monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11 > 13 > 14 > 10 > 5 > 3 > 11 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 5 > 10 > 3 > 2 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9
Prudentius, Cathemerinon, VIII. HYMNUS POST IEIUNIUM <<<     >>> X. HYMNUS CIRCA EXSEQUIAS DEFUNCTI

Prudentius, Cathemerinon, IX. HYMNUS OMNI HORA

1 [

1. Puer, Christe.---Plectrum, pro lingua.---Choreis, canticis, I.

2. Melodum, modulabile, I.

3. Pangat, sonet.---Lyra, dicitur a varietate chordarum: lyrin Graece varietas.

4. Rex, David, I.---Sacerdos, David, qui fuit sacerdos, quia ephod vestitus saltavit coram arca Dei Vat. A.

5. Infulatus, veste sacerdotali indutus, Iso.

8. Orbis, ordo angelorum.---Terra, homines, I.

9. Cominus, prope, I.

14. Fossa ponti, maris concavitas, Vat. A.

16. Obnoxia, debitricia, I.

21. Os, faciem, I.

]
[

Inscriptio 9 hymni non eadem est apud omnes. Aldus, ad omnes horas. Vatt. B, I, Rat., Bong., Thuan., omni hora. Oxon., omnibus horis. Rott., hymnus semper canendus. Gis., hymnus omni hora, atque die, et ad marg., de miraculis Christi. Spiegelius, qui in codice Peutingeri invenit omni hora, et in alio exemplari, Ode de gestis et miraculis Christi; in aliis vero exemplaribus, Hymnus ad omnes horas de miraculis Christi, hunc postremum titulum praeposuit uberrimo commentario in hunc hymnum, ad quem perficiendum usus est codice Peutingeri obsoletae, ut ait, vetustatis. Alium titulum: De miraculis Salvatoris nostri. vide proleg. num. 103. Vat. A, Put., Ambr., Weitz. et alii, Hymnus omnis horae, sicut solet dici, homo omnium horarum. Et cum hactenus Prudentius hymnos statis horis canendos scripserit, hunc offert pro qualibet diei hora. Mozarabes hunc hymnum recitant in resurrectione Domini et feriis sequentibus, qui in editione recenti Breviarii Isidoriani exstat pag. 385 et pag. XCIX inter hymnos, stropharum ordine aliquatenus inverso. Variantes lectiones ascribemus, etiam vitiosas, ut possit aliquando emendatior exhiberi. Ioan. Ludovicus Vives eumdem hymnum fere totum inseruit opusculo suo Sacrum diurnum de sudore Christi, sed ex editione aliqua mendosa, quales tunc erant in usu.

1. Giselinus Iacobo Meyero attribuit, quod hunc hymnum, et primum libri Perist. mutata carminis forma restituerit. Erant enim secti in Alcmanios et Euripidios. De qua sectione dixi in Proleg. Aldus integros trochaicos etiam edidit, et in codicibus quibusdam mss. pariter ea forma observatur, quod videtur voluisse Prudentius: nunquam enim post extremas syllabas Alcmanii ita versum conclusit, ut si esset distinctus, sed tanquam integrum versum sine ullo vocalium concursu Alcmanium et Euripidium continuavit. Vide etiam hymn. 1 lib. Perist. Crinitus inter hymnos Prudentii, quos celebrari asserit, recenset hymnum De gestis et miraculis Christi. Fabricius hunc hymnum expositurus inscripsit: Paean de vita et morte Christi, postea vero addidit: Omni hora atque die. Paean est carmen gratulatorium propter partam aliquam victoriam, quod Christo maxime congruit. Nemini fortasse in mentem venerit interpretatio glossae: PUER, Christe. Prudentius more lyricorum poetarum servum vocat, qui plectrum afferat. Fabricius ait respexisse ad consuetudinem antiquorum, ut pueri lyra canerent, aut puero cithara ludente, alii canerent; quod constat ex Athenaeo. Puer antiquis est servus, sive famulus, fere ut nunc, Italico et Hispanico idiomate, ii qui serviunt giovine et mozo appellantur. Horatius, lib. I, oda 38: Persicos odi, puer, apparatus; et lib. I, serm. 10: I, puer, atque meo citus haec subscribe libello. Propertius, lib. III, eleg. 19: I puer, et citus haec aliqua propone columna. Ex iure civili haec ipsa significatio colligitur. In sacris quoque litteris idem mos observatur. Contra puto, a senioribus Italice et Hispanice signori et senores appellari, qui domini sunt. Cum enim olim senior e domo aut familia dominus rerum esset, et antonomastice senior vocaretur, fluxit inde ea vox ad eos omnes qui facultatibus essent praediti. Ita divitiae naturam susque deque vertunt, efficiuntque ut et senes puerorum vocabulo notentur, et pueri seniorum nomine gaudeant. In nonnullis vulg. perperam fidibus pro fidelibus. Chorei sive trochei sunt pedes huius carminis proprii, aut cantica his pedibus insignita. Chorei autem fideles vocantur, ut Fortunatus, sive quivis alius auctor hymni Vexilla regis prodeunt, dixit: David fideli carmine, et Prudentius hymno 7, fideli proditum volumine, et infra vers. 26, fideles pag nae.

2. Alex., melodios, forte melodon. Vat. A, ac pro et. Etymon vocis lyra deprompsit Iso ex Isidoro, lib. III, cap. 22: Lyra dicta ἀπὸ τοῦ λυρεῖν a varietate vocum, quod diversos sonos efficiat. Credunt aliqui, lyram Graece et Latine dictam ab aspera illa soni exilitate lyr., lyr. Vide I. C. Scaligerum lib. I Poet.

4. Sacerdos iste a nonnullis creditur esse Melchi sedech: quod ignorent, poetam id nominis prophetis dedisse, ut hymno 7, vers. 27, vetus sacerdos de Helia.

5. Infulatus dicitur David, vel quia ephod lineo accinctus saltavit ante arcam Domini, vel quia rex erat, et infula est fascia in modum diadematis. Infulam pulchre describit Lucretius lib. I: Cui simul infula virgineos circumdata comptus Ex utraque pari malarum parte profusa est. Vatt. A, B, Q, legunt corde pro chorda. Gold. et elidit.

6. Rot., Brev. Moz., fluentem.

7. Aliqui mendose, nos etiam.

8. Alex. Vat. B, Ald., Weit., Testis est orbis, quod mollius est, quam Testis orbis est, quod tenent Vatt. I, O, P, Gis., Heins., Teol. et alii. Vat. A, Testis orbis terrae, nec ipsa. Resistit metrum. Hails. et Vat. Q simili errore, Testis est orbis, terra nec ipsa.

10. Heinsio concinnius videtur, magisque ex Prudentii stylo fusus cum Amb., quamvis caeteri quos viderit habeant natus cum Ald., Weitz., Gis., nostris omnibus. Cl. Teolius agnoscit, veriorem lectionem esse natus, et retinet fusus. Revocarem, inquit, NATUS. Sed nihil ad sensum. Maiori libertate uti debuit. Nam sive idem sit sensus, sive secus, excudendum est quod probabilius est ab auctore scriptum. Spiegelius in codice Cunradi Peutingeri alioque, sed minus fideli, reperit fusus; ipse tamen Aldum, et Daventriensem editionem secutus est ob auctoritatem ecclesiastici usus. Alex. quoque et Hymnarium Thomasii legunt natus, cum Urb., Vatt. I, O, P, Q. In codice Veliterno, de quo num. 212 proleg., sunt versus Fortunati in laude chrismatis, quod praeter alios P. Michael Angelus Luchius Benedictinus notavit in nova editione Fortunati. Is in eo hymno hemistichium Prudentii transcripsit: Corde natus ex parentis, alvum implens virginis. Vide num. 43 proleg. de alio hymno, Corde natus ex parentis. Poeta exprimit locum psalmi CIX, 3: Ex utero ante luciferum genui te.

11. Vat. B, A, et ω cognominatur, supra cognominatus. Alii Alpha et ω. Weitz., Gis. et nonnulli codd. recentiores, cognominatur. Vat. I, A, et ω cognominatur. Apocal. cap. XXI, 6: Ego sum α et ω, initium et finis. Quare non est necesse addere omega, ut plerique faciunt. Magnus fuit harum litterarum usus inter veteres Christianos. S. Paulinus natali 11 crucem describit cum litteris α et ω utrinque locatis, vers. 645; Alpha crucem circumstat, et ω . . . . . Alpha itidem mihi Christus, et ω. Confer hymnum de nominibus Christi, quem ex laudato Veliterno codice edidi num. 212 proleg. Reperiuntur nummi imperatorum cum α et ω inscripti. Constantinopoli duae columnae exstabant, et in earum basibus clypei cum his notis α ω. Sepulcris Christianorum passim insculptae eaedem notae. Vide monumentum vetustum sanctorum septem Dormientium, et commentarium Victorii, qui illud huiusmodi ornatu insignivit. Earum litterarum occasione Marcus et Colobarsus haeresin suam in alphabeto Graeco fundarunt, ut refert Tertullianus lib. Praescriptionum, cap. 50. Confer Rosweidum in notis ad Paulinum praeter Gretzerum, et Lipsium de Cruce, Bosium, Aringhum, aliosque antiquitatum Christianarum scriptores.

12. Virgilius lib. IV Georg. vers. 392: Novit namque omnia vates, Quae sunt, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.

13. Genes. cap. I, 3: Dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux. Et ita in reliquis. Psal. XXXII, 9: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Suspicantur aliqui, Pythagoram suum Ipse dixit ab Aegyptiorum vatibus didicisse: qui loquendi modus apud prophetas frequens est.

14. Fossa ponti pro mari parum decenter dictum videatur. Alii stagna profundi non dubitarunt dicere. Spiegelius trinam rerum machinam accipit pro triplici principio secundum opinionem Peripateticorum, qui existimant tria esse rerum principia, materiam, formam et privationem. Nugae. Poeta tres orbis partes, quas enumeravit, intelligit, coelum, terram, mare. Imitatus eum est Fortunatus: Quem terra, pontus, aethera (nunc legimus in Officio ecclesiastico sidera) Colunt, adorant, praedicant, Trinam regentem machinam Claustrum Mariae baiulat. Respexit Prudentius ad psal. CXLV, 6: Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.

16. Usus est voce Apostoli, cum ait corporis formam. At ne quis ad inanem speciem corporis detorqueret, addidit membra morti obnoxia.

17. Alex. et nostri cum Aldo, item vetustiores Heinsiani, Weitz., Gis. et alii, primoplasti. Quod non est alienum a consuetudine veterum Christianorum; ut ex duabus vocibus, altera Graeca, altera Latina, unam formarent. Hibridas huiusmodi voces Graeco-latinas appellant. Alii hybridas, aut ibridas scribunt. Eas etiam a profanis scriptoribus usurpatas ex Quintiliano aliisque constat. Siculos sermone quodam aiunt esse usos, qui quasi cinnus ex Latino et Graeco mixtus esset. Rot., Torrentiani duo, Fabricius et Spiegelius habent protoplasti, quod Nebrissae arridebat, praesertim vero Iacobo Meyero. Brev. Moz., primo plausti male.

18. Ald., Weitz., Spiegelius, Gis. et alii, quam, id est gentem. Vat. B. Rat., Prag., Fabr., Egm., Bong., Put., Thuan., Ambr., Alex., quem, id est primoplastum.

19. Hails., Prag., partus ille.

22. Ald., psallant te omnes angeli. Vatt. A, B, I, O, P, Q, Urb., Brev. Moz., Rat., Weitz., Gis., Psallant omnes angeli. Meyerus cum hanc lectionem metro obversari vidisset, reposuit, Psallat omnis angelus, quod secutus est Fabr., et Spiegelius ex codicibus non depravatis. Placet psallite omnes angeli cum Alex., Ambr., Put., Thuan. et uno Torrentiano. Nonnulli putant, ad usum ecclesiasticum factum fuisse psallant omnes angeli. Verum in hymnario Thomasii est psallite omnes angeli.

]
Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus
2 Dulce carmen, et melodum, gesta Christi insignia.
3 Hunc camoena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
4 Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
5 Infulatus concinebat voce, chorda, et tympano,
6 Spiritum coelo influentem per medullas hauriens
7 Facta nos, et iam probata pangimus miracula,
8 Testis est orbis, nec ipsa terra, quod vidit, negat,
9 Cominus Deum docendis proditum mortalibus.
10 Corde natus ex parentis ante mundi exordium,
11 Alpha, et Ω cognominatus: ipse fons et clausula
12 Omnium, quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.
13 Ipse iussit, et creata dixit ipse et facta sunt,
14 Terra, coelum, fossa ponti, trina rerum machina,
15 Quaeque in his vigent sub alto solis, et lunae globo.
16 Corporis formam caduci, membra morti obnoxia
17 Induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
18 Merserat quem lex profundo noxialis tartaro.
19 O beatus ortus ille, virgo cum puerpera
20 Edidit nostram salutem, feta sancto Spiritu,
21 Et puer redemptor orbis os sacratum protulit.
22 Psallat altitudo coeli, psallite omnes angeli:
23 Quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei: [

28. Cantharis, vasis, hydriis, I.

30. Rex, Architriclinus, regem architriclinum dicit. Architriclinus enim princeps lectorum. CLINE Graece lectus. Antiqui enim tres lectos habebant, unum domino, secundum dominae, tertium hospiti. Regem vocat dominum domus, vel sacerdotem, qui ad benedicendas nuptias venerat.---Sapore tinctis, saporatis, coloratis, mutatis, Iso.

32. Ratum, firmum, Iso.

33. Piamina, medicamina, piacula, mundamina, Iso.

35. Nectare, sputo, saliva, I.

36. Orbibus, oculis: orbes vocamus oculos propter rotunditatem; hinc et orbem dicimus ob rotunditatem, I.

38. Vexet, moveat, I.

39. Obsecundat, obtemperat.---Mitis, mitefacta, I.

40. Extimum, extremitatem, I.

]
[

24. Brev. Moz. ita distinguit et legit: Nulla linguarum silescat vox, sed omnis consonet.

25. Spiegelius vates vult esse sibyllas. Haud liquere puto. Nostri, Aldus, Weitz., Gis. concinebant, In Torrentianis duobus praecinebant; in Rottend., praecinebat; in Thuan., Vat. I a prima manu, concinebat. Si praecinebat aut concinebat amplecti velis, intellige Davidem, quem antea laudavit. Brev. Moz., concinebant, et in textu quam, ad oram quem.

27. Unus Tor., collaudent Deum.

28. Incipit narrare Christi miracula ex evangelica historia. Iesus aquam in vinum convertit Ioan. cap. II. Hoc miraculum saepius in sarcophagis Christianorum veterum insculpebatur cum aliis resurrectionem corporum indicantibus. Lupius tomo I, dissert. 2, coniicit, cadum vini in sepulcris Christianis interdum expressum significare corpus, aliquando uniendum animae, cuius figura sit vinum.

29. Thuan., Nuntias vinum, minister, esse promptum ex hydria. Ambr., sumptum pro promptum. Vini minister, et vini ministerium S. Ambrosius dixit lib. I Offic., cap. 29 et cap. 6 de Iosepho.

30. Libenter legerem colore tinctis poculis, nisi omnes mss. obsisterent. Evangelii etiam locus saporem exprimit: Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, etc. Sedulius utrumque coniunxit colorem et saporem vini. De rege convivii Horatius oda 4, lib. I: Nec REGNA vini sortiere talis, ubi intelligit convivium, collatis symbolis celebratum. Ausonius in Ephemeride, et loco convivii: Quinque advocavi: sex enim convivium Cum rege iustum: si super, convicium est. Rex convivii est, ut quidam volunt, qui praebet convivium; vel, ut putant nonnulli, oeconomus convivii, aut etiam sacerdos qui convivio Iudaeorum praeesset. Universe rex vocatur interdum rei cuiusque dominus, ut apud Virg. ecloga 1, mea regna. S. Paulinus Nat. 6 de Homine rustico: Oblatumque sibi mox ipso in limine regem Cognoscunt hilares (boves). Cicero de Oratore pag. 11: Nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem, intelligit Tusculanum Crassi. Hoc Christi miraculum et alia, quae sequuntur, carminibus celebrant auctor sub Claudiani nomine de Miraculis Christi, Iuvencus, Sedulius et alii.

31. Matth. cap. VIII leprosum curat Iesus et ad sacerdotes mittit. In editione Parmensi errorem typographi puto membra mortis. Corrige morbis.

33. Giselinus ad oram ulcerum pro vulnerum. Loc. cit. Matth. vers. 4: Ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Haec sunt piamina. Emenda Brev. Moz., ubi est repugnans.

34. Ioan. cap. IX Iesus caeco a nativitate visum restituit. Perennes tenebrae sunt ipsa caecitas a nativitate, sive a primo ortu. Elmenhorstius, in Arnobium pag. 72 edit. Hamburg. 1610, hos versus laudat ad Arnobii verba Oculorum orbiculos mobiles, et exemplis plurium poetarum orbes oculorum dici confirmat.

35. Apoth. vers. 675, illevit caecos oculos et lumina limo Reddidit. Vide alia ibid. de Christi miraculis, et in Dittochaeo. Brev. Moz., odoris, lege et oris.

36. Ovidius I Metam., luminis orbis, de oculo. Intelligi possunt foramina, intra quae latent oculi, ut hymno 2 Peristephanωn vers. 146: Orbes cavatos praeferens. Corrige in Brev. Moz., ac medulla, et lege hac medela.

37. In Hails. et Brev. Moz. error est increpans. Spiegelius suspicatur, Prudentium legisse apud Matth. cap. VIII: Tunc surgens increpavit ventis, quod primitus fuisse scriptum Erasmus, annotans hunc Matthaei locum, opinatur. Certe ex Prudentio, inanis est, quae ducitur coniectura, nam is potius Lucae verba expressit cap. VIII, 24: At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas. Prudentius verbo S. Matth. utitur Apoth. vers. 650: Video luctantia magnis Aequora turbinibus tranquillo marmore tendi Imperio Christi.

38. Fabr. et Hails., verrat. Caeteri, vertat, quod Heinsio unice probatur. Vat. A, summo, et pro diversa scriptura fundo. Vat. B, fundo, ad marg. summum, quod non omnino displicet. Communior et verior lectio est fundo ab imo. In Vat. A deerat et post vexet, quod recte additum aliena, ut videtur manu. Deerat etiam et in Vat. P. Quae sit vis huius verbi vexo, docent Asconius Pedianus, Probus, Gellius et Macrobius adversus Anncum Cornutum, qui in Virgilio notaverat, Dulichias vexasse rates, quasi levi verbo usus fuisset ad tantam calamitatem describendam.

39. Mendum in Brev. Moz., ille iussit obsecundans.

40. Mulierem a sanguinis profluvio liberat Iesus Matth. IX, 20; Marc. V, 25; Luc. VIII, 44. Extimum pro extremitate Latine et eleganter dicitur. Loco quinto spondaeum admissum in furtim dixi Proleg. num. 229. Georgius Remus in notis ad hunc hymnum, ait, legem pedariam in voce furtim ultimam corripere, ut in illo Ovidiano Circumeuntis oves. Sed quis non illico persentiat disparem rationem? nam post circum sequitur vocalis apud Ovidium, in Prudentio consonans post furtim. Idem Remus suspicatur legendum forte.

]
24 Nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
25 Ecce, quem vates vetustis concinebant saeculis,
26 Quem prophetarum fideles paginae spoponderant,
27 Emicat promissus olim: cuncta collaudent eum.
28 Cantharis infusa lympha fit Falernum nobile,
29 Nuntiat vinum minister promptum ex hydria.
30 Ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis.
31 Membra morbis ulcerosa, viscerum putredines,
32 Mando, ut abluantur, inquit; fit ratum, quod iusserat,
33 Turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
34 Tu perennibus tenebris iam sepulta lumina
35 Illinis limo salubri, sacri et oris nectare:
36 Mox apertis hac medela lux reducta est orbibus.
37 Increpas ventum furentem, quod procellis tristibus
38 Vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
39 Ille iussis obsecundat, mitis unda sternitur,
40 Extimum vestis sacratae furtim mulier attigit: [

43. Ephebum, iuvenem, I.

51. Fatiscit, deficit, affatim hiscit, I.

52. Frendere, frender est membranula quae dividit superiora et inferiora ventris; qui illam vitiatam habuerit, frenesim patitur; ille autem freneticus efficitur, Vat. A.

53. Impos, impotens.---Efferatis, ferinis, I.

56. Corripit, detinet et arripit, sc. diabolus, I.

57. Lymphaticum, furens, I.

58. Ferte, dicit Deus.---Qualis, cophinis, corbibus, I.---Qualus, i. e. sporta.---Ter quaternus, i. e. duodecim corbes. Vat. A.

]
[

42. In Daven. edit., perpetim, non ita bene ac perpeti. In Brev. Moz. apposite, rivus cruoris cum perpetim: quod ibidem versu superiori legitur hora pro ora ex veteri scribendi modo provenit. In versu vero sequenti male iuventus raptum abevum.

43. Filium unicum viduae defunctum ad vitam Dominus Iesus revocavit Lucae cap. VII et seqq.

44. Pro quem aliquis quam, male. Orba, ut in Romano vers. 690, Infantis orba. Alibi orbare, Cath. 12, vers. 139.

45. Vera lectio matri et astans. Rat., mater et stans, Aldus, matri, et stans redditur. In Brev. Moz. mendum. retitur.

47. Lazarus defunctus suscitatur Ioan. XI. Male aliqui legerant et sepulcro. Mendose Brev. Moz. iubet viere.

49. Matth. XIV. Iesus ambulat super mare. Vide etiam Apoth. vers. 654 et seqq.

52. Marci V, 2 et seqq. de spiritu immundo, qui domicilium in monumentis habebat. Quaeritur an daemones loca immunda frequentare gaudeant. Vide Raynaudum, tom. V, pag. 55, qui ex Cassiano, Cyrillo et Procopio refert, daemones delectari horrendis solitudinibus locisque aridis et inaquosis. Causas ex aliis inquirit Ribera in cap. XVIII Apocal. ad vers. 1. Sacra Scriptura innuit, eos gaudere locis humentibus et paludosis. Haec omnia mystice intelligas, velim. Nonnulli putant, daemoniacos olim solitos in sepulcris habitare, ut homines in errorem Platonicorum a daemone inducerentur, quod scilicet mortuorum animae in daemonas convertuntur. Erant autem vetera illa sepulcra cavernae nostris cellis vinariis similes. Ald. et alii nonnulli legunt bustiali. Brev. Moz., bustualis.

53. Spiegelius, lege carminis vetante, scribit et explicat inops pro impos. Chamillardus etiam legit inops, sive, mendo typographico, sive Spiegelium transcripsit. Brev. Moz. in textu, percitis.

55. Pergit poeta enarrare miraculum de quo in superiori stropha; cum scilicet legio daemonum, ex energumeno in porcos immissa, in mare se praecipitem dedit. In Put. legitur milliformis, quod Teolius invenit in duobus Vatt., ut multiformis, et apud Prudentium vers. 295 Apoth., caniformis, Alii habent mille formis, aut milleformis, haud inepte. Urb., Alex. et Vat. I, milleformis. Vatt. O, P, Q, mille formis, quod habet etiam Brev. Moz.; in quo versu sequenti greges subilli in textu, ad oram gregis suilli.

57. Weitz., Gis., Vatt. B, I, Prag., Sich., fit. Vatt. O, P, Ald., Oxon., Alt., Rottendor., ut. Brev. Moz., Vatt. A, Q, Put., Thuan. et Noms., et, quod secutus est Heinsius. Spiegelius in cod. Peutingeri invenit fit. Pecus lymphaticum idem ac lymphatum, sive furore percitum, ac proprie ex Festo de iis dicitur qui e conspectu aquae insaniunt. Cellarius pecus lymphaticum simpliciter interpretatur pisces. Poeta exprimere voluit verba Matthaei VIII, 32: Et ecce cum impetu abiit totus grex per praeceps in mare. Confer. vers. 144 Dittochaei.

58. Magna est codicum discrepantia, in his tribus versibus ordinandis. Secuti sumus Vatt. B, I, Put., Ambr., Thuan., Isonem, Gold., Hailsb., Egm., Spiegel., Sich., Urb., Alex. a prima manu, Ald.; nisi quod Aldus legit Fertque qualis ter quaternis, et Sich. Fert qualis. Egm., Fert aequalis, aperto mendo, quale in Hailsb., Ferta qualis. Alex., Fertque qualus ter quaternus, tum Affatim, tertio Quinque, Weitz., Widm. et Bong., Ferte qualis Quinque panibus Affatim. Prag., Fertque qualus Quinque panibus Affatim. Giselinus, quem, ut ait Heinsius, membranae maiori ex parte sequuntur, ita ordinat cum suo ms. et editione Daventriensi, Quinque Affatim Fertque qualus ter quaternus. Becmanus, in Manuductione ad ling. Lat., cap. 6, ex suo ms. sic disponit: Quinque Affatim Ferte qualis ter quaternis, et in ms. corrigit Fert aequalis, et legit Ferte qualis. Ita etiam Alex. a secunda manu, Vat. Q, O et P; sed in O tertius versus mendosus, Ferturque casus ter quaternis; in P, Ferte qualus ter quaternus. Brev. Moz. consonat Giselino, sed in tertio versu, Fert equalis ter quaternis, ubi legendum Ferte qualis. Fabricius contendit legendum Fert ter in qualis quaternis ex antiquis codd. In primo quidem versu legi non debet fertque, nam superflua esset haec coniunctio. Aliunde, forte videtur ex Evangelio petitum, ubi factum narratur Ioannis VI, 12: COLLIGITE quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Cum autem id dixerit Iesus, ut impleti sunt discumbentes, ordo postulare videtur ut prius ponatur versus Quinque, secundo Affatim, tertio Ferte. Sed poeta rei gestae ordinem servare non tenetur. Teolius ex duobus Vatt. hanc praefert dispositionem versuum: Quinque panibus peresis, et gemellis piscibus, Fertque qualus ter quaternus ferculorum fragmina: Affatim. Sed non video quem sensum reddat coniunctio que in fertque

]
41 Protinus salus secuta est, ora pallor deserit,
42 Sistitur rivus, cruore qui fluebat perpeti.
43 Exitu dulcis iuventae raptum ephebum viderat:
44 Orba quem mater supremis funerabat fletibus.
45 Surge, dixit. Ille surgit, matri et astans redditur.
46 Sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum
47 Lazarum iubet vigere, reddito spiramine:
48 Fetidum iecur reductus rursus intrat halitus.
49 Ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum:
50 Mobilis liquor profundi pendulam praestat viam,
51 Nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
52 Suetus antro bustuali sub catenis frendere,
53 Mentis impos efferatis percitus furoribus
54 Prosilit, ruitque supplex, Christum adesse ut senserat.
55 Pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum,
56 Corripit gregis suilli sordida spurcamina,
57 Seque nigris mergit undis, fit pecus lymphaticum.
58 Ferte qualis ter quaternis ferculorum fragmina, [

59. Referta, satiata, I.

63. Lacunam, foveam, fossam, I.

64. Meatus, transitus, I.

68. Veterna, morbosa vel antiqua, I.

71. Intrat, Christus, I.

74. Obiice, vecte, I.

76. Fulva, lucida, I.

78. Squalentis, nigrantis, I.

79. Lugubri, flebili, lacrymabili.---Ferrugine, nigredine, I.

]
[

59. Ambr., Alt., Noms., Davent. edit., refecta, plerique melius referta. Chamil., Cell., Teol. tenent refecta. Poeta videtur voluisse referta, ut in Apoth. de eodem miraculo, saturata . . . crudus conviva resudat Congeriem ventris. Aldus, accumbentum pro accubantum; Put., et Oxon., adcubentum, mendose. Nisi legas accumbentum, admisso spondaeo quinta sede, ut vers. 40.

61. Ambr., et perennis, minus bene. Ioan. VI, 56; Caro mea vere est cibus; et ibid., 51: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Et rursus vers. 59: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Ex eodem capite, ubi miraculum est narratum, haec pulcherrima apostrophe est desumpta, quamvis non illico ea verba a S. Ioanne referantur.

63. Brev. Moz., lacuna, male.

65. Put., Oxon., Noms. et Vat. A pro diversa scriptura clausa. Magis probo crassa cum reliquis, etiam Brev. Moz., ubi mendose grassa: nam clausus vers. proxime praecedenti legitur, et congruentius dicitur crassa auditus obstacula, quam clausa. Historiam habes cap. VII Marci vers. 32.

66. Brev. Moz., susurris praevius.

67. Cap. XV Matth. vers. 30 et 31.

68. Veternus est inveteratus a vetus. De otio, pigritia et somno nimio solet dici. Fortasse legendum erit veterno vinxerint silentia. Sed concinnum est veternus adiective, quamvis magis in usu sit substantive. Brev. Moz., male, lingua vatur.

69. Hails., Brev. Moz. Wid.. supra, et Gold. supra, orbem pro urbem.

70. Prag., non male, Quin et, ipsi ne salutis inferi expertes forent, Tartara benignus intrat.

71. Prag., tartara. Alii tartarum, quod carmini magis convenit. Christum ad inferos vere descendisse negarunt aliqui haeretici, quorum discrepantes opiniones exponunt et refellunt Bellarminus tom. I et Petavius tom. IV, part. II, qui hos Prudentii versus laudant. Christi animam ad omnia inferni loca descendisse probabile est. Brev. Moz., facta pro quo recte fracta coniecit editor. Ibid. vers. seq. male in textu refulsis pro revulsis.

72. Ald., Egm., Oxon., Noms., Alt., Rottend., indissolubilis, quod tenent etiam Vatt. A, B, O, P, Alex., Urb., et mihi nonnihil placet. Opinor, Prudentium spondaeum quinta sede aliquando admisisse, ut rotatiles trochaeos aliquantulum graviores redderet. Vide vers. 59 et 40. In Vat. I, dissolubilis, quod habent alii, et retineo, quia recte procedit sensus et metrum. Cardo dissolubilis quasi dissolutus, ut supra fracta ianua, et infra dissolutis vinculis.

73. Vide hymn. 3, vers. 199 et notam. Tassus in Hierusalem liberata carm. VII, stropha 46, simili phrasi utitur: Che quel serraglio è con mirabil uso Sempre all'entrar aperto, a l'uscir chiuso. Brev. Moz., mendose, ac revertentes.

74. Aldus ediderat obice retrorsum repulso, correxit postea obice retrorsum pulso. Utrumque male. Put., Torrentius, Vat. A. obice extrorsum repulso. Prag., Rat., Torrentiani duo, Spiegel. cum Peuting., Sich., Vatt. B, I, O, P, Q, obiice extrorsum recluso, quod forte voluit Brev. Moz. obiice extorsus recluso. Teolius Puteanum Heinsii secutus est contra quinque Vatt. aliosque, et scripsit obice extrorsum repulso. Alex., Thuan., obiice extrorsum reclusa, quod sustineri potest, nam obex feminino genere in membranis optimorum auctorum occurrit, et saepe apud Alcimum Avitum. In Alex. tamen ad marg. est repulso. Oxonius audiendus non est obiice extrorsum excluso. Ut vocalis prima producatur, scribi solet obiice. In Urb., introrsum.

75. Brev. Moz. correctione indiget lege vestra, et limen atrum. Weitz., porta reddit mortuos lege versa, et limen. Heins., mortuos: lege versa, limen. Cell. et Teol., mortuos: lege versa et limen.

76. Prag., antrum. Heinsius putat legendum furva, ut ad antra referatur. Sed non male luce fulva, hoc est rutila. Sic aurum fulvum, sidera fulva, iaspis fulva in praestantissimis poetis.

78. Brev. Moz., male, polluerunt. Recte ad oram, palluerunt.

79. Tertio loco fortasse posuit spondaeum pro trochaeo, nisi malis, corripuisse primam vocalem in lugubri. Ald., Vat. B et plerique, sordidus. Vat. A, sordibus, addito supra d. Invenio alicubi notatum, Sichardum restituisse sordibus. At verior est lectio sordidus, ut infra moerens. Prudentius tenebras in passione Domini factas enarrat, Virgilium imitatus I Georgicωn in fine. Eodem fere modo Iuvencus, et Sedulius in hoc argumento sunt versati. An verus solis defectus fuerit, a nonnullis in quaestionem vocatum est. Spiegelius putat, Prudentium non agnovisse verum deliquium solis, sed reipsa asserere, solem refugisse, et coelum reliquisse; et eadem ratione locutos esse Iuvencum et Sedulium, necnon S. Hieronymum, ut impleretur prophetia: Occumbet sol meridie, et contenebrabitur super terram in die lux. Addit Spiegelius, tenebras solum factas fuisse super omnem terram Iudaeam, ac multa in eiusmodi sententiam disserit. Augustinus Calmet tom. VII dissertationem edidit de Tenebris in obitu Christi, erudite inquirit in causas, effectus, durationem et amplitudinem huius celebratissimi prodigii, allatis etiam testimoniis scriptorum gentilium, Phlegontis et Thalli. Triplex proponi solet ratio huius phaenomeni explicandi: prima, solem radios in se suos, lumenque recepisse; secunda, quae communior nunc est, interiectu lunae radios solis prohibitos, ne terram collustrarent, ut in eclipsibus accidit; tertia, quae commodior et facilior Calmeto visa est, praesertim si universae terrae nomine Iudaea tantum designetur, radios solis nubis alicuius densae obiectu fuisse prohibitos. Equidem nihil causae esse video, cur hoc loco universae terrae nomen ad solam Iudaeam referatur. Prudentius quidem clare innuit, totum mundum horruisse noctis aeternae chaos. Videtur imitatus verba Hilarii de Trinitate lib. III, cap. 11: Sol non occidit, sed refugit. Quid refugisse dico? Non receptus in nubem est, sed de cursu operis defecit. Tam Prudentius quam Hilarius ad primam illam rationem explicandi miraculi alludere videntur.

]
59 Affatim referta iam sunt accubantum millia,
60 Quinque panibus peresis, et gemellis piscibus.
61 Tu cibus, panisque noster, tu perennis suavitas:
62 Nescit esurire in aevum, qui tuam sumit dapem,
63 Nec lacunam ventris implet, sed fovet vitalia.
64 Clausus aurium meatus, et sonorum nescius,
65 Purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula,
66 Vocibus capax fruendis, ac susurris pervius.
67 Omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur,
68 Lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia,
69 Gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
70 Quin et ipsum, ne salutis inferi expertes forent,
71 Tartarum benignus intrat, fracta cedit ianua,
72 Vectibus cadit revulsis cardo dissolubilis.
73 Illa prompta ad irruentes, ad revertentes tenax,
74 Obiice extrorsum recluso porta reddit mortuos,
75 Lege versa limen atrum iam recalcandum patet.
76 Sed Deus dum luce fulva mortis antra illuminat,
77 Dum stupentibus tenebris candidum praestat diem,
78 Tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.
79 Sol refugit, et lugubri sordidus ferrugine [

81. Chaos, tenebras. Chaos et melos neutri gener. numer. singul. Iso.

]
[

81. Brev. Moz., horruisse mundum.

82. Ald., solve lingua; Alex., Brev. Moz., Vatt. A, B, I, O, Rat., sonora, quod etiam in Put. et aliis compluribus invenit Heinsius; in Ox. vero Solve mens voce sonora. Ex quo suspicatur Solve voce mens sonora, solve linguam mobilem. Weit., Solve vocem mens sonora, solve linguam mobilem. Gis., Urb. aliosque secuti sumus; sed fortasse magis ex fide mss. erit, Solve vocem, mens, sonora solve lingua, mobilem, ut sonora lingua sit in ablativo, et mobilem referatur ad vocem. Possumus etiam coniicere Solve vocem mens sonoram, solve lingua mobili, aut Solve vocem mens sonoram, solve lingua mobilis. Vat. Q, Solve mens voce sonora, eodem mendo quo Oxoniensis.

83. Hunc Prudentii locum viderat Fortunatus, qui cecinit, Pange lingua gloriosi praelium certaminis, quod nunc dicimus, Pange lingua gloriosi lauream certaminis. Vox passio paucis profanis cognita, ab ecclesiasticis vulgo adhibita, exstat etiam in cod. Theod.

84. Crucis vexillum refulget notatis frontibus, quia in sacramento confirmationis frontes cruce notantur. Vide hymnum 6, vers. 128. Gifanius Collectan. in Lucret. verbo PANGO ait, Prudentium nove dixisse pangere pro canere; nam pangere proprie est scribere, cerae figere. Fortunatus, ut versu superiori vidimus, eadem significatione protulit Pange lingua. Equidem in antiquioribus eam significationem non invenio, neque celeberrimi lexicographi quidquam ea de re notant.

85. Ita legit Ald., Urb., Vatt. A, B, P, Q, Put., Oxon., Noms., Rottend., Gis., quod mihi placet. Vocat caedem stupendam punctionem militis, qua utrumque latus est perforatum, ut poeta existimat. Alex., Torrentiani duo, caede in stupenda, ubi superfluum est in. Etenim e in caede producitur ob st dictionis sequentis. Rat., Prag., Gisel. ad marg., Sich., Weitz., Vat. I, caedis stupendae, quod Heinsius improbat. Brev. Moz. nobiscum facit, nisi quod in textu mendose miracula habet. In Hailsb. est rasura quae indicat fuisse caede stupenda. In schedis Ambrosianis, O novum caedes stupenda vulneris miraculum, ut per epexegesin caedes stupenda et vulneris miraculum dicantur. Quod sane nescio, cur tantopere recentioribus placuerit: non enim caedes stupenda est miraculum novum vulneris; sed novum miraculum vulneris, inflicti caede, seu punctione stupenda, est, quod sanguis et aqua fluxerit, hinc sanguis, inde aqua, ut ex versu sequenti manifestius redditur. Teolius Ambrosianum Heinsii expressit, et vetustiores Vatt. pro eadem scriptura laudat. Vellem, eos distinctius nominasset. Caeteri interpretes novitatem peculiarem miraculi non adverterunt. Primus Chamillardus notavit, Prudentium aperte velle utrumque latus fuisse perforatum, et discrepare ab evangelistis, qui militem uno tantum lanceae ictu latus Domini aperuisse scribunt. At Prudentii mentem non est assecutus: neque enim is asserit, duplici ictu utrumque latus fuisse apertum, et potuit fieri, ut uno ictu utrumque perforaretur, quod evangelistae non negant; ut omittam, expressum non esse in Evangelio, fuisse unum tantum lanceae ictum. Cornelius a Lapide, qui Chamillardo peritius sacram paginam interpretari noverat, nostri poetae opinionem amplexus est. Prudentius iterum ac tertio suam hanc sententiam inculcat hymn. 7 Perist., Dittoch. tetrasticho 42. Raynaudus tom. Philolog. pag. 103 ait, Prudentium exponi posse de perfossione unius lateris adeo profunda, ut ad cor atque adeo etiam aliquatenus ad sinistrum latus pervaserit, quamvis extrinsecus non nisi unum latus fuerit perfossum. Gretzerus lib. I de Cruce, cap. 35, dubitat an Prudentius tenuerit eam sententiam, quod miles lanceam transadigens, latus utrumque confoderit, sicut moris est apud Iapones. Sed verius putat, Prudentium altitudinem vulneris indicasse, nimirum tam alte dextro lateri lanceam intortam fuisse, ut et in sinistrum pertigerit, adeoque cor, quod in sinistro est, vulnerarit, et sic utrumque latus fuisse aliquo modo vulneratum, non tamen omnino traiecta lancea. Caeterum neque Gretzerus neque Raynaudus sententiam Prudentii expendunt, qua parte ait, hinc cruorem, inde aquam fluxisse. In sermone de passione Christi inter opera S. Cypriani similis est opinio: De latere tuo fons egreditur . . . divisis limitibus aqua, et sanguis emanant. Cornelius a Lapide ad cap. 19 Ioan. docet videri, lanceam adactam per latus Christi dextrum, et transiisse per cor et pericardium, ita ut cuspis exierit per latus sinistrum ad papillam, quod confirmat ex Prudentio, Cypriano et Theophylacto, qui in plurali numero vocat hoc vulnus τύπους, et quia vulnus dextri lateris tantum fuit, ut Thomas manus posset immittere. Existimat Prudentium innuere, per maius, sive potentius vulnus sanguinem, per minus, et pericardio vicinius aquam erupisse. Franciscus Xaverius de Idiaquez (nomen ter magnum pietate, doctrina, generis splendore), indefesso studio et exquisita eruditione, plurima ac pene dixerim omnia collegit quae SS. Patres aliique auctores ecclesiastici de sacri cordis Iesu cultu ac de lateris vulnere litteris consignarunt. Ex eius schedis quaedam mecum communicata sunt, quibus hoc argumentum possit illustrari. Multi sunt qui latus perforatum aperte tradunt, cuius verbi ea est vis, ut lanceam ex una lateris parte in alteram totum corpus traiecisse non immerito argui possit. His omissis, neque enim uno verbo res tanta confici debet, S. Gregorius Nazianzenus in tragoedia Christus patiens ait: Videte, . . . ut fons duplex scaturiat eius e latere. S. Eustathius episcopus Antiochenus apud Theodoretum dialogo 2 Inconfusus, tom. II, pag. 329 edit. Colonien., Eorum autem oculis . . . perforata latera . . . subiiciens ostendebat. Incidi postea in dissertationem G. Sagittarii de lancea, qua latus Christi perfossum est, ubi allegat S. Leonem Magnum epist. 98, cap. 3, qui vocat vulnera lateris, et Eustathium apud Theodoretum dialogo 1 τὰς τετρωμένας πλευρὰς. Negat vero dialogo 2 legi perforata latera. Ego vero lego dialogo 2 τὰς τετρωμένας πλευρὰς; sed interpres vertit latus pro latera edit. Paris. 1642, tom. IV, pag. 90. Non tamen negaverim, sententiam et communiorem et evangelicis verbis congruentiorem esse unico ictu latus Domini (sive dextrum, sive sinistrum) fuisse apertum, ex quo aqua simul et sanguis effluxerint, quin ex altera parte aqua, ex altera sanguis divisis limitibus intelligantur emanasse.

]
80 Igneum reliquit axem, seque moerens abdidit:
81 Fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos.
82 Solve vocem, mens, sonoram, solve linguam mobilem,
83 Dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem,
84 Pange vexillum, notatis quod refulget frontibus.
85 O novum caede stupenda vulneris miraculum! [

87. Corona ex sanguine, per martyrium est, I.

88. Anguis, antiquus hostis, I.

89. Perusti, consumpti, I.

90. Sibila, sibilosa, Rat. et I.

92. Versipelli, callido.---Hortamine, astutia, Vat. A.

93. Diluit, abluit, I.

94. Dux, Deus, I.

95. Insuesceret, consuesceret, activum, I.

100. Cerneres, si adesses, cernere posses, Iso.

101. Tepescere, incalescere, I.

103. Occasum, mortem, I.

105. Coelo, ad coelum, I.

106. Macte, salve, magis aucte, I.

107. Cluis, splendes, vel abundas, I. Polles, Vat. A. Gloriaris, Prag.

]
[

87. Rat., sanguine sine est.

88. Brev. Moz. vitio se immolatum.

90. Lego sibila cum Isone, Put., Rat., Gold., Widm. a prima manu, Heinsio et aliis. Sic Virgilius lib. III Georg. vers. 421: Tollentemque minas, et sibila colla tumentem. Prudentius igitur recte dixit colla fractus sibila. In plerisque est sibilat, etiam in Fabricio, cui Teolius imputat sibilas.

92. Vat. A, palma; error est pro plasma. Hymn. 3, vers. 185, Plasma Dei de homine. Alex., Vat. A, B, P, Prag., Weitz., Gis. ad marg., Sich., hortamine. Ald., Fabr., Palat. ad oram, Gisel. in textu, astutia, quod placuit Heinsio, qui pro ea scriptura stare ait Put. et Oxon., et denuo occurrere versipellem astutiam Apoth. vers. 38 praefat. Idem mihi videtur, quia sermo est de serpente. Non tamen damno hortamine, quod videtur verbum Prudentianum, et cum versipelli indolem serpentis satis declarat.

93. Vat. A, deluit. Gis., Fabr., recepta.

94. Vat. B, Rat. a prima manu, Hailsb., Gold., Widm. a secunda manu, reddidit. Verius, dedidit. Spiegelius, obtulit.

95. In Aldo, mortuosque. Repugnat sensui ea coniunctio que. Brev. Moz., sepultosque, parum metro cohaeret. Indicatur una ex causis resurrectionis Domini, ut homines se resurrecturos sperarent. Poeta explicat, mortuos olim sepultos resurrecturos contra errorem eorum qui putabant mortuos non sua, sed alia corpora esse resumpturos. Vide vers. seqq.

96. Vocabulum peccamen, quod Gildae Vossius imputaverat, aeneo saeculo ex Prudentio restituit Cellarius. Spiegelius vincula pristinorum peccaminum exponit de peccato originali. Sed diligenter cave a laudibus, quibus Fabrum et Erasmum prosequitur circa Apostoli locum Epist. ad Romanos cap. V, 12, asserens, expendendum, num consentaneum fuerit, Paulum statim illud mysterium gentibus aperire voluisse. Consule cl. Bertium lib. XIII de Theol. Disc., cap. 1, ubi Erasmum et Ioan. Phereponum docte et nervose refellit.

97. Fabr. et Bong., hunc pro tunc. In Egm. et Palat. lectio est mendosa, sub qua aliquid reconditi latere suspicatur Heinsius, Tunc patres sancti quem ultima virorum condidit. In margine lectio vulgata. In Alt., Tunc patres sancti, quos ultima sors virorum condidit. In Vat. Q sola haec lectio, Tunc Patres sancti, quem ultima virorum condidit.

98. Brev. Moz. mendum diem in textu.

99. Fabr. et Gis., deque. Lege cap. XXVII Matth. vers. 52 et 53. Recte Prudentius tertio demum die id accidisse narrat, quod a S. Matthaeo relatum est per anticipationem, ut interpretes exponunt; quidquid contra cum suo Erasmo Spiegelius asserat, hanc interpretationem nonnihil esse detortam. Quod autem ait poeta, sanctos qui surrexerunt secutos esse conditorem praevium, sententiam illorum innuit qui eorum corpora coelo invecta fuisse opinantur, ut ita Christus, primitiae resurgentium, ascendens in altum, captivam duceret captivitatem. Aliis aliud videtur.

100. In Brev. Moz. pro quoire lege coire; et vers. 102. retine ex margine medullas, non medulla.

102. Vat. A, Egm., Hailsb., et pro ac. Weit. cum solo Aldo scribit gluttino.

103. Vide hymni 11 vers. 48, Hominemque portaret Patri.

104. In editione Parmensi typographus omisit alti. Sic enim legitur: Arduum tribunal victor ascendit Patris. Claudicat versus.

105. Rat., non bene, inditam coelo.

110. Rat., mendose, turba martyrum a prima manu.

]
86 Hinc cruoris fluxit unda, lympha parte ex altera:
87 Lympha nempe dat lavacrum, tum corona ex sanguine est.
88 Vidit anguis immolatam corporis sacri hostiam,
89 Vidit, et fellis perusti mox venenum perdidit,
90 Saucius dolore multo, colla fractus sibila.
91 Quid tibi, profane serpens, profuit rebus novis
92 Plasma primum perculisse versipelli astutia?
93 Diluit culpam recepto forma mortalis Deo.
94 Ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit,
95 Mortuos olim sepultos ut redire insuesceret,
96 Dissolutis pristinorum vinculis peccaminum.
97 Tunc patres, sanctique multi conditorem praevium
98 Iam revertentem secuti, tertio demum die
99 Carnis indumenta sumunt, eque bustis prodeunt.
100 Cerneres coire membra de favillis aridis,
101 Frigidum venis resumptis pulverem tepescere,
102 Ossa, nervos, ac medullas glutino cutis tegi.
103 Post, ut occasum resolvit, vitae et hominem reddidit,
104 Arduum tribunal alti victor ascendit Patris,
105 Inclytam coelo reportans passionis gloriam.
106 Macte iudex mortuorum, macte rex viventium,
107 Dexter in parentis arce qui cluis virtutibus,
108 Omnium venturus inde iustus ultor criminum.
109 Te senes, et te iuventus, parvulorum te chorus,
110 Turba matrum, virginumque, simplices puellulae, [

111. Perstrepunt, personant.---Concentibus, simul cantantibus, I.

]
[

111. Iso, Ambr., Rat., Vatt. B, I, perstrepunt, quod Weitzius invenit in Gold., Hails., Widm. supra. Aldus perstrepent. Vatt. A, O, P, Q, Egm., perstrepant. Brev. Moz., corrupte, pestrepent. Gis., Weitz. et Heinsius cum suis, perstrepant. Hoc placet; nam infra concelebrent. Sententia desumpta est ex psalmis, praesertim psalmo CXLVIII: Laudate Dominum de coelis, etc., et ex cantico trium puerorum Danielis III. Iso concentibus nomen fecit participium, quasi concinentibus; perperam.

113. Rat., Prag. et Widm., arva minus bene pro aura. Cave etiam a Giselino aura, silva. In 1 edit. scripserat silva, et aura.

114. S. Damascenus cap. 1 libri secundi Orthodoxae fidei: Quod autem saeculorum saecula dicuntur, ideo fit quod septem huius mundi saecula multa saecula seu vitas hominum complectuntur. Atque unum illud saeculum saecula omnia complexu suo tenet: saeculumque saeculi dicitur praesens hoc et futurum. Ita ex editione Ioannis Lequien.

]
111 Voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
112 Fluminum lapsus, et undae, littorum crepidines,
113 Imber, aestus, nix, pruina, silva, et aura, nox, dies,
114 Omnibus te concelebrent saeculorum saeculis.
Prudentius HOME

bbb264.26 bnf8084.31 bsb36896.36 cec81.23 csg135.132 csg136.35 hab5618.50 uldBURQ03.31 vat321.4

Prudentius, Cathemerinon, VIII. HYMNUS POST IEIUNIUM <<<     >>> X. HYMNUS CIRCA EXSEQUIAS DEFUNCTI
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11 > 13 > 14 > 10 > 5 > 3 > 11 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 5 > 10 > 3 > 2 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik