occasu quas vagus ambit. Alex., Oxon., Thuan., prior Boher., quas distinet occidualis. Ald., Vat. A, Rat., Urb. et vett. edd., quas continet occidualis. Heinsius et recentiores, destinet.

598. In Vat. A, desideratur coniunctio que post roseo.

600. Alex., Vat. A, Ald., Weitz. cum plerisque suis, armabatque. Bong., Gis., Urb., Fabr., armoratque. Heinsius Giselino adhaesit, sed varietatem lectionis non indicavit. Rat., armaratque ferens; supra, feras. Sed Marietto placebat ferens, ut ibi est sine ulla litura, non feras, quod aliena manu superpositum.

604. Iso Tagum accipit pro fluvio Thraciae. Fortasse legendum Lusitaniae. Tagum aurifluum Hispaniae flumen esse omnes consentiunt, neque de alio Tago flumine quidquam audivi.

605. Rat., corrupte, coniger Hesperidum. In eodem sciolus recens, prioribus erasis, haec e sua penu adiecit, Hesperidum quos labitur inter aquarum Regnator, tepidique lavant septem ostia Nili. Quos alit et Ganges, solus qui tendit ad ortum Fontibus incertis patulum diffusus in amnem. In Widm. male est et quas pro et quos. Videtur indicari Tiberis, de quo Virgilius lib. VIII, Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum. Fluvii a poetis cornigeri dicuntur. Cornua fluminum apud Virgilium, Lucretium, Ovidium et alios sunt flexus et cursus obliqui. Alii aliter explicant, nec desunt qui opinentur vim aquarum cornibus indicari, ut potentiam in sacris Litteris.

606. Alex. scribit Ganges, alii Gangis, ut Ioannis, famis. Gis. in 2 ed., trepidique: rectius in 1, tepidique, cum aliis edd. et mss., et Nilus quidem tepidus dicitur a Iuvenale, Propertio et aliis, quia nivibus aestu dissolutis Aegyptum inundat.

611. Gis. in textu, concilientur; ad oram, conciliemur, cum scriptis. Egm., conciliamur. Roma communis patria dicitur a Cicerone, Seneca Philosopho, Claudiano, Symmacho et aliis. Ita etiam appellatur lege 33, D, ad municip., et lege 4, D, de exc. tut.: et haec est ratio cur Ulpianus scribat in lege 7, D, de interd. et releg., constitutum fuisse eum cui patria interdictum erat etiam Urbe abstinere debere. Claudianus, III de Laudibus Stiliconis, plura his versibus consona effert.

615. Geniales lecti proprie dicebantur, qui puellis nubentibus sternebantur.

616. Iuretus in quadam scheda invenerat aeterni ad ius connubii, quam lectionem merito reiicit. Ulpianus lib. Regularum, tit. 5, scribit cives Romanos cum civibus Romanis habere connubium, cum Latinis autem et peregrinis, si concessum esset. Idem antiquus mos constat ex Seneca lib. IV de Benef., cap. 35, Promisi tibi filiam in matrimonium, postea peregrinus apparuisti. Non est mihi cum extraneo connubium. Eadem me lex defendit, quae vetat. Exstant autem monumenta connubii civibus Romanis cum barbaris et exteris concessi: quae concessio nunc dispensatio diceretur. E verbis Prudentii colligunt interpretes aetate Prudentii exolevisse priscum morem quo peregrini a iure connubii Romani arcebantur, atque ita affirmat Iuretus ad hunc locum. Verum distinctione opus est: nam Macrobius, qui eodem aevo scribebat, tradit cum Romanis nullam peregrinos habere consuetudinem. Et in cod. Theod. lib. III, tit. 14, exstat constitutio Valentiniani qua statuit nulli provincialium, cuiuscunque ordinis aut loci fuerit, cum barbara uxore esse coniugium, nec ulli gentilium provincialem feminam copulari oportere; quod si tales nuptiae exstiterint, capitale minatur supplicium: quae est lex unica eius tituli lata anno 370. Ubi gentiles non sunt infideles aut pagani, sed barbari et speciatim ii qui ex variis gentibus se ad Romanum imperium contulerant. Gothofredus reiicit opinionem eorum qui putant ex famosa Antonini constitutione, quae memoratur in l. orbe Romano 17, D, de statu hom., barbaros omnes qui in exercitus Romanos recepti fuissent, civium Romanorum numero habendos fuisse. Prudentius externi ius connubii, tanquam aliquid novum et Evangelii recepti fructum, commemorat. Post Valentinianum eiusmodi nuptiae ex rescripto peti et indulgeri coeperunt; et lex ipsa Valentiniani, utpote abolita, a Triboniano omissa est.

]
Sic cluat impositis, ut mundum frenet habenis?
585 Discordes linguis populos, et dissona cultu
586 Regna volens sociare Deus, subiungier uni
587 Imperio, quidquid tractabile moribus esset,
588 Concordique iugo retinacula mollia ferre
589 Constituit, quo corda hominum coniuncta teneret
590 Relligionis amor: nec enim fit copula Christo
591 Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes.
592 Sola Deum novit concordia, sola benignum
593 Rite colit tranquilla Patrem: placidissimus illum
594 Foederis humani consensus prosperat orbi,
595 Seditione fugat, saevis exasperat armis,
596 Munere pacis alit, retinet pietate quieta.
597 Omnibus in terris, quas continet occidualis
598 Oceanus, roseoque aurora illuminat ortu,
599 Miscebat Bellona furens mortalia cuncta,
600 Armabatque feras in vulnera mutua dextras.
601 Hanc frenaturus rabiem Deus, undique gentes
602 Inèlinare caput docuit sub legibus iisdem,
603 Romanosque omnes fieri, quos Rhenus et Ister,
604 Quos Tagus aurifluus, quos magnus inundat Iberus,
605 Corniger Hesperidum quos interlabitur, et quos
606 Ganges alit, tepidique lavant septem ostia Nili.
607 Ius fecit commune pares, et nomine eodem
608 Nexuit, et domitos fraterna in vincla redegit.
609 Vivitur omnigenis in partibus haud secus, ac si
610 Cives congenitos concludat moenibus unis
611 Urbs patria, atque omnes lare conciliemur avito.
612 Distantes regione plagae, divisaque ponto
613 Littora conveniunt nunc per vadimonia ad unum,
614 Et commune forum, nunc per commercia, et artes
615 Ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra
616 Externi ad ius connubii: nam sanguine mixto
617 [

621. Moderamine Romae, Roma hoc moderante, I.

624. Ut fuit, praeterito tempore, nam ante feroces homines erant, I.

625. Incompositos, turbatos, I.

628. Mentis apex, nus graece, Iso.

632. Haurit, sumit, I.

633. En, invocat Christum, I.

634. Congrege, coniuncto, I.

635. Capita, principatum, I.

636. Probatur, placet, I.

642. Supplicat, adulat, I.

645. Inducere, scilicet sibi, I.

646. Ut tragicus, quando enim aliquid blasphemiae dicebant, largius ora tegebant, ne agnoscerentur.---Ligno, quod vulgo schema dicitur, I.

]
[

621. In editione Parmensi paci pro pacis error est contra metri legem.

622. Heinsius edidit possit; sed cum alii edd. et mss. habeant posset et id magis sententiae congruat, puto excidisse possit pro posset. Chamillardus, Heinsium secutus, edidit possit.

623. Aldus edidit rectoribusque hominum, quod cum esset metro repugnans, correxit principibusque. Vera lectio est pectoribusque.

627. Sapient. I, 4: Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

628. Egm., Vat. A a prisca manu, ut si.

633. Ald., una ades. Alii, en ades.

635. Rat., pax, et Roma tenet.

641. Florus, lib. I, cap. 1, de Roma: Inertia Caesarum quasi consenuit, atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movet lacertos.

646. Vat. A, mendose, ora caveto. Virgilius, lib. II Georg.: Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis. Vide Bulengerum, de Theatro lib. I, cap. 45. Tragicus cantor est histrio tragoedus: cantor pro histrione ponitur, ut aliqui pu ant, ab Horatio in Arte poetica: Donec cantor, Vos plaudite, dicat. Aeschylus primus introduxit personam in theatro, sive vultum fictum e ligno cavato, cuius per hiatum verba audiri possent. Vide Ficoronum de Larvis scen.

647. Hiatus de tragoedis a Iuvenale, Persio et aliis dicitur, et proprie de hiatu personae. Iuvenalis sat. 3: Cum personae pallentis hiatum In gremio matris formidat rusticus infans. Personas et caetera histrionum ornamenta describit Lucianus lib. de Saltat. Grangaeus ait alios habere carmen anhelet; sed melius esse crimen, quia in tragoediis gentilium quot carmina, tot sunt crimina, ita ut eleganter dixerit tragicos cantores non tam carmina quam crimina anhelasse. Ego libenter adoptarem carmen, si idoneos auctores haberem; et favet Iuvenalis similis locus sat. 6, vers. 635: Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu. Quod vetus scholiastes interpretatur, Tragoediam scribimus. Vides carmen, grande, hiatu, quae voces in versu Prudentii videntur transcriptae: nam pro bacchamur recte positum est anhelet. Neque video cur omnia tragoediarum gentilium carmina dicenda sint crimina. Imo retenta communi lectione, crimen accipio non de carmine, sed materia ipsa tragoediae, quae plerumque in grandi aliquo crimine versatur. Post hunc versum verba succedunt Symmachi: Romam nunc putemus assistere, atque his vobiscum agere sermonibus. Optimi principes, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit. Utar caeremoniis avitis: neque enim poenitet. Vivam more meo: quia libera sum. Hic cultus in leges meas orbem redegit. Haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. (Ad hoc ego servata sum, ut longaeva reprehendar? videam, quod instituendum putatur? Sera tamen et contumeliosa est emendatio senectutis. Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus.) Verba uncis inclusa desunt in Aldo et aliis, exstant apud Giselinum et Heinsium. Codex Vat. A corruptissimus est in his aliisque Symmachi verbis. Scribit reverimini pro reveremini, et post in quos omittit me. Alter Rott. habet reverimini canos meos.

]
Texitur alternis ex gentibus una propago.
618 Hoc actum est tantis successibus atque triumphis
619 Romani imperii: Christo iam tum venienti,
620 Crede, parata via est: quam dudum publica nostrae
621 Pacis amicitia struxit moderamine Romae.
622 Nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci,
623 Pectoribusque hominum discordibus, et sua iura
624 Dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim?
625 Sic incompositos humano in pectore sensus,
626 Disiunctasque animi turbato foedere partes
627 Nec liquida invisit sapientia, nec Deus intrat.
628 At si mentis apex, regnandi iure potitus,
629 Pugnacis stomachi pulsus, fibrasque rebelles
630 Frenet, et omne iecur ratione coerceat una,
631 Fit stabilis vitae status, et sententia certa
632 Haurit corde Deum, domino et subiungitur uni.
633 En ades, Omnipotens, concordibus influe terris:
634 Iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu
635 Pax, et Roma tenent: capita haec, et culmina rerum
636 Esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur.
637 Et pax ut placeat, facit excellentia Romae,
638 Quae motus varios simul et ditione coercet,
639 Et terrore premit: nec enim spoliata prioris
640 Robore virtutis senuit, nec saecula sensit,
641 Nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis,
642 Nec tam degeneri venerandis supplicat ore
643 Principibus, quam vult praenobilis ille senator,
644 Orandi arte potens, et callida fingere doctus,
645 Mentitumque gravis personae inducere pondus:
646 Ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato,
647 Grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
648 [

649. Promam, proferam, I.

650. Repulsam, repulsionem, I.

651. Aegida, capra nutrix Iovis, cuius pellem postea pro scuto habuit brevi, I.

654. Generosa, nobilis, I.

655. Principis, Constantini.---Renascens, per baptismum, I.

656. Flavescere, iuvenescere, albescere, I.

659. Finem, mortem, I.

662. Fronde oleae, sub pace, I.

663. Fera, bellica.---Cingula, arma.---Serto, corona, I.

664. Armata, signo crucis, I.

666. Tincta, maculata, I.

667. Scelerarem, polluerem.---Funere, morte, I.

668. Illius, Iovis.---Istinctu, suasione, I.

669. Apostolicum, Petri et Pauli, I.

670. Inussit, in me convertit: inurere est culpam propriam in alium transferere, I.

671. Hunc, Neronem.---Iugulis, interfectionibus martyrum, I.

674. Ludere, id est ludebant.---Poenis, Christianorum, I.

675. Diffundere, diffundebant, I.

676. Iure, lege publica.---Non noxia, innoxia.---Secare, secabant, I.

677. Piarunt, purgabant, I.

]
[

651. Iupiter aegida scutum suum Palladi donavit, cui illa caput Medusae imposuit. Hic intellige Iovem et Pallada, vel potius deos omnes.

653. Vat. A, Rat. a prima manu, fatetur. Cauch., profetur; lege profatur.

655. Theodosius Magnus hic laudatur, non Constantinus: nam huius filii non erant Honorius et Arcadius. Hinc etiam arguitur, principem qui libro I Romam alloquitur fuisse Theodosium.

658. Rat., aliud parat aevum.

659. Vat. A, quae videndo, recenti manu recte factum vivendo.

661. S. Leo serm. 1 in natali SS. apostolorum Petri et Pauli: Per sacram beati Petri sedem caput orbis effecta, latius praesideres religione divina quam dominatione terrena. Prosper Carm. de Ingratis in princ.: Sedes Roma Petri quae pastoralis honoris Facta caput mundo, quidquid non continet armis, Relligione tenet.

665. Rat., persuaserit, non recte.

667. Ald., belli. Vat. A, scelerare. Pal., sceleraret. Alex. a prima manu, fenere; a secunda manu, funere. Ald., Gis. ad oram, in funere. Legendum bellis scelerarem funere. Ferri potest in funere et belli.

670. Fortasse Prudentius alludit ad incendium Neronianum.

671. Weitzius Aldum allegat pro post haec; alium fortasse voluit indicare, nam in Aldo lego post hunc. Decius septimam persecutionem, ut vulgo numerant, excitavit, sed plane crudelem et Neronianae simillimam. De persecutionibus Christianorum sub imperatoribus paganis acri iudicio multaque doctrina disseruit cl. Franciscus Maria Luchinius in praefatione ad Acta martyrum Ruinartii Italice a se conversa. Undecim persecutiones distinguit et explicat, primam sub Nerone, secundam sub Domitiano, tertiam sub Traiano, quartam sub M. Aurelio, quintam sub Severo, sextam sub Maximino, septimam sub Decio, octavam sub Valeriano, nonam sub Aureliano, decimam sub Diocletiano, undecimam sub Iuliano Apostata.

672. Ald., mox haec sitis.

674. Egm., Gis. ad oram, et trahere. Giselinus in notis ait tolerari posse extrahere, se tamen malle lectionem sui codicis et editionis Daventriensis, ut per vulnera tristia animas trahere idem sit quod ludere poenis. Vat. A, mendose, extraxere. Ludere poenis quibusdam cruciatibus Christianorum satis apte congruit. Tacitus lib. XV Annal. cap. 44: Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi, atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur.

675. Alex. cum aliis, defundere. Urb. aliique, diffundere. Virg. X Aeneid. in fine: Undantique animam diffundit in arma cruore. Hic etiam locus est animadvertendi audaciam illorum qui magnum fuisse SS. martyrum numerum negant.

]
Si vocem simulare licet, nempe aptior ista
649 Vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam.
650 Quae, quia turpe putat templorum flere repulsam,
651 Aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis
652 Dicere, seque gravem senio inclinante fateri,
653 Ductores complexa suos, sic laeta profatur:
654 O clari salvete duces, generosa propago
655 Principis invicti, sub quo senium omne renascens
656 Deposui, vidique meam flavescere rursus
657 Canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas
658 Imminuat, mihi longa dies aliud parit aevum.
659 Quae vivendo diu didici contemnere finem.
660 Nunc nunc iusta meis reverentia competit annis:
661 Nunc merito dicor venerabilis, et caput orbis,
662 Cum galeam sub fronde oleae, cristasque rubentes
663 Concutio, viridi velans fera cingula serto,
664 Atque armata Deum sine crimine caedis adoro.
665 Crimen enim, piget heu! crimen persuaserat atrox
666 Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta,
667 Assuetum bellis scelerarem funere ferrum.
668 Illius instinctu primus Nero, matre perempta.
669 Sanguinem apostolicum bibit, ac me strage piorum
670 Polluit, et proprium facinus mihi saevus inussit.
671 Post hunc et Decius, iugulis bacchatus apertis,
672 Insanam pavit rabiem: mox et sitis arsit
673 Multorum similis, per vulnera tristia flagrans,
674 Extrahere insignes animas, ac ludere poenis.
675 Undantesque meum in gremium diffundere mortes,
676 Et sub iure fori non noxia colla secare.
677 Hac me labe ream modo tempora vestra piarunt.
678 [

680. Tradidit, docuit, I.

681. Inolescere, crescere dies festos, I.

685. Libyn, Africanum, I.

688. Saxo, in Capitolio, I.

690. Inculcant, imputant, I.

695. Geticus, Radagisus, vel Alaricus, I.

696. Istro, Danubio, I.

698. Mastrugis, mastruga quasi monstruosa vestis, de pellibus facta: vocamus etiam mastrugas renones, quae rustice crotina vocantur, I.

699. Venetos, Venetiae, I.

700. Ligurum, Liguria regio maritima et amaena, I.

701. Victo amne, transito Tiberi, I.

704. Cruda, fortis.---Congredientum, pugnantium, I.

]
[

678. Vat. A, Pal., Egm. vitiose, vobis aucta mihi impia.

682. Vat. A, saevit; lege saeviit.

683. Ald., qui vobis. Haec vetus fuit ethnicorum querela adversus Christianos. Arnobius, lib. I: Nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentiam, causas, vastationes urbium, Germanorum et Scythicas irruptiones, cum pace hoc vestra et cum bona venia dixerim, quale sit istud quod dicitis, calumniarum libidine non videtis. Etiam cum nulla iam ipsis supererat spes veterem idolorum cultum recuperandi, huiusmodi querimonias instaurabant, quas ut retunderet, S. Augustinus libros de Civit. Dei scripsit, Orosioque auctor fuit, ut libros historiarum conficeret, et calamitates quae ante Christianismum obvenerant, singillatim notaret.

686. Prudentius Symmachi verba refellit, Annibalem fulminibus deterritum, cum Romam oppugnaret, traditum est. Seu coelum, seu Roma tonat, ait Claudianus de Bello Getico.

688. Urb., Egm., Widm., Bong., scribunt ecelso, quod expressit Weitzius. Heinsius ait in scriptis esse e celso. At Alex., Rat., excelso, cum Ald., Gis. et aliis, et hoc ipsum puto esse ecelso, quamvis etiam possit dividi e celso. Virgilius lib. IX Aen., Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet.

691. Vat. A, nullis; emenda nullus.

692. Virgilius et Iuvenalis claustra portarum dicunt: ac fere simili modo Catullus, Ovidius, Seneca. Savaro ad epist. 2, lib. I Sidonii de Gothis hunc locum interpretatur. Grangaeus ait pro certo debere intelligi de Gallis, qui armis, veste comisque erant Romanis dissimiles, scilicet, Nullus barbarus hostis, ut Annibal cuspide claustra mea quatit; nullus armis, veste comisque ignotus, ut Brenni miles et Senonum exercitus, capta errat in urbe. Id magis probo.

695. Geticus tyrannus est Alaricus. Gothi Getae dicebantur. Inscriptio poematis Claudiani est: De Bello Getico, vel Pollentiaco.

696. Etsi Gothi e septentrione venerant, tamen diu apud Istrum consederant: hinc patrium Istrum vocat. Innuit autem morem barbarorum, qui flumina iurabant. De eodem Alarico Claudianus carm. de Bello Getico: Patrii numen iuraverat Istri. Fluviis numen aliquod inesse Romani etiam ac Graeci in fabulis tradunt.

698. Alex., astrucis; supra, mastrucis. Rat., mastrugis, quod tenuit Weitzius; alii scribunt mastrucis, seu mastrycis. Mastruca vestis erat e pellibus ferarum, quam Sardis tribuit Cicero. Quintilianus lib. I, cap. 5: Mastruca, quod Sardum est, illudens Cicero ex industria dixit. Ciceronis verba conservavit Isidorus. Hieronymus dialog. 1 contra Luciferian.: Defendebat, non sine causa Christum mortuum fuisse, nec ob Sardorum tantum mastrucam Dei Filium descendisse. Gothi huiusmodi vestibus induebantur, qui propterea pelliti appellantur a Rutilio et a S. Hieronymo. Turnebus, num. 312 Advers., ait mastrugam esse vestem scorteam gravissime et pessime olentem. Glossae verbum huc trahi potest crotina. Rhenones in eadem glossa sunt vestis Germanorum propria, ut patet ex S. Isidoro, lib. XIX Etymol., cap. 23. Quamvis autem mastruca dicatur vestis propria Sardorum, rhenones sive renones Germanorum, tamen cum utraque sit e pellibus, recte hoc loco a Prudentio mastruca usurpatur. Apud S. Isidorum nonnulli legunt Mastruca vestis Germanica; sed non est dubium quin sit legendum vestis Sarda, ut arguitur ex verbis subiunctis Ciceronis, et numero 1 cap. cit. Ut autem glossa Isonis intelligatur, addam etymologiam mastrucae ex Isidoro: Mastruca autem dicta, quasi monstruosa. De vestibus pellitis S. Paulinus carm. de Reditu Nicetae: Et Getae currunt, et uterque Dacus: Qui colit terrae medio, vel ille Divitis multo bove pelleatus Accola ripae. Ubi in notis multa Rosweydus affert de hoc vetustissimo habitu primorum populorum.

699. Rat., Weitz., Bong., Widm., prostraverat. Alii, etiam Widm. supra, protriverat.

701. Iso Tiberim amnem intelligit: an recte, vide comment. ad vers. 719.

702. Ald., male, hos equitum nimbus. Alii, hos nimbos equitum. Claudianus in prim. consul. Stiliconis vers. 352: Sed didicit . . . non fusum crebris hastilibus imbrem, Non equitum nimbos latiis obsistere pilis. De ansere pervigii, cuius clangore excitati Romani Gallos, nocte subeuntes, deiecerunt, agunt fere omnes poetae historicique Romani.

704. Ald., scripti Heinsiani, Alex., Urb., Egm., Palat, Widm., Bong., perfractaque. Fabr., Gis., praefractaque. Rat., perfectaque. Videtur praeferendum, praefractaque: nam ita Virgilius XI Aeneid., Praefractaque quadrupedantum Pectora pectoribus rumpunt.

]
Vivo pie vobis auctoribus, impia pridem
679 Arte Iovis fateor: quid enim non ille cruentum
680 Tradidit, aut quid mite sibi, placidumve poposcit?
681 Qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi,
682 Saeviit, ac miserum foedavit sanguine saeclum.
683 Et sunt, qui nobis bella exprobrare sinistra
684 Non dubitent, postquam templorum sprevimus aras,
685 Affirmentque Libyn Collinae a cardine portae
686 Annibalem Iovis imperio, Martisque repulsum:
687 Victores Senonas Capitoli ex arce fugatos,
688 Cum super excelso pugnarent numina saxo?
689 Qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores
690 Inculcant iterum, videant, me tempore vestro
691 Iam nil tale pati: nullus mea barbarus hostis
692 Cuspide claustra quatit: non armis, veste, comisque
693 Ignotus capta passim vagus errat in urbe,
694 Transalpina meam rapiens in vincula pubem.
695 Tentavit Geticus nuper delere tyrannus
696 Italiam, patrio veniens iuratus ab Istro,
697 Has arces aequare solo, tecta aurea flammis
698 Solvere, mastrucis proceres vestire togatos.
699 Iamque ruens, Venetos turmis protriverat agros,
700 Et Ligurum vastarat opes, et amoena profundi
701 Rura Padi, Tuscumque solam victo amne premebat.
702 Depulit hos equitum nimbos non pervigil anser,
703 Proditor occulti tenebrosa nocte pericli:
704 Sed vis cruda virum, praefractaque congredientum
705 [

708. Dux, Constantinus, I.

709. Christipotens, Theodosius Arcadii filius, consul et socer Honorii.---Iuvenis, qui iuvenis erat adhuc, I.

710. Utrique, Constantino et Stiliconi, I.

712. Draconis, crucis: vox illa Romana caput draconis habens, I.

]
[

706. Rat. a prima manu, quaerere mortem. Virgilius lib. IX: Et pulchram properet per vulnera mortem; et lib. XI: Pulchramque petunt per vulnera mortem.

708. Glossae de Constantino, Theodosio Arcadii filio, Honorii socero, anachronismis et erroribus scatent. Honorius dux agminis imperiique dicitur, non quod ipse praesens praelio Pollentino adfuerit, sed quod eius auspicio et imperio a Stilicone, vel potius a Saule duce, ut dicam ad vers. 719, gestum fuerit. Neque longe Honorius aberat, quippe degens Ravennae.

709. Stilico dicitur comes Honorii non tam ratione illius dignitatis, quae aevo medio comitatus nuncupabatur, quam ob munus tutoris Honorii, quod Theodosius morti proximus Stiliconi commendavit, et quia Stilico duas filias, quas ex Serena Theodosii fratre genita susceperat, Mariam primo, et subinde, ea mortua, Thermantiam Honorio in matrimonium copulaverat. His pariter de causis parens appellatur. S. Ambrosius orat. in funere Theodosii: De filiis enim nil habebat novum, quod conderet, quibus totum dederat, nisi ut eos praesenti commendaret parenti. Claudianus de Tertio Consul. Honorii Theodosium morti propinquum Stiliconi ita dixisse cecinit: Ergo age, me quoniam coelestis gloria poscit, Tu curis succede meis, tu pignora solus Nostra fove, geminos dextra tu protege fratres . . . . . Indue mente patrem. Giselinus ex hoc loco coniicit Prudentium non vixisse usque ad Stiliconis proditionem et necem, quae accidit circa annum 413, ut ipse ait, vel potius 408, ut ex historia constat. Alioqui nomen Stiliconis, quod postea e marmoribus cradebatur, in suo opere induxisset, quomodo pro Nola substituit ora Virgilius, Nolanis iratus. At neque ex omnibus marmoribus nomen Stiliconis eradi potuit, et longe difficilius est in aliquo scripto iam evulgato quidquam inducere aut mutare. Virgilius Aeneidem nondum publicaverat cum decessit, adeoque membranis intus positis delere illi licuit quod non placuit. Teolius temporum rationem turbat, Hinc, ait, aperte patet, ante annum 405, quo Stiliconis casus contigit, poetam haec cecinisse. Rei verae rationem falsam allegat: nam Stiliconis casus ante annum 408 non contigit. Quod autem dixi, Stiliconis nomen non ex omnibus marmoribus erasum, ex hac inscriptione patet:

FL. STILICHONI. V. C. FLAVIO STILICHONI INLVSTRISSIMO VIRO MAGISTRO EQVITVM PEDITVMQVE COMITI DOMESTICORVM TRIBVNO PRAETORIANO ET AB INEVNTE AETATE PER GRADVS CLARISSIMAE MILITIAE AD COLVMEN GLORIAE SEMPITERNAE ET REGIAE ADFINITATIS EVECTO PROGENERO DIVI THEODOSI COMITI DIVI THEODOSI AVGVSTI IN OMNIBVS BELLIS ADQVE VICTORIIS ET AB EO IN ADFINITATEM REGIAM COOPTATO ITEMQVE SOCERO D N HONORI AVGVSTI AFRICA CONSILIIS EIVS ET PROVISIONE LIBERATA EX S C

Exstat haec inscriptio Romae in area palatii posterioris De la Valle, quam Smetius et Manutius viderunt, et refert Gruterus pag. CCCCXII. Smetius scribit progeneri, Gruterus progenero, ut revera est in marmore quod vidi et contuli. Nunc abest primus versus, qui fortasse olim fuit in capite basis. Quaedam ad archetypum correxi; nonnulla erasa sunt, vix ut legi possint. Ad eumdem Stiliconem pertinere videtur inscriptio Christiana apud Gruterum pag. MLIII. quae incipit, CONVLATV. M. F. STILICONIS SECVNDO CC DEPOSITVS PVER. Stilico quidem Christianum nomen profitebatur; sed eius filius Eucherius, quem in imperio substituere conatus est pater, iam inde a puero, privatoque persecutionem Christianorum meditabatur. Alias inscriptiones ubi Stiliconis mentio occurrit, vide apud Guascum tom. III Inscript. Capitol., num. 1246, 1247, ubi nomen aliquando exaratur Stilico, aliquando Stilicho, aliquando Stiliko. Adeo difficile est e lapidibus veram orthographiam restituere.

712. Rat., Weitz., draconis: ita etiam Fabr., quem male Weitzius appellat pro dracones. Plerique, dracones; et Giselinus male draconis in singulari nonnullos habere ait: nam prima hasta labarum imperatorium intelligitur, in quo erat Christi monogramma, et nemo credet Christi apicem cum draconis effigie coniunctum fuisse. Contra Grangaeus defendit et explicat lectionem draconis, quia mos ferendi effigies draconum in exercitu sub Christianis retentus est, sed ita ut supra ipsos dracones Christi monogramma exstaret: et ideo subiungit Prudentius quae Christi apicem sublimior effert. Utraque explicatio probabilis: non autem probo rationem Giselini: cur enim non potuerit vexillis, in quibus draco esset pictus, Christi apex desuper imponi? Glossa Isonis fortasse ita poterit emendari: Vexilla Romana caput draconis habent. De militibus draconariis vide hymnum 1 Peristephanωn. Praeclarum argumentum pietatis veterum militum Christianorum ex his versibus eruitur: non enim solum altaria adorabant, scilicet Deum coram altaribus, verum etiam pugnam inituri cruce frontem signabant. S. Augustinus in psal. LXIII: Quid times fronti tuae, quam signo crucis armasti? Fortasse eodem respexit Sedulius lib. I: Aurea perpetuae capietis praemia vitae, Arma quibus domini tota virtute geruntur, Et fixum est in fronte decus, decus, armaque porto, Militiaeque tuae, bone rex, pars ultima resto. Solitos Christianos ab ipso nascentis Ecclesiae initio os, pectus, praecipue vero frontem saepius crucis signo munire, res nota est omnibus et alibi etiam a nobis exposita. Tertullianus egregie dixit de Corona milit. cap. 3, Frontem crucis signaculo terimus, ut frequentiam denotaret. Sagittarius, cap. 16 de Cruciat., hunc locum intelligit vel de signo crucis, saltem digito in aerem facto, vel de signaculo crucis quod Christiani veteres inscriptum frontibus circumferebant: ac multa undique colligit quibus utramque hanc consuetudinem confirmet. Quibus addere iuvat verba Orosii lib. VII, cap. 35, ubi Theodosii contra Eugenium pugnam describit: Sciens vero (Theodosius) se esse non solum signo crucis tuendum, sed et victoriam adepturum, signo crucis se muniens, signum victoriae dedit, ac signo crucis signum praelio dedit, ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor futurus immisit.

]
Pectora, nec trepidans animus succumbere letho
706 Pro patria, et pulchram per vulnera quaerere laudem.
707 Nunquid et ille dies Iove contulit auspice tantum
708 Virtutis pretium? Dux agminis, imperiique
709 Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius,
710 Atque parens Stilico: Deus unus Christus utrique:
711 Huius adoratis altaribus, et cruce fronti
712 Inscripta, cecinere tubae: prima hasta dracones
713 [

713. Effert, elevat, I.

715. Pependit, persolvit. I.

717. Mirabere, apostrophe, I.

718. Inhumata, dispersa, I.

720. Manibus, de manibus.---Excisa, perempta, I.

721. Redeunte, Romam, I.

722. Fumans, adhuc, I.

723. Redimire, ornare, I.

724. Lauro, victoria, I.

725. Princeps, Theodosi, vel Stilico, vel Constantine, I.

726. Insertabo, ornabo, I.

]
[

713. Gis., sublimior offert, ad oram sublimiter effert. Alii, sublimior effert.

714. Claudianus de bello Getico, Unoque die Romana rependit Quidquid terdenis acies amisimus annis. Gothi a Stilicone caesi sunt anno 403, cum 30 ante annos imperium Romanum invasissent. Cassiodorius in Chronico perperam ad consulatum quintum Arcadii et Honorii, qui incidit in annum 402, bellum Pollentinum reiecit.

715. In Rat. hic versus postponitur sequenti Corpora. Sensus aliud poscit. Intelligitur gens Pannoniae; erat autem duplex Pannonia, altera superior, ubi nunc pars orientalis Austriae est, altera inferior, ubi nunc magna pars Hungariae inferioris cum parte Sclavoniae. Pannoniam Sirmiensem Gothorum sedem nominat Cassiodorius lib. III Variarum ad Colosseum.

716. Rat., dicata rapinis, contra metrum.

717. Gis. ad oram, coniecta iacent.

719. Claudianus loc. cit., O celebranda mihi cunctis Pollentia saeclis. Pollentia Liguriae urbs nunc Potenzo apud Tanarum. Multi scribunt Polentia. Alia est Pollentia in Piceno, nunc Monte Melone. Omitto aliam Pollentiam in Baleari maiori, nunc Pollenza. De Pollentia Liguriae bellum Pollentinum intelligitur. Et Claudianus quidem de Bello Getico tradit Alaricum fusum Ligurum regione suprema. Sed cur Prudentius vers. 701 dixit, Tuscumque solum victo amne premebat? Puto Alaricum ad Tusciam et Tiberim pervenisse, et postquam inde excessisset, ad Pollentiam victum. Vide comment. ad vers. 729. Cassiodorius et Iornandes narrant Stiliconem cum exercitu Romano a Gothis Pollentiae victum fugatumque fuisse. Verum potius fides praestanda est scriptoribus aequalibus Prudentio, Claudiano et Orosio. Et Orosius quidem post Stiliconis scelus et obitum scribebat, neque gesta apud Pollentiam laudat, vicisse tamen Romanos concedit. Ita scribit lib. VII, cap. 37 de Rufino et Stilicone: Gentes barbaras ille immisit, hic fovit. Taceo de Alarico rege cum Gothis suis saepe victo, saepe concluso, semperque dimisso. Taceo de infelicibus illis apud Pollentiam gestis, cum barbaro et pagano duci, hoc est Sauli, summa belli commissa est: cuius improbitate reverendissimi dies et sanctum Pascha violatum est, cedentique hosti propter religionem, ut pugnaret, extortum est: cum quidem ostendente in brevi iudicio Dei, et quid favor eius posset, et quid ultio exigeret, pugnantes vicimus, victores victi sumus. Taceo de ipsorum inter se barbarorum dilacerationibus, cum se invicem Gothorum cunei duo, deinde Alani atque Hunni variis caedibus populabantur. Rhadagaisus, etc. Pergit narrare stragem Rhadagaisi eiusque exercitus. Existimo Orosium in illis verbis victores victi sumus innuere, Romanos, fovente Gothos Stilicone, ab ipso Alarico victos fuisse, cum Urbem obsedit et irrupit; nisi malis accipere de aliqua levi victoria, quam Gothi victi contra Romanos victores, et post praelium Pollentinum negligentes, obtinuerint, quod narrationi Claudiani minime consonat. Nam is in panegyr. de Sexto Consul. Honorii aliam victoriam post Pollentinum praelium a Stilicone prope Veronam partam commemorat: Ubi Roma periclo Iam procul, et belli medius Padus arbiter ibat. Cassiodorius et Iornandes sive, ut alii vocant, Iordanus fortasse decepti sunt, quod Orosium non bene intellexerint. Hi certe Prudentii versus aperte ostendunt ita fuisse Pollentiae Gothos disiectos, ut Roma iam secura censeretur. Ex Orosio colligitur etiam non ipsum Stiliconem praelio Pollentino adfuisse, sed Saulem ducem, cui summa belli commissa fuit.

721. Aldus inserit et post caput, quod tamen lex carminis respuit. Camillus Gallos Capitolium obsidentes eiecit.

722. Ald., Fab., signa renitenti; renuit metrum: renidenti est pro ridenti.

723. Egm., misera; Vat. A, miserans; alii, miseras.

724. Thuan., lauru pro lauro.

725. Ex hoc loco recte arguitur Prudentium haec scripsisse antequam Honorius triumphasset, adeoque inter victoriam Pollentinam et triumphum Honorii, qui accidit anno 403 exeunte, ut ait Tillemontius. Grangaeus ex Claudiano de Sexto Consul. Honorii arguit fuisse annum 404, cum Honorius et Aristenaetus consulatum tenerent.

727. Colligit Prudentius ea omnia quae in triumpho aliquo celebrando a populo fieri solebant, sertis redimire muros, lauro praecingere turres, spargere flores, atria coronis decorare, portis suspendere pallia. Quae omnia multis possent confirmari; sed res est certa, nec minus obvia et clarissima adhuc exstant, Romae praesertim, vestigia. Victorius in Dissert. philolog. probat, olim in usu fuisse vela ex serico et auro ad ornatum, cultum et decorem alicuius aedis sacrae, ardubus, zophorisque accommodata ad modum encarpi: de quibus hoc loco Prudentius. At Prudentius de ornatu templorum nunc minime agit. Illum autem morem in ecclesiis servatum Paulinus non semel significavit, de quo videri possunt Ciampinius in opere de Sacris aedificiis, et Buonarrotius in Observation. ad sacra diptycha. Grangaeus dubitat an tantum portae triumphali, an caeteris Urbis portis pallia in triumpho suspenderentur. Coniicit tamen portas hic sumi pro ianuis, quod mihi exploratum videtur. Etiam haec consuetudo adhuc permanet, ut diebus solemnioribus, ecclesiarum et domorum ianuae et fenestrae peristromatis et palliis ornentur.

]
Praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert.
714 Illic ter denis gens exitiabilis annis
715 Pannoniae poenas tandem deleta pependit.
716 Corpora famosis olim ditata rapinis
717 In cumulos congesta iacent. Mirabere seris,
718 Posteritas, saeclis inhumata cadavera late,
719 Quae Pollentinos texerunt ossibus agros.
720 Si potui manibus Gallorum excisa levare
721 De cinerum squalore caput, redeunte Camillo
722 Signa renidenti fumans si fronte recepi:
723 Si potui miseras sertis redimire ruinas
724 Et male pendentes lauro praecingere turres:
725 Quo te suscipiam gremio, fortissime princeps,
726 Quos spargam flores, quibus insertabo coronis
727 Atria, quae festis suspendam pallia portis,
728 [

728. Immunis, secura, I.

731. Date, permittite.---Demam, ut tollam ego Roma, I.

732. Manicas, ligamina manuum, Iso.

734. Laris, domus, I.

738. Poenorum, Africanorum.---Duce, Annibale, I.

739. Repagula, vectes, pessulos, I.

740. Baianis, campanis.---Luxu, luxuria, I.

742. At, longe postea.---Stilico, socius Constantini.---Cominus, statim, I.

745. Hostem, Annibalem, I.

746. Acrem, fortem, I.

747. Fabium, unus ex tercentis, I.

750. Statuis, imaginibus, I.

754. Situ, negligentia vel vetustate, I.

757. Regnator, Constantine, I.

758. Quo, illo, I.

759. Te, o Symmache, I.

]
[

728. Vat. A, corrupte, accestante sub armis.

729. Rat., Egm., Widm. a prima manu, Gis., Alpe tenus. Ald., Alex., Urb., Vat. A, Weitz., Thuan, praestantiores Heinsiani, Iureti codex, aure tenus, quod longe melius est. Vat. A, tumultos: corrige tumultus. Alaricum non procul ab Urbe fuisse ex hoc versu colligitur, uti etiam ex versu 701, Tuscumque solum victo amne premebat. Et Claudianus refert, moenia Romae, audito rumore, fuisse reparata, VI consul. Honor., Addebant pulchrum nova moenia vultum Audito perfecta recens rumore Getarum. Ac revera Iordanus de Rebus Getic. narrat Alaricum ad pontem applicuisse Condiniani, qui tertio milliario a Ravenna aberat, ubi degebat tunc Honorius; a quo cum Alaricus sibi suoque exercitui Gallias Hispaniasque obtinuisset, Italia discessit, et in Alpibus Cottiis apud Pollentiam pugnare coactus est: quod videtur confirmare Orosius ad vers. 719 laudatus. Fortasse Tuscum solum recte intelligitur de Tuscia Circumpadana, ut ita Alaricus nulla ex parte Hetruriam ac Tiberim attigerit, et Roma aure tenus experta fuerit Geticos tumultus, quia Alaricus ad pontem Condiniani applicuerat, non ultra progressus.

730. Rat., Weitz., spoliisque repertis.

731. Gis. et alii vulg., data vincula demam. Aldus cum scriptis iam ediderat date, monuitque Gifanius, verbo VESTIRE, eleganter id dici date, vincula demam. Virgilius IV Aen., Date, vulnera lymphis Abluam. Prudentius ipse Apoth. vers. 594, Date, pandite librum.

733. Egm. a manu prima, caterva.

736. Vat. A, male ingenium se nosse. Ex Virgilio XI Aen., timor omnis abesto. Imitatus etiam id est Iuvencus lib. III, Tum pavidis Christus loquitur, timor omnis abesto.

739. Aldi error postquam pertulerat. Ante Prudentius dixit claustra, quae nunc repagula portae.

742. Heinsius cum suis scriptis, Rat., Weitz., Gis ad oram, congressus. Ald. Vat. A, Urb., Alex. et alii congressum. Melius congressus.---Quamvis praelio Pollentino Stilico non adfuerit, dicitur tamen congressus cominus, quia eius consiliis et providentia omnia gerebantur, et praelio alteri trans Padum praesens videtur adfuisse.

743. Gis. in textu, virum; ad oram, virûm. Claudianus, VI Consul. Honorii: Ut chalybe indutos equites, et in aere latentes Vidit cornipedes: Quanam de gente, rogabat, Ferrati venere viri? Si versu superiori legas congressum, constructio erit, Coegit virum, congressum cominus, dare ex ipsa acie terga ferrata. Non assequor quem sensum reddat virûm seu virorum ad marginem Giselini, et in aliis edd.

744. Gis. 2 ed., et mea virtus. Melius in 1 ed. cum scriptis et aliis edd., et mera virtus. De hac voce mera iterum loqui nihil est necesse.

747. Rat., Alex., Urb. aliique, iuvit amoena, et glossa Alex. scilicet illum. Ald., Weitz, vicit, nempe Annibalem. Melius iuvit, quod tenuit Heinsius, quamvis codicum discrepantiam non adverterit. Fabius hoc est Cunctator ille celeberrimus, Unus qui nobis cunctando restituit rem.

749. Gifanium legere promeritis non semel monui et ita quidem reperitur in Alex. et Urb.

750. Vat. A, statui; lege statuis.

751. Vat. A, nil tale decet.

752. Heinsius ait in scriptis esse eripit, non eruit Nescio quis eruit ediderit.

753. Vat. A a prima manu defluit usus.

756. Ald., Gis., secuto, cum Alex., Urb, et aliis. Id tenuit Heinsius, sed nihil ex mss. monuit. Weitzius cum suis, Rat., secutum. Melius est secuto.

759. Vat. A, rhetoris oris. Alex., ore. Alii melius rhetoris, oro. Mariettus hinc arguit Symmachi novam hanc fuisse legationem ad Honorium, ob quam ut responderet, hos libros ad Honorium scripsit Prudentius.

]
Immunis tanti belli, ac te stante sub armis
729 Libera, et aure tenus Geticos experta tumultus?
730 Scande triumphalem currum, spoliisque receptis
731 Huc, Christo comitante, veni: date, vincula demam
732 Captivis gregibus: manicas deponite, longo
733 Tritas servitio, matrum, iuvenumque catervae.
734 Dediscat servire senex, laris exsul aviti,
735 Discat et ad patrium limen genitrice reversa
736 Ingenuum se nosse puer: timor omnis abesto.
737 Vicimus: exsultare libet. Quid tale, repulso
738 Poenorum quondam duce, contigit? Ille petitae
739 Postquam perculerat tremefacta repagula portae,
740 Baianis resolutus aquis durissima luxu
741 Robora destituit, ferrumque libidine fregit.
742 At noster Stilico congressus cominus, ipsa
743 Ex acie ferrata virum dare terga coegit.
744 Hic Christus nobis Deus adfuit, et mera virtus:
745 Illic lascivum, Campania fertilis, hostem
746 Deliciae vicere tuae, non Iuppiter acrem
747 Protexit Fabium: sed iuvit amoena Tarentus,
748 Quae dedit illecebris domitum calcare tyrannum.
749 His ego pro meritis quae praemia digna rependam,
750 Non habeo: membra statuis effingere vile est.
751 Virtutem nil vile decet: nam vile, quod aetas
752 Eripit: aera cadunt, aut fulvum defluit aurum,
753 Aut candor perit argenti, si defuit usus:
754 Et fuscata situ corrumpit vena colorem.
755 Viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum
756 Virtutis pretium, decus immortale secuto.
757 Regnator mundi Christo sociabere in aevum:
758 Quo ductore meum trahis ad coelestia regnum.
759 Nil te permoveat magni vox rhetoris, oro:
760 Qui sub legati specie sacra mortua plorans,
761 [

769. Non admittenda, non recipienda, I.

770. Ab haruspice, ab Apolline, a magis, I.

771. Patria, Roma, I.

]
[

765. Palatia dicta sunt domus superbae et ampiae, quales in monte Romae Palatino primum structae sunt. Ipse mons Palatium quoque vocatum est. Censeo Prudentium alludere ad templum Romae deae, de quo egi ad vers. 219 lib. I, quod in monte Palatino fuisse ex Claudiano colligitur. De eodem templo accipio verba mox legenda, Mea serviat aula: nam aulam pro templo sumi fusius alibi ostendi. Nihil tamen prohibet quominus de tota Roma eiusque aedibus intelligatur.

768. Rat., Gis., sic effata. Concinnius est affata cum aliis.

771. Aldus male distinguit a patria patriae, nam. Oxon., patriae sua gloria. Prudentius Symmachum legatum a patria missum negat, quia plerique nobiles Romani iam ad fidem conversi erant cum ipse Symmacho respondebat, et quia etiam olim, cum Symmachus relationem suam Valentiniano secundo obtulit, multi Christiani senatores dissentiebant. Alioquin exploratum est ex eius Relatione et ex Ambrosii Responsionibus, revera Symmachum huiusmodi legationibus pro restituenda ara Victoriae functum fuisse, a senatu missum. Quo loco quaerendum et expendendum a nobis est an inscriptio quaedam vetus quae circumfertur, ad eum pertineat: nam Weitzius et Chamiliardus, qui eam proferunt atque huic Symmacho attribuunt, nullam rationem dubitandi adverterunt, quamvis iam olim Iuretus contenderit ad Symmachum hunc epistolographum inscriptionem hunc non spectare. Profecto de patre Symmachi epistolographi plerique accipiunt verba Ammiani lib. XXVII: Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit (in Urbis praefectura) inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae, quo instante Urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur, et ambitioso ponte exsultabat, atque firmissimo, quem condidit ipse, et magna civium laetitia dedicavit, ingratorum, ut res docuit apertissima: qui consumptis aliquot annis domum eius in transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt. Inscriptio vero haec est:

PHOSPHORII L. AVR . . . . AVIANIO. SYMMACHO. V. C. PRAEFECTO. VRBI. CONSULI. PROPRAEFECTIS PRAETORIO. IN. VRBE. ROMA. FINITIMISQVE PROVINCIIS. PRAEFECTO. ANNONAE. VRBIS. ROMAE PONTIFICI. MAIORI. QVINDECEMVIRO. S. F. MVLTIS. LEGATIONIBVS PRO. AMPLISSIMI. ORDINIS. DESIDERIIS APVD. DIVOS. PRINCIPES. FVNCTO. QVI PRIMVS. IN. SENATV. SENTENTIAM. ROGARI. SOLITVS. AVCTORITATE. PRVDENTIA. ATQ ELOQVENTIA. PRO. DIGNITATE. TANTI. ORDINIS. MAGNITVDINEM. LOCI. EIVS. IMPLEVERIT. AVRO. INLVSTREM, STATVAM. QVAM A. DOMINIS. AVGVSTISQ. NOSTRIS. SENATVS AMPLISSIMVS. DECRETIS. FREQENTIB. INPETRABIT. IDEM. TRIVMFATORES. PRINCIPES NOSTRI. CONSTITVI. ADPOSITA. ORATIONE. IVSSERVNT. QVAE. MERITORVM. EIVS. ORDINEM AC SERIEM. CONTINERET. QVORVM. PERENNE IVDICIVM. TANTO, MVNERI. HOC. QVOQVE. ADDIDIT. VT. ALTERAM. STATVAM. PARI. SPLENDORE. ETIAM. APVD. CONSTANTINOPOLIM COLLOCARET

Hanc inscriptionem, cum conferre vellem, non reperi. Eam refert Gruterus pag. CCCLXX, num. 3, ex Smetio et Boissardo. In ea describenda Smetium potius secutus sum, qui testatur a se visam in basi sub Capitolio, sed certum locum non designat. Boissardus, 5 part. Antiq. monum., pag. 53, apud Franciscum Lisca exstare inscriptionem affirmat. A dextro latere basis legebatur:

DEDICATA. III. KAL. MAIAS D. N. GRATIANO. IIII ET MEROBAVDE COS

Gratianus et Merobaudes consules fuerunt anno 377. Hinc ratio Iureti petitur, quia Symmachus auctor epistolarum consulatum non gessit ante annum 391, et praeterea Symmachus, qui ea inscriptione laudatur, Lucius dicitur, Symmachus vero epistolographus Quinti praenomen in vett. codd. et apud Macrobium et Sidonium habet. Caeterum cum omnia inscriptionis elogia optime in Symmachum epistolographum cadant, cum nullus alius tunc floruerit Symmachus quem tantam nominis celebritatem habuisse constet, cum in fastis consularibus Lucii praenomen Symmacho epistolographo attribuatur, valde probabile iudico huic eidem Symmacho inscriptionem convenire. Praenomen Quinti fortasse illi in codd. haesit, quia filius eius Quintus epistolas post obitum patris edidit. Neque satis liquet an patrem an filium Macrobius nominet. Quod si titulus consulis in inscriptione expressus de consulatu ordinario intelligendus est, nullus in fastis consularibus apparet Symmachus cui statua adiudicari possit, nisi forte Symmachus ille qui cum Gallicano consul fuit anno 330 hoc est 47 annis antequam statua dedicaretur. Quid autem prohibet quominus Symmachus epistolographus consul suffectus fuerit ante annum 377? Imo vestigia eius dignitatis non obscura deprehendo in epist. 1, lib. I, ubi de se ait: Hos inter iuvenile decus, sed honore senili Bis seno celsus, Symmache, fasce cluis. Iuretus id intelligit de consulatu ordinario Symmachi anno 391 atque inde arguit Symmachum iuvenem consulem renuntiatum. At parum congruit ratio temporum. Compertum est Symmachum iam anno 382 fuisse senatus legatum ad Gratianum pro repetenda ara Victoriae. Praeterea cum Symmachus praefecturam Urbis accepit, ita gratias Valentiniano iuniori egit epist. 15, lib. X: Quieto mihi, et iam pridem a desideriis honorum remoto praefecturam, multis cupitam, sponte tribuistis; et Theodosio epist. seq.: Me dudum proconsularem virum, cedentem iam diu potentium moribus, ante capere magistratum quam exspectare voluistis. Minime ergo consentaneum est dicere hunc Symmachum adhuc anno 391 iuvenem fuisse. Quin etiam hunc ipsum a Marcellino verbis quae supra ascripsi laudatum fuisse suspicor. Maiorem difficultatem creat alia inscriptio, quam proferam et expendam ad vers. 909, ubi de pontificatu Symmachi disseram.

]
Ingenii telis, et fandi viribus audet
762 Heu! nostram tentare fidem: nec te videt, ac me
763 Devotos, Auguste, Deo: cui sordida templa
764 Clausimus, et madidas sanie deiecimus aras.
765 Unus nostra regat, servetque palatia Christus,
766 Ne quis Romuleas daemon iam noverit arces:
767 Sed soli pacis domino mea serviat aula.
768 Sic affata pios Roma exoravit alumnos,
769 Spernere legatum, non admittenda petentem:
770 Legatum Iovis ex adytis ab haruspice missum,
771 At non a patria: patriae nam gloria Christus.
772 [

772. Viandi. ad veritatem, I.

775. Compita, competum dicitur, ubi multae viae competuntur, id est iunguntur.---Eodem, uno, I.

779. Litant, sacrificant, I.

780. Cunctis, esse, I.

783. Axe, coelo, I.

784. Incestus, pollutus, I.

785. Ore, de ore---Mirmillonis, scurrae. Mirmillo gladiator fuit, et ponitur pro omni homicida, I.

787. Verna, vernalis, I.

790. Piratis, marinis latronibus, I.

793. Utriusque, boni et mali, I.

797. Servat, in die iudicii, I.

802. Promptaque, quia servu omnibus, Iso.

804. Capitalis, quo reus capite plecti debet, I.

808. Garamans, populi Siciliae.---Galaulas, populi in Oriente, I.

]
[

772 et 773. Vat. A, esse vocandi, minus bene. Videtur Prudentius agnoscere Symmachum unum Deum fateri. Non tamen ita est: nam argumentum Symmachi in eo versatur, quod multae sunt viae quaerendi Divinitatem; nam aeque eam quaerunt qui unum ac qui plures Deos astruunt. Vide vers. 879.

774. Ald, Alex., Urb., Weitz., seorsum. Heins., Gis., Rat., seorsim.

775. Alex., Rat., anfractos. Alii. anfractus. Vat. A, Rat., Widm. scribunt competa. Weitzius, qui Aldum allegat pro competa, non viderat huius correctionem compita. Vide comment. ad. vers. 7 praef. 2 Apoth., ubi plura dixi de orthographia vocis compitum.

779. Huic versui verba Symmachi subiiciuntur: Aequum est, quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra: commune coelum est: idem nos mundus involvit. Quid interest, qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum.

780. Ald., commune cunctis viventibus ipsum. perperam. In Torn. etiam erat ipsum, quod Latinius correxit.

786. Egm., Vat. A. hausto. Alex., austu; supra, haustu, quod verum est.

787. Nubis Vat. A, more antiquo.

789. Aestiva sunt loca umbrosa in quibus per aestatem pecora vitant calorem solis, ex Servio ad III Georg., ubi addit ex Statio, Et umbrosi patuere aestiva lycaei. Prudentius gurgitem aestivum dicit non tam quod umbrosus esse possit, quam quia per aestatem eius aqua vitatur calor.

790. Vat. A, mare fervet; melius alii servit. Rat. a prima manu, servat; supra, servit. Seneca lib. IV de Benef., cap. 26, Si deos imitaris, da et ingratis beneficia. Sceleratis sol oritur, et piratis patent maria.

791. In Vat. A desiderantur haec verba, nec fluctus secius hosti. Egm., mendose, sedius, pro secius.

792. Ald., Tornaes., Galland., Gis. in textu, dominae. Rat.. Weitz., Widm., Palat., Heinsiani et recentiores, licitae.

800. Heinsius mallet impluit imber.

804. Arnobius lib. IV, Fervorem genitalem solis Deus, noctis et tempora, ventos, pluvias, fruges cunctis subministrat aequaliter, bonis, malis, iniustis, servis, pauperibus, divitibus. Matth. V, 45: Ut sitis filii Patris vestri, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

807. Urb., Widm., Rat, Dana; Vat. A, Deba; Ald., Heins., Weitz., Egm., Alex., Daha; Gis., Daa; Fabr., Dea. Rat. scribit Wandalus, Fabr. Vandulus, alii Vandalus. Alex., unus, emenda Hunnus.

88. Heinsiani scripti et alii, Garamans, et Alamannus: Heinsius tamen edidit Garamas, Alamanus. Glossa inepte Garamantas populos Siciliae dicit, ut Galaulas populos in Oriente. Nonnulli scribunt Alemannus. Rat., Thuan., Galaula: fortasse Galaules. Orosius lib. I, cap. 2, in Africae descriptione: A meridie gentes Aulolum (al. Autolum) quas nunc Gaulales (sic) vocant, usque ad oceanum Hesperium contingentes. Hic est terminus universae Africae. Autoles sive Autoles a Lucano lib. IV vocantur Autololes, et sunt populi Numidis ac Getulis finitimi. Grangaeus ait se apud geographos non legisse quis ille sit populus, et dubi at nam transpositione dictum fuerit Galaulas pro Gaulalas, cuius gentis meminit Orosius. Suspicatur etiam legendum Galaudas: nam in Aethici Cosmographia invenerat A meridie gentes Aulolum, quas nunc Galaudas vocant, usque ad oceanum Hesperium contingentes. Verum haec ipsissima sunt Orosii verba, nisi quod Galaudas scribitur pro Gaulalas. Haec nomina propria facile ab exscriptoribus corrumpuntur, neque difficile est ut auctores alii alio modo ea enuntient. Caeterum in nonnullis Orosii editionibus revera legitur Galaules.

]
Persistit tamen affirmans, iter esse viandi
773 Multifidum, variumque, Deus cum quaeritur unus.
774 Hinc alios, ast inde alios properare seorsum,
775 Quemque per anfractus proprios: sed compita eodem
776 Fine coarctati, simul et concurrere in unum.
777 Quin etiam coelum, atque solum, ventos, mare, nubes
778 Omnibus in commune dari, vel qui colimus te,
779 Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis.
780 Non nego communem cunctis viventibus usum
781 Aeris, astrorum, pelagi, telluris, et imbris.
782 Imo etiam iniustus pariter, iustusque sub uno
783 Axe habitant: unas capit impius, et pius auras:
784 Castus, et incestus: meretrix, et nupta: nec alter
785 Ore sacerdotis, quam mirmillonis anhelat
786 Spiritus, aerio vitam qui temperat haustu.
787 Nubes verna pluit zephyro impellente: sed aeque
788 Furis, et innocui fecundat rura coloni.
789 Gurgitis aestivi sic pura fluenta viator,
790 Ut latro fessus, adit: sic piratis mare servit,
791 Ut mercatori: nec fluctus secius hosti
792 Obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
793 Ergo capax utriusque rei natura creandis
794 Se praebet populis, nec habet discernere dispar
795 Viventum meritum, quos tantum pascere iussa est.
796 Servit enim mundus, non iudicat: hoc sibi summus
797 Naturae dominus praescripta in tempora serva.
798 Nunc adsunt homini data munera legibus iisdem,
799 Queis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat,
800 Velivolum ratibus mare finditur, influit imber,
801 Aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer,
802 Et res naturae fit publica, promptaque cunctis,
803 Dum servant elementa suum famulantia cursum.
804 Sic probus, atque reus capitalis criminis iisdem
805 Sideribus, facilisque poli bonitate fruuntur.
806 Vivere commune est: sed non commune mereri.
807 Denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus,
808 Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaulas,
809 [

811. Nostros, quos nos potamus, I.

812. Onagris, onos asinus; inde onager, asinus agrestis, I.

813. Suis, nominativus.---Nostro, quo nos natamus, I.

814. Fera, fortia, I.

815. Romana, et barbara, Christiana, et gentilia, I.

816. Bipedi, homini, I.

819. Tenenda, quae est servanda, I.

822. Refert, distat, vel interest, nulla distantia est, I.

823. Terra, de terra, Iso.

825. Discrimine, discretione, I.

826. In medium, in commune, I.

827. Sordesceret, peccaret, I.

838. Magis, dicam.---Erunt, vana res, I.

]
[

812. Gis. ad marg., Widm., Rat. a prima manu, in agris pro onagris. Glossa Widm. etiam stat pro onagris, et in Rat. aliena manu est onagris. Urbin. scribit honagris.

813. Ald., Rat. aliena manu, Egm., Widm. supra, Fabr., Gis. ad oram, sordida sus. Gis in textu spurcaque sus. Urb., Rat. a prima manu, Widm. a prima manu, duo Boher., spurca suis. Heins., Alex., Thuan., spurca sues, Rectus casus sues, vel suis, ut plebs, plebes, plebis, etiam in nominativo more antiquo. Thuan., et ipsas Aura canes. Canes femineo genere passim a poetis usurpari animadvertit Heinsius.

816. Rat. recenti manu, prioribus erasis, Abiuncta est quadrupes, sequitur deinde antiqua librarii manu lipedi vel muta loquenti. Ald., Fabr., Tornaes., Quadrupedes bipedi abiunctae, mutaeve loquenti, quod exstat pariter in Egm. et Oxon., ne quis recentem correctionem esse putet. Heinsius non videtur notasse, mendum typographicum in textu 2 ed. Giselini adiuncta ab hoc fuisse correctum per abiuncta. Idem Giselinus in notis monet, numeri aequabilitatem servandam esse ex mss. quadrupes, non quadrupedes. Gifanius quoque verbo INCEDERE legit ex vet. lib. Quadrupes abiuncta est, etc. In Hymno 2 Peristeph., abiunctas plagas. Ut supra distant, sic nunc eodem sensu abiuncta est. Apud Avitum abiunctae partes, abiuncta elementa. Apud Hericum Altissiodorensem abiuncto corpore.

817. Ald., Alex., Gis., Heins. et recentiores, quantum etiam. Rat., Weitzius cum suis scriptis, et Urb., tantum etiam.

818. Heinsius corrupte, errotibus absunt.

819. Vat. A male, nos facit. Rat., in religione tuenda. Heinsius id expressit, Weitzium secutus, nam Gis. et plerique alii, in religione tenenda.

821. Ald., Heinsius cum suis membranis, Weitz., Widm. supra, recidivaque. Gis., Fabr., Widm. a prima manu, Rat., redivivaque. Praestat recidivaque, quod exstat etiam in Alex., Urb., Iureti codice, et Gifanii vet. lib. in verbo VICTUS.

826. Barthius lib. LX Adv., cap. 15, monet in medium venire dici, quod omnium usibus datur, ex hoc versu Prudentii, et Virgilio I Georg., In medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius, nullo poscente, ferebat. Ovidius lib. XV Metam., In medium discenda dabat.

828. Rat., ac se; alii, aut se.

830. Lat., Urb., Alex. a prima manu, Gis., Weitz., colluminat. Ald., Rat., Tornaes., Vat. A, cum luminat. Magis sensui congrui colluminat. Alioqui verbum Prudentianum est luminat.

832. Tertullianus, de Spectaculis cap. XX: Sol, imo ipse deus de coelo spectat, nec contaminatur, Plane sol et in cloacam radios suos defert, nec inquinatur.

833. Vat. A, vitiose, Capitoli ut lara. Duo erant Capitolia Romae, et alia alibi. Sed Prudentius aedes superbas intelligit.

835. Ald., Egm., Alex., Torn. mendose, redolent in fornice. Urb., Rat., potiores Heinsiani, Weitz., redolenti fornice. Gis. ad oram, redolenti in fornice.

836. Giselinus in emendatis monuit quod esse particulam referentem, ut infra etiam quod sunt, qui summum.

838. In glossa legerem una res.

840. Rat., Torn., quot sunt, minus bene. Idem, qui celsi dominum venerantur Olympi, sed duae voces celsi dominum sunt a recenti manu, prioribus erasis, reliquae eadem manu veteris librarii.

]
Una omnes gradiuntur humo, coelum omnibus unum est.
810 Unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
811 Addo aliud, nostros potant animalia fontes.
812 Ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris,
813 Spurca sues nostro amne natat, nostra intrat et ipsos
814 Aura canes, animatque levi fera corpora flatu.
815 Sed tantum distant Romana, et barbara, quantum
816 Quadrupes abiuncta est bipedi, vel muta loquenti:
817 Quantum etiam qui rite Dei praecepta sequuntur,
818 Cultibus a stolidis, et eorum erroribus absunt.
819 Non facit ergo pares in relligione tenenda
820 Aeris, et coeli communio: corpora tantum
821 Gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat;
822 Nec refert, cuius generis, cuiusve figurae,
823 Aut cuius meriti: modo sint, ut corpora terra
824 Edita, terrenis quibus est vigor ex elementis,
825 Artificis quia Patris opus discrimine nullo
826 Influit in medium, nec avaro munere currit,
827 Ante datum, quam primus homo sordesceret Adam.
828 Nec vitio utentum restrictum deficit, aut se
829 Subtrahit indignis, nec foeda, aut turpia vitat.
830 Haud aliter solis radius colluminat omnes
831 Diffuso splendore locos: ferit aurea tecta:
832 Sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
833 Intrat marmoribus Capitolia clara: sed intrat
834 Carceris et rimas, et tetra foramina clausi
835 Stercoris, et spurcam redolenti fornice cellam.
836 Sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt
837 Regia gemmato laquearia fulva metallo.
838 Nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis
839 Quaerunt, ac tumulis, et larvas sanguine placant.
840 Quod sunt, qui summum coeli dominum venerantur,
841 [

842. Nequit, non valet, I.

843. Sparsis, divisis, I.

845. Indage, investigatione. Utrumque facit: indago indaginis, et indago indagis; indagatione, I.

846. Longe, valde, pro verius est quam tu dicis, I.

847. Anfractus, circuitus, I.

850. Inficior, nego, infiteus, negator rationis meae, I.

851. Geminis, in bonum et malum, I.

852. Dubitant, ipsi mali, I.

857. Thyrsigeri, thyrsum gerentis.---Rapit, via.---Dionysia, ad servitia, sacrificia, vel festa; nam Dionysius est Bacchus, I.

858. Illicit, seducit.---Saturnalia, Saturni, I.

859. Diespiter, Iuppiter ideo vocabatur, quia dierum pater apud eos credebatur; pater diei, I.

861. Lupercales, festa Panis, quae ita celebrabantur, ut nudi per plateas cucurrissent homines, I.

862. Megalesius, sacerdos Opis a Megala civitate, in qua colebatur Berecynthia, I.

863. Caeca, occulta, I.

868. Isis, quae et Inachi filia.---Serapis, deus Aegyptiorum; maritus.---Grandi cauda, quia genus simiorum est, qui magnas habent caudas, et ipsi cercopitheci dicuntur; et aliud genus spina dicitur, quod est villosum; et tertium genus est sine cauda, I.

]
[

841. Argumentum Symmach.

844. Vat. A, mendose, obita calles. Gis., Fabr., tramitibus si centenos. Heinsius in notis, tramitibus si centenis correxit e suis potioribus per tramitibus et centenis: puto excidisse mendum, ac legi in eius notis debere TRAMITIBUS SI CENTENOS, tramitibus et centenos. Ita enim edidit tramitibus et centenos, quod habent alii edd., et mss. cum Iureti codice.

845. Rat., latenter; alii, latentem.

846. Heins., Cham. male, multa ambage. Hoc ipsum Prudentii argumentum adversus eos haereticos promoveri potest qui salutem aeternam in qualibet secta esse iactant: quod egregie, his laudatis versibus, praestitit Ioannes Hessels de Officio pii et Christianae pacis vere amantis viri, exsurgente aut vigente haeresi, cap. 34.

847. Rat., anfractos; supra, anfractus.

848. Ex Proverb. X, 9: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter.

849. Potiores Heinsiani, in deverticulum: quo respicit Alex. indeverticulum.

850. Egm., Widm. ad oram, infiteus: ex quo suspicatur Weitzius infiteor.

851. Lactantius lib. VI. cap. 3: Omnis ergo haec de duabus viis disputatio ad frugalitatem ac luxuriam spectat. Dicunt enim humanae vitae cursum. Y litterae esse similem, quod unusquisque hominum, cum primum adolescentiae limen attigerit et in eum locum venerit, partes ubi se via findit in ambas, haereat nutabundus, ac nesciat in quam se partem potius inclinet. De hoc bivio virtutis et vitii vide comment. ad vers. 789 Hamartigeniae.

853. Rat., multifidi; supra recte, multifida. Weitzius cum suis, Gis. ad oram, et Heinsius cum altero Rott., altera et unum Una Deum quod concinnius videtur Heinsio quam altera et una, quod exstat in plerisque aliis. Mihi magis placet et una, ut versu seq. iterum occurrit una, quae eadem simplex est.

854. Hinc liquet, plures deos a Symmacho affirmari, non unum, cui plures virtutes obediant.

860. Rat., tinnitos; non bene. Minucius, Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus editur. Ovidius IV Fast., Ardua iam dudum resonat tinnitibus Ide, Tutus ut infanti vagiat ore puer. Scilicet Corybantes pulsabant aeribus aera, ut ait Lucretius.

861. Hae ferulae lupercorum erant hircinae pelles, quarum ictus catomus dicebatur, ut colligi videtur ex Iuvenalis Scholiaste ad vers. 142, sat. 2, Nec prodest agili palmas praebere luperco. Lupercorum iterum mentio recurrit in Laurentio vers. 518, et Romano vers 162. De voce catomus vide comment. ad vers. 697 in Romano.

862. Rat., magalesius; alii, megalesius. Nota hypallagen discursus nudi pro discursus nudorum iuvenum.

863. Oracula responsa dicebantur, ut responsa sibyllae, responsa deorum.

865. Rat. scribit holuscula. Iuvenalis sat. 15, O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis Numina. Ibidem Iuvenalis plura de ridicula superstiti ne Aegyptiorum, ut Porrum, et cepe nefas violare, et frangere morsu.

867. Vat. A et potiores Heinsiani, Serapen, non Serapin. Rat. etiam Serapen, quantum poterat vestigiis veteris scripturae coniici: nam corrector ineptus abrasit, et sic versum concinnavit, Alliaque, et coeli super astra locare Serapin, et post hunc versum, abrasis etiam prioribus, Et pastam colubris Ibin: redeunt sed eodem. Deinde in margine, Ista, Serapis enim, et praegrandi simia cauda. Omnino volebat secundam in Serapis produci. Intellige versum margini additum connecti versui praecedenti hoc sensu, redeunt sed eodem ista. Martialis quidem secundam in Serapis produxit, eamdem tamen corripuit Martianus Capella lib. II, Te Serapim Nilus, Memphis veneratur Osirim. In nominibus propriis, praesertim barbaris, permissa est haec licentia poetis, ut ea quolibet intervallo efferant. Advertendum Serapin fuisse moritum Isidis, et hoc innuit glossa, ubi fortasse post maritus nomen Isidis intercidit.

868. Vat. A corrupte, et grandissima cauda. Iuvenalis loc. cit., Effigies sacri nitet aurea cercopitheci. De cercopitheco Martialis lib. XIV, epigr. 202: Callidus emissas eludere simius hastas, Si mihi cauda foret, cercopithecus eram.

]
Iustitiamque litant, et templum pectoris ornant.
842 Secretum sed grande nequit rationis opertae
843 Quaeri aliter, quam si sparsis via multiplicetur
844 Tramitibus, et centenos terat orbita calles,
845 Quaesitura Deum variata indage latentem.
846 Longe aliud verum est: nam multa ambago viarum
847 Anfractus dubios habet, et perplexius errat;
848 Sola errore caret simplex via, nescia flecti
849 In diverticulum, biviis nec pluribus anceps.
850 Non tamen inficior, duplex occurrere nobis
851 Semper iter, geminis mortalia partibus ire,
852 Cum dubitant, quonam ferat ignorantia gressum.
853 Altera multifida est: at simplex altera, et una.
854 Una Deum sequitur, divos colit altera plures,
855 Et tot sunt eius divortia, quot templorum
856 Signa, quot aeriis volitant phantasmata monstris.
857 Aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi,
858 Illicit aut alios ad Saturnalia festa,
859 Aut docet, occultus quae sacra Diespiter infans
860 Inter tinnitus solvi sibi poscat ahenos.
861 Iamque lupercales ferulae, nudique petuntur
862 Discursus iuvenum. Megalesius hinc spado, diris
863 Incensus furiis, caeca ad responsa vocatur.
864 Sunt, qui quadriviis brevioribus ire parati
865 Vilia Niliacis venerantur oluscula in hortis:
866 Porrum, et cepe deos imponere nubibus ausi,
867 Alliaque, et Serapin coeli super astra locare.
868 Isis enim, et Serapis, et grandi simia cauda.
869 [

869. Crocodilus, monstrum Aegypti.---Laverna, a lavando.---Priapus, deus hortorum, I.

872. Hinc, post haec.---Frutetis, erroribus, I.

873. Carpunt, incedunt, I.

874. Coeli, veritatis, I.

875. Saevo, sub diabolo, I.

878. Discrimine, discretione, I.

881. Unam, viam, I.

883. Clivo, veritate, I.

884. Prima, quae ducit ad vitam.---Facies, qualitas.---Tristis, in praesenti, I.

887. Pensare, recompensare, I.

888. Multiplici, scilicet viae, de via sinistra dicit, I.

890. Barbatos, fortes, I.

891. Illicit, scilicet illos decipit, I.

892. Ambage, circuitu, I.

896. Talem, id est diabolum, vel Symmachum, I.

899. Charybdim, voraginem, I.

]
[

869. Widm. scribit crocodrillus, Alex. crocodillus, alii, crocodilus. Oxon., Idem est. Thuan. et alii fere omnes Heinsiani, Alex., Urb. cum Aldo, idem, quod. Weitz. cum suis, Gis., Rat., id est, quod. Ald. mendose, Lavena. Becmanus, Manud. ad ling. Lat., nescio ubi invenit Laurena, quod recte emendat per Laverna, seu Laberna, quae est dea furum.

870. Ald., Gis., Hos tu, Nile, deos colis, et tu, Tibris, adoras. Rat., Hos tu, Tibri, colis; illos Nilus adorat. Sed haec verba Tibri, deos colis, illos Nilus sunt ab audaci correctore, prioribus erasis: Gifanius recte ex vet. lib. legit Hos tu, Nile, colis, illos tu, Tibris, adoras, quod secutus est Weitzius cum suis, et adhaerent nostri et Heinsiani. In colis ultima producitur ratione caesurae, quod familiare esse Prudentio saepe diximus.

871. Iuretus monet, recte una superstitio esse in omnibus, non vana superstitio, et eodem fere modo locutos Honorium et Theodosium in lege 60 de Haereticis, cod. Theod. lib. XVI: Quorum sectas piissimae sanctioni taedet inserere, quibus cunctis diversa sunt nomina, sed una perfidia.

874. Ald., Fabr., Alex., Rat., Vat. A, Quaeque latent silvis: operitur nescia coeli. Urb., latet. Gis., Weitz. cum Widm. a prima manu, Quaeque latens silvis operitur: nescia coeli. Heinsius nullam discrepantiam agnovit, Giselinum secutus. Fortasse legendum erit, et distinguendum Quaeque latens silvis operitur nescia coeli. Heinsius admirationis punctum adiecit verbo tyranno versu seq. Scilicet Quaeque latens silvis operitur: nescia coeli Mens hominum, saevo vivens captiva tyranno!

880. Portenta, ut alibi monstra deum. Hic etiam Prudentius numina multa, quibus inesset summa divinitas, ab ethnicis agnosci confirmat.

883. Ald., celsam, minus bene; nec melius Teolius Sublime dextro celsam ad fastigia clivo. Lege sublimen et celsa.

888. Ald., Fabr., multiplici daemon sed adest. Gis., multiplicis dux daemon at est. Rat., Multiplicis daemon dux est; sed tria verba daemon dux est sunt ab audacissimo correctore, prioribus erasis. Widm., Weitz., multiplicis dux daemon adest. Pal., codices Iureti, et Gifanii verbo VESTIS, Heins. cum priore Rott., Oxon., multiplici dux daemon adest. Weitzius, Egmondanum allegat pro multiplicis, Heinsius pro multiplici. Cum Heinsio faciunt Alex. et Urb., sed in Alex. scribitur demon, non daemon. Dici autem potest dux alicui, et alicuius. Ald. et Fabr., morte sinister; alii, parte sinistra.

890. Iuvenalis sat. 14, vers. 12, Barbatos licet admoveas mille inde magistros. Vat. A, male, barbatus.

891. Gifanius verbo MARE ex vet. lib. optimo inlicitat volucrum linguis. Non approbat Mariettus, quia Prudentius intelligit cantus avium, sive augurium et haruspicinam, quibus multi decipiebantur. Heinsius vero eamdem lectionem reiicit, quia illicitat parum Latinum est: dicendum enim esset illectat. Mariettus fortasse illa sua ratione refellebat haruspide, quod legit in Gifanio, ac revera in eo exstat. Sed haruspide puto esse mendum pro haruspice.

892. Weitz. cum Widm. a prima manu, bacchatus. Alii, bacchantis. Vat. A, male, sibylla.

893. Ald., Rat. ab ignaro correctore, qui priora erasit, Fabr., vett. edd. apud Gall., In magicas artes trahit, involvitque mathesi. Ita factum ab iis qui secundam in mathesi produci sciebant, et veterem consuetudinem contrariam ignorabant.

897. Ald., Alex., Urb., Fabr., Egm., monstrat. Vat. A, Rat., Weitz., Gis., Heins., monstret.

899. Vat. A, tristitia et subita praeceps. Urb. tristis, et in subitam, quod non displicet. Alii Charybdim, alii Charybdem scribunt. Sententia desumpta est ex Matth. VII, Lucae VIII, Eccles. XVI.

]
Et crocodilus idem, quod Iuno, Laverna, Priapus.
870 Hos tu, Nile, colis, illos tu, Tibris, adoras.
871 Una superstitio est, quamvis non concolor error.
872 Hinc alia exoritur, tenebrosis tecta frutetis,
873 Semita: quam pecudes, et muta animalia carpunt,
874 Quaeque latent silvis: operitur nescia coeli
875 Mens hominum, saevo vivens captiva tyranno.
876 Haec putat, esse deum nullum: namque omnia verti
877 Casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
878 Hoc iter haudquaquam magno discrimine distat
879 Hisce viis, quas vos teritis, qui numina multa,
880 Et portenta, Deum summum, numerosa putatis.
881 Simplicis ergo viae dux est Deus: ille per unam
882 Ire iubet mortale genus: quam dirigit ipse
883 Sublimem dextro celsa ad fastigia clivo.
884 Prima viae facies inculta, subhorrida, tristis,
885 Difficilis: sed fine sui pulcherrima, et amplis
886 Praedita divitiis, et abundans luce perenni,
887 Et quae praeteritos possit pensare labores.
888 Multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra
889 Centifidum confundit iter, trahit inde sophistas.
890 Barbatos, trahit hinc opibus, vel honore potentes,
891 Illicit et volucrum linguis, et haruspice fallit:
892 Instigat bacchantis anus ambage sibyllae,
893 Involvit mathesi, magicas impellit in artes,
894 Omine sollicitat, capit augure, territat extis.
895 Cernis, ut una via est, multis anfractibus errans,
896 Talem passa ducem, qui non sinat ire salutis
897 Ad dominum, sed mortis iter per devia monstret?
898 Devia, picta bonis brevibus, sed fine sub ipso
899 Tristia, et in subitam praeceps immersa Charybdim.
900 [

903. Perplexa, difficilia, Iso.

909. Ultima, in novissimo, I.

]
[

903. Rat., praevius infelix.

904. Rursus multitudinem deorum ab ethnicis assertam indicat.

905. Rat., lux est iter: non patitur metrum.

906. Iureti codex, spem sequimur, gradimurque fides. Sed non tam recte ut videtur, ait Iuretus. Imo gradimurque fides non recte dici puto. Spe sequimur etiam Paulinus ad Ausonium scribens dixit. Minucius in Octavio Securi spe futurae felicitatis, fide praesentis eius maiestatis animamur. Ad quem locum Elmenhorstius laudat cum pluribus aliis SS. Patribus hunc versum Prudentii, et legit Spem sequimur, gradimurque fide.

908. Post hunc versum haec solent apponi verba orationis Symmachi: Quanto commodo aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt. Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vittae earum capiti decus faciunt: ita insigne ducitur sacerdotii vacare muneribus. Nemo me putet tueri solam causam religionum. Ex huiusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum victu modico, iustisque privilegiis. Stetit muneris huius integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium baiulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secuta est hoc fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputemus austris. Nec rubigo segetibus obfuit, nec avena fruges necavit. Sacrilegio annus exaruit. Necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? (Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis quam largitas erat. An dubium est, pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?) Heinsius legit sacri aerarii. Aldus edidit praerogativa detracta est, sub largissimis. Correxit detracta, sub. Ratisb., in illud velut stipendium. Ald. et Rat., ex eiusmodi facinoribus orta sunt cuncta humani generis. Aldus, privilegiis stetit, sine puncto. Idem, trapezetas. Idem, falimenta, male, pro alimenta. Heinsius, austris; Rat., astris. Ald. edidit imputemus austris, emendavit astris. Rat., fruges necuit. Prior Rott., Egm. cum Aldo, quid tale proavi pertulerunt. Codices vetusti, etiam fatente Heinsio, deficiunt post illa verba publicus pasceret. Igitur verba uncis inclusa ex Heinsio petita sunt.

909. Vat. A, deleta dolore, non recte. Agros, quos vestalibus et sacerdotibus Numa tribuerat, alii etiam privati auxerant, sub Valentiniano et Theodosio anno 383 fiscus occupavit: quo anno fames publica secuta est. Hinc Symmachus in Relatione anni 384 sacrilegio annum exaruisse Christianis exprobrat. Ex hac ultima Symmachi querela arguitur eum pontificem fuisse, quod ex eius etiam epistolis colligitur, ubi de vestalibus loquitur, tanquam si earum causa ad se pertineret. In inscriptione, quam retuli ad vers. 771 et huic Symmacho convenire posse censui, L. Aur. Avianius Symmachus pontifex maior dicitur. In hortis Coelimontanis Casaliorum prope S. Stephanum Rotundum, ut vocant, exstant duo lapides a Q. Fab. Memmio Symmacho dicati, quorum inscriptiones iuvat proferre. Exstat autem prima a manu dextra legenti, altera a sinistra

I.

EVSEBIT Q. AVR. SYMMACHO. VC. QVAEST. PRAET. PONTIFICI MAIORI. CORRECTORI LVCANIAE ET BRITTIORVM COMITI ORDINIS TERTII PROCONS. AFRICAE, PRAEF VRB. COS. ORDINARIO ORATORI. DISERTISSIMO Q. FAB. MEM. SYMMACHVS VC. PATRI OPTIMO

I I.

VIRIO NICHOMACHO FLAVIANO VC QVAEST PRAET. PONTIF. MAIORI CONSVLARI. SICILIAE VICARIO. AFRICAE QVAESTORI. INTRA PALATIVM PRAEF. PRAET. ITERVM. COS. ORD HISTORICO DISERTISSIMO Q. FAB. MEMMIVS. SYMMACHVS. VC PROSOCERO. OPTIMO.

Utramque hanc inscriptionem protulit Corsinius de praefect. Urbis, primam ex Sponio, alteram ex Reinesio. Eas ad archetypum emendavi. Q. Fabius Memmius Symmachus filius creditur esse Symmachi epistolographi, adeoque eius pater Q. Aur. Symmachus is ipse est, quem oppugnat Prudentius. Igitur diversus videtur fuisse L. Aur. Avianius Symmachus, de quo ad vers. 771, si fideliter descriptum est elogium ibi exhibitum ex marmore. Sirmondus in praefat. notarum ad Sidonium et in nota ad primam epistolam observat, post reipublicae casum magnam fuisse in nominibus et praenominibus varietatem, et saepe unum eumdem hominem quinque nominibus fuisse appellatum. In veteribus inscriptionibus non raro haec duo nomina coniunguntur, Lucius Quintus, aut Quintus Lucius. Itaque adhuc dubitandi locus est an idem Symmachus in utraque inscriptione laudetur, qui scilicet vocatus fuerit Q. Luc. Aur. Avianius Symmachus. Corsinius ex cod. Theod. colligit Q. Aur. Symmachum anno 368 fuisse Lucaniae et Bruttiorum correctorem anno 370 sive 373 proconsulem Africae. Secunda inscriptio, hoc loco a nobis allata, ad nos etiam aliquatenus pertinet, non solum quia monumentum a Memmio Symmacho positum est, cuius prosocer erat Nicomachus, sed quia is ipse Nicomachus pro idolorum cultu reparando vehementissime laboravit, eaque de causa auctor fuit Eugenio, ut tyrannidem arriperet. Nicephorus lib. XII, cap. 30, vocat eum virum in disciplinis praeclarum; inscriptio eumdem appellat consularem Siciliae, historicum disertissimum Non ergo dubium est, quin ad hunc Nicomachum referendae sint subscriptiones, quae in multis codd. mss. Titi Livii apparent, quarum plures e membranis Vaticanis cl. Giovenazzius collegit, mihique exhibuit. Sed duo sunt Nicomachi, alter Nicomachus Dexter, qui codicem Titi Livii emendavit ad exemplum Clementiani parentis sui, alter Nicomachus Flavianus, cuius est haec subscriptio in fine lib. VII cod. Vat. signato num. 1840: Emendavi Nicomachus Flavianus Titi Livii ter praefect. urbis apud Hennam ab urbe condita Victorian' VC emendabam dominis Symmachis. explicit liber septimus. Huiusmodi subscriptiones a Sirmondo in notis ad Sidonium, a Petro Burmanno iuniore in not. ad Critic. Valesii aliisque doctissimis hominibus ita exarantur, ut emendatio ab Urbe condita intelligatur facta; neque ipsi distinctionem notant, aut aliis notandam exponunt. Ita enim fere scribunt: Emendavi Nicomachus Flavianus ab Urbe condita. Victorianus VC emendabam dominis Symmachis. At correctores illi antiqui inter lineas codicis suam subscriptionem inserebant; exscriptores vero posteriores omnia verba a se reperta uno ductu continuabant, ut a nobis in ea subscriptione factum est, quae tamen ita legi distinguique debet: Titi Livii ab Urbe condita explicit liber septimus. Tum quasi supra, et inter lineas: Emendavi Nicomachus Flavianus ter praefect. Urbis apud Hennam. Victorianus VC emendabam dominis Symmachis. Intelligitur autem iterum praefectus, nam ter mendosum est pro iter. aut iterum. Henna civitas Siciliae erat, ubi Nicomachus consularis fuit. Praefectura urbana Nicomachi subscriptionibus indicatis codicum Titi Livii a Corsinio potuisset illustrari.

]
Ite procul, gentes: consortia nulla viarum
901 Sunt vobis cum plebe Dei: discedite longe,
902 Et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille
903 Praevius infernae perplexa per avia noctis.
904 At nobis, vitae Dominum quaerentibus, unum
905 Lux iter est, et clara dies, et gratia simplex.
906 Spe sequimur, gradimurque fide, fruimurque futuris:
907 Ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae,
908 Nec currunt pariter capta, et capienda voluptas.
909 Ultima legati defleta dolore querela est,
910 [

910. Palladiis, sacrificiis Minervae, I.

913. Ait, legatus.---Rarius, minus, I.

917. Triptolemi, inventor frugum.---Cereris, dea frumenti, I.

918. Penu, stipem, I.

920. Pharios, Aegyptios,..

921. Stagnare, irrigare.---Canopi, oppidum Aegypti, I.

922. Affert, nuntiat, I.

923. Memphim, Aegyptum, civitatem, Aegypti, I.

]
[

910 et 911. Ald., vetusti codices Heinsiani, stipis, cum Alex., Urb., Rat. et aliis. Weitz. cum Widm., stipes. Utroque modo dici potest in recto casu more veteri. Stips usus recentior poscit. In versu vero mox sequenti Rat., Vat. A, Iureti codex, Weitz. Widm., Egm., Pal., Heinsiani veteres codd., Gis. ad oram, Alex., Urb., castisque choris. Ald., Gis. et alii vulg., castisque toris, quod non displicet. Gifanius tamen verbo VESTIS ex suo vet. lib. praeferendum ait choris.

913. Alex., Iureti codex, Ald., Egm., Fabr., Heinsiani, excepto altero Rott., rarius agros. Rat., Urb., Weitz., Gis., parcius agros. Frugescere Tertullianus etiam dixit. De verbis in escere vide Hispaniolum in Apolog., ubi ait Furium Antiatem huiusmodi vocabulis delectatum, ut lapidescere, serescere, diescere, noctescere, caulescere, virescere (pro vires assumere) opulescere, lutescere.

914. Ald., Alex., Urb., Rat., Iureti codex, omnes Heinsiani, saevire famem. Gis. et alii Vulg., male, servire famem.

917. Aldus omiserat hunc versum, et ita eum in emendatis adiecit invidiosa fames, qua Treptolemi, Cererisque. Caeteri, fames, quam Triptolemi; nonnulli scribunt famis. Vat. A contra metrum, Treptolemique, Cererisque. Triptolemus a Virgilio lib. I Georg. dicitur Uncique puer monstrator aratri. A Cerere fruges serere didicit.

918. Thuan. peno pro penu.

919. De fame quae anno 383 contigerit mentio occurrit apud Ammianum, cuius verba ascripsi ad vers. 310 Psychomachiae et apud S. Ambrosium lib. III Officior., cap. 7. De hac enim fame loqui videtur: Quanto hoc utilius quam illud, quod proxime Romae factum est, eiectos esse urbe amplissima, qui iam pluvimam illic aetatem transegerant? . . . et certe arriserat anni fecunditas, invectitio Urbs sola egebat frumento, etc. Symmachus lib. II, epist. 7 ad Flavianum fratrem: Dii facite gratiam neglectorum sacrorum. Miseram famem pellite. Cur igitur Prudentius negat huiusmodi famem? Responderi potest Prudentium disertis verbis loqui de tempore quo scribebat, praesenti tempore. At cum Symmachi oratio anno 384 exhibita fuerit, quid iuvat respondere non esse famem, cum scribebat Prudentius, si vere fuerit, cum Symmachus fuisse affirmat? Aliqui aiunt, Prudentium oblitum fuisse quod iam plures anni ab illa fame effluxissent: addi potest quod probabiliter Prudentius ab Urbe tempore famis longe aberat, adeoque non est mirum si nihil resciverit. Profecto S. Ambrosius, qui famem anno 383 fuisse fatetur, addit in Responsione: Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Praeterea existimo, orationem eamdem Symmachi, quam anno 384 Valentiniano obtulit, vel a Symmacho vel ab aliis eius amicis paganis Honorio traditam fuisse, ut eam legeret. Multa enim quae Prudentius affert huiusmodi novum aliquem gentilium conatum suadent, et cum Prudentius veterem orationem refellat, puto eamdem a gentilibus avide retentam, denuo fuisse in vulgus emissam et imperatori oblatam. Itaque Prudentius recte ex his quae suo tempore fieri videbat, argumenta Symmachi convellit. Symmachus ipse inania haec argumenta fuisse aliquando fassus est: ita enim interpretor eius epistolam 82 ad Rufinum lib. III: Tantum de ripa Tiberis (nam per fines meos fluvius elabitur) onusta specto navigia, non iam sollicitus, ut ante, de fame civium. Ex inopia namque publicus metus versus est in gaudium, postquam venerabilis pater patriae Macedonicis commeatibus Africae damna pensavit: quem nunc omnes ut altorem generis humani deum diligunt. Nihil enim passus est austris contumacibus adversus Romam licere. In relatione ait, Nihil austris imputemus.

920. Widm., varios, supra, Pharios, sive, ut nonnulli scribunt, Farios.

922. Giselinus invenerat aut veniat sicco, ex coniectura correxit haud venit a sicco, quod postea vidit a codice Buslidiano probatum. Id amplexus est Heinsius, nihil peculiare ex suis animadvertens; et Heinsium secuti sunt recentiores. Weitzius cum Egm., Widm., Gifanio, legerat aut veniat sicco. Quod autem Weitzius Aldum pro se allegat, fallitur: nam Aldus ediderat quidem aut veniat, sed emendavit haud veniat, quod Fabricium non fugit. Certe is edidit haut veniat sicco. Nihilominus teneo lectionem Weitzii, quam confirmant Rat., Vat. A, Alex., Urb., et explicat Gifanius verbo VESTIS. Legendum sine controversia ex vet. lib. ait aut veniat sicco, etc. Scilicet, si falsa commemoro, prodeat aliquis qui dicat, sicco iam Nilo Aegyptum fame perire.

923. Rat., Weitz. cum suis, sitis, Ald., Alex., Urb., Cis. et alii, siti.

]
Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis
911 Virginibus, castisque choris alimenta negentur:
912 Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes.
913 Hinc ait et steriles frugescere rarius agros,
914 Et tristem saevire famem, totumque per orbem
915 Mortales pallere inopes, ac panis egenos.
916 Quae tanta exstiterit praesenti tempore, tamque
917 Invidiosa fames, quam Triptolemi, Cererisque
918 Moverit ira penu pro virginis ulciscendo,
919 Non memini: nec tale aliquid vel fama susurrat.
920 Audio, per Pharios Nilum discurrere campos
921 More suo, viridisque sata stagnare Canopi.
922 Aut veniat, sicco qui flumine nuntius affert
923 Ieiunam squalere siti sub pulvere Memphim,
924 [

924. Pelusiacae, Pelusium promontorium Aegypti, I.

925. Fons, Nilus, I.

927. Nostras, proprias, I.

935. Aequor, campos, I.

936. Libyci, Africani, I.

938. Acervos, cumulos, Iso.

939. Leontini, Siculi.---Sulcator, arator, I.

940. Lilybaeo, Siciliae promontorium, ubi abundat plurima annona, I.

941. Rumpat, dissipet pro multitudine frugum, I.

942. Sardorum, populorum, I.

943. Ergo, ironice, I.

944. Poenus, Africanus, I.

945. Remi, Romano, I.

946. Suppeditat, subministrat, Iso.

947. Circi, theatri, I.

948. Regio, pars.---Gradibus, scenae, I.

949. Sustinet, patitur.---Ianiculi, Ianiculus mons est ubi templum Iani erat et multae molae constructae. ---Muta, prius, I.

]
[

924. De Pelusio Ammianus audiendus est potius quam Iso, lib. XXII, cap. 16: In Augustamnica oppidum Pelusium est nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia.

925. Fons Nili, ignotus olim, iam pridem detectus est in Lunae montibus Goyami Abyssinorum regni.

926. Arnobius lib. I, Cum enim flumina cognoverimus ingentia limis inaruisse siccatis. Virgilius eclog. 7, Videas et flumina sicca, Aret ager. Plura Elmenhorstius ad Arnobium.

927. Scripti potiores Heinsiani et nostri scribunt praestringere, non perstringere.

928. Egm., exustus; melius exustos.

930. Rat., Urb., obsorbentur.

931. Vat., A, Alex. a prima manu, Urb., nec sulcos; melius ne sulcos.

933. Vat. A, ad pingue solum.

934. Seges fluctuat, phrasis poetica ex Virgilio et aliis. Sic criniti agri, ut coma arborum. Salvianus, lib. VII de Gubern. Dei, Aquitaniam vocat circumdatam messibus.

935. Mire dictum ait Gifanius verbo VESTIS Indic. Lucr., Aequor se vestiat aristis. Sic Columella dixit ripas gramine vestitas, et Virgilius lib. VIII, Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, ut legit Gifanius ex V lib., vel iuventus, ut alii. Cicero II de Natura deor., vestita terra floribus, Ovidius IV Fast., vestitos messibus agros; Propertius lib. III, vestitas frondibus unas.

936. Horatius, Seneca in Thyeste, Claudianus, Lucanus, Petronius, Apollinaris, Iuvenalis, Rutilius aliique passim confirmant annonam frumentorum Romam ex Africa potissimum advectam.

937. Notat Grangaeus ad historiam id pertinere: nam Aegyptus Constantinopolin sua frumenta mittebat, Africa Romam. Claudianus de Bello Gildonico vers. 62, Aegyptia rura In partem cessere novam; spes unica nobis Restabat Libye. Frumentum ex Africa aliisque regionibus Romam per ostia Tiberis adveniebat. Symmachus lib. X, epist. 22 ad Theodosium et Arcadium Aegyptii frumenti meminit: Mittetis etiam regiam classem: quae annonariis copiis augeat devotae plebis alimoniam. Hanc ergo in Tiberinis ostiis mixtus populo senatus excipiet. Venerabuntur tanquam sacras puppes, quae felicia onera Aegyptiae frugis invexerint.

939. In re frumentaria Leontini agri laudantur a Cicerone, Plinio, Apollinari et aliis. Ita dicti sunt a Leontio Siciliae civitate. Vide Lexic. Ferrarii.

940. Egm., frugigeras; alii. frugiferas.

941. Rat., horrea frangat; caeteri, rumpat. Virg. I Georg., Illius immensae ruperunt horrea messes. Sidonius lib. I epist. 6, Esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt. Teolius putat id, nisi sit hyperbole, ad horrea pensilia esse referendum. Ad hyperbolen magis refero.

942. Rat., Sardonum; lege Sardorum. E Sardinia etiam frumentum Romam deferebatur ex Strabone, Horatio, Floro, Valesio, Salviano, Symmacho et aliis. Loca indicat Gothofredus ad lib. IX cod. Theod., tit. 40, leg. 3.

944. Virgilius III Aen., vers. 649, Victum infelicem, baccas, lapidosaque corna Dant rami; et vulsis pascunt radicibus herbae. S. Ambrosius, Symmacho respondens, similia habet.

945. In Rat. ineptus corrector recenti manu prioribus erasis substituit quernas, et aliam vocem quae nec legi quidem potuit a Marietto; abraserat vero quernas Sardinia, ne videlicet secunda in Sardinia producatur, quae corripi solet. Verum in huiusmodi nominibus propriis maiori quadam licentia veteres poetae utebantur; neque licet nobis eorum consuetudinem improbare.

946. Prior Rott., Heins., cibos, ut a superioribus haec dependeant. Virgilius II Georg., Prunis lapidosa rubescere corna.

948. De pane gradili vide comment. ad vers. 583 lib. I.

949. Ald., Gis., Fabr., Ianiculo mola nota. Ald. ediderat mota, sed in emendatis posuit nota. Rat., Urb., Vat. A, Weitz. et plerique Heinsiani, Ianiculi mola mota. Heinsius cum Thuan. priore Rott. et utroque Boher., Ianiculi mola muta verum putat: cui accedit Alex. Procopius lib. I de Bello Goth. tradit, omnes molas ad Ianiculi radices fuisse. Vide Lipsium, Elect. cap. 8, lib. I, ubi hunc locum illustrat. Procopii verba sunt: Ad cuius (Ianiculi) radices et ipso in Tiberi civitatis molae omnes constructae antiquitus fuerant, quia in angustum ibi primo aquarum ingens vis cogitur, et per canalem deinde in praeceps deducta, ut in declivi violentissimo cursu defertur.

]
Nec Pelusiacae limum sudare paludis.
925 Num fons arcano naturae tectus operto
926 Aruit, et tenuem vix stillat vena liquorem?
927 Num refugus nostras odit praestringere ripas
928 Amnis, et exustos cursum deflectit ad Indos?
929 Num tractu in medio bibulus vorat alveus undam
930 Fluminis, et subito stagna absorbentur hiatu:
931 Ne sulcos operire vadis, neve arida possint
932 Aegypti per plana trahi, glebasque rigentes
933 Infusis ad pingue lutum mollire fluentis:
934 Unde seges late crinitis fluctuet agris,
935 Densius et gravidis se vestiat aequor aristis?
936 Respice, num Libyci desistat ruris arator
937 Frumentis onerare rates, et ad ostia Tibris
938 Mittere triticeos in pastum plebis acervos?
939 Numne Leontini sulcator solvere campi
940 Cesset frugiferas Lilybaeo ex littore cymbas?
941 Nec det vela fretis, Romana nec horrea rumpat
942 Sardorum congesta vehens granaria classis?
943 Ergo pyris mensas silvestribus implet arator
944 Poenus, et avulsas Siculus depascitur herbas?
945 Iamque Remi populo quernas Sardinia glandes
946 Suppeditat, iam corna cibus lapidosa Quiritum?
947 Quis venit esuriens magni ad spectacula circi?
948 Quae regio gradibus vacuis ieiunia dira
949 Sustinet: aut quae Ianiculi mola muta quie scit?
950 [

953. Manus, multitudines, I.

956. Tabidus, corruptus, I.

957. Sidere, sole, I.

959. Adulta, nata, I.

962. Ieiunos, steriles, I.

966. Lare Pergameo, domo Pergamea, Troiano, I.

967. Genitor, Laomedon pater Priami conduxit Neptunum, et ei primum promisit, ut ei Troiam aedificaret; sed non dato pretio, illius instinctu iterum Graecis destruxit.---Moenia, Troiae.---Fabris, Apolline et Neptuno, I.

971. Phryx, Troianus.---Graius, Graecus, I.

972. Labant, vacillant.---Erroribus, de peccatis, I.

973. Legitimo, a recto.---Discussa, acta, compulsa, I.

975. Maligni, corrupti, I.

976. Culpam, corruptionem.---Vere tepenti, si post ver tepens, et post zephyros glacies aquilonis venit, tunc sterilitas venit, I.

]
[

952. In editione Parmensi mendum est tua quae pro tuae quae.

953. Ald., Alex., Vat. A, Heinsiani, praeter Thuan. et alterum Rott., Gis. in textu, tantaeque manus longa otia pascit. Rat., Weitzius cum suis, Urb. et nonnulli alii, tantasque manus longa otia pascunt. Quo glossa respicit.

954. Heinsius suspicatur si fortasse, quod sequentia, ait, confirmant. Verum aeque bene sequentibus cohaeret sit fortasse. Fac, fortasse aliquem esse annum paulo infecundiorem. Nil mirum. Arnobius lib. I: Quod si ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae, quoties et quae gentes famem senserint horridam. Fateri videtur Prudentius famem quae anno 383 contigit.

955. Rat., Urb., Weitz., Gis. in Emendatis, Heinsiani scripti nec in orbe novum, quod verum puto. Ald. et nonnulli alii, nec in orbe novo. Alex., nec orbe novum; supra recte, nec in orbe novum.

959. Thuan., et viridi, recte, inquit Heinsius, si distinctione locus adiuvetur, scilicet fruge nova, et viridi: si messis adulta, quod tenuit ipse Heinsius. In Egm. omittitur si, quod tamen necessarium est metro. Urb. Fruge nova, et viridis messis sed adulta. Puto, distingui debere, Nec vernas infudit aquas creberrimus imber, Fruge nova, et viridi si messis adulta, etc.

960. Virgilius I Georg., vers. 315: Frumenta in viridi stipula lactentia turgent. Passim apud poetas lac per translationem de succo plantarum dicitur.

961. Statius, Silv. 1, lib. V: Plena maligno Afflantur vineta noto.

965. Plerique interpungunt Vesta, Penates. Palladium, Vestam et Penates coniunxit etiam poeta vers. 195 lib. I: Sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra Penatum. In foro Romano prope Vestae templum erat templum Penatum, ubi, ut refert Halicarnasseus lib. I erant duo iuvenes viri, sedentes, hastis armati, veterique more sculpti. Hi erant Penates, quos secum advexisse dicitur Aeneas. Idem Halicarnasseus narrat, in antiquis templis alias fuisse statuas eorumdem deorum, omnes militari cultu. Nonnulli opinantur magnos deos, Iovem, Neptunum, Plutonem, Vestam, Apollinem, et alios Geniorum, Larium Penatumque loco fuisse.

966. Virgilius v Aen., vers. 743: Cinerem, et sopitos suscitat ignes, Pergameumque larem, et canae penetralia Vestae.

969. Gis. ait, in quibusdam mss. esse quonam, in aliis quomodo, inepte. Aldus habet quonam. Vera lectio quoniam. Lipsius in Syntagm. de Vesta et Vestalibus cap. 2 ait, Athenis quidem ignem cultum, sed certiorem originem vestalis ignis a Troianis et ab Alba sumi, ubi mansit sacrum. Pallas Ἀθὴνη Graece dicitur, adeoque ab ea et fundatae et nuncupatae sunt Athenae.

970. Disputat Chamillardus, utrum Vesta a terra, seu a vi stando, an ab igne vim suam et originem habeat. Utrumque ex antiquis scriptoribus, et nummis videtur colligi. Consule Lipsium, cap. 1 de Vesta, et Ovidium, lib. VI Fast. Putarunt etiam aliqui, Vestae nullum fuisse simulacrum quia, ut ait Ovidius, lib. VI Fast., Ignis inexstinctus templo celatur in illo; Effigiem nullam Vesta, nec ignis habet. Sed id intelligendum est de simulacro in templo Vestae, ubi tantum erat ara ad sacrificandum. Vestae imago passim in nummis, et statuis expressa est, ut videre licet apud Lipsium de Vesta.

971. Lipsius loc. cit. legit sacravitque.

974. Vat. A, alias; lege alios. Legem vocat propensionem naturae, quae phrasis philosophis satis familiaris est. Minucius in Octavio: Mari intende, lege littoris stringitur.

975. Virgilius lib. III Georg., Nunc et frumentis labor additus, ut mala culmos Esset rubigo. Servius: Rubigo est genus vitii, quo culmi pereant . . . Ex nebula nasci solet.

976. Rat., culpam in vere

]
Quantos quaeque ferat fructus provincia, quamque
951 Ubere fecundo large fluat orbis opimus,
952 Indicio est annona, tuae quae publica plebi,
953 Roma, datur, tantaeque manus longa otia pascit.
954 Sit fortasse aliquis paulo infecundior annus:
955 Nil mirum, nec in orbe novum didicere priores,
956 Perpessi plerumque famem, si tabidus aer
957 Siccavit tenues ardenti sidere nubes,
958 Nec vernas infudit aquas creberrimus imber,
959 Fruge nova, et viridi si messis adulta, priusquam
960 Conceptas tenero solidaret lacte medullas,
961 Afflatum calido succum contraxit ab Euro,
962 Ieiunosque tulit calamos, atque irrita vota
963 Agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
964 His, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante
965 Subiacuit, quam Palladium, quam Vesta Penates
966 Sub lare Pergameo servarent igne reposto,
967 Quam Priami genitor conductis moenia fabris
968 Exstrueret, quam virgo suas fundaret Athenas
969 Pallas: in his quoniam vestalis otigo favillae
970 Urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est,
971 Sacraruntque focos aut Phryx, aut Graius alumnos.
972 Antiquis elementa labant erroribus, ac de
973 Legitimo discussa modo plerumque feruntur
974 In casus alios, quam lex habet, aut iter anni.
975 Nunc consumit edax segetem rubigo maligni
976 Aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti
977 Post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit,
978 [

978. Ambustum, exustum.---Caput, spicam, pro initio ponitur.---Fuligine, nigredine, I.

981. Fibram, radicem, I.

982. Residente, remanente, I.

984. Ancipites, acuti.---Subeunt, crescunt, I.

985. Educat, nutrit, I.

986. Temperies, scilicet aeris, I.

990. Excessu, praevaricatione, I.

993. Edita, prolata.---Futura, sunt, I.

996. Proventibus, utilitatibus, fructibus, I.

997. Texuit, ordinavit.---Fluentes, abundantes, venientes, I.

998. Astris iniquis, auris nequis.---Damnavit, claudit, I.

999. Cassa, inutili.---Frustratus, decipiens, scilicet populus, Iso.

1001. Infido, quia nunquam in uno statu permanet, I.

1004. Reditu, fructu, quia labor post laborem venit, I.

]
[

977. Virgilius I Georg., vers. 93, Aut boreae penetrabile frigus adurit. Frigus, gelu, nives, glaciem urere passim apud scriptores invenies. Id cur ita dicatur, nonnulli quaerunt, et rationem philosophicam invenire student. Vera illa est ratio, quod in corporis membris satis plures effectus aeque a nimio frigore proveniunt, atque ab igne aut nimio calore.

978. Cham., Cell., Teol. post Heinsium, nescio quorum mss. fidem secuti, fuligine tingunt.

980. Vat. A, male, continuisque minus perit. Nec melius Aldus, continuis, nimiisque parit.

981. Error Aldi affligere fibram.

982. Weitz., mox erecta solo; Ald., Gis., scripti Heinsiani et nostri constanter mox eiecta. Rat., glacie residente: perperam autem scribit glaciae.

984. Cathem. hymn. 8. Post ieiunium vers. 44, Carduus horrens.

985. Prior Rott., crebrior educat.

990. Egm., praestat. Alex. a prima manu, pestat, correctum per perstat.

993. Teolius monet commodam interpretationem adhibendam, ut nihilumque futura significet quamcunque dissolutionem: nam corpora etiam in aeternum perennatura alibi Prudentius docuit. Certe ita docuit, corpora post resurrectionem aeternum victura. Nunc autem comparatione mundi, et corporis instituta, morbos, senectutem, et obitum cum variis mundi casibus, et extremo excidio componit.

995. Egm., carit, corrupte, pro caret.

996. Egm., semper, credo, polus.

997. Ex hoc loco confirmatur, legendum vers. 71 Hamart., Texit sol unicus annum, a texo, texis, non rexit.

998. Iso videtur legisse austris, non astris. Confer verba Symmachi.

999. Rat., frustravit agrestem.

1000. Ald., vestalis: Alex. a prima manu, vetales: lege vestales.

1002. Alter Rott., Christicolas. Et Heinsio concinnius omnino videtur Christicolas agellos. Caeterum ipse edidit Christicolum, quod ego quidem concinnius esse arbitror.

1003. Egm., statuta pro stata; sed non explicat Weitzius an omittat dona, an legat vestris statuta negantur, an vestris statuta dona negantur. Utrumque metri legibus adversatur. Urb., vestris haec dona.

1005. Plurimi critici hos Prudentii versus de Termino et ritibus, quibus eum pagani venerabantur, illustrant. Videri potest Petrus Pithoeus parte 2 Advers. subsecivor., cap. 14. Qui ritus in terminis deligendis servarentur, Siculus Flaccus lib. de Condit. agrorum exponit: Cum terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram rectos collocabant proxime ea loca quibus fossis factis defixuri eos erant, et unguento velaminibusque et coronis eos coronabant. In fossis autem, in quibus posituri eos erant, sacrificio facto hostiaque immaculata caesa, facibus ardentibus iniectis in fossa cooperti (al. cooperati) sanguinem instillabant, eoque thura et fruges iactabant: favos quoque et vinum, aliaque quibus consuetudo est terminis sacrum fieri, in fossa adiiciebant, consumptisque omnibus dapibus igne, super calentes reliquias lapides collocabant, atque ita diligenti cura confirmabant, adiectis etiam quibusdam saxorum fragminibus, circumcalcabant, quo firmius starent. Haec, aliaque Siculus Flaccus. Antiquis vero temporibus Numa vetuerat, quidquam animarum sacrificari Termino, praesidi pacis, et amicitiae custodi. Ex hoc Prudentii loco arguitur non solum, cum terminus primum defigebatur, sed etiam aliis diebus, et fortasse quotannis die aliquo definito terminalia festa celebrari, de quibus accipio Horatii verba Epod. 1, Vel agna festis caesa terminalibus. Erat autem terminus vel lapis, vel stipes, aut arbor. Ovidius II Fast.: Termine, sive lapis, sive es desertus in agris Stipes, ab antiquis tu quoque numen habes. Ubi desertus est quasi satus, defixus. Alii legunt defossus, nonnulli desectus: nam termini sive lapides, sive stipites plerumque effigiabantur. Minucius in Octavio: Ut tam luculento die in lapides eum patiaris impingere, effigiatos sane, et unctos, et coronatos. Prudentius in Romano vers. 381, Deasciato supplicare stipiti. Apuleius in Florid., Truncus dolamine effigiatus. Puto autem nonnunquam arbores ipsas vicem terminorum supplevisse. Paulus l. C. lib. V Receptar. sent., tit. 22, dicit arbores terminales. Ita etiam in leg. 1, § 3, D. de Term. moto, appellantur indiscriminatim arbores, lapidesve terminales. Aliquando etiam acervi lapidum pro terminis erant, qui Mercurii acervi dicebantur, ac fortasse sunt illi ipsi acervi de quibus Proverb. XXVI, 8: Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Nonnullum vestigium huius superstitionis memini me videre in Hispania. Variam fuisse consuetudinem celebrandi terminalia, vel ex ipso Siculo Flacco patet: Favos quoque, et vinum, aliaque, quibus erat consuetudo terminis sacrum fieri, in fossa adiiciebant. Solus Prudentius, quod sciam, meminit pulmonis gallinae, quo videlicet Terminus rigabatur, sive ungebatur: nam rigare, non rogare censeo legendum vers. 1007. Terminos, aliosque omnes veterum deos, sertis et coronis fuisse decoratos, res nota est omnibus; quo fortasse pertinet illud Lucretii lib. V: Non pietas ulla est velatum saepe videri Vertier ad lapidem. Confer Paschalium, de Coronis lib. IV, cap. 4.

]
Ambustum que caput culmi futigine tingit.
979 Seminis aut teneri turgens dum germinat herba,
980 Continuis, nimiisque perit constricta pruinis,
981 Nec potis est tenuem telluri affigere fibram:
982 Mox eiecta solo glacie sidente superfit,
983 Nudaque subducto radix avellitur arvo.
984 Ancipites tribuli subeunt, et carduus horrens.
985 Hos fert sicca sitis: hunc ebrius educat humor.
986 Temperies, effusa minus, vel plus, agit istos
987 Terrarum morbos, et mundum vulnerat aegrum.
988 Non aliter nostri corruptus corporis usus
989 In vitium plerumque cadit, nec in ordine recto
990 Perstat, et excessu moderaminis afficit artus:
991 Unus enim status est mundique, et corporis huius,
992 Quod gerimus: natura eadem sustentat utrumque.
993 Edita de nihilo crescunt, nihilumque futura
994 Aut titubant morbis, aut tempore victa senescunt.
995 Nec natura caret vitio, cui terminus instat,
996 Semper, crede, polus variis proventibus annos
997 Texuit: hos multa ditavit fruge fluentes:
998 Quosdam infelices astris damnavit iniquis,
999 Spe cassa, et sterili curam frustratus agrestem.
1000 Sed, si vestales ulciscitur ista puellas
1001 Pestis ab infido quae gignitur improba mundo,
1002 Cur non Christicolum tantum populatur agellos,
1003 Per quos virginibus vestris stata dona negantur?
1004 Utimur et ruris reditu, et ratione colendi:
1005 Exercere manus non poenitet, et, lapis illic
1006 [

1007. Rigare, placare, I.

1008. Terminus, limes.---Extis, in sacrificando, I.

1010. Bipenni, dolatura, I.

1012. Tempestatis, aurae.---Serenae, purae, Iso.

1014. Magno, alimento, re---Frugi, abstinenter, vel parce, I.

1020. Utrisque, terrenis et coelestibus, I.

1022. Assumptis, electis.---Colonis, apostolis, I.

1023. Cavete, vitate, I.

]
[

1007. Ald., Alex., Thuan., Ox., fasceolis; alii, fasciolis. Gifanius, verbo LAPIS, putat legendum rigare, et Iuretus affirmat nonnullos profiteri in suis veteribus membranis legi rigare. Weitz. cum plerisque suis, ut videtur, rigare. Id mihi apprime placet, et respondet versus sequens et nullis violatur terminus extis, hoc est, nullis ungitur extis, quod ab ethnicis fieri solebat, ut ex Siculo Flacco et Minucio constat; quibus adde Arnobium lib. I: Siquando conspexeram lubricatum lapidem, et ex olivi unguine sordidatum. Apuleius lib. I Florid: Neque enim iustius religiosam moram viatori obiecerit aut ara floribus redimita, aut spelunca frondibus inumbrata, aut quercus cornibus onerata, aut fagus pellibus coronata; vel etiam colliculus sepimine consecratus, vel truncus dolamine effigiatus, vel cespes libamine humigatus, vel lapis unguine delibutus. Non vero assentior Teolio, qui existimat, gallinae pulmone rogare significare consuetum auspicia captandi ritum per avium et pecorum viscerum inspectionem. Victimarum intestina in sacrificium ab ethnicis offerri consuevisse exploratum est Persius sat. 2: Aut quidnam est, qua tu mercede deorum Emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?

1009. Lipsius, lib. I Elect., cap. 3, ex hoc loco notat arboribus sacris veteres appendisse lucernas: quia scilicet res sacra erat lucerna, adeoque sacrificuli et vates lucernam et laurum praeferebant ex Seneca de Vita beata cap. 27. Arborem vittatam dicit Prudentius, quia, ut paulo ante vidimus, arbores etiam coronabantur: de quo videri possunt hymnus 10 Peristeph., vers. 302, et quae notat Winkelmannus tom. I laudati operis, pag. 57, ex Philostrato, Statio et Aeliano, ubi vetus monumentum existens in villa Romana excellentissimae domus Albaniae, et arborem taeniis ornatam, quae in eo repraesentatur, explicat. Existimo in singulis agris fuisse aliquam veterem et insignem arborem, quam possessores colerent, qualis illa est quercus a Lucano descripta, et cui Pompeius comparatur lib. I: Stat magni nominis umbra. Qualis frugifero quercus sublimis in agro Exuvias veteres populi, sacrataque gestans Dona ducum: nec iam validis radicibus haerens, Pondere fixa suo est: nudosque per aera ramos Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram: At quamvis primo nutet casura sub Euro, Tot circum silvae firmo se robore tollant, Sola tamen colitur. Virgilius VII: Laurus erat . . . Sacra comam, multosque metu servata per annos. Ad consuetudinem appendendi lucernas arboribus referri potest Martialis lib. X, epigr. 6: Quando erit ille dies quo campus, et arbor, et omnis Lucebit latia culta fenestra nuru? Taenias seu vittas arboris, quas discoloram lanam vocat Prudentius loc. cit. Romani, exprimit Statius lib. II Thebaid.: Ab arbore casta Nectent purpureas niveo discrimine vittas. Arnobius lib. V: Quid compti violaceis coronis, et redimiti arboris ramuli? In cod. Theod. tit. de Paganis, leg. 12, Redimita vittis arbore, ubi probat Gothofredus, huiusmodi superstitionem diu perseverasse.

1010. Widm., servebat: lege servabat.

1013. Ald., Weitz., Gis., temperat. Heinsiani scripti, Rat., Alex., Urb. et alii, temperet. Ald., Heins., Gis. in textu, Alex., Rat., Fabr., aut pluvius, rectius quam aut pluviis Weitz., Gis. ad oram.

1014. Widm., venientibus; ad oram recte positum viventibus.

1015. Gronovius cap. 5 Observat. eccles. coniecit censu pro sensu: quam coniecturam satis confirmat correcto alio loco S. Cypriani ex lib. de discipl. Cauchius etiam malebat censu, quod in Boher. priore repertum arripuit Heinsius, et cum eo recentiores. Gallandius addit in vett. edd. mendose esse sensu pro censu. Mihi non displicet lectio codd. sensu: ut enim vers. seq. ait poeta, Christianos non exsult re studio avaro in lucrum, ita nunc affirmat eos non solvi amplo sensu in gaudia. Non tamen dissimulabo, epitheton amplo magis congruere censui quam sensui.

1021. Giselinus enallagen numeri agnoscit in quales, quos, ut in illo Terentii Phorm. act. V, sc. 11: Qui mihi, ubi ad uxores ventum est, tum fiunt senes. Parabola Christi hic indicata exstat Matth. XIII.

1023. Virgilius I Georg. vers. 223: Debita quam sulcis committas semina.

1024. Weitz. cum Vat. A, Egm., Fabr., Widm. supra dura lapillorum acie, minus bene. Alii macie, etiam Aldus, quem perperam Weitzius allegat pro aciem: nam id, quod primum posuerat, in emendatis mutavit in macie. Rat. scribit maciae, mendose. Macies lapillorum est glarea tenuis, quae occurrit vers. 1043. Vat. A, decidit, corrigendum decidat. Urb., nec decidat.

]
Si stetit antiquus, quem cingere sueverat error
1007 Fasciolis, vel gallinae pulmone rigare,
1008 Frangitur, et nullis violatur terminus extis,
1009 Et, quae fumificas arbor vittata lucernas
1010 Servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
1011 Nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli,
1012 Aut tempestatis clementia laeta serenae,
1013 Temperet aut pluvius qui culta novalia ventus.
1014 Sed nec magno opus est frugi viventibus, et cum
1015 Maxima proveniunt, non amplo in gaudia censu
1016 Solvimur, inque lucrum studio exsultamusavaro.
1017 Nam quibus aeternum spes informatur in aevum,
1018 Omne bonum tenue est, quod praesens ingerit aetas.
1019 O felix nimium sapiens, et rusticus idem,
1020 Qui terras anim umque colens, impendit utrisque
1021 Curam pervigilem: quales, quos imbuit auctor
1022 Christus, et assumptis dedit haec praecepta colonis.
1023 Semina cum sulcis committitis, arva cavete
1024 Dura lapillorum macie, ne decidat illic
1025 [

1026. Luxuriat, abundat, I.

1027. Sideris, solis, I.

1029. Surgentem, crescentem, I.

1031. Aggere, itinere, I.

1032. Haec, praecepta dedit, I.

1036. Cordis segerem, verbum praedicationis.---Disponit, statuit, I.

1039. Exstirpamus, evellimus, I.

1043. Glarea, terra petrosa, vel arenosa, I.

1045. Effetis, infecundis, vacuatis.---Charismata, dona Dei, I.

1046. Detrita, conculcata a daemonibus, I.

1047. Intus, quasi semine, I.

1048. Deserat, in via, sed in bona terra, I.

1050. Solertia, studium, si ita studiose haec facta fuerint, I.

1051. Redigit, restituit.---Acrius, fortius vel fortiter, I.

1052. Metuit, nostra fides, I.

1053. Curculio, vermis pro diabolo, I.

]
[

1025. Urb., Rat., Weitz., primum. Ald., Alex., Widm. supra, Gis., Hems., primo.

1026. Vat. A, deficientis ab aestu non probe.

1029. Notanda est novitas phrasis de spinis, Aspera vincula texunt segetem surgentem.

1030. Vat. A contra metrum et sensum, robur arctat.

1031. Viae publicae, ut imber deflueret, aggeribus muniebantur. Hinc agger pro via aliquando usurpatur. Agger viae frequenter dicitur. Virgilius V Aen. Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens.

1034. Meursius lib. I, cap. 10. Critic. Arnob. mallet conformat pro confirmat.

1035. Thuan. pro div. script., non surda intelligit aure. At summa aure Prudentianum est, ut summum corpus, summus tactus in Psych. vers. 796, 692, et Cicero summam aquam dixit de aquae superficie.

1039. Rat., alter Rott., exstirpemus. Widm., Rat., nostro de pectore. Alii sentos, scilicet vepres. Non semel Prudentius dixit sentus pro senticosus, Terentium imitatus.

1041. Hanc parabolam ad vitia animi, quae spinis significantur, passim SS. Patres et interpretes egregie transferunt, ab ipso Christo edocti: et Prudentius ipse idem argumentum versat Apoth. vers. 59 et seqq., ubi plures similes phrases occurrunt. Ubique enim sui similis est.

1042. Ald., Urb., Thuan., Gis., prior Rott., Heins., sentis. Alex., prioribus erasis, sentix. Ita etiam Rat., Egm., Widm., Weitzius. Gifanius in lateramina ait, mire dixisse Prudentium sentix pro sentis, nam sentix habebant tres vett. libri planissime, et in margine adnotatum ut rarius verbum haec sentix: sic iunix pro iuvenca, dixit Plautus et Persius; sic et pistrix, et pistris fortasse dixerunt veteres: sic curax, et vigilax dixit Calus I. C. Mariettus, qui exemplar Lucretii viderat notis mss. Gifanii illustratum, affirmat Gifanium ad marginem huius loci manu notavisse sibi magis placere sentis, quod in meliori veteri libro repererat. Gifanius observat Lucretium amare verba huiuscemodi lateramen, augmen, momen, vocamen, conamen, glomeramen, duramen, et Prudentium hoc versu peccamen.

1043. Virgilius II Georg., vers. 212: Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris, ubi Servius ieiunam explicat siccam et sterilem terram; unde vers. 1024, macies lapillorum.

1045. Ald. affectis; alii effetis. In charisma primam produxit etiam praef. 1, Apoth. vers. 11.

1048. Ald., Urb., Alex. supra, edendum.

1050. Vide hymn. 7 Cath., vers. 220, Ditatque fructus fenerantem centuplex.

1051. Ald. Urb., rediget. Rat., Alex., scripti Heinsiani, Weitz., redigit, Fab., Gis., reddit; Widm. supra, redit. Verius videtur redigit, ut vers. 1059, rediguntur in horrea fructus. Weitzius, acriter; sed acrius habent Ald., Gis. et nostri scripti.

1052. Acervum simpliciter posuit pro tritici acervo etiam Cath. 5, vers. 68, Clausis cavere acervis. Virg. I Georg., Populatque ingentem farris acervum Curculio.

1054. E parabola fructus centuplicis in regno coelorum transit ad virgines Christianas, quibus hoc promissum est praemium, ut exprimit vers. 1059, Hinc decies deni. Luculentissimum vero hoc exstat antiquitatis testimonium de perpetua castitate ac vita sanctissima nostrarum virginum, quas Prudentius confert, et longe praefert virginibus vestalibus. Nostrae illae virgines Deo devotae dicebantur, et virginitas Deo promissa devota pariter nuncupabatur. Ausonius, quamvis non Christianus, aut ex Christiano iterum ethnicus, certe non valde pius, ut ex eius scriptis patet, tamen virgines Deo devotas laudat; sic Parent. 6, titulus: Aemilia Hilaria matertera, virgo Deo devota. Tum hoc epigramma: Feminei sexus odium tibi semper, et inde Crevit devotae virginitatis amor. Quae tibi septenos novies est culta per annos: Quique aevi finis, ipse pudicitiae. Hoc ipsum mox Prudentius, Lexque pudicitiae vitae cum fine peracta. Ausonius vero iterum de Iulia Cataphronia amita: Innuba devotae quae virginitatis amorem Parcaque anus coluit. Ex his licet perspicere virginitatem perpetuam Deo olim fuisse promissam etiam in aetate non admodum adulta: imo ex argumento quo Prudentius vestalium virginitatem refellit, satis evincitur virgines Christianas in iuventute Deo fuisse consecratas, Tandem virgineam fastidit Vesta senectam. Si virgines Christianae solum senectuti proximae vovere virginitatem potuissent, reponi contra Prudentium posset: Vesta fastidit virgineam senectam, at religio vestra fastidit virgineam iuventutem. Adverte etiam, Aemiliam, quam Ausonius laudat, virginitatem devotam coluisse septenos novies per annos. Quis autem satis mirari valeat intolerandam Pawii, impii hominis, impudentiam, qui declamationem Prudentii contra vestales mox proferendam ad nostras moniales ita accommodaverit, quasi Prudentius crimini vestalibus verterit quod virginitatem conservaverint? En verba ex opere Recherches philosophiques sur les Américains, par M. de Paw, tome II, à Berlin, 1777, pag. 95: «Prudence a fait une satire chrétienne contre les Vestales qui étaient encore à Rome de son temps, à qui il fait un crime d'avoir conservé leur virginité: si ce pieux déclamateur avait pu prévoir alors que la chrétienté serait un iour surchargée de religieuses, il se serait tu.» Si Pawius praevidisset aliquando haec verba subiicienda fore elogio quo Prudentius perpetuam virginitatem Christianam prosequitur, atque illi ipsi declamationi qua tantum damnat coactam, temporariam, ac mille vitiis expositam virginitatem vestalium, nescio sane an sibi manus intulisset; sed certe ex hominum conspectu aufugere debuisset, si frontis quidquam habuisset. Qui enim fieri potuit ut Prudentius virginitatem conservatam crimen esse putaverit, cum ex lege pudicitiae, vitae cum fine peractae, colligat, Hinc decies deni rediguntur in horrea fructus? Verum de Pawio paulo post redibit sermo.

]
Quod seritur: primo quoniam praefertile germen
1026 Luxuriat; succo mox deficiente, sub aestu
1027 Sideris igniferi sitiens torretur, et aret.
1028 Neve in spinosos incurrant semina vepres:
1029 Aspera nam segetem surgentem vincula texunt,
1030 Ac fragiles calamos nodis rubus arctat acutis.
1031 Et ne iacta viae spargantur in aggere grana:
1032 Haec avibus quia nuda patent, passimque vorantur,
1033 Immundisque iacent foeda ad ludibria corvis.
1034 His Deus agricolam confirmat legibus; ille
1035 Ius coeleste Patris non summa intelligit aure:
1036 Sed simul et cordis segetem disponit et agri,
1037 Ne minus interno niteant praecordia cultu,
1038 Quam cum laeta suas ostentant iugera messes.
1039 Exstirpamus enim sentos de pectore vepres,
1040 Ne vitiosa necent germen vitale flagella,
1041 Ne frugem, segetemque animae spinosa malorum
1042 Impediat sentix scelerum peccamine crebro.
1043 Glarea ne tenuis ieiunis siccet arenis
1044 Marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus
1045 Flagret, et effetis urat charismata venis.
1046 Denique ne iecoris detrita in parte relinquat
1047 Vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus,
1048 Deserat, obscenisque avibus permittat edendam,
1049 Et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
1050 Talis nostrorum solertia centuplicatos
1051 Agrorum redigit fructus: quibus acrius instat,
1052 Nec metuit, ne congestum populetur acervum
1053 Curculio, vel nigra cavis formica recondat.
1054 Sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris,
1055 [

1055. Pudor, castitas, I.

1057. Tenues, viles vel parvae, I.

1059. Hinc, post haec.---Decies, de viduis dicit modo: decies seni sexaginta faciunt, et sex sexagenarius numerus viduis pertinet, Iso.

1060. Horrea, scilicet dico, I.

1064. Pudoris, castitatis, I.

]
[

1055. Tertullianus, de Virginibus velandis praesertim cap. 16, probat Scripturam legem de velando mulieris capite condidisse, naturam contestari, consuetudinem exigere, maxime in virgine, quae Christo nupsit. Tertulliano concinit Cyprianus in lib. de Disciplina et habitu virginum.

1059. Ald., Alex., Iureti codex, decies seni. Rat., Urb., Gis., Weitz., Heins., decies deni: quod magis placet; nam videtur Prudentius iterum commemorare fructus centuplicatos, quanquam primum illud non displicet. Vide comm. ad vers. 121 hymn. S. Agnes. Interpretationes de fructu tricesimo, sexagesimo, centesimo diversae proferuntur, et prout diversi vitae status inter se comparantur, ita alii aliter iudicant. Theodulfus Aurelianensis, lib. VI, carm. 7: Terdena in nuptu, in viduis sexdena coruscat. Ista duo superat tertius ordo boni. Et data virginibus centeni gloria fructus, Martyrioque sacer congruit hic numerus. Glossa non placet.

1060. Alex. male, nonnunquam. Urb., Orrea non unquam nocturno obnoxia furi.

1065. Discat hinc Pawius quid in virginitate vestalium Prudentius reprehendat: primum quod teneris in annis capiuntur etiam invitae et reluctantes. Tum quod caecum vulnus, et amissas suspirant taedas, non solum quia in eum coetum coactae sunt ingredi, antequam libera secta voluntatis propriae condemnaret vincula iusta maritandi sexus, sed etiam quia non totum spes salva interficit ignem, quandoquidem tempore praescripto resides flammas adolere licebit. Praeterea vestalibus exprobrat quod ad spectacula publica, etiam ad sanguinolentum gladiatorium ludum convenirent, caedesque hominum non tantum viderent, sed etiam imperarent, et voluptatem ex eis caperent. Haec clara sunt in Prudentio; at Pawius fingit quod ille vestalibus fait un crime d'avoir conservé leur virginité. Iuretus ait omnino legendum esse ex veteri codice et melioribus excusis capiuntur, non rapiuntur, quanquam et hoc postremum non sine colore defendi possit, quia adhibita vi et extorta voluntate ut plurimum, virgines tenellae sacris addicebantur. Proprie autem capi vestales dicebantur. Ulpianus lib. regularum tit. 10: In potestate parentum esse desinunt et hi, qui flamines diales inaugurantur, et quae Vestae virgines capiuntur. Aulus Gellius, lib. I, cap. 12: Qui de vestali virgine capienda scripserunt . . . minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam negaverunt capi fas esse. Suetonius, cap. 31, in Augusto: Sacerdotum et numerum, et dignitatem, sed et commoda auxit, praecipue vestalium virginum. Cumque in demortuae locum aliam capi oporteret, ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiuravit, si cuiusquam neptium suarum competeret aetas, oblaturum se eam. Tacitus lib. XV Annal., Defunctaque virgo vestalis Laelia, in cuius locum Cornelia ex familia Cossorum capta est. Ita etiam loquitur S. Ambrosius, Symmacho respondens. A. Gellius loc. cit. rationem huius vocabuli tradit: Capi virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prehensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta abducitur. Paulo post Prudentius, Captivus pudor ingratis addicitur aris. Hac autem formula pontifex maximus utebatur: SACERDOTEM. VESTALEM. QVAE. SACRA. FACIAT. QVAE. IOVS. SIET. SACERDOTEM. VESTALEM. FACERE. PRO. POPOLO. ROMANO. QVIRITIBVS. Q. VTEI. QVAE. OPTVMA. LEGE. FOVIT. ITA. TE. AMATA. CAPIO. Quibus in verbis nonnulli cum A. Gellio lib. I, cap. 12, putant Amatam virginem captam vocari, quia prima virgo vestalis Amata dicta fuit. Addunt alii Virgilium ea de causa matri Laviniae nomen Amatae fecisse. Mihi verius videtur amatam hic significare electam. Quae ita a me fuse exposita sunt, ut discrimen inter nostras moniales et virgines vestales evidentius pateat. Longe enim a Teolio dissentio, qui ex his versibus recte colligi affirmat, nonnisi matura aetate tum temporis nostras virgines Deo sacrari consuevisse: quod enim receptum apud nos esset, id in gentibus damnare nunquam sibi noster sumpsisset. Et sane eodem quo Prudentius aevo, ne virgines ante quadragesimum annum consecrarentur veli susceptione, sancitum a S. Leone Magno fuit. Dissentio, inquam, si intelligat Christianas virgines nonnisi matura aetate virginitatem suam Deo vovisse: nam aliud erat velum consecrationis, velut praemium virginitatis probatae tunc collatum. Prudentius damnat in gentilibus quod puellae ante annum decimum, vel eo non maiores, tanquam bello capiantur, quin vel in ea aetate libera ipsis sit voluntas damnandi matrimonii. Non ergo recte colligitur solum matura aetate virgines nostras Deo consuevisse consecrari, nisi maturam aetatem intelligas cum iam per aetatem virgines possent matrimonii vinculum aut eligere, aut respuere. S. Damasus de sorore sua Irene: Voverat haec sese Christo, cum vita maneret, Virginis ut meritum sanctus pudor ipse probaret, Bis denas hyemes necdum compleverat aetas; ubi plerique intelligunt mortuam Irenem anno vicesimo aetatis, alii eo anno virginitatem vovisse. De veli autem susceptione varia olim fuit disciplina. Concil. Carthagin. II, can. 4, Placuit ut ante viginti quinque annos aetatis nec diaconi ordinentur, nec virgines consecrentur. Concil. Agath. can. 19, Sanctimoniales, quamlibet vita earum et mores probati sint, ante annum aetatis suae quadragesimum non velentur. Concil. Caesaraugust. anno 380, can. 8, Item lectum est, non velandas esse virgines quae se Deo voverint, nisi quadraginta annorum probata aetate, quam sacerdos comprobaverit. Basilius epist. canonic. can. 18, aetatem supra sexdecim aut septemdecim annos postulat, ut in sacrarum virginum catalogum virgo referatur.

]
Et pudor, et sancto tectus velamine vultus,
1056 Et privatus honos, nec nota, et publica forma,
1057 Et rarae tenuesque epulae, et mens sobria semper,
1058 Lexque pudicitiae vitae cum fine peracta.
1059 Hinc decies deni rediguntur in horrea fructus,
1060 Horrea nocturno non unquam obnoxia furi.
1061 Nam coelum fur nullus adit: coelestia nunquam
1062 Fraude resignantur: fraus terris volvitur imis.
1063 Quae nunc vestalis sit virginitatis honestas,
1064 Discutiam, qua lege regat decus omne pudoris.
1065 Ac primum parvae teneris capiuntur in annis,
1066 [

1068. Vincula, connubia, I.

1070. Contempta, despecta.---perit, sponte, I.

1072. Caecum, occultum, I.

1074. Ignem, amorem, minna, I.

1075. Resides, pigras.---Faces, amoris.---Adolere, incendere, Iso.

1076. Obtendere, operire.---Flammea, libidinosa, I.

1077. Praescripto, in quinquagesimo anno, in anno octogesimo.---Requirens, Vesta, I.

]
[

1068. Ald., Fabr., Urb., Alex. a prima manu, condemnat, Gis. ad oram, contemnat; Rat., contemnet; Weitz., condemnet, quod ex Giselino sumpsit Heinsius, quin nihil ex suis scriptis notaverit. Concinnius aliis videtur condemnat, ut apud Virgilium II Aeneid., Ante, pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. Ita enim legendum esse, non violem, resolvam, multi iam monuerunt; sic etiam eleganter Antequam ea dico. Corradus, lib. VI de Ling. Lat., aliter sentit, et appositam adhibet distinctionem.

1070. Ald., contenta: lege contempta.

1071. Imo neque oculi intacti erant: nam de fascino ait Plinius lib. XXVIII, cap. 4, Qui deus inter sacra Romana a vestalibus colitur.

1076. Flammeum pro velo quo novae nuptae velabantur accipe, quamvis aliter Iso sentiat.

1079. Ald., Heinsiani scripti, Widm. ad oram, Alex., Urb., Rat., et alii, dum thalamis. Bong., Fabr., Gis., tum. Weitzius, cum. Aldus male, timuit vigor.

1081. Nonnulla difficultas hinc oritur, cur Prudentius anum veteranam vocet vestalem, quae suo perfuncta labore nuberet: quam difficultatem mendaciis exaggerat Pawius in nota loc. cit. Après vingttrois ans de service, elle était réputée émérite, et acquérait la liberté de se marier, comme on peut s'en convaincre en lisant dans les poésies de Prudence la satire qu'on vient de citer: il est assez surprenant que eet écrivain dise dans son libelle, que les ex-vestales qui entraient dans le lit coniugal n'y apportaient plus une seale étincelle du feu de l'amour, que les desirs et la vieillesse avaient éteint dans leur coeur usé. Une ex-vestale qui se mariait à trente ans n'encourait certainement pas ce reproche. Quid ab hoc scriptore, cum de Americanis rebus loquitur, sperare possis, cum tam impudenter commentitiam vestalium historiam repraesentet, Prudentiique carmina in eamdem rem alleget? Ait vestales post viginti tres annos ministerii emeritas censeri et nubere potuisse, adeoque anno tricesimo aetatis licuisse vestalibus matrimonium contrahere. Verum ubinam id docuit Prudentius? Imo quis rem ita se habere tradidit? Dionysius lib. I aperte ait: Tempus tricennale manere eas oportet castas, et a nuptiis vacuas, sacra ex more facientes. Quo tempore decem annos discere debent, decem sacris operari, decem docere. Vides triginta annos sacerdotio vestalium destinatos, post quos nuptias celebrare poterant, scilicet anno aetatis trigesimo septimo, aut post eum annum, non ante. Neque item verum est Prudentium affirmare, penitus amoris ignem in vestalibus, quo anno nubere ipsis permissum erat, iam fuisse exstinctum: addit enim, Discit et in gelido nova nupta tepescere lecto. Caeterum si vestales anno circiter quadragesimo aetatis matrimonio poterant copulari, merito quaeri poterit, cur anus veterana vestalis tunc nupta dicatur. Puto id ita a Prudentio dictum, ut significet vestales in iuventute, aut in meliore iuventutis parte, cum thalamis magis habiles erant, a matrimonio fuisse repulsas, quod tandem ipsis concedebatur in senectute, aut in aetate proxima senectuti. Nemo enim negaverit feminam in aetate annorum circiter 40 minus iam esse aptam ad nuptias contrahendas. Certe Statius lib. II vestalem sacerdotem longaevam vocat: Pervigilemque focis ignem longaeva sacerdos Nutriet. Alii putant, Prudentium respexisse ad vestales Albanas, quae quinquaginta annos serviebant, ut docet Dionysius lib. I, apud quem nonnulli male legerant πενταετεῖς pro πεντηκονταετεῖς, nempe quinquennio pro quinquaginta annos, ut observavit Lipsius Syntagm. de Vesta et Vestalib. Caeterum in verbis Prudentii nulla maior inest difficultas quam in verbis Ambrosii cap. 4, lib. I de Virginib.: Quis mihi praetendit Vestae virgines, et Palladis sacerdotes? Qualis ista est non morum pudicitia, sed annorum, quae non perpetuitate, sed aetate praescribitur? Petulantior est talis integritas, cuius corruptela seniori servatur aetati. Ipsi docent, virgines suas non debere perseverare, nec posse, qui virginitati finem dederunt. Qualis autem est illa religio, ubi pudicae adolescentes iubentur esse impudicae anus?

1082. Alex., Egm., Fabr., unus Rolt., Heins., Gis. in textu, iuventas. Weitz., Thuan. et alter Rott., iuventa. Heinsius pro iuventas citat priorem Rottendorphium, et iterum pro iuventa priorem Rottendorphium: fortasse voluit dicere alterum aut posteriorem, sed rem satis distinguere non valeo. Idem Heinsius, et Weitzius Aldum allegant pro iuventas: adeoque non adverterunt, iuventas ab Aldo in emendatis mutatum fuisse in iuventus. Gis. ad oram, Widm., Bong. supra, Urb. legunt iuventus. Gifanius, verbo INVALIDUS, legendum putat iuventa, id est in iuventa; cum esset puella. In vett. tamen fere invenerat iuventus, in aliis iuventas: Quod, inquit, nescio quid sibi velit. Atqui idem Gifanius, verbo VESTIRE, in Virgilio lib. VIII legit: Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas. Idem est iuventas ac iuventus; et etiamsi legas iuventa. non intelligo cum Gifanio et Iureto in iuventa, sed iuventam ipsam fuisse famulatam focis.

]
Ante voluntatis propriae quam libera secta
1067 Laude pudicitiae fervens, et amore deorum,
1068 Iusta maritandi condemnet vincula sexus.
1069 Captivus pudor ingratis addicitur aris,
1070 Nec contempta perit miseris, sed adempta voluptas
1071 Corporis intacti; non mens intacta tenetur,
1072 Nec requies datur ulla toris: quibus innuba caecum
1073 Vulnus, et amissas suspirat femina taedas.
1074 Tum quia non totum spes salva interficit ignem:
1075 Nam resides quandoque faces adolere licebit,
1076 Festaque decrepitis obtendere flammea canis.
1077 Tempore praescripto membra intemerata requirens,
1078 Tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
1079 Dum thalamis habilis tumuit vigor, irrita nullus
1080 Fecundavit amor materno viscera partu.
1081 Nubit anus veterana, sacro perfuncta labore,
1082 Desertisque focis, quibus est famulata iuventas,
1083 [

1083. Emeritas, veteranas, senio plenas, emeriti dicuntur milites, quia (fortasse qui) cessant mereri, id est militare, I.

1086. Adolet, incendit, I.

1088. Pilento, pilentum, et esseda et petorritum genus vehiculi sunt, et una eademque (forte eademque res), I.

1089. Attonitae, stupenti.---Exspectabilis, desiderabilis, I.

]
[

1084. Gifanius, verbo INVALIDUS, ait se reperisse in quodam veteri ingelido pro valde gelido, ut indurus pro valde duro, et apud Lucretium invalidus pro valde valido. De voce indocilis eadem significatione dixi ad hymnum 3 Cath., vers. 111. In alio vet. vidit Gifanius in gelido, quod, ait, fortasse sit rectius; et est certe rectius, quanquam etiam in Urb. et Alex. est ingelido. Saepe tamen in codd. vett. et in Alex. saepius verba inter se uniuntur vitio exscriptorum: Iuretus quoque in suo cod. legit coniunctim ingelido, sed non assequor interpretationem: id est, valde frigido et tepido. Nam illa particula in anget vim dictionis. Sic Penelope Ulyssi: Non ego deserto iacuissem frigida lecto. Fortasse in Iureto legendum valde frigido et gelido.

1085. Prudentius in vestalium ornatu describendo memorat infulam, vittas, taeniolas, licia crinibus addita. Haec omnia saepe pro eadem re sumuntur; sed distinguebantur tamen inter sese. De infula sacerdotum propria V de comment. ad vers. 5 hymni 9 Cath. Vitta erat redimiculum capitis magis commune, et erant vittae virgineae, quibus scilicet utebantur virgines a vittis matronarum distinctae. Fabrettus, de Columna Traian. cap. 6, putat vittas ab infula ita fuisse distinctas, ut vittae fluitaverint, infula caput praecinxerit, quod ostendit in duabus virginum vestalium imaginibus, ubi vittae ad infulas se habent, ut lemnisci ad corollas, de quibus Festus: Lemnisci, id est fasciolae coloriae dependentes ex coronis. Iso infra ait taeniolas esse summitatem vittae. Vittarum simul et infulae meminit S. Ambrosius in responsione ad Symmachum: Infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices. Dionysius vittas potius nominavit: Licet nubere post annos impletos, sed depositis vittis, et quae alia sunt sacerdotii insignia. Ovidius, ut significaret Iliam, virginitate amissa, dignam iam non esse sacerdotalibus insignibus, dixit lib. III Fast.: Ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis Decidit ante sacros lanea vitta focos. Contra Iuvenalis, ut scelus vestalis apertius indicaret sat. 4: Cum quo nuper vittata iacebat Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. Nam incesti rea vestalis ex instituto Numae terra vivens obrui deberet.

1086. Credebant Romani, igne Vestae exstincto, mali aliquid imperio portendi Livius lib. XXVI, cap. 27.

1087. Vat. A, ut publica pompa sacerdos. Corrige pompa plateas, Barthius lib. XLII, cap. 17, censet Prudentium respevisse ad morem deducendi mulierculas ad lupanar cum symphoniacis, turba et pompa. Melius tamen idem Barthius lib. XXXV, cap. 14, exponit de pompa qua statuae deorum circumferebantur. Sic Plautus in Milite: Ut te hodie quasi pompam illuc praeterducerem, hoc est velut deum ministris suis et mundo omni instructum. Horat. 1, serm. 3, Persaepe velut qui Iunonis sacra ferret. Huc spectant verba Isidori vers. seq. afferenda: Ferre sacra, et ducere sacra, ut ait Virgilius, est supellectilem ad sacrificia necessariam portare.

1088. Lipsius, syntagm. de Vesta cap. 12, docet vestales lectica ferri solitas, etiam pilento ex hoc loco Prudentii et Tacito Annal. XII. Prudentius expressit illud Virgili lib. VIII: Castae ducebant sacra per urbem Pilentis matres in mollibus. Servius pilentum molle interpretatur pensile: fortasse dictum est pilentum a πῖλος lana coacta, quae adhibebatur, ut mollius sederent. Chamillardus improprie S. Ambrosium et Prudentium locutos ait, quorum alter lectica vehi vestales, alter pilento scripsit, siquidem constat ex Tacito lib. XII, carpento usas fuisse: Suum quoque fastigium Agrippina altius tollere, carpento Capitolium ingredi: qui mos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus, venerationem augebat feminae. Verum ex versu Virgilii patet sacra pilentis etiam duci. Deinde etsi mos sacerdotibus concessus fuerit carpento Capitolium ingredi, tamen id non prohibet, quominus per plateas vestales lectica aut pilento veherentur. Lipsius ex eodem Taciti libro pilento usas fuisse vestales concludit. Isidorus lib. XX, cap. 12, carpentum definit esse pompaticum vehiculi genus quasi carrum pompaticum. Itaque plentum, ad pompam ornatum et instructum, vocari potest carpentum. Pyrrhus Ligorius, de Vehiculis cap. 23, docet pilentum, carpentum et vehiculum unum pro altero accipi posse, quia omnia haec matronae usurpabant ad deambulationes et sacrificia. Ioannes Schefferus in notis affirmat auctores, si accurati sint, distinguere: sed in opere de Re vehiculari cap. 25 probat pilentum carpento honoratius fuisse, et pilento matronas ad ludos et sacrificia vehi solitas, ac simili modo vestales, quibus iura omnia, matronarum propria, erant concessa. Livius lib. V, cap. 25, de auro a matronis in aerarium collato, ait: Grata ea res, ut quae maxime fuit, honoremque ob eam magnificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque uterentur.

1089. Barthius lib. XLII, cap. 17, legit spectabilis, neque consulte agere criticos ait, qui exspectabilis reponunt. Legunt etiam spectabilis Ald., Gis. et alii vulg. cum Heinsio. Alex., Urb. At Weitzius cum suis et Rat. reposuerat exspectabilis, quod exstabat etiam in Sich. et Gis. 1 ed. ad oram. Pro imputat Giselinus margini apposuit implicat ex codice Pulmanni; sed non approbavit. Quonam enim modo se vestalis implicat, et immiscet urbi, si pilento molli residet, si spectabilis est, ut publica pompa, si in meliore podii parte sedet? Explicat ergo Giselinus IMPUTAT, obiicit, ostenditque ignominiose, et quasi eo ipso urbem impensae perditae coarguens. Verbo imputandi eodem sensu usus est Suetonius in Tiberio cap. 53. Teolius ex cod. Vat. Alex, adiicit glossam IMPUTAT, exprobrat, sibi, suaeque virginitati reipublicae salutem deberi. Fortasse nihil aliud voluerit Prudentius, nisi quod vestalis se ostentat spectabilis ore retecto. Nam antea in nostris virginibus laudaverat sancto tectum velamine vultum, et vestales velamine capitis non fuisse usas ex nummis veteribus perspicitur. Quamvis autem pilentum superne esset tectum, et in camerae modum constructum, tamen ex hoc versu colligitur patuisse ad latera, quibus sese conspiciendas vestales praebebant. Aldus nullo sensu interrogationis notam post hunc versum affixit.

]
Transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas,
1084 Discit et in gelido nova nupta tepescere lecto,
1085 Interea dum torta vagos ligat infula crines,
1086 Fatalesque adolet prunas innupta sacerdos,
1087 Fertur per medias, ut publica pompa, plateas,
1088 Pilento residens molli, seque ore retecto
1089 Imputat attonitae virgo spectabilis Urbi.
1090 [

1090. Caveae, theatri, I.

1091. Sanguinis, generationis; I.

1092. Congressus, certamina.---Vendita, empta, quia ad hoc visebantur, ut in theatro ludis interficerentur, I.

1094. Phaleris, muliebribus ornamentis; phalera proprie ornamenta equorum, et phaleratum sermonem vocamus valde ornatum.---Lanistis, gladiatoribus, Iso.

1095. O, ironice, Iso.

1097. Ait, dicit, I.

1099. Vitalibus, praecordiis, I.

1100. Secutor, gladiator, I.

1102. Latii, Italici, I.

1104. Bene, male, vel bene dicit, quia aliquando ornate cingebant, aliquando turpiter, I.

]
[

1090. Heraldus in Arnobium pag. 274, et Elmenhorstius in eumdem pag. 54, hos versus illustrant. Cyprianus ep. 2 ad Donatum: Paratur gladiatorius ludus, ut libidinem crudelium luminum sanguis oblectet. Impletur in succum cibis fortioribus corpus, et arvinae toris membrorum moles robusta pinguescit, ut saginatus in poenam carius pereat: homo occiditur in hominis voluptatem, et, ut quis possit occidere, peritia est; scelus non tantum geritur, sed et docetur. Quid potest inhumanius, quid acerbius dici? . . . Quid illud, oro te, ubi se feris obiiciunt, quos nemo damnavit?

1092. Gladiatores suam artem exercebant, ut alerentur: hinc vulnera vendita pastu vocat. Propertius eleg. 8 lib. IV: Qui dabit immundae venalia fata saginae. Vide notas Vulpii.

1093. Ald., Tornaes., sed et; lege sedet. Verbum sedet videtur proprium ad exprimendam arrogantiam feminae. Sic Iuvenalis sat. 10, Sedet illa parato Flammeolo.

1094. De vittis paulo ante. Lipsius lib. I Saturn. serm., cap. 15, Prudentium quasi bardum aliquem nostri aevi hominem, aut puerum de schola traducit, et tantum non vapulare iubet. Lanista, ait, carnificem designat ex Isidoro. Pro gladiatoribus Prudentius usurpat: parum proprie, imo imperite. Primum a Lipsio quaeram cur Prudentium Isidoro non praeferat, si forte de vocis alicuius significatione inter se dissideant? Praeterea apud Isidorum lib. X Etym., lit. L, ita lego: Lanista gladiator, id est carnifex Tusca lingua appellatus, a laniando scilicet corpora. Donatus in Eunucho act. II, scen. 2, lanios ait esse qui laniant pecora, unde et lanistas dictos qui laniandis praesunt gladiatoribus. Ianus Gruterus ad Senecae lib. VI de Benef., cap. 12, fuse exponit quinam fuerint lanistae. Aliqui docent fuisse magistros et institutores gladiatorum. Iuvenalis sat. 3, vers. 157: Hic plaudat nitidi praeconis filius inter Pinnirapi cultos iuvenes, Iuvenesque lanistae. Ubi alii exponunt filios principis gladiatorum qui gladiatores instruebat, alii filios magistri gladiatorum qui artem armorum tractandorum decebat. Prudentius primae significationi vocis laniare inhaeret.

1095. In editione Parmensi mendose, adictus, coniunctim.

1097. Rat., agit esse cum glossa aestimat.

1098. Iuretus testatur, in quibusdam codd. legi virgo molesta facili lapsu. Modesta ironice vera est lectio: ut antea pudor almus, et expers sanguinis. Veteres pollicem vertebant cum favorem denegabant, et in spectaculis, cum mortem imperabant. Iuvenalis sat. 3, vers. 36, Verso pollice vulgi, Quemlibet occidunt populariter. Contra pollices, cum faveamus, premere etiam proverbio iubemur, aiebat Plinius lib. XXVIII, cap. 2. Hunc ritum illustrat Angelus Politianus Miscel. syllog. cap. 42. Romani plerumque gladiatores qui vitam in certamine impetrare cupiebant occidi imperabant, illisque favebant, qui libenter morerentur, aut ferociter gladium insererent iugulo. Eius rei testimonia sunt apud Senecam lib. I de Tranquillit. vitae cap. 11, et lib. I de Ira, cap. 2. Nostri hanc crudelitatem gentilibus exprobrabant, ut Tertullianus in lib. de Spectat., et Lactantius lib. VI, cap. 20: Quaero nunc an pii possint et iusti homines esse, qui constitutos sub ictu mortis ac misericordiam deprecantes, non tantum patiuntur occidi, sed efflagitant, feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia, nec vulneribus satiati, nec cruore contenti: quin etiam percussos iacentesque repeti iubent, et cadavera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat. Ab huiusmodi cruentis spectaculis semper abborruisse Christianos, multo vero magis eos qui inter Christianos sacrorum ministerio vacarent, notum est.

1100. De secutore haec Isidorus lib. XVIII Etym., cap. 55. Secutor ab insequendo retiarium dictus. Gestabat enim cuspidem, et massam plumbeam, quae adversarii iaculum impediret, ut antequam ille feriret reti, hic exsurperaret. Haec armatura sacrata erat Vulcano: ignis enim semper aquam insequitur; ideoque cum retiario componebatur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. De retiario autem idem Isidorus cap. praeced.: Retiarius ab armaturae genere in gladiatorio ludo contra alterum pugnantem occulte ferebat rete (quod IACULUM appellatur) ut adversarium cuspide insequente (forte insequentem) operiret, implicitumque viribus superaret. Quae armatura pugnabat Neptuno tridentis causa.

1102. Vat. A corrupte alatii pro latii. Ald. minus bene, palatii. Intelligo palatium ipsam Romam, ut ante vers. 765 palatia; aut etiam imperii pignus, de quo Livius lib. XXVI, cap. 27, Vestae aedem petitam, et aeternos ignes, et conditum in penetrali fatale pignus imperii Romani. Quod pignus esse Palladium, nonnulli putant.

1103. Vestales dicebantur vitam populi redimere, vel quia sacra pro eo faciebant, vel quia, ut tradit Plutarchus in Numa, Si reo ad supplicium qui ducitur fortuitu factae sint obviae, is poena liberatur. Oportet autem iurare, a casu, non a consilio, fuisse hunc occursum. Rualdus in Animadvers. opponit verba praetoris ex edicto perpetuo apud A. Gellium lib. X, cap. 15: Sacerdotem vestalem, et flaminem dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.

1104. Iso videtur legisse bene, vel male; sed verum est bene, vel bene. Plinius, lib. XVI, cap. 44, ita scribit: Antiquior illa est (lotos,) sed incerta eius aetas, quae capillata dicitur, quoniam vestalium virginum capillus ad eam defertur. Fabrettus, de Column. Traian. cap. 6, vestalibus comam attonsam et astrictam fuisse contendit. Melius Lipsius distinguit, et in ingressu religionis semel tonsas fuisse, postea comam aluisse tradit, quam etiam ad colla diffusam hic Prudentii locus evidenter convincit; quod contra Fabrettum confirmat Montfauconius tom. III Antiquit. pag. 217. Nam ex Festo novae nuptae senis crinibus caput ornabant, quo ornatu vestales utebantur. Ovidius, lib. III Fast. de Sylvia vestali, matre Remi et Romuli: Fessa resedit humo, ventosque accepit aperto Pectore, turbatas restituitque comas; et mox: Cum lapsa capillis Decidit ante sacros lanea vitta focos.

]
Inde ad consessum caveae pudor almus, et expers
1091 Sanguinis it pietas, hominum visura cruentos
1092 Congressus, mortesque, et vulnera vendita pastu
1093 Spectatura sacris oculis: sedet illa verendis
1094 Vittarum insignis phaleris, fruiturque lanistis.
1095 O tenerum, mitemque animum! consurgit ad ictus,
1096 Et, quoties victor ferrum iugulo inserit, illa
1097 Delicias ait esse suas, pectusque iacentis
1098 Virgo modesta iubet converso pollice rumpi:
1099 Ne lateat pars ulla animae vitalibus imis,
1100 Altius impresso dum palpitat ense secutor.
1101 Hoc illud meritum est, quod continuare feruntur
1102 Excubias Latii pro maiestate palati,
1103 Quod redimunt vitam populi, procerumque salutem?
1104 Perfundunt quia colla comis bene, vel bene cingunt
1105 [

1105. Taeniolis, summitas vittae, sed hic pro tota tunica, I.

1106. Lustrales, quae lustrant, id est, purgant, I.

1108. Podii, circi, vel theatri, I.

1109. Faciem, gladiatoris, I.

1110. Impacto, immisso, Iso.

1113. Quod, hoc, Iso.

1114. Dux, o Theodosi: Ad Constantinum loquitur, filium Constantini. Theodosius, I.

]
[

1105. Aldus scribit litia. In glossa legam libenter pro tota vitta, non pro tota tunica.

1106. Fabr., et Gis. ad oram, tristibus umbris. Urb. male, tectibus umbris. Subter humum sacra faciebant Vestae, quia eam terram esse credebant. Fortasse eam ob causam testibus umbris ait Prudentius: vel, ut putat Chamillardus, quia veteres credebant manes aris et focis adesse.

1107. Murmur saepe a Prudentio adhibetur pro voce submissa orantium. Vide praef. lib. I, vers. 36.

1108. Suetonius cap. 44 in Augusto: Virginibus vestalibus locum in theatro separatim, et contra praetoris tribunal dedit. Meminit etiam podii Iuvenalis sat. 2: Omnibus ad podium spectantibus. Est autem podium in amphitheatro moenianum supra zonam muri, qui campum ambibat, quod simul ornatus, simul spondae obtinebat locum, eratque aliquanto capacius caeteris gradibus. In podio considebant senatores, aliique dignitate praestantes. Ios. Emmanuel Miniana, vir laudatissimus, in dialog. de theatro Saguntino quaerit qua ratione in theatro podium in fronte scenae esse potuerit, cum constet ex Suetonio et Prudentio, vestalibus concessum fuisse locum in podio contra praetoris tribunal. Qua de re cum Emmanuelem Martinum consuluisset, is nodum non aliter dissolvit, nisi correcto Suetonio, ut legatur in amphitheatro pro in theatro, aut iuxta praetoris tribunal pro contra praetoris tribunal. Sed, ut ego puto, podium in theatro contra scenam quidem erat, sed hemicyclum ita formabat, ut locus vestalibus assignatus contra praetoris tribunal esse potuerit, si scilicet ex una parte hemicyclus ab hoc tribunali inciperet, et ex alia in vestalium sedem desineret. Miniana acute observat, recte Prudentium dixisse podii meliore in parte, quia Tiberius decrevit ut quoties Augusta theatrum introissset, sedes inter vestalium consideret, ex Tacito IV Annal. Fortasse lux aliqua maior huic rei accedet ex verbis Bulengeri lib. I de Theatro, cap. 9: Theatrum non constitisse solo hemicyclo figura eius, quod Romae est, M. Marcelli ostendit. Cum enim flexis post semicirculum lineis uterentur, ex integro circuli ambitu quartam partem adimentes, quod reliquum erat, theatro dabant. Arnobius lib. IV pariter obiicit gentilibus quod sacerdotes et vestales sederent in spectaculis publicis. Sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratuumque collegia, pontifices maximi, et maximi curiones; sedent quindecimviri laureati, et diales cum apicibus flamines; sedent augures interpretes divinae mentis et voluntatis; necnon et castae virgines, perpetui nutrices et conservatrices ignis. Illud animadverto, videri iam aevo Prudentii cessasse ludum athletarum: nam Nero, ut in eius Vita refert Suetonius cap. 12, ad athletarum spectaculum invitavit et vestales; quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur. Si autem Prudentii aetate vestales athletarum ludo adfuissent, Prudentius non praetermisisset argumentum inde petere contra earumdem pudicitiam.

1109. Ald., Gis., tridente. Alii, tridenti. Ald. male distinguit spectant aeratam faciem? Mirmillo ferro faciem tegebat: hic est secutor, de quo ante dixi, qui cum retiario componebatur. Retiarius tridenti, seu fuscina, et reti armatus erat.

1110. Widm., quatiunt. Ald. male distinguit hastilia saucius, et quam.

1111. Vat. A perperam, arenis. Urb. et Alex. scribunt harenis.

1112. Rat., quando, supra recte, quanto. Ex his versibus Prudentii colligitur vestales suo tempore nondum abolitas fuisse. Lipsius quaerit quo tempore desierint, et respondet sub Theodosio seniore id accidisse, et hoc ipsum plerique affirmant. Verum solum constat a Theodosio aliisque antiquioribus imperatoribus Christianis redditus et privilegia vestalibus negata fuisse: sed permanebant ipsae nihilominus post huiusmodi edicta, et privilegia etiam nonnulla aut conservabant, aut connivente magistratu, iterum sibi arrogabant. Sic per Orientem anno 396 privilegia sacerdotum penitus ab Arcadio abolita sunt lege 14 cod. Theod. de pag. Nec gratulentur, ait, se privilegio esse munitos, quorum professio per legem cognoscitur esse damnata. Tamen nonnulla privilegia remansisse observat Gothofredus, puta, Alytarchae urbis Antiochenae privilegium, cupressi videlicet unius ex luco Daphnensi exscindendae, quod tandem a Iustiniano abolitum fuit. Igitur vestales virgines, subtractis redditibus, et diminutis aut abolitis privilegiis, sensim evanuerunt, ut coniicere licet. Ac fortasse huc respicit epistola Symmachi 99, lib. IX, ad virginem vestalem: Diceris ante annos legibus definitos vestali secreto velle decedere. Nondum credo rumori, sed assertionem tuae vocis exspecto. In inscriptionibus quas ad vers. 909 exaravi, Symmachus et Nicomachus pontifices maiores multo post abolita privilegia vestalium appellati sunt.

1114. Honorium intelligi dubium non est, quidquid glossae dicunt, quae inter se contrariae sunt, neque ulla ex parte verum attingunt. Lipsius, lib. I Saturn. serm., cap. 12, de ludo gladiatorio haec fere refert: Nervam sumptus numerumque gladiatorum minuisse, non penitus sustulisse, quod falso dixit Zonaras; Constantinum ex Sozomeno, Eusebio, Callisto lib. VII, eos ludos vetuisse; sub Constantio iterum ludos irrupisse, ut colligitur ex cod. Theod., Augustino, et Prudentio. Lex Constantini haec est lib. XI, tit. 43 cod. Iust.: Cruenta spectacula in otio civili et domestica quiete non placent: quapropter omnino gladiatores esse prohibemus: quae lata fuit Paulino et Iuliano conss., anno Christi 325. Guillelmus Pyrrho in notis Claudiani ad usum Delphini Paneg. Mallii Theodori ait, inter alios ludos a Claudiano non recenseri gladiatorios, quia sublati erant a Constantino. Melius dixisset ab Honorio.

]
Tempora taeniolis, et licia crinibus addunt?
1106 Et quia subter humum lustrales testibus umbris
1107 In flammam iugulant pecudes, et murmura miscent?
1108 An quoniam podii meliore in parte sedentes
1109 Spectant, aeratam faciem quam crebra tridenti
1110 Impacto quatiant hastilia, saucius et quam
1111 Vulneribus patulis partem perfundat arenae,
1112 Cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
1113 Quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma,
1114 Te precor, Ausonii dux augustissime regni,
1115 [

1116. Vacat, residuus est.---Paterni, Arcadii, I.

1121. Dux, o Theodosi, I.

1123. Tingi, maculari, immolari, I.

1124. Litari, sacrificari, I.

1125. Voluptas, delectatio aliorum, I.

1126. Caedibus, miserorum, I.

1127. Arena, theatrum, I.

]
[

1115. Lipsius loc. cit. notat bene sacrum dici, quia diis inferis placandis ludus gladiatorius erat sacer. Arma ipsa diis erant sacra. Vide comment. ad vers. 1100. Isidorus, de Spectaculis lib. XVIII, cap. 16: Igitur in Hetruria inter caeteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine (Lydi) instituerunt. Inde Romani accersitos artifices mutuati sunt.

1118. Ald. mendose, servabit pietas.

1122. Fabr., Bong., Gis., Alex. a prima manu, patris. Alii, patri, melius.

1125. Scriptores veteres passim spectacula vocant voluptates; et Isidorus loco citato ait: Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur voluptates, quae non per semetipsa inquinant; sed per ea quae illic geruntur. Symmachus ad Theodosium et Arcadium scribens ep. 19, lib. X, de Populo Romano, ait: Orat igitur clementiam vestram, ut post illa subsidia quae victui nostro largitas vestra praestabit, etiam curules. ac scenicas voluptates circo et Pompeianae caveae suggeratis. Apud Cassiodorium aliquoties mentio fit tribuni voluptatum.

1128. Recte homicidia ludat, quia ut notat Grangaeus, ars ipsa gladiatorum ludus dicitur.

1131. Ald., Urb., Weitz., Gis. et alii, belli. Oxon., prior Rott., Heins., Alex., a prima manu, recentiores, etiam Gallandius, bellis. Heinsius praeterea laudat pro bellis nonnullos Weitzianos: sed Weitzius edidit belli, neque ullam discrepantem scripturam adnotavit. Concinnius certe et congruentius est bellis sequitur, ut illico pietate sequatur.

Aldus post versum ultimum addit Finit contra Symmachum; Rat., Explicit liber secundus; Vat. A. nihil; quem codicem in secundo libro contra Symmachum esse corruptissimum, nec in priori valde bonum monuit hoc loco Mariettus.

]
Et tam triste sacrum iubeas, ut caetera, tolli.
1116 Perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni,
1117 Quem tibi supplendum Deus, et genitoris amica
1118 Servavit pietas? solus ne praemia tantae
1119 Virtutis caperet, Partem tibi, nate, reservo,
1120 Dixit, et integrum decus intactumque reliquit.
1121 Arripe dilatam tua, dux, in tempora famam,
1122 Quodque patri superest, successor laudis habeto.
1123 Ille Urbem vetuit taurorum sanguine tingi:
1124 Tu mortes miserorum hominum prohibeto litari.
1125 Nullus in Urbe cadat, cuius sit poena voluptas;
1126 Nec sua virginitas oblectet caedibus ora.
1127 Iam solis contenta feris infamis arena,
1128 Nulla cruentatis homicidia ludat in armis.
1129 Sit devota Deo, sit tanto principe digna,
1130 Et virtute potens, et criminis inscia Roma,
1131 Quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.
Prudentius HOME

bbb264.262 bsb36896.369 cec81.206 csg135.475 csg136.334 hab5618.276 uldBURQ03.168

Prudentius, Contra Symmachum, 2, PRAEFATIO <<<     >>> titel
monumenta.ch > Plinius > 34 > 10 > 29 > 3 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik