| 1 | [ 3. Parcimoniis, abstinentiis, Iso. 5. Litamus, sacrificamus: quidam putant, a litoribus dicta lita, id est sacrificia, quia post navigationem in litoribus maris sacrificabant; sed falsum est, nam litus prima longa est, litum brevis, I. 7. Expiatur, mundatur, imbuatur.---Vividi, pleni, I. 10. Obstrangulatae, suffocatae, Vat. A. 11. Subiugatur, domatur, Iso. 12. Degener, ignobilis.---Socordia, pigritia, I. 13. Lepos, eloquium, eloquentia, dicimus et lepor, I. 15. Parcam, arctam, I. 22. Detersa, mundata, I. 23. Excitato, elevato, Iso. 27. Sacerdos, propheta.---Ruris aridi, eremi, I. Iepte, dum iret ad praeliandum contra gentes, vovit, se Domino immolaturum, quidquid ei revertenti a praelio cum victoria occurrisset. At ille victor effectus, domumque revertens, invenit filiam sibi obviam cum tympanis venientem, quam voluit Domino sacrificare. Phinees autem sacerdos eam defendere non valens, relicto sacerdotio, adiit desertum. Ergo Iudaei, aestimant (Vat. I, autumant) eum fuisse Heliam. Unde a Prudentio vocatur vetus sacerdos, Vat. A et I. 28. Segregem, segregatum, I. 29. Tradunt, dicunt, I. 30. Syrtium, arenarum, solitudinum, saxorum syrtes, petrosaque terra, I. Eremi. Vat. A. 31. Iugalibus, quadrigis, I. 34. Afflaret, inveniret, I. 40. Carentem, ipsum Moysem.---Substantia, cibo, ciborum, I. 43. Cernuo, inclinato, curvo, I. 44. Praestrictus, tactus, captus, I. 49. Flexuosa, devia.---Dispendia, pericula, vel errores, I. 50. Lineam, viam, I. 51. Obsequelam, obsequium, vel obedientiam, I. 53. Confragosa, ardua, vel aspera, I. 54. Converterentur, commutarentur, I. ] [Ieiunantium. Hunc hymnum canunt Mozarabes, per ferias hebdomadis distributum, sed multis in locis corruptum. Factum a Prudentio puto ad omnes dies ieiunii, praecipue quadragesimalis. 1. Ald., Vat. P et alii vulg., dux pro lux. Nostri plerique et potiores Heinsiani, lux, quod tenuit Weitzius. Giselinus Aldo adhaesit, cuius lectionem confirmat Nebrissa non inepte ex Matth. cap. II, 6: Et tu Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux, etc. Vide hymn. 12, vers. 78. 4. Sichard., accipe pro aspice. Aspicere in Deo misereri est, ut notarunt etiam gentiles. Ieiunium festum cur dicatur, vide vers. 13 hymni seq. in commentariis. Festum substantive rarum apud scriptores aurei et argentei saeculi in oratione soluta. Dicebant festus dies. 5. Alii litare deducunt cum Varrone a luere; alii a Graeco λιτὴ, preces, supplicatio; inde etiam litania, quae Latine redditur rogatio. Ratio Isonis non semper tenet. 6. Fabr. et Bong., nihil pro nil, non male. 7. Nescio quid sit in Isone imbuatur. Idem legit vividi, quod habent Sich., Alex., Weitz., Gis. ad marg. et omnes Heinsiani praeter Rot., qui legit lividi cum Aldo, Heinsio et aliis: quod etiam in Hymnario Thomasii et edit. Fabricii exstat. Vat. P, lividi. Vatt. A, I, O, Q, Breviar. Moz., vividi. Vat. B, Prag., Rat., uvidi. 9. Arvina est pinguedo corporis. Alii sevum intelligunt. Prag. male ve pro ne. 11. De verbo subiugandi quaeritur an ad argenteum saeculum revocari possit auctoritate Asconii. Eo utuntur Arnobius, Lactantius, Eutropius, Claudianus. 12. Laudes ieiunii prosequitur S. Ambrosius lib. de Elia, et Ieiunio, ut innumeros alios praeteream. 13. Aldus, mendose, sordes pro sordens. 15. Ex glossa Widm. supra arctam. Gis. ad marg. 1 edit., partam. Aldus, subacte. 17. Brev. Moz., coerceant, corrigendum. 20. Rat., Heinsius cum schedis Graevianis, et Noms., stertat in. Ita etiam Weitzius, et Teol. cum codd., sed non bene innuit, omnes mss. ita habere. Nam plurimi habent stertat ut, etiam Vaticani. Pragensis vero, pigris ut stertat in praecordiis, quod non patitur carmen. 22. Put., Thuan., Vat. A, Prag., Alt., Detersa et. Alii Detersa ut. 26. Male Alex., Brev. Moz., Ald., Vatt. A, Q, Helias. 27. In Vat. A, minus bene, ruris et hospes. Lib. III Reg. cap. XVII, 2 et seq.: Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, etc. Chamillardus apposite notat, Heliam sacerdotem fortasse dici, quia holocaustum Domino obtulit, de quo agitur lib. cit. Reg. XVIII. Vide vers. 4 hymni 9 Omni hora, ubi David quoque vocatur sacerdos. Nebrissensis prophetam intelligit. Glossa non placet. 28. Multa affert Savaro de segregis vocabulo ad verba Sidonii, Segreges facti pag. 332, ex Seneca et aliis. 29. Coniici potest civium frequentiam. 30. Prima Syrtis vel Syrtium significatio spectat ad duplicem sinum maris Libyci periculosissimum, inde ad solitudines mediterraneas Libyae extenditur. Has indicat Horatius lib. I, oda 22, Sive per Syrtes iter aestuosas: nisi mavis, Horatium quaevis loca deserta comprehendere voluisse, maxime arenosa et siticulosa. Prudentius, quod antea rus aridum, nunc Syrtes appellat., vide Apoth. vers. 443. 31. Vide lib. IV Reg. cap. II, 11. Cham., male, sex mox. 32. Vetustiores Heins., Vat. A, praepete. Ald., Vat. B, Weitz., Gis., praepeti cum Brev. Moz. 33. Ut supra dixit, Heliam fugisse criminum frequentiam, quia in hominum frequentia crimina patrari solent, sic nunc raptum ait, ne quid sordium ex propinquo contagio contraheret. Vide cap. IV Sapientiae vers. 10 et seqq. Essaei, quo laudandos suscepit Philo, in solitudinem secedebant, existimantes, ut contagionem aeris corporibus, sic conversationem vulgi animo nocere. 34. Non placet Iso: melius inficeret afflatu suo, nisi fortasse Iso vere scripserit inficeret. 36. Iuvencus lib. I, Scinditur auricolor coeli septemplicis aethra. Mar. Victor lib. II, motu septemplicis axis. Isidorus ex Ambr. Hexaem. lib. II, cap. 4. Philosophi autem mundi septem coelos, id est planetas globorum consono motu introduxerunt. Alia nunc tradunt de coelo philosophi. 40. Vide cap, XXXIV Exodi vers. 28. Ex hoc et praecedenti capite inferri videtur, Moysem vidisse tergum Domini, antequam ieiunium quadraginta dierum peregisset. Opinio de duabus tantum quadragesimis, a Moyse observatis, et probabilior et communior est. 41. Vetustiores Heinsiani, Vatt. A, B, I, Ald., Weitz., Egm., Gold., Hails., precanti. Bong., Gis., precantis. Widm. utrumque agnoscit. Sich., Victus precantis solis in lacrymis fuit. Obstat lex carminis in solis. Brev. Moz., precantis solum in, minus bene. 44. Rat., Bong. et Vulg., perstrictus. Optimi et plerique, praestrictus, ut saepe alias apud Prudentium, a praestringo. Put. a manu prima habebat perstrictus. Teolius legit praestrictus, additque ita habere codd. mss., excusos vero perstrictus. At codd. mss. variant, et excusi optimi habent praestrictus, ut Ald., Weitz., Heinsius, Cell. Cham. et alii. 46. Rat., non pro haud, male. Vide cap. I et III Lucae. 48. Retorquere est dirigere, reflectere. 49. In Rat. recenti manu erant addita haec, dispendia dedit sequendam, prioribus erasis. 51. Hoc Plautino verbo obsequela saepe usus est Prudentius, ut Cellarius notavit, 53. Weitz. cum aliis, lenibus, quod etiam habent nostri. S. Paulinus de S. Ioanne Baptista Carm. 5, Leniet aspera. Aldus laevibus vel levibus, minus bene. Gis. 1 edit., lenibus; edit. 2, laevibus. Heinsius edidit lenibus; sed nihil animadvertit. 54. Vat. B, Rat., Wid., ne vel, quod Weitzius est amplexus contra leges carminis. Ald. et caeteri recte neve. In Rat., quiquam, sed correctum manu recentiori quicquam. ] O Nazarene, lux Bethlem, Verbum Patris, |
| 2 | Quem partus alvi virginalis protulit, |
| 3 | Adesto castis, Christe, parcimoniis, |
| 4 | Festumque nostrum rex serenus aspice, |
| 5 | Ieiuniorum dum litamus victimam. |
| 6 | Nil hoc profecto purius mysterio |
| 7 | Quo fibra cordis expiatur vividi: |
| 8 | Intemperata quo domantur viscera, |
| 9 | Arvina putrem ne resudans crapulam |
| 10 | Obstrangulatae mentis ingenium premat. |
| 11 | Hinc subiugatur luxus, et turpis gula; |
| 12 | Vini, atque somni degener socordia, |
| 13 | Libido sordens, inverecundus lepos, |
| 14 | Variaeque pestes languidorum sensuum |
| 15 | Parcam subactae disciplinam sentiunt. |
| 16 | Nam si licenter diffluens potu, et cibo, |
| 17 | Ieiuna rite membra non coerceas, |
| 18 | Sequitur, frequenti marcida oblectamine, |
| 19 | Scintilla mentis ut tepescat nobilis, |
| 20 | Animusque pigris stertat in praecordiis. |
| 21 | Frenentur ergo corporum cupidines, |
| 22 | Detersa et intus emicet prudentia: |
| 23 | Sic excitato perspicax acumine, |
| 24 | Liberque flatu laxiore spiritus |
| 25 | Rerum parentem rectius precabitur. |
| 26 | Helia tali crevit observantia, |
| 27 | Vetus sacerdos, ruris hospes aridi: |
| 28 | Fragore ab omni quem remotum, et segregem |
| 29 | Sprevisse tradunt criminum frequentiam. |
| 30 | Casto fruentem Syrtium silentio. |
| 31 | Sed mox in auras igneis iugalibus, |
| 32 | Curruque raptus evolavit praepeti, |
| 33 | Ne de propinquo sordium contagio |
| 34 | Dirus quietum mundus afflaret virum, |
| 35 | Olim probatis inclytum ieiuniis. |
| 36 | Non ante coeli principem septemplicis |
| 37 | Moses tremendi fidus interpres throni |
| 38 | Potuit videre, quam decem recursibus |
| 39 | Quater volutis sol peragrans sidera |
| 40 | Omni carentem cerneret substantia. |
| 41 | Victus precanti solus in lacrymis fuit: |
| 42 | Nam flendo pernox irrigatum pulverem |
| 43 | Humi madentis ore pressit cernuo: |
| 44 | Donec loquentis voce praestrictus Dei |
| 45 | Expavit ignem non ferendum visibus. |
| 46 | Ioannes huius artis haud minus potens, |
| 47 | Dei perennis praecucurrit Filium: |
| 48 | Curvos viarum qui retorsit tramites, |
| 49 | Et flexuosa corrigens dispendia, |
| 50 | Dedit sequendam calle recto lineam. |
| 51 | Hanc obsequelam praeparabat nuntius, |
| 52 | Mox adfuturo construens iter Deo, |
| 53 | Clivosa planis, confragosa ut lenibus |
| 54 | Converterentur, neve quidquam devium |
| 55 | Illapsa terris inveniret Veritas. [ 56. Non usitatis, insolitis.---Ortus, natus est, Iso. 57. Iam vieto, vetulo, maturo, antiquo, viribus puivato, I. 61. Patentes, vastas, amplas, I. 64. Secessit, seorsum recessit.---Horrens, expavens, I. 65. Oppidorum, populorum, I. 66. Parcus, afflictus, abstinens, I. 67. Industriae, diligentiae, I. 69. Locustis, locusta est genus avis digitalis longitudinis acri volatu, sed deciduo cito.---Favorum, non revera mel comedebat, sed confricata folia cuiusdam ligni, quae gratum saporem habebant velut mel, I. 73. Piatas, immundas.---Notas, maculas, I. 74. Defaecaverat, expiavit, mundavit, purificaverat, I. ] [57. Vatt. B, I, Prag., Rat., Widm., Gold. supra vigeto. Bong., vigeto in corpore pro vieto in pectore. Terentius in Eunucho act. IV, scena 4: Hic est vietus, vetus, veternosus senex. Varro lib. IV de Ling. Lat.: Viere est vincire, a quo est in Asoto Ennii, Ibant mane viere veneriam corollam. Hinc vietus proprie flexus, et per translationem languidus. Nonnulli putant, secundam in vieto esse brevem ex Horatii versu oda 12 Epod., Qui sudor vietis, et quam malus undique membris; sed recte notat Ricciolius Ind. 2, eam produci a Plauto, Terentio, Lucretio et Prudentio, cum sit a vieo, es, vievi, vietum. Horatius excusari potest ob synaeresin, ut secundus pes sit spondaeus. Quintianus Stoa communem esse putat. 58. Aldus mendose verbera pro ubera, uti vers. seq., necante pro nec ante. 59. Breviar. Moz., male, ante partum. 60. Vat. A a prima manu, praedicare, quod recte est emendatum. 63. Vat. B, setisque, non male. In Rat., Vat. I et Gold. deest et; sed debet addi, ut melius sensui consulatur, nempe hispida et lanugine. 64. Et pro ac Vat. A, Gis., et Teol. 68. In usque, ut ad usque et ab usque. 69. Giselinus parum prius ediderat cum Aldo, ut ipse ait, inepte. Castigavit postea parvum duriuscule, ut ipsi videbatur, et coniiciebat legi posse parcum, quod Heinsio non displicebat. In Vat. P et Brev. Moz., parum. Heinsius cum solo Put. rarum elegit pro infrequenti victu. Teolius Heinsium exscribit, quamvis PARVUM omnium pene codd. Vatt. esse fateatur. Sed cum caeteri Heinsiani praeter Oxonium, qui habet parum, legant parvum, adhaereantque Lat., nostri, et Weitziani, hoc tenemus. Ita Sedulius in hymno abecedario, Et lacte parvo pastus est, nam modico pro parvo sine ulla necessitate correctores hymnorum invexerunt. Duplex hic oritur controversia: altera, locustae, quibus S. Ioannes vescebatur, fuerintne genus avis, an herbae; altera, an verum mel Ioannes comederit. Plurimi veterum existimarunt, herbas fuisse huiusmodi locustas. S. Paulinus carmine 5 de S. Ioanne Baptista: Praebebant victum facilem silvestria mella, Pomaque, et incultis enatae cautibus herbae. Alios omitto. Qui animadvertat, animalcula locustas dicta Levit. cap. XI, 21 et 22, inter animalia munda recenseri, et aliorum populorum hunc quoque fuisse cibum, VIX dubitabit, quin his animalibus S. Ioannes victitaverit. Ioannes Maldonatus in cap. III Matth. haereticos nonnullos exagitat, quod locustas cancros marinos interpretati fuerint, lege quidem immundos, mundos, et vetitos; sed quos Ioannes esitaret, ut libertatem evangelicam iam tum doceret. Quis enim, inquit, dubitat, Ioannem Baptistam Calvinistam aut Lutheranum fuisse? Quamvis autem alii, Euthymio et Theophylacto referentibus, herbas, alii pyra silvestria, alii arborum frondiumque summas partes, quod Nicephoro placuit, locustas esse putaverint; Maldonatus ipse cum Origine, Hilario, Ambrosio, Augustino, Chrysostomo, aliisque fere omnibus antiquis interpretibus animalia, sive aviculas, quas dixi, interpretatur. Quod attinet ad alteram quaestionem, mel silvestre exponit esse, quod apes in silvas avolantes in arborum truncis, aut in rupium fissuris elaborant: quod in Palaestina, lacte et melle manante, ut ea terra in sacris Litteris vocatur, omnino credendum est accidisse. Non autem probat, eiusmodi mel fuisse amarum et ori insuave, ac multo minus non fuisse verum mel, sed rorem quemdam quo Ioannes, ut olim populus in desertis, alitus fuerit. Rabanus Maurus tenet hanc sententiam, mel quo S. Ioannes pascebatur fuisse folia arborum candida et tenera quae, manibus confricata et trita, odorem et saporem mellitum exhiberent. Alii existimant esse humorem ex arborum foliis collectum, alii mel ericeum, de quo Plinius lib. XI, cap. 16, ex erica frutice autumni tempore florente. Confer Cornelium a Lapide ad cap. III Matth., et vers. 117 et 118 Dittochaei. 70. Error est Aldi corporis vetus. 72. Giselinus in cod. Daventriensi lectionem invenit, quam vel aeque aptam, vel meliorem vulgari existimabat, scilicet: Hortator ille primus, et doctor novae Salutis, atque gratiae doctor novae. In Maerano codice, qui dux fuit Giselino ad suas emendationes, mutilus erat hic locus. Haec varietas lectionis non est indicata neque a Weitzio, neque ab Heinsio, neque a recentioribus. 73. Ald., Nebr., Urb., Vat. Q, Brev. Moz., veterum pietas. Vatt. B, I, Prag. Rat., Gold., Vidm., Weitz., pie vetustas; Hailsb. contra metrum, vetustas pie. Legendum est cum Heinsianis, Bong., Wid. supra, Gis., veterum piatas; quod reperio in Alex., Vatt. O, P. Nebrissa suspicabatur vietus, ut supra vieto in pectore; vel pietas interiective positum, ut apud Virgilium, Heu pietas, heu prisca fides! 75. Spiritum sanctum super alios, quos Ioannes baptizabat, specie visibili descendisse non recte colliges ex hoc loco. Vide comment. ad vers. seq. Narrationem Amphilochii in Vita S. Basilii, alias etiam ad Iordanem columbam Spiritus sancti descendisse, reiiciunt Baronius, et contra Franciscum Combefisium Bollandiani. Vide Commentar. Victorii de aeneo mimmo veter. Christ. ] |
| 56 | Non usitatis ortus hic natalibus, |
| 57 | Oblita lactis iam vieto in pectore |
| 58 | Matris tetendit serus infans ubera: |
| 59 | Nec ante partu de senili effusus est, |
| 60 | Quam praedicaret virginem plenam Deo. |
| 61 | Post in patentes ille solitudines, |
| 62 | Amictus hirtis bestiarum pellibus, |
| 63 | Setisve tectus, hispida et lanugine, |
| 64 | Secessit, horrens inquinari, ac pollui |
| 65 | Contaminatis oppidorum moribus. |
| 66 | Illic dicata parcus abstinentia |
| 67 | Potum, cibumque vir severae industriae |
| 68 | In usque serum respuebat vesperum, |
| 69 | Parvum locustis, et favorum agrestium |
| 70 | Liquore pastum corpori suctus dare. |
| 71 | Hortator ille primus, et doctor novae |
| 72 | Fuit salutis: nam sacrato in flumine |
| 73 | Veterum piatas lavit errorum notas: |
| 74 | Sed tincta postquam membra defaecaverat, |
| 75 | Coelo refulgens influebat Spiritus. [ 76. Hoc ex lavacro, hoc non est auctoratum, nam Ioannes in aqua tantum baptizabat, non in nomine Patris, Filii, et Spiritus sancti: ergo illius baptisma nihil proderat, nisi Christo viam praepararet baptizaturo, Vat. A. 77. Non secus, non aliter, I. 78. Pulchrum, adverbium, nomen pro adverbio, I. 80. Sudum, adverbium, serene, id est serenum. 81. Referre, dicere.---Prisci, antiqui.---Stemma, coronam, corona regalis, Iso. 82. Libet, figurant de Ninivitis.---Proditum, manifestatum I. 83. Ut, quomodo.---Diruendae, destruendae, I. 86. Insolenti, improba superbia, I. 88. Vulgo, ubique per populos, I. 89. Bruto, stulto.---Contumax, superba, I. Fastu, superbia, Vat. A. 91. Offensa, irata, I. 92. Censura, Dei iudicium, I. 93. Romphaeali, gladiali vindicta, I. 96. Diecula, tempusculum, I. Tempus breve, Vat. A. 98. Nugas, vanitates, I. 99. Suspendit, elevavit, I. ] [76. Teolius glossatoris Vaticani sententiam adversus Prudentium approbat: sed Prudentius non aliter locutus est, ac multi alii SS. Patres qui diserte aiunt baptismum Ioannis a baptismo Christi diversum fuisse, et nihilominus baptismo Ioannis peccatorum maculas ablutas esse profitentur. Sapienter Maldonatus adversus haereticos, qui nullum discrimen inter utrumque baptismum agnoscunt, Poetas, inquit, ad cap. III Matth., vers. 11, nobis Prudentium, et Iuvencum aliquis obiiciat, qui uterque baptismum Ioannis Christi baptismo videntur aequiparare. Peccata enim remisisse dicunt. Possem respondere, non subtiliter, sed poetice locutos; sed non opus est poesi sententiam excusare, cum possimus in bonam partem interpretari. Multi enim veteres auctores eodem modo locuti sunt, qui iidem tamen negant, eumdem Christi, atque Ioannis fuisse baptismum. In eis recenset Basilium, Chrysostomum, Augustinum, Gregorium Magnum, Bedam, Theophylactum S. Lucas cap. III, 3: Et venit, ait de S. Ioanne, in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum poenitentiae IN REMISSIONEM PECCATORUM. Huc oculos SS. Patres intenderunt, cum baptismo Ioannis peccata fuisse remissa asseruerunt, quatenus scilicet ad poenitentiam excitabat, qua peccata remitterentur, et ad Christi baptismum praeparabat, quo, ut theologi loquuntur, ex opere operato maculae criminum penitus eluuntur. Iuvencus lib. I ad cap. III Marci: Nunc ego praeteritas maculas in flumine puro Abluere institui: veniet sed fortior alter, etc. S. Paulinus carm. 5 de S. Ioanne Baptista: Diluit infusis credentum crimina lymphis, Absolvitque metus hominum, poenasque remittit Atque ignem restinguit aquis: oblivia suadet Errorum, praestatque novae nova corpora vitae. Basilius lib. de Baptism.: Simul atque accesserat quis, et peccata sua, quantacunque et qualiacunque fuissent, confessus fuerat, in Iordanis flumine baptizabatur, et confestim peccatorum remissionem accipiebat. Chrysostomus theologicam distinctionem edocet serm. 137: Erat penes Ioannem venia, sed non sine poenitentia: erat remissio, sed luctibus comparata. Eodem sensu Spiritus, sive donum gratiae, coelo refulgens invisibili modo influebat: ut refellas Nebrissam et Giselinum, qui id in Prudentio reprehendunt. Quin etiam cl. Bertius lib. XXXI de Theol. Disc., cap. 2, probat, Prudentii versus Hoc ex lavacro, etc., accipiendos esse de remissione in spe, et quae lavacrum Ioannis non comitaretur, sed consequeretur, quia eodem in loco cecinit, Sed tincta POSTQUAM membra de faecaverat, Coelo refulgens influebat spiritus. 81. In Vat. A erat stema. An legendum schema? Stemma quidem est corona a στέφω: et quia Romani maiorum suorum imagines in coronae speciem in atriis disponebant, idcirco insignia familiarum dicta sunt stemmata. Hoc loco stemma significare poterit imaginem, seu nobilitatem, et antiquitatem, ac veluti seriem ieiunii. Alii stemma illustre exemplum interpretantur. 82. Isonis glossa quo pertineat, non intelligo. Fortasse loco suo mota est, ut in his usu solet evenire, et post stemma tanquam diversa glossa legendum erit, figuram de Ninivitis. 84. In mansuefactum diaeresis fieri solet in sue, ut versus constet. Teolius in uno Vat. invenit benignae mansuefactum dextrae: quod lex metri non patitur. 88. Nebrissa melius quam Iso, vulgo, communiter, et passim exponit; qui etiam fluentem nequiter interpretatur lapsum in libidinem. Verbum fluere et diffluere de libidinosis saepe usurpatur. 89. Fastigio pro fastidio Hails. 90. Egm., et Vat. A a prima manu, vultum pro cultum; quod postremum longe melius est. 93. Romphaea est teli genus Thraciae: alii hastam, alii gladium dicunt. 94. Rat., male, fragrosas. 95. Ald., nubem pro nube, mendose. 96. Donatus in Andria act. IV, scena 2, et Eun. act. IV, scena 5, brevem moram interpretatur dieculam. Teolius ex nota unius Vat. ad marginem id secundum LXX dictum confirmat, quia hi tres tantum dies conversioni Ninivitarum assignant, quam lectionem cum alia Vulgatae 40 dierum conciliare vult S. Augustinus lib. XVIII, cap. 49, de Civit. Dei. Sed animadvertendum, tempus etiam 40 dierum dici potuisse breve, et dieculam, cum de re gravissima ageretur, scilicet poenitentia scelerum inveteratorum. 98. Vide proleg. num. 217 de verbo condomare, quod Blanchinius in condonare perperam mutavit. Prudentius nugas ponere solet pro libidine aut lascivia. 99. Melius continuit manum cum Nebrissa, quam elevavit cum Isone. ] |
| 76 | Hoc ex lavacro labe dempta criminum, |
| 77 | Ibant renati non secus, quam si rudis |
| 78 | Auri recocta vena pulchrum splendeat: |
| 79 | Micet metalli sive lux argentei, |
| 80 | Sudum polito praenitens purgamine. |
| 81 | Referre prisci stemma nunc ieiunii |
| 82 | Libet, fideli proditum volumine, |
| 83 | Ut diruendae civitatis incolis |
| 84 | Fulmen benigni mansuefactum Patris |
| 85 | Pie, repressis ignibus, pepercerit. |
| 86 | Gens insolenti praepotens iactantia |
| 87 | Pollebat olim: quam fluentem nequiter |
| 88 | Corrupta vulgo solverat lascivia: |
| 89 | Et inde bruto contumax fastidio |
| 90 | Cultum superni negligebat numinis. |
| 91 | Offensa tandem iugis indulgentiae |
| 92 | Censura, iustis excitatur motibus, |
| 93 | Dextram perarmat rhomphaeali incendio, |
| 94 | Nimbos crepantes, et fragosos turbines |
| 95 | Vibrans tonantum nube flammarum quatit. |
| 96 | Sed poenitendi dum datur diecula, |
| 97 | Si forte vellent improbam libidinem, |
| 98 | Veteresque nugas condomare ac frangere, |
| 99 | Suspendit ictum terror exorabilis, [ 104. Plectere, punire, Iso. 105. In Tharsos, cum debuisset navigare Ninivem, fugit in Tharsos, I. 108. Per altum, profunditatem, I. 110. Vatem, prophetam, I. 115. Capacis, vasti.---Specu, scilicet in.---Hauritur, sumitur, voratur, Iso. 116. Raptim, velociter.---Cassos, vacuos, I. 117. Eludit, decipit, fallit, I. 118. Mordicus, mordaciter, I. 119. Uvidi, uvidi dicuntur molares, quia semper saliva perluuntur, Vat. A. 124. Maeandros, recessus, secreta, I. 126. Exin, mox, Iso. 131. Percito, veloci, I. 133. Censor, iudex.---Imputans, numerans, I. 135. Credite, mihi, I. ] [100. In Prag. prius paulum, sed inepte factum est paululum, cui metrum repugnat. 101. Hymno 6, vers. 93, benignus ultor. Sic nunc mitis ultor, et supra fulmen mansuefactum, terror exorabilis. 103. Heins. cum Put., Thuan., Noms., uno Torr., Oxon. in marg., ille qui. Ald., Gis., Weitz., et nostri, ille cum. Rott., ille dum. 104. Burmannus tom. I Antholog., pag. 736, coniicit ac perdere, quia praecedit servare. 105. Quaenam sit haec civitas, non una est interpretum sententia. Alii civitatem Ciliciae, alii Carthaginem, alii Africam, alii mare Mediterraneum interpretantur; nonnulli Indiae regionem volunt esse, quidam Tartessum in Hispania. Probabilis mihi est opinio Bonfrerii in notis ad Onomasticum urbium et locorum sacrae Scripturae, hoc nomine universe significari ea loca quae navibus adiri possunt et solent, sive insulae sint, sive loca transmarina. 108. Sich., iter pro itur, minus bene. 109. Weitzius et Cellarius nescio ubi invenerint causa tanta. 114. Non desunt interpretes qui cete illud balaenam fuisse affirment, aliis repugnantibus, quod balaena arctiori sit gutture, quam ut hominem integrum glutire possit. Prudentius paulo post dicit dentium et molares, quod balaenis convenire nonnulli negant. Alii non unius speciei balaenas esse affirmant, et alias quidem nullo dente, alias unico, alias pluribus gaudere tradunt. Ceti nomine omnes pisces maioris cuiusdam molis comprehendi, passim traditur. Piscem grandem, qui Ionam devoravit, fuisse eum qui charcarias dicitur, multi opinantur: cuius effigiem exhibet Aldrovandus lib. XIII, cap. 12 de Piscibus. 115. In Vat. A, haritur, a veteri manu. 119. Ald., Gis., Fabr. et alii cum Brev. Moz., vividi, quod Nebrissensis interpretatur vividi, acuti. Vatt. A et B, Prag., Rat., Heins. cum duobus vetustissimis uvidi. In Put., disseparent. Vat. A, dissicarent. Vat. B, desecarent. Offa accipi solet pro qualibet massa informi quae in os iniicitur. Eius diminutivum ofella. 121. Hails., praecessibus, perperam. 124. Ald., Nebr., Gis., nostri et Weitziani codd praeter Widm. in textu, Brev. Moz., Gallandius cum Tornaes, recessus pro maeandros: in Widm. etiam ad marginem recessus. Weitz. et Heinsius cum Put., Oxon., Nom., Rot. et uno Torr. Vat. Q et Alex. ad oram, maeandros, quod magis placet: nam recessus videtur glossa, aut correctio alicuius, qui maeandros primam producere scierit, neque animadverterit, a Prudentio correptam hymno 6, vers. 142. In Egm., ventris recessus tortilis, quasi venter tortilis dicatur; non placet. Pro circumibat alii edunt circuibat. 126. Alt., et a manu prima Egm., vicem; melius vice. 127. Evomentis sive Altinius, sive Egmondanus potius; non enim clare locutus est Heinsius. Eques Victorius in prima littera dissertationis philologicae exprimi curavit Ionam prophetam ex vetusta gemma, expansis elatisque manibus erumpentem, et fere medium prominentem ab ore ceti. 129. Mendum Vat. A cadens correctum est, ut sit candens. Apud Minucium Felicem aliqui legunt: Ibi arenas extimas, velut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat. Alii restituunt tundebat. Elmenhorstius adducit auctoritatem S. Hieronymi, qui similiter eo verbo utitur, et hunc locum Prudentii; sed metrum corrupit uno verbo mutato: Salsosque candens spuma tundit silices. Ouzelius errorem transcripsit. Quid ergo mirum, si olim monachis tantum florentibus, eiusmodi maculae Prudentio adhaeserint, et ex uno in aliud exemplar permanaverint? De cana et candenti spuma fluctuum multa ibi Ouzelius, et nihil frequentius apud poetas quam tempestates describere. 131. Aliqui. Ninevitas scribunt. 134. Vat. B. iudicis, sed videtur fuisse vindicis. Rat. et alius Vat. apud Teol., iudicis. Brov. Moz., impendit. ] |
| 100 | Paulumque dicta substitit sententia. |
| 101 | Ionam prophetam mitis ultor excitat, |
| 102 | Poenae imminentis iret ut praenuntius. |
| 103 | Sed nosset ille cum minacem iudicem |
| 104 | Servare malle, quam ferire ac plectere, |
| 105 | Tectam latenter vertit in Tharsos fugam. |
| 106 | Celsam paratis pontibus scandit ratem: |
| 107 | Udo revincta fune puppis solvitur. |
| 108 | Itur per altum: fit procellosum mare. |
| 109 | Tum causa tanti quaeritur periculi: |
| 110 | Sors in fugacem missa vatem decidit. |
| 111 | Iussus perire solus e cunctis reus, |
| 112 | Cuius voluta crimen urna expresserat, |
| 113 | Praeceps rotatur, et profundo immergitur. |
| 114 | Exceptus inde belluinis faucibus, |
| 115 | Alvi capacis vivus hauritur specu. |
| 116 | ransmissa raptim praeda cassos dentium |
| 117 | Eludit ictus, incruentam transvolans |
| 118 | Impune linguam; ne retentam mordicus |
| 119 | Offam molares dissecarent uvidi, |
| 120 | Os omne transit, et palatum praeterit. |
| 121 | Ternis dierum, ac noctium processibus |
| 122 | Mansit ferino devoratus gutture. |
| 123 | Errabat illic per latebras viscerum; |
| 124 | Ventris maeandros circumibat tortiles |
| 125 | Anhelus, extis intus aestuantibus. |
| 126 | Intactus exin tertiae noctis vice |
| 127 | Monstri vomentis pellitur singultibus, |
| 128 | Qua murmuranti fine fluctus frangitur, |
| 129 | Salsosque candens spuma tundit pumices, |
| 130 | Ructatus exit, seque servatum stupet. |
| 131 | In Ninivitas se coactus percito |
| 132 | Gressu reflectit; quos ut increpaverat, |
| 133 | Pudenda censor imputans opprobria, |
| 134 | Impendet, inquit, ira summi vindicis, |
| 135 | Urbemque flamma mox cremabit: credite [ 138. Struem, congeriem, cumulum, I. 139. Flagellis, surculis.---Germinis, cucurbitae, I. 142. Hausit, audivit, I. 146. Frementem, irascentem.---Publicis, manifestis, Iso. 148. Glaucos, nigros, canos, Iso. 151. Bullati, aliter pullati, induti, ornati, gemmati. Pullati, i. e. nigri; qui in luctu vestibus nigris utuntur. Pulla vestis nigra dicitur, inde pullati patres, i. e. nigri, I. 152. Setasque, ciliciis induebantur, Iso. 156. Coos, Graecos. Coensis, ab insula ubi nascitur, I. Coa est insula ubi optima purpura invenitur, Vat. A.---Aestuantem, ostendentem.---Murices, purpuram, purpurae regalis, I. 157. Laenam, pallium imperatorum, genus vestis, pallium.---Dissipabat, scindebat, I. 160. Impeditus, foedatus, maculatus, I. ] [136. Ald., deinde, minus bene; reliqui, deinceps. Teolius, nescio, an data opera deinde, nullum enim allegat cod. 137. Prag., turbidum; alii turbidae. 139. Weitz., Gis., Teol., Vatt. B, I, P, Q, Urb., Rat., multinodi: quod Cellarius amplexus est, quia suavius profertur, et Apuleius usus est multinodis voluminibus, multinodis ictibus. Vat. O, mendose, multimodi, quod exstat etiam in Brev. Moz. Codex Alex., et Put. multinodis a multinodis, multinode, ut trinodis, enodis. Idem Egm., et Palat., et hoc comprobant Ald. et qui cum eo legunt multimodis mendose: non enim patitur carmen, uti neque multimodi, quod Pragensi insedit. Cellarius, et cum eo Teolius Heinsium arguunt, quod is negaverit enodus et trinodus dici. At Heinsius edidit multinodi, et solum ait in notis: Sic clava TRINODIS poetis, non trinoda, et ENODE lignum. Vide cap. IV Ionae, vers. 6. Verior videtur sententia, fruticem Hebraice dictum quiquaion tantum nasci in Palaestina; hinc Graeci, quibus hoc virgultum ignotum erat, cucurbitam verterunt, S. Hieronymus hederam, cui similius est. Ex picturis antiquis, ubi Ionas sub arbore dormiens exhibetur, ut in vitro antiquo olim musei Victorii, solum arguitur, auctorem picturae in hac vel in alia fuisse sententia. Vide dissertationem Victorii de septem dormientibus, qui incassum conatur persuadere, auctoritate vitri sui antiqui, quo Ionas sub cucurbita repraesentatur, hanc quaestionem facile definiri. 140. Prag., perfruente, mendose. Brev. Moz., hic et repente. 142. Brev. Moz., male, auxit pro hausit. 143. Widm., congregati, non ita bene. 145. Hails., pallans; forte palans. 147. Latinius difficultatem hanc excitat: At Christus nondum natus erat. Eam praecepit ac dissolvit Nebrissa. Vide vers. 68 hymni 4. 150. Ald., sordibus cum Vat. A et aliis. 151. Heins. cum Put., Thuan. et aliis, pullati, quod habent etiam nostri. Weitz. cum Hails. et Gold., bullati. Utramque lectionem videtur Iso agnovisse. Pro recincta aliquis relicta. 152. Rat., turma; melius turba. 153. Vossius et Borrichius proscripserant vocem bestialis; eam ex Prudentio Cellarius saeculo aeneo restituit. 154. Vat. A pro div. lect., nigranti. Carmen nigrante exigit. Hymn. 2 Perist., vers. 379, nigrante sub velamine. 156. Vat. B, Prag., Rat., Sich., Gold., Hails., Bong., Wid. ad oram Chios. Alii Coos, quod verum est: nam celebres erant vestes tenuissimae, quae fiebant in insula Coo. Vide Ovid., Proper., et alios poetas. Prag. in mar. Choos indicat hoc ipsum Coos. Vat. A, murice, sed recentiori manu factum murices. Puto Coo aestuantem murice, quod in suis exemplaribus Torrentius invenit, et castigandum censuit Coo exaestuantem murice. Mihi non displicet illa lectio etiam sine castigatione. Etenim Prudentius, quod in verbis Graecis facere solet Virgilius, interdum vocalem ultimam per dialoephen non elidit. et hoc loco imitatus videtur illud IV Aeneid., Tyrioque ardebat murice laena. Nihilominus Heinsius lectionem, quam codices constanter tuentur, vindicare satagit, pluribus allatis exemplis ex Prudentio et aliis, ut aestuare sitim, cursum, aestum, annum, et similia, quae existimo, nonnihil esse diversa a re nostra aestuare murices; et ut concedam, dici posse, dubium semper mihi erit, an Prudentius id maluerit, quam Coo aestuantem murice. Locum hunc imitatus est Alcimus Avitus lib. IV, Proiicit hinc sceptrum, linquit sublime tribunal, Pallia blattarum spreto diffibulat auro, Serica despiciens. De fibula vestiaria vide Pignorium in comment. de Servis, pag. 78. 159. Haec omnia ad dolorem significandum spectant, scindere vestem, coronam regiam abiicere, cinere capillos conspergere. Paschalis de Coronis ex his versibus probat usum abiiciendi diadema in magno aliquo dolore; ut etiam in metu ex aliis versibus Apoth., Ipse quoque exanimis. Vide eius cap. 11, lib. X. 160. Paschalis legebat impeditos, et inepte monuit legendum impediens. 161. Agobardus in lib. adversus Amalarium hos versus allegat, et interpretationem Prudentii laudat: A maiori usque ad minorem. Videlicet usque ad lactentem, sicut senserunt, qui de hac laudabili poenitentia scribere voluerunt: e quibus unus Prudentius, vir doctus, Nullus, inquit, bibendi, etc. 162. Agobardus loc. cit. pro omnis habet omnes, quod exstat in Vat. A, Egm. et Weitz. Pubes an pubis scribatur, parum interest, dummodo constet, ultimam hoc loco corripi. Cellarius monet legendum ieiuna, non ieiunas, quod postremum a nemine dictum novi. ] |
| 136 | Apicem deinceps ardui montis petit, |
| 137 | Visurus inde conglobatum turbidae |
| 138 | Fumum ruinae, cladis et dirae struem, |
| 139 | Tectus flagellis multinodi germinis, |
| 140 | Nato et repente perfruens umbraculo. |
| 141 | Sed moesta postquam civitas vulnus novi |
| 142 | Hausit doloris, heu! supremum palpitat. |
| 143 | Cursant per ampla congregatim moenia |
| 144 | Plebs, et senatus, omnis aetas civium, |
| 145 | Pallens iuventus, eiulantes feminae. |
| 146 | Placet frementem publicis ieiuniis |
| 147 | Placare Christum: mos edendi spernitur. |
| 148 | Glaucos amictus induit monilibus |
| 149 | Matrona demptis, proque gemma, et serico |
| 150 | Crinem fluentem sordidus spargit cinis. |
| 151 | Squalent recincta veste pullati patres, |
| 152 | Setasque plangens turba sumit textiles. |
| 153 | Impexa villis virgo bestialibus, |
| 154 | Nigrante vultum contegit velamine, |
| 155 | Iacens arenis et puer provolvitur. |
| 156 | Rex ipse Goos aestuantem murices |
| 157 | Laenam revulsa dissipabat fibula, |
| 158 | Gemmas virentes, et lapillos sutiles, |
| 159 | Insigne frontis exuebat vinculum |
| 160 | Turpi capillos impeditus pulvere. |
| 161 | Nullus bibendi, nemo vescendi memor: |
| 162 | Ieiuna mensas pubes omnis liquerat: [ 164. Cunulae, cunabula, I. 168. Rorulenta, humida, Iso. 169. Strepentis, ebullientis, bullientis, I. 172. Oraculum, responsum, minam. 173. Prosper, propitius.---Sinistrum, minacem, I. 175. Fautrix, adiutrix, Iso. 181. Molle naturaliter, quod naturaliter infirmum est et fragile, I. 184. Emancipator, liberator, domitor.---Plasmatis, corporis, I. 185. Cupidinis, quia cupidinem, quae antea regnabat in hominibus, ipse devicit penitus, I. 188. Vindicavit, usurpavit, I. 190. Gaudiis, coelestibus, non saecularibus, I. 191. Tabidum, tabescentem. I. ] [165. Vat. A. Put., Ambr., Oxon., Alex., unus Torrent., Weit., Pal., Bong., Hailsb., derogat. Alterum denegat sapit glossam; quod tamen exstat in Vatt. B, I, Prag., Ald., Gis., Hailsb. supra, et in Brev. Moz. Constat, Agobardum loc. cit. legisse derogat. Teolius legit ex mss. derogat, et in impressis ait esse denegat. Sed utrumque exstat tam in impressis quam in mss. Heins., Cel., Cham. post Veitz., derogat. Noms. vero abnegat cum Vat. Q. 166. In Ox., armentarium quasi armentariorum. Virgilius et armentarius et armentalis utitur. 168. Vossius et alii negarunt, Latinam vocem esse rorulentus. Ea usi sunt Columella, Plinius, Solinus. 169. Aldus diserte hauriant, quod in Thuan. et Ox. repertum Heinsio placuit. Sed cum praecesserit contingat, et in reliquis sit hauriat, hoc praefero. 173. Plerique prosper, quod optime cohaeret cum verbo sequenti sinistrum. In duobus Heinsianis prospere, quod parum congruit. In uno Torren., propter. Sichardus margini apposuit, Propter habent nonnulli codices, tanquam propere dicas. Gis. 2 edit., propere; in 1 edit. hoc ipsum ad oram, in textu prosper. Brev. Moz., Fabr., Bong., propere. 174. Ald., Weit., Bong., Gold. a prima manu, Gis. 1 edit., Vat. A, supplicem. Vat. B, Prag., Rat., Gold. supra, supplicum. 178. Verbum ieiunare solum reperitur apud ecclesiasticos scriptores, Tertullianum. Hieronymum et alios. 179. Praenuncupo ex analogia formatum, Exemplum antiquius deest. 181. Cham. edidit corpus illud. 184. Thuan. scribit ecmancipator. 186. Vides originem ieiunii quadragesimalis: nam infra vers. 196, Hoc nos sequamur. Binghamus, qui lib. XXI, cap. 1 Antiq., tuetur, probabile esse, initio ieiunium fuisse 40 horarum, non 40 dierum, ad haec et similia SS. Patrum verba noluit animum advertere. Leges ipsae imperatorum, quas ad vers. 14 hymni seq. exhibemus, quadraginta dies fuisse testantur. Equidem potius crediderim, in ieiuniis remissionem aliquam esse invectam, quam ut quadraginta horae in quadraginta dies fuerint conversae. 187. Loquitur de quadraginta diebus, quibus ieiunavit Christus Dominus. Haec omnia habes cap. IV Matth. et cap. IV Luc. 188. Gratiam ciborum Nebrissa interpretatur suavitatem. Hic accipitur pro munere, favore, beneficio, quod nobis confertur. Vide hymn. 11 vers. 5. Heu quam fugacem gratiam. 190. Corpus vocat animae vas, uti S. Paulinus de obitu Celsi: Sola resurgendi caro perceptura vigorem, Quae rationalis vas animae fuerit. Ex I Thessal. IV, 4, Ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore. Lupius, tom. I, dissert. 11, pag. 203 et seqq., probat multis exemplis, animas in sepulcris Christianorum sub columbarum specie effing prope vas quod symbolum est corporis, uti columba symbolum est animae. Vide Apoth. vers. 1025, et Hamartig. vers. 281. In cado vini corpus etiam repraesentari, quasi vino anima exprimeretur, idem Lupius suspicatus est. Vide comment. ad hymn. 9 vers. 28. 191. Non semel Prudentius limum de corpore humano dixit, quod ex luto factum. 194. Vat. A, mendose, sit recertus. Mira Dei providentia factum est ut mysterium Incarnationis diabolo celaretur, eique ignotus esset partus Virginis deiparae. Rationem S. Ignatii martyris aliorumque Patrum, Christum a desponsata conceptum, ut eius ortus ex virgine celaretur diabolo, explicant et defendunt Petavius aliique theologi. Hoc signum datum fuerat advenientis Messiae. Isaiae cap. VII, 11 et seqq.: Et adiecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo . . . . . Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet et pariet filium. Quaeret aliquis quale hoc signi genus fuerit, si, ut partus Virginis celaretur diabolo, ea Iosepho erat desponsata. Qua enim ratione Hebraei ex virgine natum Iesum scire poterant? Hanc quaestionem duobus distichis quidam complexus est et dissolvit: Virgineum partum signum, pignusque salutis Promissae Hebraeis esse Deus voluit. Qui nosse id poterant? mon ti si nempe Mariae In vultum, et mores Virginis inspicerent. Quod epigramma in gratiam el. Iosephi Bustinzuria, quem immaturo funere nuper raptum amici lugemus, olim factum, vel hac de causa hic placuit inserere, ut bene merenti qualemcunque hanc memorium consecrarem. ] |
| 163 | Quin et negato lacte vagientium |
| 164 | Fletu madescunt parvulorum cunulae: |
| 165 | Succum papillae parca nutrix derogat. |
| 166 | Greges et ipsos claudit armentalium |
| 167 | Solers virorum cura, ne vagum pecus |
| 168 | Contingat ore rorulenta gramina, |
| 169 | Potum strepentis neve fontis hauriat; |
| 170 | Vacuis querelae personant praesepibus. |
| 171 | Mollitus his, et talibus, brevem Deus |
| 172 | Iram refrenat, temperans oraculum |
| 173 | Prosper sinistrum: prona nam clementia |
| 174 | Haud difficulter supplicum mortalium |
| 175 | Solvit reatum, fitque fautrix flentium. |
| 176 | Sed cur vetustae gentis exemplum loquor? |
| 177 | Pridem caducis cum gravatus artubus |
| 178 | Iesus, dicato corde ieiunaverit: |
| 179 | Praenuncupatus ore qui prophetico |
| 180 | Emmanuel est, sive NOBISCUM DEUS |
| 181 | Qui corpus istud molle naturaliter, |
| 182 | Captumque laxo sub voluptatum iugo, |
| 183 | Virtutis arcta lege fecit liberum, |
| 184 | Emancipator servientis plasmatis, |
| 185 | Regnantis ante victor et cupidinis. |
| 186 | Inhospitali namque secretus loco, |
| 187 | Quinis diebus octies labentibus, |
| 188 | Nullam ciborum vindicavit gratiam, |
| 189 | Firmans salubri scilicet ieiunio |
| 190 | Vas appetendis imbecillum gaudiis. |
| 191 | Miratur hostis, posse limum tabidum |
| 192 | Tantum laboris sustinere, ac perpeti. |
| 193 | Explorat arte sciscitator callida, |
| 194 | Deusne membris sit receptus terreis: [ 198. Sectatoribus, discipulis, I. 201. Hoc est, ut ipse triumphet super carnem; ieiunium.---Livor, invidia, I. 203. Altaris aram, aram fidei.---Aram, planitiem, I. 204. Fidem, oblationem, I. 205. Limat, purgat, mundat, I.---Pectorum rubiginem, corporis contagia, Prag. 206. Amne, cum aqua, I. 207. Calente, ardente, I. 208. Scabra, aspera, Vat. A et Iso. 210. Largitas, eleemosyna, Vat. A. 215. Ducere, aestimare, Iso. 220. Fenerantem, fenus acquirentem, Iso. ] [195. Quod Mazochius tom. III Spic. Bibl. censuerit, Prudentium hoc loco verum lapsum diaboli in tergum affirmare, et non solum quod diabolus Christum reliquerit, non probatur Teolio, mihi non displicet. Aliqui legerunt in Matth., Abi retro. 196. Prag., male, sequamur unusquisque. 197. Ald., tum pro tu magister. 199. Heinsio magis placet vicerint cum solo Ambr., idque secuti sunt Cell. et Teol. Sed recte vicerit, scilicet spiritus. 203. Veteres dicebant altaria esse tantum superorum deorum, ab altitudine nominata, aras deorum etiam inferorum, Prudentius aram altaris partem sanctiorem, esse innuit. Vide Berthaldum de Ara cap. 2, qui ex Prudentio docet aram fuisse altaris fundamentum. 205. Vat. A, corporis; in margine, Alii habent PECTORUM RUBIGINEM. Oxon., Noms., Rottend., Egm., Pal., non omnino male, corporis libidinem; in Oxon. pro div. script., et in Brev. Moz., pectorum rubiginem. Amb., Hails., corporis rubiginem. Thuan., peccati rubiginem, obtinente metro. 209. Brev., Moz., male, alvo pro almo. 214. Inter caeteras virtutes recte hanc collocat, putare, omnes homines natura esse aequales, et, quam vocant, acceptionem personarum fugere. 216. Giselinus pro quisque quisqui quasi quisquis reposuerat, ignorans, quisque pro quisquis a poetis adhiberi solitum. Ausonius in sententiis Pittaci: Pareto legi quisque legem sanxeris. Exempla alia sunt in Cypriano, Sidonio et similibus. Plauti etiam et Terentii loca quaedam lexicographi proferunt; sed in Terentio non est ita certa et constans lectio. In codice Theodosiano quisque pro quicunque seu quisquis frequenter occurrit. Vide eius Glossarium in fine tom. VI Gothofredi. 217. Cur poeta hic dicit dextram rapacem laudis, et illico ex Matth. cap. VI, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua? Quia eleemosyna quidem non est facienda, sicut hypocritae faciunt, ut honorificentur ab hominibus; sed nihilominus laus semper inde exsurgit, et, ut Matthaeus pergit vers. 4: Ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 220. Hoc etiam desumptum ex cap. XIX Matth. vers. 29: Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Quo pertinent opes perennes versus superioris. Aliqui habent centiplex, ut Alex. Apud Plautum centuplex plerique legunt. ] |
| 195 | Sed, increpata fraude, post tergum ruit. |
| 196 | Hoc nos sequamur quisque nunc pro viribus, |
| 197 | Quod consecrati tu magister dogmatis |
| 198 | Tuis dedisti, Christe, sectatoribus, |
| 199 | Ut cum vorandi vicerit libidinem, |
| 200 | Late triumphet imperator spiritus. |
| 201 | Hoc est, quod atri livor hostis invidet, |
| 202 | Mundi polique quod gubernator probat, |
| 203 | Altaris aram quod facit placabilem, |
| 204 | Quod dormientis excitat cordis fidem, |
| 205 | Quod limat aegram pectorum rubiginem. |
| 206 | Perfusa non sic amne flamma exstinguitur, |
| 207 | Nec sic calente sole tabescunt nives, |
| 208 | Ut turbidarum scabra culparum seges |
| 209 | Vanescit almo trita sub ieiunio, |
| 210 | Si blanda semper misceatur largitas. |
| 211 | Est quippe et illud grande virtutis genus |
| 212 | Operire nudos, indigentes pascere, |
| 213 | Opem benignam ferre supplicantibus, |
| 214 | Unam paremque sortis humanae vicem |
| 215 | Inter potentes atque egenos ducere. |
| 216 | Satis beatus quisque dextram porrigit |
| 217 | Laudis rapacem, prodigam pecuniae, |
| 218 | Cuius sinistra dulce factum nesciat. |
| 219 | Illum perennes protinus complent opes |
| 220 | Ditatque fructus fenerantem centuplex. |