| 1 | [ 1. Paulus, quia grande negotium est vincere vipeream linguam tanti oratoris, praemisso exemplo Pauli apostoli, quem vipera momordit, sed non laesit, etiam ipse invocat divinum auxilium contra vipereum documentum, Prag. 2. Stylo, praedicatione, Iso. 4. Immanes, feroces, vel crudeles.---Seminans, docens, I. ] [Inscriptionem apposui quam habet Mar. In Vat. A, nullus est titulus. In Alex., Incipit contra orationem Symmachi liber I. Ald., contra Symmachum liber I. Egm., Contra Symmacon. Boher. prior, Contra orationem Symmachi. In Vat. T, qui glossemata continet, Contra Symmachum lib. I. Nunc de praefatione. Alicubi a primo verbo hic liber vocatur Paulus. Vide alia cap. 4 proleg. Iuretus et Grangaeus peculiaribus commentariis hos libros illustrarunt. Ausaldus sermone Italico convertit, de quibus a nobis dictum cap. 3 proleg. Iuretus elegantissimos hos libros dicit, eisque Symmachi rationes accurate refelli, atque convelli affirmat. Usus est vetustissimo codice, ex cuius collatione varietates Scripturae exhibet. V. 1. Nomen praeco Dei apostolis a primis Ecclesiae saeculis tribuebatur, ut cernere licet in Vita S. Petri, quae S. Clementi attribui solet. Saeculo IV videtur fuisse in nonnullis Ecclesiis praeco, qui fideles ad ecclesiam convocaret. B. Eusebius episcopus Alexandrinus in oratione de Die dominico: Vocat ad ecclesiam praeco (ὁ κήρυξ), omnes somnum obtendunt et infirmitatem. Prudentius Paulum praeconem Dei nominat, Petrum vero in praefatione lib. II, summum discipulum Dei, ut unicum Ecclesiae caput innuat. 4. Oxon., placito dogmate. 5. Egm., et, male, pro ut. Ald. et Teol. scribunt caerimonias; melius ceremonias, aut cerimonias, ut metro consulatur. Heinsio non displicet iam mansueta in priori Rott. Potest etiam accipi immansueta pro mansueta, ut infractus pro fractus. Giselinus ait, in excusis duo esse verba in mansueta, quod vitium putat contigisse ex inepto illo et aspero scribendi modo inmansueta, inlustris, inludo, inradio, et auctoritate Virgilii, Ciceronis, M. Scauri, Prisciani, Servii contrariam scribendi rationem tueri conatur. Nunc plerique aliter sentiunt, et adpellare, aliaque asperiora me non rivali libenter scribunt. 6. Mar., mens pagana. Melius gens, agitur enim de apostolo gentium. Paganus pro ethnico et gentili, sive idolorum cultore, accipitur a Christianis scriptoribus. Orosius lib. I, cap. 1: Praeceperas mihi uti adversus vaniloquam pravitatem eorum qui alieni a civitate Dei, ex locorum agrestium compitis, et pagis pagani vocantur, sive gentiles, etc. Alii alias rationes huius significationis investigant, et tradunt. Vide comment. ad vers. 448 huius lib. I, et Gothofredum ad tit. cod. Theod. de Paganis, Quod ait Prudentius Deo agnito, fortasse respicit DEUM IGNOTUM Atheniensium, de quo in Actis apostolorum. ] Paulus praeco Dei, qui fera gentium |
| 2 | Primus corda sacro perdomuit stylo, |
| 3 | Christum per populos, ritibus asperis |
| 4 | Immanes, placido dogmate seminans, |
| 5 | Immansueta suas ut ceremonias |
| 6 | Gens pagana Deo sperneret agnito, |
| 7 | [ 7. Actus, auctus.---Turbinibus, tempestatibus, I. 8. Hibernum, tempestuosum.---Debili, infirma, I. 9. Navifragi, naufragium facientis.---Pertulerat, passus est.---Noti, venti, I. 10. Praelia, tempestatem, I. 11. Dextra, potestas, I. 12. Cymba, cumba Latine, Graece CYMBA, I. 14. Contractos, fatigatos.---Pluvio, pluviali, I. 15. Algidi, frigidi, I. 16. Propere, festinanter.---Brachia, sarmenta, I. 18. Congerit, comportat, I. 19. Luxuriam, abundantiam, I. 21. Congeriem, palmitum, I. 24. Laqueos implicans, involvens, I. 25. Intepuit, incaluit.---Fomite, igne, I. 26. Laxavit, erexit.---Rigentia, ante rigentia frigore, I. 27. Facilis, post calorem, I. 28. Spicula, acumina, I. 29. Mordicus, mordaciter, id est in mordendo; ad verbium, I. 31. Quod, eo quod.---Livida, nigra, livore plena, I 32. Mortiferum, trahendo.---Serpere, crescere, inde serpens, I. 36. Murmurans, orans, I. 37. Aspidem, aspides vocamus omnes serpentes minores, I. 45. Hiemem, post persecutionem, Vat. A. Post persecutionem regum et imperatorum gravissimam: figura mystica.---Trucis freti, asperi mundi, Iso. 46. Ratis, Ecclesia, vel fides sanctae Ecclesiae: allegorizat, quid significaverit illa tempestas, quid dextera manus Pauli, quid morsus serpentis.---Sapientiae, Christi, I. ] [7. Historia haec refertur cap. XXVII et XXVIII Act. apost. Virgilii est Tempestatibus actus, et XI Aen., Nigro circumdata turbine corpus. 9. Prag., Urb. male naufragii. In nonnullis vulg., naufragi, contra metrum. 10. Poetice venti in mari certare, et praeliari dicuntur, quod multis exemplis patet. 12. Nonnulli scribunt cumba. Portus hic indicatus est insulae Melitensis. 13. Vat. A, male, littoris solo. Nec melius Urb., exponit solo. 14. Heinsius sine idonea ratione mavult contactos, uti apud Virgilium et Phaedrum. Agnovit postea apud Phaedrum etiam legi Musca contracta frigore. Teol. ex coniectura Heinsii edidit contactos. Praecesserat Cellarius. Pluvium frigus Maronis est III Georg. 15. Rat., Prag., Mar., e littoreis. 16. Brachia vitibus attribuit Virgil. II Georg., Tunc brachia tende. 19. Pal., exspectant, minus bene. 20. Egm., congere, corrupte. 21. Ald., Widm. supra, Bong., Urb., vulg., densare. 23. Grangaeus notat, proprie viperam feminam hic vocari, quae incuriosius postea coluber, aspis, hydrus, dicitur. Auctor Act. apost. vocat ἔχιδνα, scilicet viperam feminam. 24. Vat. A a prima manu, laqueis, male. 34. Cell. et Teolius, iam subiti. Teol. ad marg., tam subiti, quod habent plerique edd. et mss. 35. Rat., at tollens. Mos hic attollendi lumina in coelum communis etiam erat ethnicis. Virg. IV Aen., oculos attollere. 36. Vat. A, perperam, substracto pectore. Chamillardus hanc phrasin Christum murmurans ferre non potest. Haec phrasis, ait, tam insolens mihi videtur, tam dura et barbara, ut vix credam alium ea usum. At vero insolens non est accipi verbum murmuro hac significatione, scilicet loquendi submissa voce, ita ut sonus aliquis audiatur, non autem verba intelligantur. Ovidius VI Metamorph., Quodque licet, tacito venerantur murmure numen; et lib. XI, Flebile lingua Murmurat exanimis. Vide Peristeph. hymn. 1, vers. 17, Voce murmur fuderit. 37. Vat. A, Egm., Palat., discutit. Heinsius mallet depulit, vel dispulit, quia praecessit iam excussum. 38. Vat. A, obiectus coluber. 41. Mar., contra metrum, dextram. 42. Vat. A, vitiose, vipreus liquor. 46. Ald., Mar. a prima manu, Rat. pro diversa lect., sapientia. Alii, sapientiae; sed Heins. nullam varietatem animadvertit. ] Actus turbinibus forte nigerrimis, |
| 8 | Hibernum pelagus iam rate debili |
| 9 | Et vim navifragi pertulerat noti. |
| 10 | Sed cum caerulei praelia gurgitis |
| 11 | Iussisset Domini dextra quiescere, |
| 12 | Ad portum fluitans cymba relabitur, |
| 13 | Exponitque solo littoris uvidi |
| 14 | Contractos pluvio frigore remiges. |
| 15 | Tunc de littoreis sepibus algidi |
| 16 | Arentum propere brachia palmitum |
| 17 | Convectant, rapidos unde focos struant. |
| 18 | Fascem quisque suum congerit ignibus, |
| 19 | Exspectans calidi luxuriam rogi. |
| 20 | Paulus, dum fragiles cogere surculos, |
| 21 | Et densere foci congeriem studet. |
| 22 | Incautam cumulis inseruit manum, |
| 23 | Torpebat glacie pigra ubi vipera, |
| 24 | Sarmentis laqueos corporis implicans, |
| 25 | Quae postquam intepuit fomite fumeo, |
| 26 | Laxavitque ferox colla rigentia, |
| 27 | Iam flecti facilis, rettulit ad manum |
| 28 | Vibrato capite spicula dentium. |
| 29 | Haerentem digiti vulnere mordicus. |
| 30 | Pendentemque gerens Paulus inhorruit. |
| 31 | Exclamant alii, quod cute livida |
| 32 | Virus mortiferum serpere crederent. |
| 33 | At non intrepidum terret apostolum |
| 34 | Tristis tam subiti forma periculi. |
| 35 | Attollens oculos, sidera suspicit, |
| 36 | Christum sub tacito pectore murmurans, |
| 37 | Excussumque procul decutit aspidem. |
| 38 | Abiectus coluber verberat aera, |
| 39 | Atque oris patuli solvit acumina. |
| 40 | Mox omnis sanies deserit, et dolor, |
| 41 | Ceu nullo laceram vulnere, dexteram |
| 42 | Siccatusque perit vipereus liquor |
| 43 | Hydrum praecipitem dum rotat impetus, |
| 44 | Arsurum mediis intulit ignibus. |
| 45 | Sic nunc post hiemem, vimque trucis freti, |
| 46 | Quo iactata ratis tunc sapientiae est, |
| 47 | [ 47. Sacricolis, sacrilegis, I. 48. Carbaso, doctrina apostolorum, I. 51. Morsum, haereticam doctrinam.---Pia, Christiana. ---Pertulit, passa est, I. 52. Abditum, sub Constantino, I. 54. Involucris, involutionibus, I. 56. Impietas, quae intelligitur per viperam, I. 58. Succensi, invidi.---Stomacho, iracundia, I. 60. Nasse, natasse.---Styli, sacrae praedicationis, I. 61. Edidit, scripsit, I. 62. Tuta, puppis, I. 65. Condiderat, commendaverat.---Solo, firmae fidei, Iso. 67. Igniculos, caritatis, I. 68. Adolent, incendunt.---Senio, mundi, id est idolorum.---Gelu, sine caritatis ardore, I. 69. Superfluas, frigore infidelitatis, Iso. 71. Concreta, nata.---Crinibus, virgis, I. 72. Poneret, deponeret, I.---Idoli, pro idolii, Mar 73. Palpavit, invenit.---Perniciem, errorem.---Tepor, calor, vel negligentia, I. 74. Serpere, coepit, I. 75. Eloquii, haereticorum, I. 76. Dextra, iustitia.---Irritos, vacuos, I. 77. Rhetorici, eloquentis, I. 82. Qui nullum, qui nullum fecisti, qui non egeat tua gratia, I. 83. Releves, a peccatis, I. 84. Huius, Symmachi, si est praedestinatus ad vitam, Vat. A.---Si potis, si possibile est, I. ] [47. Iuretus in suo cod. reperit sacricolis, sed addit, defendi posse, quod in quibusdam vulg. est sacrilegis. 48. In nonnullis vulg., vix passo, quod non est ubique reiiciendum. Gifanius contra A. Gellium verbo DISPANSUS contendit, a pando non semper dici passum, sed vel id, vel pansum. 50. Mar. et Rat. pro div. script., minus bene, vexarat pro vectarat. Prag., Rat., Mar., Weitz., Fabr., Widm., Gis., rapidis; melius videtur rabidis, quod habent alii. 52. Ait Prudentius fidem Christianam sub imperatoribus ethnicis iactatam, et territam fuisse, et post illam tempestatem periulisse morsum vulnificum. Etsi enim occultabat se virus abditum idololatriae sub principibus Christianis, tamen erupit iterum, videlicet in oratione Symmachi. In Rat. abrasis prioribus, hic et seq. versus ita legebantur, se prius abdita. Viro nec nec gravidum protulerat caput, quod totum ineptum est. 54. Vat. A erasis quae prius fuerant, Contentum implicitis vipera nexibus. Id ideo factum, ne tertia in involucris corripiatur: de quo vide proleg. Alex. a secunda manu involuclis. 55. Mar., Rat., Ald., Tornaes., Widm. supra, quo premeret: Palat., cum premeret. Alii, subter comprimere, stylo Prudentiano, ait Heinsius, scilicet producto e postremo in comprimere ratione caesurae. 59. Vat. A, catholica, male. Egm., quam propero fuit. Pal., quam properum fuit. 60. Alii puppem, alii puppim scribunt. Gis., enasse; Heins. suspicatur innasse. 61. Rat. a prima manu quam, minus bene. 63. Rat., laboribus; eadem manu pro div. lect., furoribus. Mar., male, domitis. Fortasse legendum et domitis. 64. Retinacula pro fune navis Propertius, Virgilius et alii. 65. Vector dicitur tam qui vehit quam qui vehitur. Heins. coniicit crediderat solo. 66. Ald. erupit subito. 69. Vat. A, cum virgas. 70. Ioann, cap. XV, de palmite qui non manet in vite, et in ignem mittitur. 71. Crines, ut comae de vineis poetice. Vat. A, male, et concreta. 72. In Rat. audax corrector, abrasis prioribus, idoli illuviem poneret impii. 73. Rat., Weitz. scribunt perneciem. 74. De emendatione huius versus scilicet seps pro spes multa a nobis dicta sunt cap. 22 proleg. Chamillardus interpretatur SEPS INSUETA sepes nova. Cellarius exscribit Isonis glossam SERPERE coepit. Puto intelligi posse insueta pro assueta: nam Prudentius non semel usurpavit insuescere pro assuescere. 84. Heins. edidit si potis est, sed magis probare videtur si potis es, quod vidit in altero Rott., et exstat etiam in Vat. A. Sed plerique habent si potis est, quod defendit Gifanius in Ind. Lucr. verbo VIRIDANS, et intelligi potest, si potis est Symmachus relevari, vel misericordiam consequi. Gifanius explicat si potis est, ut in Terentio et antiquis, si potest, si poterit pro si fieri potest. Heinsius putat tunc dicendum si pote est, non si potis est. At posse etiam dici si potis est pro si fieri potest, ostendit Forcellinus in Dict. ] Cum sub sacricolis territa regibus, |
| 48 | Vix panso poterat currere carbaso, |
| 49 | Afflictosque suos turbine saeculi |
| 50 | Vectarat, rabidis fluctibus innatans, |
| 51 | Morsum vulnificum lex pia pertulit. |
| 52 | Occultabat enim se prius abditum |
| 53 | Virus, nec gravidum protulerat caput, |
| 54 | Contentum involucris, atque cubilibus |
| 55 | Subter comprimere clausa silentia. |
| 56 | Sed dum forte latens impietas riget, |
| 57 | Dextram iustitiae pigra momorderat, |
| 58 | Succensi stomacho fellis inaestuans. |
| 59 | Heu, quam catholicam nil prope profuit |
| 60 | Puppim nasse sacri remigio styli, |
| 61 | Quem Paulus variis gentibus edidit |
| 62 | Vix portu placido tuta quieverat |
| 63 | Victrix, edomitis mille furoribus: |
| 64 | Vix astricta suis iam retinaculis |
| 65 | Vectores stabili condiderat solo: |
| 66 | Erumpit subito triste periculum. |
| 67 | Nam, dum praecalidos igniculos sibi |
| 68 | Solvendis adolent et senio, et gelu, |
| 69 | Dum virgas steriles, atque superfluas |
| 70 | Flammis de fidei palmite concremant, |
| 71 | Ut concreta vagis vinea crinibus |
| 72 | Silvosi illuviem poneret idoli, |
| 73 | Palpavit nimius perniciem tepor. |
| 74 | Seps insueta subit serpere flexibus, |
| 75 | Et vibrare sagax eloquii caput. |
| 76 | Sed dextra impatiens vulneris irritos |
| 77 | Oris rhetorici depulit halitus, |
| 78 | Effusum ingenii virus inaniter |
| 79 | Summa Christicolis in cute substitit. |
| 80 | Salvator generis Romulei, precor, |
| 81 | Qui cunctis veniam das pereuntibus, |
| 82 | Qui nullum statuis non operis tui |
| 83 | Mortalem, facili quem releves manu, |
| 84 | Huius, si potis est, iam miserescito |
| 85 | [ 85. Praecipitis, cadentis, I. 86. Spirat, pugnat, I. 87. Fovet, nutrit, I. 88. Obtestor, rogo, ut, I. Precor, Rat. ] [87. Vat. A a prima manu corrupte, indocibilis. Diversam vel potius contrariam significationem videtur habere indocilis hymn. 3 Cath., vers. 111. 89. Redit ad vers. 44, Arsurum, etc. In Mar., Explicit praefatio. De causa vero cur Prudentius hos duos libros contra Symmachum scripserit, quanquam animus est uberius olim disserendi, pauca nunc dicam. Augustus post Actiacam pugnam curiam Iuliam in honorem Iulii Caesaris exstruxit, in eaque collocavit statuam et aram Victoriae, ut senatores illuc convenientes thure ac mero supplicarent. Primus Constantius Constantini Magni filius eam aram diruit: non ita multo post reposuit Iulianus Apostata, nec Iovianus et Valentinianus Senior, Christiani imperatores, removerunt. Gratianus, Valentiniani Senioris Filius, non solum eiusmodi aram diruit, verum etiam sacerdotibus gentilibus Romanis ac virginibus Vestalibus emolumenta praestari solita negavit. Symmachus anno 382 gentilium senatorum nomine aram Victoriae et emolumenta sacerdotum restitui a Gratiano postulavit; sed Damasus pontifex Romanus ad Ambrosium Mediolanensem episcopum libellum plurium senatorum Christianorum misit, qui nihil se tale mandare affirmabant. Itaque, agente Ambrosio, Symmachus ne auditus quidem fuit. Sed post Gratiani obitum Symmachus Valentiniano Iuniori, Gratiani fratri, Relationem suam pro ara Victoriae sacerdotumque privilegiis obtulit; quam Ambrosius, memor legationis, biennio ante sibi a Damaso mandatae, duplici libello refutavit. Valentinianus Ambrosii consilium secutus est, neque aliter profecto fecit Theodosius, cui postea intimata fuit senatus legatio huiusmodi, oblata, ut ex his verbis Ambrosii colligitur, eadem Relatione Symmachi vel summa rationum quibus innitebatur. Iterum Valentiniano legatio missa in Gallias, nihil extorquere potuit, etiam absente Ambrosio. Postea vero Eugenius tyrannus, cum gentilium petitioni semel et iterum restitisset, tamen tertio postulantibus annuit. Theodosius, Eugenio anno 394 profligato, eius acta pro superstitione pagana rescidit. Sub Honorio saeculo V ineunte cum Gothi Italiam invasissent, Symmachus, occasione hinc arrepta, iisdem rationibus quibus prius usus fuerat, de ara Victoriae repetenda agere coepit, cuius conatus Prudentius penitus repressit. Colligitur autem ex Prudentio, statuam Victoriae tanquam Urbis ornamentum diutius permansisse: quod confirmat Claudianus in Panegyr. de VI consulatu Honorii. ] Praeruptam in foveam praecipitis viri. |
| 86 | Spirat sacrilegis flatibus inscius, |
| 87 | Erroresque suos indocilis fovet. |
| 88 | Obtestor, iubeas, ne citus impetus |
| 89 | Arsurum mediis inferat ignibus. |