| 1 | [ 1. Quicunque, credentes alloquitur, Vat. A. 2. Altum, coelum, Vat. A. 4. Signum, stellam: stella a stando dicitur, Vat. A. 5. Rotam, axem, Vat. A. 9. Servit, obsequitur, famulatur, Vat. A. 10. Secuta, sicut duodecim signa, Vat. A. 12. Cursum, etc., etiam diebus lucet, Vat. A. 13. Arctoa, polum septentrionalem dicunt, Vat. A. 14. Retortis, revolutis, Vat. A. 15. Obire, id est occidere, nam tribus elevatis, quatuor deponuntur (an deprimuntur?) rursus quatuor erectis tria deprimuntur, Vat. A. 16. Nimbis, nubibus latent, aliquando obscurantur, Vat. A. 17. Aeternum, quia Christum qui aeternus est, nuntat, Vat. A. 18. Mergitur, occidit, Vat. A. 19. Abdita, abscondita, Vat. A. 20. Obumbrat, etc., obtenebrat contectam, clausam lucem, Vat. A.---obductam, coopertam; obductum vulnus dicimus clausum, I. 21. Cometa, a comis dicta.---Intercidat, occidat. Cometa . . . . . dicitur, quod quando visitur (al. videtur), aut mortem regis, aut regni mutationem, aut etiam famem, vel pestilentiam significat, et ideo tristis dicitur, Vat. A. 22. Sirio, Sirius stella est in ore Canis, quae in mense Iulio oritur, et multa mala suo calore corporibus ingerit, Vat. A. Syrius stella. Syro, traho; inde Syria stella, a longo tractu, I. 25. Sinu, recessu, receptaculo, regione, Vat. A. 26. Unde, ab oriente.---Ianuam, exordium, quia ibi est oriens, Vat. A. Ortum, I. 29. Quod, vexillum, sidus, Vat. A. 32. Conferre, aequare, Vat. A. 33. Inquiunt, magi, Vat. A. 34. Imperans, praecipiens, Vat. A. 35. Tremunt, expavescunt, Vat. A. 36. Aethra, per aethra omnia elementa intelliguntur, Vat. A. 37. Cernimus, regem pati, Vat. A. 39. Interminum, sine termino; multis utitur nominibus ad ostendendam Christi maiestatem, Vat. A. Qui terminum non habebat, I. 40. Chao, primordiali confusione: chaos est primordialis confusio rerum, antequam elementa discernerentur, Vat. A. Confusio elementorum, quae fuit in primordio, I. 46. Germina, filios suos, Vat. A. 47. Primus, Abraham, Vat. A. 48. Nati, Isaac, Vat. A. 49. Flos subit, Christus succrescit, Vat. A. 50. Iesse, Iesse insulae sacrificium interpretatur, Vat. A. 51. Sceptri, regni.---Virgam, potestatem.---Virens, florens, Vat. A. 52. Cacumen, principatum omnium rerum, Vat. A. 53. Veloces, perciti, Vat. A. 54. Altum, coelum, Vat. A. 55. Sulcum, viam quam fecit lumen stellae, Vat. A. 56. Signabat, ministrabat, Vat. A. 58. Signum, stella.---Imminens, imminere res dicitur quae super verticem pendet, Vat. A. 59. Prona, humiliata.---Submissum, inclinatum.---Face, lumine, Vat. A. 60. Prodidit, manifestavit, Vat. A. 61. Quod, signum, Vat. A. 62. Eoa, orientalia, Vat. A. 64. Regium, quia regibus offertur, Vat. A. ] [Heinsius ex suis veteribus inscribit Hymnus Epiphaniae, ut habent Aldus, aliique editi. Weitzius, De Epiphania. Ita Vat. A et B. In Rat. Hymnus de Epiphania Domini; in Mar., Incipit hymnus de Epiphania. Pars huius hymni legitur in Transfiguratione Domini, Quicunque, etc. Alia pars in festo die SS. Innocentium martyrum, Audit tyrannus anxius, et Salvete, flores martyrum, ad matut. et laudes. Alia in Epiphania, O sola magnarum urbium. In codice Veliterno, de quo vide num. 212 proleg., est hymnus, quem nondum editum opinor, ubi quaedam sunt ex Prudentio petita: Lac cum cruore fundentes . . . . . Quantam vagiens coaevulis tuis . . . . . Floresque martyrum corusci. Scilicet in festo SS. Innocentium. 5. Baronius, tom. I Annal., p. 68, de hac stella diligenter disputat. Dicitur solis rotam vincere, non quod sole esset maior, sed quia puriori lumine fulgebat, Deumque verum sidus, et solem indicabat. Multa enim quae de stella poeta profert, ad Iesum debent referri. Baronius auctoritate epistolae S. Ignatii ad Ephesios (quae interpolata censetur) probat, Prudentium non poetice, sed historice esse locutum. Alii simili modo stellam hanc laudarunt. Vide quae notat Fabricius in cod. apocryph. Novi Testamenti, vol. I, pag. 115 edit. 1 et 2, et in Paralipomenis, vol. II, pag. 407, ubi versus hos verbis Glycae illustrat. Praeterea plures de stella quaestiones curiose et erudite agitat Trombellius in Vita Deiparae. 6. Gold., Vat. I, Mar., aut pro ac. 12. Stella magos, interdiu etiam iter agentes, dirigebat. 15. Obitus stellarum est occasus earumdem. Duae ursae, sive arcti, maior, et minor circa polum rotantur, et nobis nunquam occidunt. Prag., abire, mendose. 17. Haec partim de Christo intelliguntur, partim commode explicantur, stellam illam, quandiu opus fuit, nunquam occidisse, aut nubibus fuisse obductam. 21. Ex vulgari praesertim veterum opinione, putantium, semper aut plerumque cometas triste aliquid praenuntiare. Editio S. Isidori de Natura rerum cap. 26 corrigenda est: Cometes stella est quae velut comas luminis ex se fundit. Haec cum nascitur, aut regni mutationem fertur ostendere, aut bella, aut pestilentias surgere. De qua Prudentius ait, Tristis cometa intercedit. Lege intercidat. 25. Gold. et Mar. a prima manu, Persae, male. Magos, qui Deum natum adoraverunt, fuisse Persas praeter Prudentium docent Iuvencus aliique veteres, neque pauci ex recentibus interpretibus. Probabilius alii ex Arabia Deserta, aut Chaldaea, aut Mesopotamia eos venisse putant. Ab Oriente ad Hierosolymam venisse narrat evangelista Matthaeus. Ieremias Felbingerus pugnat, vel somniat, fuisse Sinenses. 28. Egm. mendum est vix illum pro vexillum. De hac historia audiendus est Chalcidius, cap. 75 Comment. in Timaeum Platonis: Est quoque alia sanctior et venerabilior historia, quae perhibet, ortu stellae cuiusdam non morbos, mortesque denuntiatas, sed descensum Dei venerabilis ad humanae conversationis, rerumque mortalium gratiam. Quam stellam cum nocturno itinere suspexissent Chaldaeorum profecto sapientes viri, et consideratione rerum coelestium satis exercitati quaesisse dicuntur recentem ortum Dei, repertaque illa maiestate puerili veneratos esse, et vota Deo tanto convenientia nuncupasse, quae tibi (Osium episcopum alloquitur) multo melius sunt comperta quam caeteris. Recte Prudentius fidos interpretes dixit viros sapientes, consideratione rerum coelestium exercitatos. Barthius, lib. LVIII, cap. 2, suspicatur, in Chalcidio legendum esse nocturno icti sidere pro nocturno itinere, scilicet quasi obstupescentes. Quod autem addit Barthius, magos existimasse Deum per ipsam stellam descendisse: et ipsam stellam credidisse numen divinum, mihi non persuasit. Allegat eorum verba Vidimus stellam eius, quod, ait, interpretatur Prudentius Apoth. vers. 218: Vidimus hunc, aiunt, puerum per sidera ferri. Neque omittit versus ex hoc eodem hymno, Illustre quiddam cernimus. Nihil haec movent. Nam stella regis Iudaeorum, et puerum ferri per sidera solum arguit, stellam indicasse ortum Salvatoris. Verba magorum apud Prudentium, Illustre quiddam cernimus, non ad stellam, sed ad id quod stella significat referuntur, ut ex orationis serie patet. 32. Sich., et Gis. ad oram, flammam; caeteri, formam. Lucifer Venus est, planeta splendidissimus, qui aliquandiu etiam lucente sole conspicitur, et noctu umbram iacit super terram. 39. Apollinaris Sidonius voce interminus usus est lib. VII, epist. 4. 40. Weitzius legit choo cum solo Widm., in quo fatetur supra esse chao. Glossae Isonis nullae sunt post hunc versum in hoc hymno. Propterea ex Vat. A plures sumpsi. 45. Vide Genes. cap. XXII. 49. In Aldo Davidicus. Vide Isaiae cap. XI. In quodam Weitzii exemplari ex vet. cod. ad oram ascribitur subdit contra metrum. 50. Gis., iessaea, non adversante Heinsio, qui non solum ita legit, sed nullam discrepantem lectionem adnotavit. Alex., Mariet., Ald., Weitz. cum suis, aliique nostri Iesse cum hiatu, qui concinnus est in huiusmodi nominibus propriis exterorum, quae omnia pronuntiari debent, ut clare intelligantur. Virgilius saepe id facit in Graecis vocabulis. Nonnemo corrigebat Iessis. Cum Iessaea suavior est versus. 51. Prag., sceptrumque. 52. Alex., occupet. Melius, occupat. 56. Put. et Oxon. a secunda mana, monstrabat viam; caeteri habent signabat. 59. Rott., subnixum face. 63. Adventum et adorationem magorum in sarcophagis veterum Christianorum interdum expressam scriptores antiquitatum ecclesiasticarum Romae exstantium exhibent. 67. Erasmus alicubi invenit scriptum puero mendose. Fortasse Prudentius scripsit Puer, cui trinam Pater; aliquis glossam supra addidit o, ut indicaret, esse in vocandi casu, ex qua postea una dictio effecta est puero, et correctius, Puer, o cui trinam Deus. Trina indoles quaenam sit, stropha sequenti exponitur. ] Quicunque Christum quaeritis, |
| 2 | Oculos in altum tollite: |
| 3 | Illic licebit visere |
| 4 | Signum perennis gloriae. |
| 5 | Haec stella, quae solis rotam |
| 6 | Vincit decore, ac lumine, |
| 7 | Venisse terris nuntiat |
| 8 | Cum carne terrestri Deum. |
| 9 | Non illa servit noctibus, |
| 10 | Secuta lunam menstruam: |
| 11 | Sed sola coelum possidens |
| 12 | Cursum dierum temperat. |
| 13 | Arctoa quamvis sidera |
| 14 | In se retortis motibus |
| 15 | Obire nolint: attamen |
| 16 | Plerumque sub nimbis latent. |
| 17 | Hoc sidus aeternum manet: |
| 18 | Haec stella nunquam mergitur: |
| 19 | Nec nubis occursu abdita |
| 20 | Obumbrat obductam facem. |
| 21 | Tristis cometa intercidat, |
| 22 | Et si quod astrum Sirio |
| 23 | Fervet vapore, iam Dei |
| 24 | Sub Iuce destructum cadat. |
| 25 | En Persici ex orbis sinu, |
| 26 | Sol unde sumit ianuam, |
| 27 | Cernunt periti interpretes |
| 28 | Regale vexillum magi. |
| 29 | Quod ut refulsit, caeteri |
| 30 | Cessere signorum globi: |
| 31 | Nec pulcher est ausus suam |
| 32 | Conferre formam Lucifer. |
| 33 | Quis iste tantus, inquiunt, |
| 34 | Regnator, astris imperans: |
| 35 | Quem sic tremunt coelestia, |
| 36 | Cui lux, et aethra inserviunt? |
| 37 | Illustre quiddam cernimus, |
| 38 | Quod nesciat finem pati: |
| 39 | Sublime, celsum, interminum, |
| 40 | Antiquius coelo, et chao. |
| 41 | Hic ille rex est gentium, |
| 42 | Populique rex Iudaici, |
| 43 | Promissus Abrahae patri, |
| 44 | Eiusque in aevum semini. |
| 45 | Aequanda nam stellis sua |
| 46 | Cognovit olim germina |
| 47 | Primus sator credentium, |
| 48 | Nati immolator unici. |
| 49 | Iam flos subit Davidicus, |
| 50 | Radice Iesse editus: |
| 51 | Sceptrique per virgam virens, |
| 52 | Rerum cacumen occupat. |
| 53 | Exin sequuntur perciti |
| 54 | Fixis in altum vultibus, |
| 55 | Qua stella sulcum traxerat, |
| 56 | Claramque signabat viam. |
| 57 | Sed verticem pueri supra |
| 58 | Signum pependit imminens, |
| 59 | Pronaque submissum face |
| 60 | Caput sacratum prodidit. |
| 61 | Videre quod postquam magi, |
| 62 | Eoa promunt munera, |
| 63 | Stratique votis offerunt |
| 64 | Thus, myrrham, et aurum regium. |
| 65 | Agnosce clara insignia |
| 66 | Virtutis, ac regni tui, |
| 67 | Puer o, cui trinam Pater [ 68. Indolem, indoles est imago futurae nobilitatis, quam in pueris videmus, in quibus non est adhuc virtus, sed signum virtutis, Vat. A. 71. Sabaei, Arabici. Saba Arabia, a potu (sic) SABEIN, id est a colendo: apud illos enim thus invenitur, Unde Deus. Myrrha interpretatur amara. Ideo et corpora putrefieri non permittit, Vat. A. 74. Corpus, suum.---Exstingui, mori.---Sinit, permittit, Vat. A. 75. Id., corpus, Vat. A. 76. Carcerem, infernum, Vat. A. 80. Incorporatum, incarnatum, Vat. A. 81. Summo, pro divinitate, Vat. A. 82. Haeres, Christus, Vat. A. 84. Sub membris, quia divinitus latebat, Vat. A. 85. Hunc. Filium. Vat. A. ] [68. Verbum praedestinare idem significare ac destinare, quod prae se fert antecessionem, monent theologi. Vocem parum Latinam esse multi docuerunt: sed a Livio fuisse adhibitam fassus est Cellarius in Curis posterioribus de barbarismis, ab Olao Borrichio admonitus. 69. Magos divinitatem agnovisse, et adorasse explorata res est. Sedulius lib. II: Aurea nascenti fuderunt munera regi, Thura dedere Deo, myrrham tribuere sepulcro. Helpidius in carmine de Christi Iesu beneficiis. Gens Chaldaea . . . dat munera, regi Divitias, dat thura Deo, myrrhamque sepulcro. Iuvencus lib. I: Submissique simul mox mystica munera promunt: Aurum, thus, myrrham regique, Deoque, hominique Dona ferunt; qui versus Iuvenci laudantur a S. Hieronymo, Alcuino aliisque antiquis. Barthius lib. LVIII, cap. 2, in quodam ms. Iuvenci reperit Aurum, thus, myrrham, regique, hominique, Deoque. Sed tunc hic alius ordo esset constituendus: Aurum, myrrham, thus, regique, hominique, Deoque. In S. Hieronymo lib. I Com. in cap. II Matth.: Thus, aurum, myrrham regique, hominique, Deoque Dona ferunt. Neque hoc modo ordo munerum servatur. Barthius ait, Prudentium Apotheosi poemate docto et luculento haec munera magnifice et Romana maiestate appellasse fercula. Vide Apoth. vers. 609 et seqq. In officio ecclesiastico Epiphaniae canitur: In auro ut ostendatur regis potentia; in thure sacerdotem magnum considera; et in myrrha dominicam sepulturam. Sacerdotium magnum ita significatur thure, ut divinitas in ipso sacerdote magno inesse intelligatur. 70. In Put.; flagrans odos. Alii etiam hic et alibi flagrans pro fragrans, ut ante dixi. Isidorus mavult fragrans odor. 71. Vat. B, Alex., Rat., at myrrheus, quod longe elegantius est, quam ac myrrheus. Heinsius quoque reperit in Oxon. at, et probavit, quamvis ediderit ac; in Put., ad, quod tantumdem est. In caeteris, etiam Vatt. I, Q, ac. Ibidem. Glossam corrige: ἀπὸ τοῦ σέβειν. 73. Alex., hocem; forte hocce est. Put., hoc, hoc est sepulcrum. Heinsius corrigit hoc, hoc sepulcrum. At si Puteanus est emendandus, ad alios codices potius quam ad arbitrium reducendus est: caeteri enim recte habent hoc est sepulcrum. Cham., Cell. et Teolius cum Heinsio legunt hoc, hoc sepulcrum. In Mar., quod pro quo, ut supra corrigitur. Erasmus quoque et Gis. ad oram legunt quod. Vat. B, male, hoc sepulcrum, quo Deus. 77. Comparativum pro superlativo adhibet maior pro maxima: et tamen facile potuit O sola magnis urbibus maior. Sed aliis etiam in locis hanc phrasin usurpavit. Vide hymn. S. Vincentii vers. 294, Fortissimorum fortior: Psych. vers. 530. magnus discipulorum; hymn. 14 Perist., vers. 110, Et quod malorum tetrius omnium est, Hellenismus hic est, et plirasis Vulgatae editionis Matth. XXIII. 2: Qui maior est vestrum. Confer Drusium, Observat. lib. V, cap. 23: Curtii illud est: Duo maiora omnium navigia. Antiqui aliquando etiam positivo adiunxerunt genitivum. Ennius lib. I, Constitit inde loci propter sos dia dearum, apud Festum. Virgilius lib. IV Aen., vers. 576, sequimur te, sancte deorum. potius quam deorum quisquis es: nam videtur sumpsisse ex Ennio: Respondit Iuno Saturnia, sancta dearum. Graeci δῖα θεάων eadem phrasi dicunt. Ludovicus Cavallus correctores hymnorum Breviarii Romani reprehendit, quod in hymno officii parvi B. Mariae ad laudes ediderint, O gloriosa virginum, quod Latine dici deberet, O gloriosissima virginum. Verum exemplis, quae attuli, correctores possunt vindicari. Fortunatus dixerat O gloriosa Domina, renuente metro. 78. Mar. et Rat., Bethleem; Wid., Gold., et Hailsb. pariter, Bethleem, quod retineri potest. In Egm., Maior Bethlem, et cui contigit, non male. Drusius loc. cit. praefert Bethlem ex consuetudine antiqua Hebraeorum, ut in hymno 5 Peristeph., Belzebulis, non Beelzebulis. Vide eius lib. VII. cap. 18 et 19. Prudentius hic et alibi corripit primam in Bethlem, quamvis Graece scribatur per η. Nihil autem id mirum: nam corripuit etiam S. Hieronymus Hebraicae linguae peritissimus in epitaphio S. Paulae. Eum dormitasse, et deceptos a muta et liquida, qui corripiunt, ait Ricciolius. At regulas non antiquis praescribere debemus, sed ab eis accipere. Ex hoc et seq. versu confirmatur, legendum vers. 1 hymni 7, dux Bethlem, quod semper mihi placuit, quamvis cum plerisque ediderim lux. 79. Prag., lucem pro ducem, quod verum est. Respicit enim poeta ad Matth. II, 6. Et tu Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Pro adverbio coelitus laudantur Lactantius, Cyprianus, Marcellinus Orosius, Hieronymus, Marius Victor. 80. Prag., incorporatam, ut cohaereat cum lucem. de quo vers. prox. super. 82. Psalm. II, 8: Dabo tibi gentes haereditatem. In Eg. mendum creator. 83. In Mar. erat Tonanti, sed recte aliena manu factum Tonantis. Gold. etiam et Wid. ad oram Tonanti. In Vat. I est Tonanti, sed videtur fuisse Tonantis. 85. Perstat in eadem sententia, haeredem unicum summo Patri dixit filium hominem et Deum, nunc appellat testes, signatores et testatorem. Pater est testator: testamentum novum et sempiternum est Evangelium. Prophetae testes et obsignatores. sive notarii divinarum promissionum. ] |
| 68 | Praedestinavit indolem. |
| 69 | Regem, Deumque annuntiant |
| 70 | Thesaurus, et fragrans odoi |
| 71 | Thuris Sabaei: at myrrheus |
| 72 | Pulvis sepulcrum praedocet. |
| 73 | Hoc est sepulcrum, quo Deus, |
| 74 | Dum corpus exstingui sinit, |
| 75 | Atque id sepultum suscitat, |
| 76 | Mortis refregit carcerem. |
| 77 | O sola magnarum urbium |
| 78 | Maior Bethlem: cui contigit |
| 79 | Ducem salutis coelitus |
| 80 | Incorporatum gignere |
| 81 | Altrice te, summo Patri |
| 82 | Haeres creatur unicus |
| 83 | Homo ex Tonantis Spiritu, |
| 84 | Idemque sub membris Deus. |
| 85 | Hunc et prophetis testibus, [ 86. Signatoribus, symbolis ac signis, Vat. A. 87. Testator, deus Pater, Vat. A. 88. Regnum, a prophetis praedictum, Vat. A. 89. Regnum, dico, Vat. A. 90. Dia, coelestia, id est omnia ambit regnum Christi. Dios dicitur generosus vel nobilis, hinc divos vocabant antiqui suos imperatores, id est coelestes, Vat. A. 91. Exitum, occasum, Vat. A. 93. Tyrannus, Herodes, Vat. A. 94. Principem, invasorem, ut putabat, Vat. A. 97. Nuntio, nuntiatione magorum, Vat. A. 98. Instat aliter instat, pellimur, a regno, Vat. A. 99. I, vade, imperativus est. Satelles dicitur miles, quod satis agat regi obsequendo, Vat. A. 101. Occidat, moriatur, Vat. A. 102. Scrutare, ut inde auferas filios, Vat. A. 104. Pusio, puer, Vat. A. 106. Puerperarum, puellarum pueros parientium Vat. A. 108. Prolem, masculam, Vat. A. 110. Districto, nudato, Vat. A. 112. Animas, vitas.---Rimatur, investigat, Vat. A 116. Iugulo, collo.---Pugio, mucro, gladius, pugio dicitur a pugno, Vat. A. 120. Vomit, egerit, Vat. A. 121. Palpitans, moriens, diversa mortium describit genera, Vat. A. 124. Halitus, spiritus, Vat. A. 125. Flores, primitiae, Vat. A. ] [86. Alii scribunt hisdem; alii isdem; alii iisdem. Non obest haec varietas versui. 87. In Hymn. Thom., pater pro sator. 88. In Hymn. Thomas. perperam Ipsum audire, et cernere. Mendose etiam Egm. et Palat., audire regnum pro adire regnum. Nebrissa cernere interpretatur discernere et iudicare: cui Chamillardus astipulatur, tenere et exercere regnum, et Teolius, qui nihilominus innuit, aliam interpretationem adhiberi a Perizonio ad Sanctii Minervam lib. IV, cap. 15. Prudentius de haereditate loquens verba iurisperitorum, imo Latinorum adhibet adire et cernere. Passim apud Ciceronem et optimos alios auctores cernere haereditatem pro possidere. Ignoratio huius significationis ansam errandi praebuit exscriptoribus, et cum cernere acciperent pro videre, scripserunt. Audire regnum, et cernere, et inde Audire ipsum, et cernere. Paulus Leopardus lib. I Emend., cap. 15, hac voce cernere eleganter usum poetam nostrum monet, ubi perperam, addit, alter interpretum cernere valere putat DISCERNERE et IUDICARE, alter DECERNERE. Prudentius supra hymno 10, vers. 86, de hominibus ait Coelestia cernere regna, non dissimili sensu. 90. Erasmus legit diva, sed suspicatur, scriptum fuisse dia, ut vere est in nostris; hoc est aerea, coelestia. 98. Herodes, regnum Iesu Christi in aliam partem accipiens, se regno spoliandum propterea existimabat, quia, ut pervulgata docet sententia, nulla sancta societas, nec fides regni est. 99. Ita habent Alex., Fabr., Ald., Gis. in textu, Put., Thuan., Noms., et vet. cod. ad marg. edit. Weitzianae apud cl. praesulem Reggium, In Egm. abest i, scilicet Satelles, ferrum rape. Sic etiam in Vat. A, sed ob incuriam, nam supra est glossa; i, vade, imperativus est. Rat., Mar., Weitz., Gold. a secunda manu, Vat. B a prima manu, Erasmus, Ferrum satelles corripe. Vat. B a secunda manu, Urb., unus ex Boheriis, Gold. a secunda manu, Ferrum satelles arripe. Caeterum omnino male Widm. et Hailsb., Satelles ferrum corripe. Vide Apoth. vers. 37, i, scriba, tripictis Digere versiculis. Et hymn. 14 Perist., vers. 65, i, stringe ferrum miles. in Vat. Q mendum est Satelles ferrum rapere. In Nebr. fortasse mendum est Satelles in ferrum rape. 104. Egm., mendose, cruentem. 106. Abest est a Vatt. A, I, Q, Gold. 107. Intellige nequa puerpera. 110. Heinsius contra fidem librorum opinatur destricto, non districto. Verum apud Caesarem et Horatium eodem modo legitur gladium distringere, ensis districtus. In Alex., Vatt. I, Q, districto. 112. Egm., male, rimantur. 115. Weitz cum Hails, scribit discendat. In Egm. et Palat., discedat. Vera lectio descendat. Ovidius, Statius, Claudianus aliisque simili phrasi usi sunt. Burmanno, tom. I Anthol., pag. 535 rectius videtur disscedat, quia plaga discedere, ferrum descendere dicitur. At quo petit descendat. 116. Cum pugio, ait Erasmus, sit gladiolus brevior, tamen iugulo maior. Est autem epiphonema rei narratae. 123. Aldi erratum arcis pro arctis. 124. Erasmus habet singultit, caeteri singultat, quo verbo Virgilius, Statius, aliique utuntur. Hoc mortis genus a pictoribus et scriptoribus, qui graphice Innocentium martyrum stragem describunt, praetermitti solet; nempe quod pueri aquis fuerint suffocati. Id satis verisimile esse arbitror. ] |
| 86 | Iisdemque signatoribus, |
| 87 | Testator, et sator iubet |
| 88 | Adire regnum, et cernere. |
| 89 | Regnum, quod ambit omnia, |
| 90 | Dia, et marina, et terrea, |
| 91 | A solis ortu ad exitum, |
| 92 | Et tartara, et coelum supra. |
| 93 | Audit tyrannus anxius, |
| 94 | Adesse regum principem: |
| 95 | Qui nomen Israel regat, |
| 96 | Teneatque David regiam. |
| 97 | Exclamat amens nuntio: |
| 98 | Successor instat, pellimur: |
| 99 | Satelles, i, ferrum rape, |
| 100 | Perfunde cunas sanguine. |
| 101 | Mas omnis infans occidat, |
| 102 | Scrutare nutricum sinus, |
| 103 | Interque materna ubera |
| 104 | Ensem cruentet pusio. |
| 105 | Suspecta per Bethlem mihi |
| 106 | Puerperarum est omnium |
| 107 | Fraus, nequa furtim subtrahat |
| 108 | Prolem virilis indolis. |
| 109 | Transfigit ergo carnifex, |
| 110 | Mucrone districto furens, |
| 111 | Effusa nuper corpora |
| 112 | Animasque rimatur novas. |
| 113 | Locum minutis artubus |
| 114 | Vix interemptor invenit, |
| 115 | Quo plaga descendat patens |
| 116 | Iuguloque maior pugio est. |
| 117 | O barbarum spectaculum! |
| 118 | Illisa cervix cautibus |
| 119 | Spargit cerebrum lacteum, |
| 120 | Oculosque per vulnus vomit. |
| 121 | Aut in profundum palpitans |
| 122 | Mersatur infans gurgitem, |
| 123 | Cui subter arctis faucibus |
| 124 | Singultat unda, et halitus. |
| 125 | Salvete, flores martyrum, [ 128. Turbo, aufert, Vat. A. 131. Aram ante ipsam, ara passio est Christi: ante aram Christi dicitur, quia ante passionem Christi occisi sunt. Unde de aliis dicitur: Vidi sub altare animas occisorum, id est per passionem Christi, Vat. A. 138. Integer, illaesus, Vat. A. 139. Orbabat, orbas faciebat, Vat. A. 140. Partus, filius, Vat. A. 141. Pharaonis, Pharao dissipans interpretatur, Vat. A. 144. Receptor, liberator, quia recepit eosdem de servitute, Vat. A. 145. Cautum, firmum: cavo, cavis, est confirmo; inde cautum et cautio, et facit praeteritum caevi. Cevo, cevi, indicativo modo est crisso, id est clunem moveo, Vat. A. 148. Tollere, nutrire, educare, Vat. A. 150. Contumax, superba, quia ipsa superbia pietas fuit, Vat. A. 153. Sacerdotem, levitam, Vat. A. ] [126. In Horis ad usum dioecesis Lugdun. edit. an. 1778, ut concursus vocalium vitaretur, ita haec stropha est reformata: Salvete, flores martyrum In lucis ipso limine Quos saevus ensis messuit, Ceu turbo nascentes rosas. Cur non potius versus transpositi sunt? Salvete, flores martyrum, Quos saevus ensis messuit In lucis ipso limine, Ceu turbo nascentes rosas. Aliae ineptae traiectiones versuum reformatori eius Breviarii placuerunt: ut in nota illa clausula, Iesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine. Transposuit: Qui natus es de Virgine, Iesu, tibi sit gloria. Videtur legisse Augustinus Prudentium. Ita habet ille serm. 220 app: Quos Herodis impietas lactentes matrum uberibus abstraxit, qui iure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos, velut primas erumpentes Ecclesiae gemmas, quaedam persecutionis pruina decoxit. 128. Statius, III, silv. 3: Qualia pallentes declinant lilia culmos, Pubentesque rosae primos moriuntur ad austros. 131. Ita habent Ald., Sich., Weitz., Heins. cum suis, nostri codd., etiam Alex., Vatt. I, Q, Hymn. Thom. Widm., Hailsbr., Gold. Sed Erasmus, et cum eo Giselinus, aram ante cuius. Fabricius vero legit aram ante et ipsam; Egm. aram ante ipsam et. Torrentius et Cauchius aram sub ipsam ex Apocalypsis simili phrasi cap. VI, 9; quam lectionem praeferrem, si codd. mss. suffragarentur. In solo Urb. recenti codice legi aram sub ipsam. Non dubium est quin prima sit proba lectio, non eliso e in ante, quod interdum consuevit Prudentius. Heinsius, Cellarius et Teolius aiunt, esse synalaepham, ego vero dialaepham sive hiatum voco, cum non absorbetur vocalis, synalaepham vero, cum absorbetur. 132. Alex., non male, corona. 133. Ald., Gis. et nostri, quid. Egm., qui. Heinsius cum Pat., Amb., Thuan., Rott., Boh. priori, et Cauchii libris, quo. Teolius in Vatt. duobus reperit quid, cum aliis duobus et Heinsio legit quo. Allegat Erasmum et Weitzium pro qui: alios fortasse voluit nominare, nam mihi quid Weitzius, et apud Weitzium Erasmus. Rat., Prag. et Gis. ad oram, profuit pro proficit. Sententia eadem est, nihil adversus Dei consilia homines proficere, unum Iesum inter tot funera, e manibus quaerentium eum, eripi. 136. Post hanc stropham nihil aliud huius hymni exstat in codice Marietti. Sed statim sequitur, De opusculis Prudentii, ut in Vat. B. In Vat. B. integer exstat hic hymnus. 137. Sanguis innocentium Christo coaevus erat. S. Hieronymus utitur hoc vocabulo, non Cicero, ut aliqui putarunt qui legerunt coaevus pro coquus. 139. Nurus pro uxoribus Martialis lib. IV, epigr. 75: Atque inter latias gloria prima nurus. Poetae feminas sive sponsas nonnunquam vocant nurus. 143. Put. a secunda manu, quadam pro quondam fugerat. 144. Receptor restitutor, liberator, Eutropius, Tacitus, alii. Historiam hanc lege Exodi cap. II. In Vat. B et Rat. semper legitur Moyses pro Moses. 145. Ald., Gis. in textu, Urb., Vat. Q, Weitz., iusserat. Gifanius ex veteri libro restituit ius erat in collectan. Lucr. verbo iussa: quod arripuit Heinsius cum Put., Amb., et Rotten. Idem notaverat Giselinus ad marginem. Cauchius coniecerat, Cautus statuto iusserat. Alicubi exstat mendose, statum pro statutum. 146. Egm. et Pal., qui pro quo, ut ante qui proficit. 147. Ald. error est absolveret. 148. Cauchius contra auctoritatem codd. corrigit virile. Recte puerile a puero. Tollere est educare. 149. Prag. et Widm., sedula. 153. Moyses sacerdos laxiori significatione, ut ante Helias et David: quanquam Moysem proprie fuisse sacerdotem, communior veriorque est sententia. Sed interdum Prudentio sacerdos dicitur, qui res divinas tractat, disserit, praenuntiat, concinit. Hac ratione poetae sacerdotes Phoebi, philosophi naturae vocantur. Propertius III eleg. 1: Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos. Lactantius cap. 2 lib. V Instit. meminit cuiusdam, qui antistitem se philosophiae profitebatur. Prudentius vocabulum praesulis, quod etiam sacerdotum proprium erat, pro duce accipit. Vide hymni 11 vers. 115, et hymni 5 vers. 83, ubi idem Moyses praesul iustitiae appellatur. Atque hoc sensu nonnulli exponunt verba psalmi XCVIII, 6: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius. Lorinus quinque diversas huius loci explicationes affert, quamvis ipse teneat Moysem vere et proprie fuisse sacerdotem. ] |
| 126 | Quos lucis ipso in limine |
| 127 | Christi insecutor sustulit, |
| 128 | Ceu turbo nascentes rosas |
| 129 | Vos prima Christi victima, |
| 130 | Grex immolatorum tener, |
| 131 | Aram ante ipsam simplices |
| 132 | Palma, et coronis luditis. |
| 133 | Quid proficit tantum nefas? |
| 134 | Quid crimen Herodem iuvat? |
| 135 | Unus tot inter funera |
| 136 | Impune Christus tollitur, |
| 137 | Inter coaevi sanguinis |
| 138 | Fluenta solus integer: |
| 139 | Ferrum, quod orbabat nurus, |
| 140 | Partus fefellit virginis. |
| 141 | Sic stulta Pharaonis mali |
| 142 | Edicta quondam fugerat, |
| 143 | Christi figuram praeferens |
| 144 | Moses, receptor civium. |
| 145 | Cautum, et statutum ius erat, |
| 146 | Quo non liceret matribus, |
| 147 | Cum pondus alvi absolverent, |
| 148 | Puerile pignus tollere. |
| 149 | Mens obstetricis sedulae, |
| 150 | Pie in tyrannum contumax, |
| 151 | Ad spem potentis gloriae |
| 152 | Furata servat parvulum. |
| 153 | Quem mox sacerdotem sibi [ 155. Notatam, descriptam, Vat. A. 158. Per exemplum viri, per figuram Moysis. Vat. A. 159. Dux ille, Moyses, Vat. A. 161. Nos, allegorizat, quid significaverit Moyses, Vat. A. 163. Dux, etc., Christus, diabolo vulnerato, Vat. A. 165. Expiatam, a Moyse, Vat. A. 167. Repurgat, iterum purgat.---Undis, Iordanis, Vat. A. 168. Lucis, ignis, Vat. A. 169. Hic. Moyses contra Amalech, Vat. A. 173. Verior, quam Moyses, Vat. A. 174. Dispendia, pericula 40 annorum, Vat. A. 176. Iugera, terram promissionis, Vat. A. 178. Refluentis, iterum fluentis, iam fluere incipientis.---Alveo, in medio Iordanis, Vat. A. 180. Stemmata, ordines, Vat. A. 181. Ducem, regem, Vat. A. 183. Facta, operata. Vat. A. 184. Pinxerint, finxerint, adumbraverint. Vat. A ] [155. Exodi XXXI et XXXII. 159. Ibid., cap. II. Vat. B, ipse pro ille. 161. Egm., ad, lege at. 165. Exodi XIII et XXXIII. Nota, quod hic est Iesus, cuius figura est Moyses. Poeta figuram, et id quod figura indicatur simul enarrat. Nebrissensis: Hic, sc. Moyses, qui populum per mare Rubrum traiecit: per quod significabatur baptisma Christi, quod in dulcibus Iordanis aquis est postea consecratum. Cellarius id non intellexit: Nebrissensis ad Iordanem refert, per quem populus traductus fuit; at non Iosue, sed Moysis hic facta narrantur. Unde MALIM ad dulcem aquam in Horeb Exod. XVII referri. Cellarius a Teolio corripitur: Haec, inquit, sinistre Cellarius accipiens, interpretem hunc reprehendit, quod contra historiae veritatem dixerit, Moysen per Iordanem traiecisse populum, quod ille nunquam somniavit. Mihi Cellarius non videtur eum errorem Nebrissensi obiecisse: nam Cellarius notam apponit versui 167: Repurgat undis dulcibus, quod de Moyse explicat Cellarius, Nebrissensis de Christo. 170. Ald., Weitz., Heinsius cum vetustioribus suis, nostri pansis. Sic restituerat Gifanius ex veteribus membranis verbo dispansus Ind. Lucr., ut in Psychom., Cornibus oppansis, et praefat. lib. I contra Symmach., Vix panso poterat currere carbaso, et retunsis in Romano pro retusis. 171. Vat. A, sublimem, mendose. 172. Lege Exodi caput XVII, et SS. Patres interpretesque, hanc historiam enarrantes. 173. Iesus est salvator, et hoc ipsum significat Iosue, quocum nunc confert Iesum. Ut enim Iosue in terram promissionis tribus Israelis duxit, sic Iesus genus humanum, a captivitate daemonis liberatum. in patriam coelestem invexit. Christus igitur est verior Iesus, quam Iosue. Iso, Cham., Cellar., Teol. exponunt, Iosue est verior Iesus, seu salvator, quam Moyses. Non placet. Vide not. vers. 165 et 177. 177. Erasmus legit qui ter quaternis, et infra vers. 179, petris, quod ad oram Giselinus annotavit: sed recte procedit sensus sine correctione mss. codicum: fundavit duodecim petras, stemmata apostolorum, per epexegesin Prudentio familiarem, hoc est petras, quae sunt stemmata. Alludit poeta ad cap. III et IV Iosue, ubi narratur, Iordanem conversum fuisse retrorsum, ut iter Israelitis pateret; et Iosue iussisse, duodecim viros singulos e singulis tribubus eligi, qui rursus Iordanem ingressi, ex alveo singuli singulos lapides tollerent, ut ad posterorum memoriam reponerentur, et alios quoque duodecim lapides posuisse Iosue in medio alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis. Duodecim apostolos in his duodecim viris et lapidibus allegorice poeta agnoscit, ut Tertullianus lib. IV contra Marc., cap. 13: Totidem enim apostoli portendebantur . . . . lapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis IESUS VERUS elegit, etc. Cellarius duodecim lapides in ripa Iordanis positos interpretatur. Teolius non videtur alios agnoscere lapides, nisi eos qui in medio Iordanis alveo positi sunt. Iosue loc. cit. et hos poni iussit et alios in loco castrorum. 179. Prag., fecit petras, minus bene. 180. Quid sit stemma, dictum est supra hymno 7, vers. 81. Hic etiam esset locus suspicandi, legendum schemata, hoc est figuras. 181. Vat. B et Rat., Iudaeae, non patitur carmen. 182. Magi non viderunt ducem Iudae in stella, sed stellam, eum indicantem. Vide supra notam vers. 28. Ex ratione quae subiicitur amplius id liquet. Argumentum enim petitur ex factis priscorum ducum Israel, quae, ut multi opinantur, magos non latebant. 183. Egm., perperam, fracta pro facta. 184. In Egm. et Pal., Christo figuram finxerint. Erasmus, Thuan., Noms., Boherianus prior, Gis. ad oram, Teol., Christi figuram finxerint. Ald., Weitz., Gis. in textu, Heins., Vat. B, Sich. et alii, Mar. et alii, pinxerint. In Vat. A, finxerint, supra aliter pinxerint. 185. Vat. B et Prag. contra metri rationem, priscorum pro priorum. In Vat. I, priorum videtur factum ex primorum, quod cum carmine non cohaerebat. Metro etiam adversatur Put., Hic rex prior est iudicum: alioquin poterat id sustineri, ut ante vers. 77, sola magnarum urbium maior Bethlem. Heinsius ex hoc errore existimat, a manu Prudentii fuisse Hic rex priorum est iudicum. At vero cum Heinsius saepissime epexegesin in Prudentio tueatur, non est, cur hanc reiiciat, stabilitam ab Aldo, Weitzio, Giselino cum Vat. A, B, multisque aliis codicibus; nullum enim dissentientem Heinsius protulit. ] |
| 154 | Assumpsit orbis conditor, |
| 155 | Per quem notatam saxeis |
| 156 | Legem tabellis traderet. |
| 157 | Licetne Christum noscere |
| 158 | Tanti per exemplum viri? |
| 159 | Dux ille, caeso Aegyptio, |
| 160 | Absolvit Israel iugo. |
| 161 | At nos, subactos iugiter |
| 162 | Erroris imperio gravi, |
| 163 | Dux noster, hoste saucio, |
| 164 | Mortis tenebris liberat. |
| 165 | Hic expiatam fluctibus |
| 166 | Plebem marino in transitu |
| 167 | Repurgat undis dulcibus, |
| 168 | Lucis columnam praeferens. |
| 169 | Hic praeliante exercitu, |
| 170 | Pansis in altum brachiis, |
| 171 | Sublimis Amalech premit, |
| 172 | Crucis quod instar tunc fuit. |
| 173 | Hic nempe IESUS verior, |
| 174 | Qui longa post dispendia |
| 175 | Victor suis tribulibus |
| 176 | Promissa solvit iugera: |
| 177 | Qui ter quaternas denique |
| 178 | Refluentis amnis alveo |
| 179 | Fundavit, et fixit petras, |
| 180 | Apostolorum stemmata. |
| 181 | Iure ergo se Iudae ducem |
| 182 | Vidisse, testantur magi, |
| 183 | Cum facta priscorum ducum |
| 184 | Christi figuram pinxerint. |
| 185 | Hic rex priorum iudicum, [ 188. Pristini, antiqui templi Iudaeorum, Vat. A. 189. Posteri, filii.---Effrem, id est, Effraim, et interpretatur frugifer, Vat. A. 190. Manasse, Manasse oblivio interpretatur. Significat autem populum gentium, cui dicitur: Obliviscere populum tuum, Vat. A. 193. Degener, ignobilis, degener dicitur, quia non sequitur nobilitatem patrum et parentum, Vat. A. 196. Coxerat, formaverat, Vat. A. 198. Stipitem, lignum, Vat. A. 199. Rasum, etc., tribus modis omnis forma lignorum componitur, radendo, dolando, secando, Vat. A. 202. Iudaea, propter legem.---Roma, propter principatum.---Graecia, propter sapientiam, Vat. A. 206. Perditi, peccatores, Vat. A. 207. Vivi, sani.---Imbecilli, infirmi, Vat. A. ] [186. Vat. B, domus, correctum genus. 187. Cauchius in suis invenerat nostraeque, ipse malebat geminaeque. Nostri et Heinsiani cum editis, dominaeque. 188. Ambr., Rat., Hails., Palat., templi novelli sine et. Caeteri, templi et novelli. Gis. ad marg., templi novelli ac pristini. Ecclesia a Christo fundata templum novellum est, ut supra hymn. 11, vers. 59, dixit novellum saeculum. Templum Salomonis templum est pristinum, templi novelli figura. Templum etiam post captivitatem restitutum nomine templi pristini comprehenditur. 189. Erasmus, Nebr., Gis., Fabr., Ephraim, ut Graeci loquuntur. Heinsius cum vetustioribus suis, et Ald. cum aliis, Effrem, ut sit sinalaepha, inquit Heinsius; potius dialaepha, ut alibi dixi. Egm. scribit Efrem. 190. Heinsius mavult Manassae quam Manasse. Sic etiam Giselinus. Ald., Manasse, nec discrepant nostri; idemque placuit Weitzio cum Widm. et Gold. 191. Ald., Nebr., Gis. in textu, Heins., suspiciunt. Vatt. A et B, Prag., Rat., Weitz. cum Widm. et Gold., suscipiunt. Quod verbum petitum videtur ex cap. I Ioan. vers. 11 et 12: Et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem, etc. 193. Vat. B, qui et; sed correctum quin et. Supra non solum tribum Iuda, sed etiam omnes alias Deum colere asseruit: nunc idem de gentibus confirmat. Degener propago sunt, qui neque a patriarchis ortum ducunt, et ad idolorum cultum se converterunt. 194. Prag., ritum incognitum, minus bene. 195. Ald., Egm., Pal., Hails., Vat. A et Rat., durum, Vat. B, Erasmus, Weit., Gisel. et Heinsius, dirum. 196. Aldus, coxerant. Baal pro quovis idolo ponitur. 197. Fumosa ob antiquitatem, ut fumosae imagines apud Ciceronem. Nam de fabrorum officinis nihil est, quare cogitemus in saxo et stipite. 198. Mendum est Vat. A, stipem. 199. Vatt. A, I et Weitz., sectilem. Numen sectile cum reliquis intelligo; neque sectile refertur ad stipitem, sed ad saxum. Tres, inquit Erasmus, materias refert deorum, lapidem, aes, lignum. Opificium item triplex: metallum raditur lima, saxum secatur, lignum dolatur. 203. Gisel., Persa et Scytha. Alii Persa, Scytha, quia ultima in Persa producitur ob sc. dictionis sequentis. In orthographia variant codices, Scitha, Schita, Scyta, Scytha. Ald., mendose, Scythia; Vatt. A et B, minus bene, Scytae. Urb. Persa et Scythia. 205. Invitat omne hominum genus ad laudandum Deum, scilicet eos quos adversa premit fortuna, et qui prospera utuntur, qui bene valent, qui imbecilli sunt, qui iam mortui. Haec quidem communis est interpretatio. Nihil tamen prohibet, quominus ad mores referas, ut omnes qui bonis moribus, qui perditis sunt, invitentur ad laudes Christo concinendas, sed ita ut nemo posthac mortuus sit, sed omnes ad bonam frugem conversi, vita, quam offert Christus, gaudeant. 208. Canit Ecclesia, Iesum Christum mortem moriendo destruxisse: quo sensu nemo iam mortuus est. In cod. Vat. B post hunc hymnum sequitur: Incipit de opusculis, Patri Deo immolat, per trochaeum, et trimetrum endecasyllabum. In cod. Ratisbonensi, Finit Cathemerinωn Prudentii Clementis. ] |
| 186 | Rexere qui Iacob genus, |
| 187 | Dominaeque rex Ecclesiae, |
| 188 | Templi et novelli, et pristini. |
| 189 | Hunc posteri Ephraim colunt, |
| 190 | Hunc sancta Manasse domus, |
| 191 | Omnesque suscipiunt tribus, |
| 192 | Bis sena fratrum semina. |
| 193 | Quin et propago degener, |
| 194 | Ritum secuta inconditum, |
| 195 | Quaecunque dirum fervidis |
| 196 | Baal caminis coxerat: |
| 197 | Fumosa avorum numina. |
| 198 | Saxum, metallum, stipitem, |
| 199 | Rasum, dolatum, sectile, |
| 200 | In Christi honorem deserit. |
| 201 | Gaudete, quidquid gentium est, |
| 202 | Iudaea, Roma et Graecia, |
| 203 | Aegypte, Thrax, Persa, Scytha: |
| 204 | Rex unus omnes possidet. |
| 205 | Laudate vestrum principem, |
| 206 | Omnes, beati ac perditi, |
| 207 | Vivi, imbecilli ac mortui: |
| 208 | Iam nemo posthac mortuus. |