monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11 > 13 > 14 > 10 > 5 > 3 > 11 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 5 > 10 > 3 > 2 > 8 > 6 > 4
Prudentius, Cathemerinon, III. HYMNUS ANTE CIBUM <<<     >>> V. HYMNUS DE NOVO LUMINE PASCHALIS SABBATI

Prudentius, Cathemerinon, IV. HYMNUS POST CIBUM

1 [

Post cibum. Aldus inscribit: Ode post cibum. Ianus Parrhasius, Hymnus divi Prudentii sumpto cibo. Ut ante cibum preces Deo sunt fundendae, sic etiam post cibum. Tertullianus Apolog. cap. 39, Non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur. . . . Oratio convivium dirimit. S. Basilius epistola ad S. Gregorium Theologum de Vita in solitudine agenda: Orationes ante cibum digne fiant Dei donis, quaeque nunc dat, et quae in posterum reposuit. Orationes post cibum gratiarum actionem datorum habentes, et flagitationem promissorum.

1. Parrh., pastis corporibus.

4. Parrh., cubile sacrum. Nebrissa ait, cherubim et seraphim esse vel in accusativo plurali (nam cherub et seraph est singularis), ut intelligatur cherubim et seraphim esse sedile, cui Deus innititur, vel in genitivo plurali, quia sedile Dei ex cherubim et seraphim constat. S. Hieronymus comment. in Isaiam cap. VI, errare, ait, qui solent in precibus dicere: Qui sedes super cherubim et seraphim, quod Scriptura non docuit. Et in epist. ad S. Damasum de seraphim, etc., vocat pium errorem eorum qui in orationibus et oblationibus suis id audent dicere (vide glossam). Ex quo liquet, iam tempore S. Hieronymi preces aliquas fuisse, quibus id assereretur. Ac sane si id dicatur tanquam disertis verbis a sacris litteris expressum, recte ait S. Hieronymus, errorem esse. Nam psalmo LXXIX, 1, solum dicitur: Qui sedes super cherubim, manifestare. Prudentius vero solum affirmat Deum supremo subnixum solio tenere ac regere cherubim et seraphim, sedile suum. Quod verum est, dummodo utrique ad Dei sedile ornandum pertineant, eidemque assistant. Iam Isaias cap. cit. vers. 1 et 2 sic habet: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et ea quae sub ipso erant replebant templum. Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant. Septuaginta vertunt: Erant circa illum, quod recte cohaerere advertunt interpretes. Cornelius a Lapide plane ita exponit: Iuxta vel circa solium, puta super pedem aut pavimentum solii: decebat enim, eos esse humiliori gradu, quam erat ipsa sedes, et solium Dei. Hi seraphim stipant solium instur cherubim stipantium propitiatorium Exodi cap. XXV. Ne plura; ut poetam ab inepta glossa vindicemus, satis haec, superque.

7. In Rat., Deum Sabaoth pro Sabaoth Deum, male. Hinc collige poetam respexisse ad locum Isaiae cap. VI, ubi seraphim clamabant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum. Haec autem Hebraica nomina scribimus, uti in Vulgata editione invenimus, quanquam nos minime fugiat, quid contra a multis dici soleat. Sic etiam Prudentium longa defensione tueri nolumus, quod in his nominibus quantitatem syllabarum, ab Hebraicae linguae peritis praescriptam, interdum contempserit; de quo in proleg. diximus.

9. Deus repertor orbis, uti a Virgilio hominum rerumque repertor, et a Iuvenco lib. IV, vitae lucisque repertor. Vide infra hymn. 5, vers. 1: Inventor luminis. Contra apud Paulinum in obitum Celsi diabolus: per Christum perditor ipse perit.

10. Deus fons vitae passim in sacris Litteris et SS. Patribus, et saepe apud Prudentium. Sic fons animarum, fons boni, fons bonorum omnium, et similia.

13. Weitzius cum solo Hailsb. contra Vulg. et reliquos voluit legere Omne. Cur, cum repugnet legibus phalecii, quas videmus observare Prudentium? E Vaticanis solus unus omne apud Teol., e vetustioribus Heinsii solus Altinius omne, e nostris nullus. Gisel., Gold. et Weitz. habent ac vigemus. Aldus, nostri, Wid. supra, et Heins. cum Put., aut vigemus.

16. Vocatur Spiritus candidus, vel quia columbae specie apparuit et repraesentatur, vel ob candorem quem animae infundit. Processio Spiritus sancti a Patre, et a Filio his versibus non obscure innuitur, et quidem missionis verbo quo sacra Scriptura utitur. Chamillardus affirmat, in concilio Toletano iussu Leonis additam symbolo fidei particulam Filioque, cum in symbolo Nicaeno tantum dicatur, Qui ex Patre procedit. Intelligit Leonem I, et concilium sive Toletanum, sive Hispaniense anno 447. Cl. Henricus Florez tomo VI Hisp. sacr., dissert. 1, late disserit de concilio Toletano I anno 400, et regula fidei eius actis inserta, ubi invenitur particula Filioque. Probare contendit, praecessisse aliud concilium Toleti anno 396, collectorem actorum concilii Toletani, anno 400 celebrati, floruisse saeculo V exeunte, regulam fidei in hoc concilio fuisse factam, neque additionem Filioque esse supposititiam, cum omnes codices mss. librique impressi ita habeant, et in eo concilio actum fuerit adversus Priscillianistas, circa Spiritum sanctum errantes. Quae confirmari possent ex his poetae Hispani carminibus, quibus processio Spiritus sancti exprimitur, quasi regulam fidei, eiusque particulam Qui ex Patre, Filioque procedit prae oculis habuerit. Nihilominus censeo, rem non liquere, et mentionem Leonis papae, quae in titulo regulae fidei occurrit, aperte indicare, eam longe posteriorem esse concilio Toletano anni 400, vel certe collectorem actorum ignorasse, ad quodnam tempus esset referenda.

2. Imbecilla, infirma, I.

4. Patri, qui cherubim: hinc reprehenditur (Prudentius) quod dixerit, Deum sedere super cherubim et seraphim, ut enim beatus Hieronymus dicit, super cherubim tantum sedet; sed sciendum, quia vir iste saecularis erat, nec adeo in divinis mysteriis eruditus, Vat. A.---Cherubim, scil. super, I.

5. Supremo, excelso, I.

6. Subnixus, suffultus, I.

12. Perdomitor, moriendo in cruce, Iso.

13. Inde, de Christo, I.

15. Parente, Christi, I.

16. Candidus, Spiritus sanctus, I.

17. Quae, quia de illis scriptum est: Vos estis templum Dei vivi, I.---Rident, gaudent, I.

18. Medullis, praecordiis, Iso.

20. Dicata, scilicet sibi, I.

21. Spurcum, spurcus, a, um; inde spurcitia.---Sacellum, ut doctrix, I.

22. Tetrum, pro tetre, nomen pro adverbio, I.

24. Repellit, a se, I.

25. Innocens, a pueritia, I.

27. Sinu ac recessu, introitu et exitu, I.

28. Crapula, apostoma, i. e. indigestio, I.

31. Expedita, libera vel parata, I.

37. Praecluens, clara, excellens, oleo Graece glorior; et cluo excello, et splendeo, et glorior, I. Praepotens, nobilis. Vat. A.

38. Raucisonos, dure, et terribiliter sonantes, I.

39. Virum, Danielem, I.

44. Feris, leonibus, Iso.

49. Cominus, iuxta.---Reponunt. mites effecti, I.

51. Rictibus, RINGO, os aperio, hinc rictus nimia oris apertio, Vat. A.---Ambit, circumit, Iso. Circumdat, amplectitur, desiderat, Vat. A.

]
[

17. Parrh., haec templi. Praeclare describit Prudentius, quale templum Deo in intimo corde sit constituendum.

20. Weitz., Gold. et Wid. supra Parrh., intra pro inter. Prag. et Rat., pariter intra. Ald., Gis., Heins., Vat. A, inter.

21. Nescio quid sit in glossa doctrix post sacellum.

22. Ald., Prag. a secunda manu, et Boherius alter, fragrat pro flagrat. Olim promiscue nonnulli scribebant fragro et flagro, quod in codd. mss. passim notatur.

23. Conscius interdum stimulos conscientiae denotat, ut apud S. Paulum I Cor. IV, 4: Nihil mihi conscius sum; et apud Horatium: Hic murus aheneus esto Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa, ut alios praeteream.

25. Ald., Gis., Vat. I, Weitz., Prag., Parrh., innocensque. Vat. A, Alex. et pene omnes Vatt., item vetustiores Heinsii, innocensve.

27. Recessus non est exitus, neque sinus introitus, ut habet glossa. Cicero pro Marcello: Cum in animis hominum tantae latebrae sint, tanti recessus. Hoc sensu cordis sinus et recessus.

28. Proprie crapula est dolor capitis ex nimio haustu, origine Graeca.

32. Ald., eum pro Deum, non male.

33. Dubitat Chamillardus an hic pastus et sapor intelligendus sit de SS. eucharistia, an de divina providentia. Simplicius dicit Spiritum sanctum, sive Deum, in corde receptum, significari.

34. Egm. apud Weitz., fove pro fovens. Quidam Vat. apud Teol., foves.

35. Parrh., animos.

36. V. A, confirmans pro confirmas. In Prag., atque pro ac a manu secunda, perperam.

37. Parrh., praenitens pro praecluens. Verbo cluo non solum antiquiores Latini usi sunt, Ennius, Plautus, Lucretius, verum etiam Cicero. Lucretius cluo, es, adhibet, Prudentius cluo, is, ut aliis in locis potes observare. Est enim ex his verbis, quae ad secundam et tertiam coniugationem aeque pertinent. A cluo est inclytus, vel inclitus, vel inclutus.

38. Haec historia narratur cap. XIV Danielis: qua providentia et misericordia divina erga iustos declaratur.

43. Parrhasius, et tyrannus.

44. Parrhasius, dicarunt.

48. Sic in Dittochaeo tetrasticho 9, Tutus agit vir iustus iter vel per mare magnum. Ubi plus periculi est, ibi plus auxilii iustis a Deo conferri, constans est sententia.

50. Gis. reposuit fames pro fame. Neque displicet haec lectio; sed optimi mss. et editi legunt fame, quod, cum non abhorreat, retinendum est. In Vat. O mendum est fama. Nebrissae falso imputatur in edit. Coloniens. anni 1701, quod agnoverit alios habere famesque blanda.

51. Hails., Gold., Bong., et a secunda manu Wid., Ald., lambit pro ambit. In Rat. videtur fuisse lambit, sed abraso primo charactere factum ambit. Hoc verum est: nunquam enim Prudentius litteram s elisit, prout opus erat, ut cum rictibus lambit versu recte procederet. Gallandius edidit lambit, et subnotavit: Sic Aldus cum aliis. Chamillardus. AMBIT typothetae vitio, ut videtur. Abhorrent poeticae aures.

]
Pastis visceribus, ciboque sumpto,
2 Quem lex corporis imbecilla poscit,
3 Laudem lingua Deo Patri rependat:
4 Patri, qui cherubim, sedile sacrum
5 Necnon et seraphim suum, supremo
6 Subnixus solio, tenet, regitque.
7 Hic est, quem Sabaoth Deum vocamus,
8 Expers principii, carensque fine,
9 Rerum conditor, et repertor orbis.
10 Fons vitae liquida fluens ab arce,
11 Infusor fidei, sator pudoris,
12 Mortis perdomitor, salutis auctor.
13 Omnes quod sumus, aut vigemus, inde est
14 Regnat Spiritus ille sempiternus,
15 A Christo simul et Parente missus.
16 Intrat pectora candidus pudica,
17 Quae templi vice consecrata rident,
18 Postquam combiberint Deum medullis.
19 Sed si quid vitii, dolive nasci
20 Inter viscera iam dicata sensit,
21 Ceu spurcum refugit celer sacellum.
22 Tetrum flagrat enim vapore crasso
23 Horror conscius aestuante culpa,
24 Offensumque bonum niger repellit.
25 Nec solus pudor, innocensve votum
26 Templum constituunt perenne Christo
27 In cordis medii sinu ac recessu.
28 Sed ne crapula ferveat, cavendum est,
29 Quae sedem fidei cibis refertam
30 Usque ad congeriem coarctet intus.
31 Parcis victibus expedita corda
32 Infusum melius Deum receptant,
33 Hic pastus animae est, saporque verus.
34 Sed nos tu gemino fovens paratu,
35 Artus, atque animas utroque pastu
36 Confirmas, Pater, ac vigore comples.
37 Sic olim tua praecluens potestas
38 Inter raucisonos situm leones
39 Illapsis dapibus virum refovit.
40 Illum fusile numen exsecrantem,
41 Et curvare caput sub expolita
42 Aeris materia nefas putantem,
43 Plebs dirae Babylonis, ac tyrannus
44 Morti subdiderant, feris dicarant,
45 Saevis protinus haustibus vorandum.
46 O semper pietas, fidesque tuta!
47 Lambunt indomiti virum leones,
48 Intactumque Dei, tremunt alumnum.
49 Astant cominus, et iubas reponunt:
50 Mansuescit rabies, fameque blanda
51 Praedam rictibus ambit incruentis. [

53. Expertum, notum, quem probatum habebat, I.

57. Mundo, aere, I. Aere vel nube, Rat.

58. Inemptas, viles; res enim vilis quae abundat, non emitur, Vat. A.

60. Agresti, rustica, I.

61. Prehensa, comprehensa, I.

65. Sensim, leniter, Iso.

67. Sumas, pro sume.---Carpas, pro carpe, Iso.

69. Liba, prandia.---Hoc periclo, leonum; I.

70. Excitavit, elevavit, I.

75. Hymnos, laudes, I.

77. Impotentis, valde potentis, furoris, Vat. A.

78. Feram, diabolum, I.

]
[

52. Ratio orandi Deum extensis manibus; de qua ad hymnum S. Fructuosi.

54. Prag., Rat., Weitz., Gis., victu. Ald., V. A, Put., Oxon., Egm., Alt., Pal., Heins. et alii, victus.

57. Parrh., dissilit. S. Isidorus lib. II Etymol., cap. 29: Mundus est is qui constat ex coelo, et terra, et mari cunctisque sideribus. Vide eiusdem cap. 1, lib. XIII, et notas Grialis.

58. Parrh., cernens. In Vat. A legitur ineptas pro inemptas. Sed ex eius glossa corrigitur mendum. Alludit ad Virgilii locum dapibus mensas onerabat inemptis, quod pariter de agricola dictum est lib. IV Georg. Horatius quoque de laudibus vitae rusticae epod. 2, vers. 48, Dapes inemptas apparet.

59. Mirum quantum discrepent codices in voce Habacuc exaranda. Alii Abacuc, alii Abbacuc, alii Abbacum, alii Ambacum, alii Ambacuc. De quo nomine vide indicem secundum Ricciolii, ubi Prudentium adversus Ludovicum Cavallum defendit quod in hoc hymno a primum produxerit iuxta Syriacam aut Persicam radicem. Quamvis autem Habacuc a Prudentio propheta vocetur, non certo inde colligas, eumdem esse Habacuc, cuius exstat prophetia. Lege hanc quaestionem in praeloquiis Iacobi Bonfrerii, sect. 11.

61. Widm., cuius caesarie a prima manu.

62. Haec phrasis, sicut erat, stylum ecclesiasticum videtur redolere: sed ab optimis antiquissimis Latinitatis auctoribus est usurpata.

68. Prudentius in hoc Habacuc sermone Christum inducit per prolepsin: nondum enim Verbum caro factum fuerat, qui est Christus, ut notavit Nebrissa. Clericus in Vita Prudentii nonnihil cavillatur circa huiusmodi locutiones.

69. Ald., mendose, libatibus. Nebrissa mendum transcripsit, et interpretatus est, gustui tuo. Sensus et carmen liba tibi exposcit.

70. Danielem, cibo sumpto, Deo gratias egisse expressum quidem non est in sacra pagina. At poeta id colligit ex gratiarum actione, quae praecessit vers. 36 et 37.

71. Parrh., ciboque functus.

72. Parrh., Evieque dixit, quod vitiosum est. Vox amen responsionibus adhiberi solebat in Veteri Testamento, quasi certe, vere, hoc erit, veritas, vel ita fiat. Deuter. XXVII, 15: Et respondebit omnis populus, et dicet, Amen. In Ecclesia Christiana statim ab ipso initio haec consuetudo reddendi amen post orationem sacerdotis videtur inducta: nam Apostolus I ad Corinth. cap. XIV, 15 et seq., ait: Quid ergo est: Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente. Caeterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet AMEN, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. Iustinus martyr in Apol. 2, sive, ut alii volunt, 1: Ubi ille (antistes) preces et eucharistiam absolvit, totus qui adest populus, fausta approbatione acclamat dicens AMEN. S. Paulinus Natali 11: Cumque sacris pia turba ferat pastoribus AMEN, etc. De voce alleluia confer Ricciolium in ind. secundo; neque tamen ei assentiaris. quod dicit, imitandum non esse Prudentium, qui e in hoc versu corripuit; quod pariter ab Orientio correptum est. S. Iustinus quaest. 50 ad Orthod. testatur, Christianos, cum laudes et hymnos canerent, iam tunc uti hac voce alleluia et osanna, quod olim a pueris factum. Vide S. Hieronymum in epist. ad Marcellam, S. Augustinum in psalm. CVI, et notas Loaysae ad can. 11 concil. IV Tolet.: De non decantando in Quadragesima alleluia.

74. In oratione S. Rosae virginis Limanae hic versus includitur mutatis verbis: Bonorum omnium largitor omnipotens Deus.

77. Cauchius castigabat antro Conclusos regis, acute, sed contra mss. Nebrissa actum interpretatur actiones mundi scilicet nimium potentis, et saevientis: nam hoc Latine est impotens. Heinsius actum accipit aut pro vago et incerto rerum humanarum motu, aut pro eo quod agunt homines. Hoc sensu alias usus est Prudentius.

79. Cum lacum leonum descripserit poeta, suo more sacrae litterae inhaerens, diabolum tanquam leonem repraesentat ex epist. I Petri cap. V, 8.

81. Ald., Nebr., Rat., Widm., Gold., tunc te. Hails., nunc te. Gis., Weitz., cum te. Parrh., nec te. Vat. A, Prag., Put., Thuan., Torren. duo cur te, quod placet Heinsio, quia ita frequenter occurrit apud Ciceronem. Horatius lib. I, ep. 8, Irascar amicis, Cur me funesto properent arcere veterno. Aldus in emendatis, summe Deum.

]
52 Sed cum tenderet ad superna palmas,
53 Expertumque sibi Deum rogaret,
54 Clausus iugiter, indigensque victu:
55 Iussus nuntius advolare terris,
56 Qui pastum famulo daret probato,
57 Raptim desilit obsequente mundo.
58 Cernit forte procul dapes inemptas,
59 Quas messoribus Habacuc propheta
60 Agresti bonus exhibebat arte.
61 Huius caesarie manu prehensa,
62 Plenis, sicut erat, gravem canistris
63 Suspensum rapit, et vehit per auras.
64 Tum raptus simul ipse, prandiumque
65 Sensim labitur in lacum leonum,
66 Et, quas tunc epulas gerebat, offert.
67 Sumas laetus, ait, libensque carpas,
68 Quae summus Pater, angelusque Christi
69 Mittunt liba tibi sub hoc periclo.
70 His sumptis, Danielus excitavit
71 In coelum faciem, ciboque fortis
72 Amen reddidit, halleluia dixit.
73 Sic nos muneribus tuis refecti,
74 Largitor Deus omnium bonorum,
75 Grates reddimus, et sacramus hymnos.
76 Tu nos, tristifico velut tyranno,
77 Mundi scilicet impotentis actu
78 Conclusos, regis, et feram repellis;
79 Quae circumfremit, ac vorare tentat,
80 Insanos acuens furore dentes,
81 Cur te, summe Deus, precemur unum. [

82. Rotamur, volvimur, I.

87. Super, desuper, I.

95. Iuvare, delectare, Vat. A.

96. Quam, prophetiae et scripta divina, I.---Orsa, dicta, I, Vat. A.

97. Insolens, superba, I.

98. Pravum, prave.---Irroget, inferat, Vat. A.

]
[

82. Placet interpunctio Aldi, premimur malis, alii premimur, malis rotamur. Alex. cum Aldo facit. Sed Vatt. I, O, P cum aliis. Simile est illud apud S. Augustinum cap. 26 Enchiridii: Iacebat in malis, vel etiam volvebatur, et de malis in mala praecipitabatur totius humani generis massa damnata. Itaque praefero malis rotamur.

84. Nebrissa ita exponit: fides sit, vel erit adhibita. Gisel. videtur intellexisse, crevit fides suppliciis. Chamillardus, fides obiecta est suppliciis iniquis. Id magis probo.

85. Defit pro deficit, vel deest. Lucretius, Virgilius et alii.

86. Put., Thuan., Vat. A, truci ira. Alii trucis leonis ira. Parrh., nam languens trucis a leonis ira.

87. In Rat. a prima manu, desuper, quod metro repugnat. Parrh., super his geruntur. Retine superingeruntur.

88. In Vat. A, hariendo mendum est pro hauriendo. Poeta, ad nos Danielis historiam transferens, ait cibum coelestem non leviter gustandum, sed pleno ore.

91. In Rat., hinc pro hic, sed abrasum est n. Cave a mendo, quod nonnullas editiones occupavit, sociatus pro satiatus. Nempe satiatus escis, quas propheta Habacuc, sive alius affert. Inhaeret enim poeta eidem historiae, et per messores, quibus Habacuc cibum apparaverat, intelligit iustos viros, quales sunt apostoli, aliique operarii, quos in messem suam Dominus mittit.

94. Saporus idem quod sapidus, ut loquitur Apicius de Arte culinae.

96. Parrhasii scriptura mirum quantum a communi lectione discrepat, Quam natum recinentis orsa verum. Hoc etiam ex eadem historia petitum, nam Habacuc Danieli praecinuit.

101. Coniiciebam Deum loquemur. Ita edidit Parrhasius, sed loquamur, et vers. seq. feramus. Hac lectione admissa, unitas divinae naturae in Patre et Filio eleganter exprimitur. Vide correctionem Aldi ad vers. 81.

]
82 Vexamur, premimur, malis rotamur;
83 Oderunt, lacerant, trahunt, lacessunt;
84 Iuncta est suppliciis fides iniquis.
85 Nec defit tamen anxiis medela:
86 Nam languente trucis leonis ira,
87 Illapsae superingeruntur escae.
88 Quas si quis sitienter hauriendo
89 Non gustu tenui, sed ore pleno,
90 Internis velit implicare venis;
91 Hic sancto satiatus ex propheta,
92 Iustorum capiet cibos virorum,
93 Qui fructum domino metunt perenni.
94 Nil est dulcius, ac magis saporum,
95 Nil, quod plus hominem iuvare possit,
96 Quam vatis pia praecinentis orsa.
97 His sumptis, licet insolens potestas
98 Pravum iudicet, irrogetque mortem;
99 Impasti licet irruant leones,
100 Nos semper dominum Patrem fatentes
101 In te, Christe Deus, loquemur unum,
102 Constanterque tuam crucem feremus.
Prudentius HOME

bbb264.13 bnf8084.13 bsb36896.17 cec81.11 csg135.338 csg136.16 hab5618.19 uldBURQ03.22 vat321.4

Prudentius, Cathemerinon, III. HYMNUS ANTE CIBUM <<<     >>> V. HYMNUS DE NOVO LUMINE PASCHALIS SABBATI
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11 > 13 > 14 > 10 > 5 > 3 > 11 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 5 > 10 > 3 > 2 > 8 > 6 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik