| 1 | [ In Vat. A nullus est titulus. In Rat. et Mar., Praefatio libri II adversus eumdem. In Alex., Incipit liber II feliciter amen. In Urb. Incipit prologus in librum II. 1. Ex phrasi sacrae paginae Matth. IV, 18: Simonem, qui vocatur Petrus; et X, 2: Simon, qui dicitur Petrus. 2. Barthius, lib. XLIII Advers., cap. 8 hunc locum illustrat, et post plures SS. Patrum similes auctoritates addit: Infinita alia sunt a disceptatoribus eventilata, quibus infinita totidem alia addi possint quae auctoritatem Petri inter apostolos vel primariam astruant. Vide vers. 1 praefat. lib. I. ] Simon, quem vocitant Petrum, |
| 2 | Summus discipulus Dei, |
| 3 | [ 3. Exitu, recedente die, I. 6. Flamina, ventos, I. 10. Iactatam, fatigatam, I. 19. Ac si, quasi, I. 20. Obambulet, circumambulet, Iso. 36. Pessum, deorsum, perditioni, pessime, vel male, I. 40. Nec, scilicet ideo, I. 44. Sic me, figura mystica, I. 49. Quem, me, I. 51. Plane, certe.---Temerarius, praesumptor, I. 52. Noctis, ignorantiae, peccati, I. 53. Ago, duco, I. 56. Disertior, doctior, eloquentior, I. ] [4. Virgilius lib. I Georg.: Illic sera rubens accendit lumina vesper. 5. Weitz., Ald., Heinsius cum suis codd., vulserat. Mar., Rat., Prag., Gis. aliique, avulserat. 6. Haec historia narratur cap. XIV Matth. et ab aliis evangelistis. 8. Mar., mox; bene correctum nox. In Rat. pro div. script. Prag. mox ventum videt. In Rat., ex obviam eadem manu factum obvium. 9. Ald., contra metrum, qui misceat mare. 11. Virg. V Aeneid.: Ferit aethera clamor Nauticus, et I Aen.: Insequitur clamorque virum, stridorque rudentum. 14. Rat., Prag., nec quidquam superat, quod omnino rectum Marietto visum est. 17. Prag., spallens turba, male. 18. Huius miraculi saepius meminit Prudentius. 20. Rat., obambulat; supra, obambulet. 26. Gis. 1 ed., Cuiusque omnipotentiae est; 2 ed., Cuius cunctipotentiae est. Metuebat ne pes primus esset choreus. Sed exemplum exstat apud Horatium lib. I, od. 15, Ignis Iliacos domos. Catullus ita fere semper. Apud Ducangium occurrit cunctipotentia ex prologo Vitae S. Turiani. 30. Iureti codex, ast illi. 33. Vestigia pro pedibus passim apud poetas; ut etiam vestigia tingere, sive malis scribere tinguere. 36. Pessum est adverbium, aut adverbii simile, scilicet in profundum. Silius lib. VIII, Labi mergente sinistro Consule res, pessumque dari. Plautus in Truculento I, 1, 15: Quando abiit rete pessum, tum adducit sinum. Vide Barthium cap. 12. Advers. lib. XXXIII. 38. Ald., Gis., qui sit; plerique, quod sit. Egm., Pal., quid sit, quod elegans et Prudentianum censet Heinsius. In Egm. ait Heinsius esse interpretamentum cur; in Pal. Weitzius affirmat supra esse cur, quae non tam est glossa quam diversa lectio: et haec quidem elegans, et Prudentiana mihi videtur. Vide comment. ad vers. 81 hymni 4 Cath., Cur te, summe Deus, precemur unum. 41. Mar., dum; a secunda manu, tum: probe. 42. Prag., perperam, sistit et, docetque. 43. Poetis frequens est tergum aequoris dicere, ut Graecis νῶτα θαλάσσης. Adisis Wowerum, Elmenhorstium, Ouzelium in Comment. ad verba Minucii Vel dorsum maris raderet, atque iterum Elmenhorstium ad Arnobium lib. I, pag. 27: Calcabat (Christus) ponti terga undis ipsis stupentibus. 48. Ald., Prag., Gis., Weitz. et alii, fidentem merito sine et; Mar., alter Rott., Ox., Bong., Fabr., Heins. et alii, et merito. 49. En rursus praeclaram animi demissionem qua Prudentius se peccatorem fatetur eo etiam tempore quo inter omnes constat vitam illum Christianis moribus praeditam egisse; quo defensio in prolegomenis a nobis suscepta confirmatur, scilicet ex praefatione operum humilitatem ipsius potius argui quam ante actae vitae gravissima scelera quae illi vulgo imputantur. 50. Prag., mendose, solvat per freta naufragium. 53. Prag., vitae tenebris sine in. 54. Alii puppem, alii puppim scribunt: Simili metaphora vel potius allegoria utitur Sidonius lib. IX, epist. 16: Iam per alternum pelagus loquendi, etc. ] Lucis forte sub exitu, |
| 4 | Cum vesper croceus rubet, |
| 5 | Curvam avulserat anchoram, |
| 6 | Captans flamina linteis, |
| 7 | Et transnare volens fretum. |
| 8 | Nox ventum movet obvium, |
| 9 | Fundo qui mare misceat, |
| 10 | Iactatam quatiat ratem. |
| 11 | Clamor nanticus aethera |
| 12 | Plangens, atque ululans ferit |
| 13 | Cum stridore rudentium: |
| 14 | Nec quidquam suberat spei |
| 15 | Mergendis prope naufragis, |
| 16 | Cum Christum procul aspicit |
| 17 | Pallens turba periculis, |
| 18 | Calcantem pedibus mare, |
| 19 | Ac si per solidam viam |
| 20 | Siccum littus obambulet. |
| 21 | Haec miracula caeteri |
| 22 | Vectores pavidi stupent. |
| 23 | Solus non trepidus Petrus |
| 24 | Agnoscit Dominum poli, |
| 25 | Terraeque, et maris invii: |
| 26 | Cuius omnipotentiae est |
| 27 | Plantis aequora subdere. |
| 28 | Tendit suppliciter manus, |
| 29 | Notum subsidium rogat. |
| 30 | Ast ille placide annuens, |
| 31 | Puppi ut desiliat, iubet. |
| 32 | Iussis obsequitur Petrus: |
| 33 | Sed vestigia fluctibus |
| 34 | Summis tingere coeperat. |
| 35 | Et lapsante gradu pedes |
| 36 | Pessum mergere lubricos. |
| 37 | Mortalem Deus increpat, |
| 38 | Quod sit non stabili fide, |
| 39 | Nec calcare fluentia, |
| 40 | Nec Christum valeat sequi. |
| 41 | Tum dextra famulum levat, |
| 42 | Sistitque, et docet ingredi |
| 43 | Tergum per tumidum freti. |
| 44 | Sic me, tuta silentia |
| 45 | Egressum, dubiis loquax |
| 46 | Infert lingua periculis: |
| 47 | Non ut discipulum Petrum |
| 48 | Fidentem et merito, et fide, |
| 49 | Sed quem culpa frequens levem |
| 50 | Volvat per freta naufragum. |
| 51 | Sum plane temerarius, |
| 52 | Qui noctis mihi conscius, |
| 53 | Quam vitae in tenebris ago |
| 54 | Puppim credere fluctibus |
| 55 | Tanti non timeam viri: |
| 56 | Quo nunc nemo disertior |
| 57 | [ 57. Exsultat, suadendo.---Fremit, indignando.---Intonat, minando, Vat. A. 60. Tractandae, gubernandae.---Indocilem, me, I. 65. Sensim, paulatim, I. ] [57. Tonare de eloquentibus dicunt Cicero, Propertius et alii. 58. Vat. A, ventis eloquii sine que. 59. Ald., cui versare; lege mersare. 63. In Prag. videtur esse ni impetus, quod nec metro nec sententiae congruit. 64. Vat. A, vitiose, nomine pro non me. Imitatur id Arator lib. II: Sed non ego linguam Tam fragilem committo vadis, rapidasque procellas Aufugiam tentare diu, ne forte canenti Obruat exiguam violentior unda loquelam. 65. Vat. A, depravate, sed sim gradiens. 66. Animadvertit Grangaeus ex Virgilio insistere esse firmo gradu inhaerere. In Aldo, Finit praefatio; in Alex., Explicit praefatio. ] Exsultat, fremit, intonat, |
| 58 | Ventisque eloquii tumet: |
| 59 | Cui mersare facillimum est |
| 60 | Tractandae indocilem ratis: |
| 61 | Ni tu, Christe potens, manum |
| 62 | Dextro numine porrigas. |
| 63 | Facundi oris ut impetus |
| 64 | Non me fluctibus obruat: |
| 65 | Sed sensim gradiens, vadis |
| 66 | Insistam fluitantibus. |