monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11 > 13 > 14 > 10 > 5 > 3 > 11 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 5 > 10 > 3
Prudentius, Cathemerinon, II. HYMNUS MATUTINUS <<<     >>> IV. HYMNUS POST CIBUM

Prudentius, Cathemerinon, III. HYMNUS ANTE CIBUM

1 [

1. Ald. primum lucis sator, postea correxit lucisator, in Rat. etiam a prima manu, lucis sator; Pal., lucis auctor. Burmannus, lib. IV Propertii eleg. 3 ad vers. Lucis et auctores, affert Prudentii hunc locum, et ait, in Egm. legi lucis auctor, et ad marginem lucis sator. Vera lectio lucisator, ex cuius verbi novitate aliae lectiones falsae inductae sunt. Prudentius hoc vocabulum, uti mox omniparens, et verbigena, et prius crucifer, ex similium imitatione formavit, quanquam omniparens Virgilius etiam usus est Aen. VI, vers. 595. S. Prosper epigr. 39 effinxit omnitenens, et epigr. 61 omnicreator.

2. Vat. A, omnipotens pro omniparens. Chamillardus hoc loco allucinatur: negat enim sensum poetae esse ut verbigena intelligatur verbo genitus, atque ipse exponit verbum genitum. Du Cangius in Glossario pariter affirmat, Isonem male exposuisse verbo genitum, et adducit versus ex Mamotrecto ad IV Reg. cap. XXV ex Graecismo: Communis generis sunt quae componis ab illis. Excipe VERBIGENA, quod Christo convenit uni. Sed non dubitandum quin sensus poetae sit Verbo genitus, quandoquidem hymno 11, vers. 17, idem repetit: Ex ore quamlibet Patris Sis ortus, et Verbo editus, ubi Chamillardus interpretatur: Et editus, quando Pater nos est allocutus. Quanam vero ratione Filius possit dici Verbum verbo genitum, theologice explicat Petavius lib. VI, cap. 8: Non tamen mirum videtur, in hunc modum ista pronuntiari, ut ipsa Patris, sapientia, qua sapiens est, appelletur Filius, . . . . . . illud ab usu communi remotius, idem et de λογω a veteribus usurpari, non solum quatenus rationem, sed etiam quatenus verbum significat. Et cap. 3 num. 5: Siquidem Verbum persona de Verbo Patre, id est, ratione vel intelligentia oritur. Weitzius ad hunc Prudentii locum citat S. Augustinum lib. XI Confes., cap. 7, et S. Cyprianum in Expositione Symboli. Chamillardus putavit, eos hoc vocabulo Verbigena usos fuisse, idque fidenter affirmavit. At neque Augustinus, neque Rufinus Aquileiensis, cui illa Expositio adiudicatur, quidquam afferunt quo Prudentii locutio possit explanari, nedum vocem Verbigena usurpant. Lamius, contra Clericum defendens Prudentium, existimat, cum hoc loco, tum hymno 11, poetam loqui de secunda generatione, qua Verbum caro factum est. Hanc opinionem eo hymno 11 expendam.

14. Favor, laus.---Imbuerit, benedicat, sanctificet, I.

16. Fercula, per id quod continet, id quod continetur, per fercula cibos. Vat. A.

17. Pateras, mensas. Patena est dicta a patendo. Patera vero, i. e. vas aptum receptui potus, I.

18. Seria, senum. Serium est honestas, inde seria pluraliter, honesta.---Ludicra, iuvenum.---Iocos, infantum, I.

19. Quod sumus, et nos, et actus nostros regat superna pietas.---Agimus, facimus, I.

21. Spolia, sicut antiqui faciebant, I.

22. Aromate, hoc aroma facit in singulari numero nominativo, I.

23. Ambrosius, dulcis, divinus, pro divino ponitur; ambrosia est cibus deorum, I.

24. Nectaream, puram, I.

25. Ab usque, abusque et adusque licenter dicimus, I.

26. Camoena, camoenae dicuntur quasi canenae acanendo.---Leves, vanas, Iso.

27. Queis, quibus, Iso.

]
[

4. Vat. unus apud Teol. manens pro potens.

14. Similes preces ante cibum faciendas praescribit Origenes tom. II, pag. 36, lib. II in Ioannem.

15. In proleg. num. 170 dixi quid sit, Omnia sanctificante fide.

16. Prudentius hortatur ut fercula nostra Deum sapiant, et videtur indicare quod ait S. Cyprianus lib. ad Donatum in fine: Sonet psalmos convivium sobrium; et ut tibi tenax memoria est, voce canora aggredere hoc munus ex more: magis charissimos pasces, si sit nobis spiritualis auditio, proleciet aures religiosa mulcedo. Similia habent alii SS. Patres. S. Bernardus lib. II, ep. 2, verba S. Cypriani a nobis allata protulisse dicitur a Weitzio, quae ego in Bernardo minime invenio.

17. In Miscellaneis observationibus editis in veteres auctores ab eruditis Britannis, tom. III, vol. III, pag. 320, coniicitur legendum esse Spiritus influat in pateras: sed nulla est idonea ratio cur vetus scriptura deseratur.

18. Si placet, ita distingue, ut ludus sit in actione, iocus in verbis; et postulat poeta, actiones et verba a Deo dirigi tam ea quae ad continentiam pertinent, quam quae ad eutrapeliam, sive ad animi quamdam remissionem; de qua virtute theologi agunt cum S. Thoma 2-2, quaest. 168, art. 2.

20. Heinsius superne pro superna praefert cum Put., Alt., Egm., quibus consonat Alex., et adhaerent recentiores editi, quia superne syllabam postremam corripit. Non inficior, eam syllabam communem esse, sed retinco superna cum Isone, Hincmaro, Gothescalco, vetustissimis Vatt. A, I, O, P, Urb. Rat., Prag. Ald., Gis., Weit., aliis plerisque. Eruditi Britanni loc. cit. suspicantur deitas pro pietas. Nihil mutandum. Gothescalcus, ut adversus Hincmarum probaret recte dici TRINA DEITAS, haec Prudentii verba cum aliis in medium protulit. Hincmarus in libro De non trina deitate respondet, Prudentium metri necessitate dixisse trina pietas, et alibi (in fine hymni de novo lumine sabbati paschalis) numine triplici, vel sicut in quibusdam codicibus legitur nomine triplici, et rursus (in praef. Apotheosis): Est tria summa Deus, trinum specimen. Quas locutiones improbat ipse Hincmarus; concedit tamen ab Aratore dici trina potestas, trinum nomen, a Prospero trina maiestas, a Sedulio trina fides, et, Quod simplex triplicet, quodque est triplicabile, simplet, et explicationem congruentem addit: Hoc tantum dixisse sufficiat, quia TRINAM PIETATEM Prudentius, TRINAM POTESTATEM Arator, TRINAM MAIESTATEM Prosper, pro personis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, qui relative in sancta Trinitate dicuntur, substantialia nomina pietatem, potestatem, maiestatem posuerunt. Vide com. vers. 2 Psychom.

21. Hic quidem erat ethnicorum mos; at Christiani veteres adeo ab unguentis et odoribus in conviviis abstinebant ut id ethnici ipsis exprobrarent, quod liquet ex verbis Minucii Felicis: Non floribus caput nectitis, non corpus odoribus honestatis: reservatis unguenta funeribus. Vide Clementem Alexand., lib. II Paedag. cap. 8, et S. Chrysostomum tom. II, conc. 1 de Lazaro. Pro rosae Prag. in marg. rosea, male.

22. Alii flagrat vel fraglat scribunt.

24. Ut ambrosia deorum cibus est, ita potus eorum nectar. Verba quibus Prudentius utitur, liquor ambrosius, redolet, fusus, fortasse innuunt unguentum ambrosium, de quo videri potest Facciolatus.

25. Solet praeponi usque: Virgilius tamen ab usque Pachyno dixit.

26. Camoenas quasi canenas a canendo dici tradit Macrobius lib. II in Somn. Scipion., cap. 3. Poetae ex hederis quoque coronas sibi imponebant, quia Bacchi et Apollinis paria censebantur numina. Horatius lib. I. ode 1: Me doctarum hederae praemia frontium Dis miscent superis. Ovidius lib. I, eleg. 6: Deme meis hederas bacchica serta, comis. Ista decent laetos felicia signa poetas: Temporibus non est apta corona meis. Confer Carolum Paschalem de Coronis, edit. 1610 pag. 60, lib. I, cap. 18, qui hunc Prudentii locum cum laude pii poetae allegat.

27. Ex hoc versu aliquis colliget, Prudentium carminibus profanis componendis indulgere solitum. Non ita iudico. Nam poesim universe alloquitur, ut potius Dei laudes quam alia inepta canat. Adi prolegom. num. 63. Nonnemo ita explicat: O Camoena mea, docta texere serta mystica, queis solita es cingere tempora, nunc liga ea strophio dactylico. Nam alias ligaverat strophio iambico, sapphico, etc.

Hoc loco strophium intellige coronam cum Nebrissensi: est enim strophium quidquid circumflectitur et cingit, ut corona, cingulum. Plinius lib. XXI, Tenuioribus utebantur antiqui coronis, STROPHIA appellantes. Sensus est: Camoena, docta texere serta mystica, liga tempora strophio dactylico, quia carmen hoc est dactylicum. Ita fere interpretatur Chamillardus, nisi quod addit, O mea musa, quod mihi non probatur.

]
O Crucifer bone, lucisator,
2 Omniparens, pie, verbigena,
3 Edite corpore virgineo:
4 Sed prius in Genitore potens,
5 Astra, solum, mare quam fierent.
6 Huc nitido, precor, intuitu
7 Flecte salutiferam faciem
8 Fronte serenus: et irradia,
9 Nominis ut sub honore tui
10 Has epulas liceat capere.
11 Te sine dulce nihil, Domine:
12 Nec iuvat ore quid appetere,
13 Pocula ni prius, atque cibos,
14 Christe, tuus favor imbuerit,
15 Omnia sanctificante fide.
16 Fercula nostra Deum sapiant,
17 Christus et influat in pateras:
18 Seria, ludicra, verba, iocos,
19 Denique quod sumus, aut agimus,
20 Trina superna regat pietas.
21 Hic mihi nulla rosae spolia,
22 Nullus aromate fragrat odor:
23 Sed liquor influit ambrosius,
24 Nectareamque fidem redolet
25 Fusus ab usque Patris gremio.
26 Sperne, camoena, leves hederas,
27 Cingere tempora queis solita es, [

28. Sertaque mystica, corona, I.

29. Strophio, cingulo aureo, strophium est cingulum: strophos enim dicitur Graece convertere: hinc dictum strophium, eo quod a posterioribus ad anteriora convertitur, I. Strophium est cingulum ita dictum, quod a renibus ad anteriora convertitur, strophe enim est conversio, Vat. A.

30. Redimita, figurata constructio.---Comas, per comas, I.

31. Generosa, nobilis a Deo creata, Iso.

32. Indigena, incola. Iso.

34. Data, sc. sibi a Domino, I.

35. Artificem, Christum, I.

36. Ipse, artifex, I.

39. Aere, in aere, I.

40. Haec mihi, potestati hominis subdidit omnia creata, et hominem subdidit sibi, I.

41. Callidus, ingeniosus, I.

42. Pedicis, pedicae sunt impedimenta gressuum; pedica est laqueus quo aves capiuntur.---Maculis, retibus, I.

43. Glutine, de cortice gluten efficitur, I.

44. Vimina, virgulta, I.

46. Fluctivagos, per fluctus vagantes, I.

47. Texta, retia, I.

48. Calamum, hamum, I.

50. Credula, qui credidit.---Saucius, sauciata habens, I.

51. Ingenuas, innatas, nobiles, I.

53. Hic, in isto loco, ubi ager est, I.

54. Luxuriant, abundant, I.

55. Pacis, insigne pacis ferebatur antiquitus oliva, I.

57. Omnia, ea necessaria.---Suppeditat, subiicit: suppedito vel suppeditor significat subministro, vel auxilior, unde suppetium nomen; inde etiam pluralem legimus, ut nostra ei sint suppetia, i. e. auxilia.

58. Absit, longe a Christicolis, I.

61. Fera, silvatica, extranea.---Indomitis, quae non habent iugum Christianitatis, I.

63. Siliqua, vagina leguminis. Demonstrat, siliquas esse folles, vel thecas esse omnium leguminum, unde Virgil., Siliqua quassante, i. e. resonante, I.

]
[

34. Hos duos versus ita interpungit Giselinus, Quam data munera, si recinat Artificem modulata suum. quem sequuntur Heins, Chamil. et alii. Melius Aldus, Quam data munera si recinat Artificem modulata suum, aut, ut nos distinximus, sensum secuti; quam distinctionem exhibet etiam Teol., sed in textu omissa est virgula post recinat, quae in nota apparet.

36. Prag., qui pro quia, male.

41. Lege Manilium lib. V de Artibus volucres piscesque capiendi.

42. Maculas pro retis foraminibus usurpavit Cicero: hinc Hispani mallas dicunt quod Nebr. observavit. Pro reti aliquando sumitur, ut apud Varronem lib. III de Rerustica, cap. 11, et hoc loco apud Prudentium.

44. Hails. habet plumigenam pro plumigeram. Nebrissa seriem exponit aves, quae gregatim, et ex serie volant, sicut grues. Intelligi etiam potest multitudo quarumlibet avium, aut simpliciter series plumigera est genus volucrum.

48. Calamus est arundo, qua trahitur piscis: acumen vulnificum est hamus. Prudentius saepe utitur vocabulo texta, ut texta linea, spinea, squamosa.

51. Nebrissa interpretatur ingenuas, quas decet homines ingenuos esitare. Sed ingenuum est nativum, proprium, non arte paratum; sic Lucretius lib. I ingenui fontes, Ausonius ingenuam aquam, Iuvenalis ingenuum tophum dixerunt.

57. Aliqui suppetiae, arum derivant a suppeto, latenter peto, et suppedito a subiicio pedibus. Hinc glossa Isonis suppenditat, subiicit. Aldus pro suppeditat habet suppeditant, mendose.

58. Quo sensu Prudentius haec de abstinentia a carnibus quadrupedum pronuntiet, disserui in proleg. cap. 16.

62. Scribunt quadripedum Heins. et Cham., nisi mendum est utrobique.

63. Cibus hic designatur plebis infimae. Persius sat. 3, siliquis et grandi pasta polenta. Horat. lib. I, epist. 1, vivit siliquis, et pane secundo. Siliquae quaedam sunt esculentae, quaedam non: aliquae coctae eduntur totae ut phaseolorum, aliquarum sola superficies, ut pisorum, et ciceris columbini. Vide Becmanum de Origin. ling. Lat., verbo Siliqua.

]
28 Sertaque mystica dactylico
29 Texere docta liga strophio,
30 Laude Dei redimita comas.
31 Quod generosa potest anima,
32 Lucis, et aetheris indigena,
33 Solvere dignius obsequium:
34 Quam data munera si recinat,
35 Artificem modulata suum?
36 Ipse homini quia cuncta dedit,
37 Quae capimus dominante manu,
38 Quae polus, aut humus, aut pelagus
39 Aere, gurgite, rure creant,
40 Haec mihi subdidit, et sibi me.
41 Callidus illaqueat volucres
42 Aut pedicis dolus, aut maculis,
43 Illita glutine corticeo
44 Vimina plumigeram seriem
45 Impediunt et abire vetant.
46 Ecce per aequora fluctivagos
47 Texta greges sinuosa trahunt:
48 Piscis item sequitur calamum,
49 Raptus acumine vulnifico,
50 Credula saucius ora cibo.
51 Fundit opes ager ingenuas
52 Dives aristiferae segetis
53 Hic, ubi vitea pampineo
54 Brachia palmite luxuriant,
55 Pacis alumna ubi bacca viret.
56 Haec opulentia Christicolis
57 Servit, et omnia suppeditat.
58 Absit enim procul illa fames,
59 Caedibus ut pecudum libeat
60 Sanguineas lacerare dapes.
61 Sint fera gentibus indomitis
62 Prandia de nece quadrupedum:
63 Nos oleris coma, nos siliqua [

64. Feta, plena, I.

65. Paverit, pro pascat, I.

66. Mulctra, mulctrale est locus ubi mulgentur animalia: mulctrum vero vasculum in quo mulgentur, I. Mulctra, vas in quo mulgetur; mulctrale, locus in quo, Vat. T.

67. Ubere, sc. ovium, I.

68. Coagula, sunt vasa quae et calathi, ubi coagulatur lac, Iso.

71. Cecropia, a loco ubi abundant. Iso.

72. Sudat, stillat, I.

73. Opifex, hic et haec opifex, I.

74. Liquat, extenuat, I.

76. Hinc, a rure, I.

78. Tremefacta, concussa vel quassata, I.

79. Deciduo, desursum cadente, I.

80. Puniceos, rubicundos, unde et mala Punica dicimus; vel rubeos, ut sunt mala granata, Iso.---Cumulos, mala granata, Vat. A.

81. Veterum, sapientum, Iso.

87. Solis et orbita cum media, media die, I.

]
[

65. S. Hieronymus epist. 43, olim 18, hos cibos cum his qui sequenti stropha memorantur commendat: Ibi cibarius panis, et olus nostris manibus irrigatum, et lac deliciae rusticanae, viles quidem, sed innocentes cibos praebent.

66. Nebrissa ait, mulctra esse vasa exceptoria lactis, quae et mulctralia, dicuntur, ex Virg. IV Georg., implebunt mulctralia vaccae. Quo loco alii legunt mulgaria, alii mulctraria, eodem tamen sensu, ut vasa lac excipientia intelligantur. In Egm., mulctra gerit, non male pro diversa scriptura: nam femininum etiam est mulctra.

67. Uber etiam est caprarum et boum, quae bina ubera habent. Sues, canes et alia animalia plures fetus alunt, ideoque pluribus uberibus praedita sunt.

68. Coagulum est a coactum, quia cogit, et densat; hinc densa vocat coagula ex effectu. Peveratus ait, coagula esse vasa in quibus lac coagulatur. At apud veteres coagulum est id quod lacti admiscetur ut coaguletur. Aliud est calathus.

70. Tria hic distinguuntur lactis genera, aliud bibendum, quod mulctris geritur, aliud densum, et in solidum coactum a coagulis, aliud pressum calatho. Calathus Graecum est, Latine fiscina, qua lac premi solet. Distinctum est autem lac ita pressum a lacte coacto. Lac pressum puto esse illud casei teneri genus, quod Itali vocant raviggiuolo; de quo etiam intelligo Virgilii locum, ecloga 1, et pressi copia lactis.

71. Mel Atticum est celeberrimum: Cecrops autem Athenas condidit.

74. In Bong. est liquet pro liquat, non recte. Nectar mellis olens dicitur, quia ipsa mella redolent thymo.

75. Apes non indulgere concubitu ad procreandos fetus Virgilius, Plinius aliique passim docent. Nunc aliqui tenent et observatum asseverant, necti etiam apes, ut prolem generent: distinguunt apes feminas, quae rarissimae sunt, mares, qui non ita sunt rari, et apes communes sexu carentes et mellis opifices, quarum maxima pars est. Mel cibum olim fuisse abstinentium, apparet ex S. Ioanne Baptista, qui eo pasci solitus erat.

76. Aldus habet Hic, quod non omnino displicet. Hic alius cibus ieiunantium, munera mitia (matura, ut mitia poma apud Virgilium) arborum. Quin etiam interdum Christiani xerophagiam, hoc est aridum victum adhibebant, ipsa uvidiora poma respuentes. Tertullianus cap. 1 de Ieiuniis, iam haereticis implicitus, novitatis notam a suis depellit, quod xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni iurulentia, et uvidioribus quibusque pomis, nequid vinositatis vel edamus, vel potemus; lavacri quoque abstinentiam congruentem arido victui.

81. Comprehendit carmen heroicum et lyricum. in quo utroque genere veteres praestiterant.

82. Plerique legunt inclyta, inclita, vel incluta, quod perinde est. Vat. A supra minutiori charactere, incita; in Rat. et Egm. ex inclita correctum incita. Idem in Gold. ex correctione. Bong., Urb., Ald., Gis. et alii vulg., incita, quod posset sustineri, etiamsi mox incita subsequatur. Gallandius praetulit incita.

85. Heinsius scribit aequiperare.

86. Putant aliqui, his quinque versibus denotari actiones gratiarum, quae Deo fieri debent quoties cibus sumitur, nempe mane, meridie et vespere, praetermissis comessationibus, quae Christianos minime decent. Ab his quam longissime dissentio. Prudentius hoc loco sacram Scripturam et veterum Christianorum consuetudinem exprimit. Psalmo LIV, 17 et 18: Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me. Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo: et exaudiet vocem meam. Haec sunt tria tempora quibus Daniel quotidie orabat cap. VI, 10. Apostolos easdem tres horas, quas tertiam, sextam et nonam appellant, orationi destinasse ex Actibus apostolorum, Clemente Alexandrino et Cypriano colligitur. Tomo III Anecdotorum Muratorii integer est liber Tertulliani de Oratione, ubi cap. 25 ait: De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarumdam. Istarum dico communium, quae diei interspatia signant tertia, sexta, nona, quas solemniores in Scripturis invenire est. Primus Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus qua die visionem communitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora ascenderat orandi gratia in superiora. Idem cum Ioanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit suae. Vide notas Muratorii. Ex Tertulliani loco alium S. Isidori lib. VI Orig., cap. 19, corrigendum monuit me cl. Giovenazzius. Petrus, ait Isidorus Tertullianum exscribens, qua die visionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat. Legendum visionem communitatis omnis. Sed et ex Isidoro emendari poterit Tertullianus: PRIMUM enim sanctus Spiritus congregatis discipulis hora tertia est infusus. Ita Isidorus. In Tertulliano ergo lege PRIMUM Spiritus sanctus, non PRIMUS.

]
64 Feta legumine multimodo
65 Paverit innocuis epulis.
66 Spumea mulctra gerunt niveos
67 Ubere de gemino latices,
68 Perque coagula densa liquor
69 In solidum coit, et fragili
70 Lac tenerum premitur calatho.
71 Mella recens mihi Cecropia
72 Nectare sudat olente favus:
73 Haec opifex apis aerio
74 Rore liquat, tenuique thymo,
75 Nexilis inscia connubii.
76 Hinc quoque pomiferi nemoris
77 Munera mitia proveniunt:
78 Arbor onus tremefacta suum
79 Deciduo gravis imbre pluit,
80 Puniceosque iacit cumulos.
81 Quae veterum tuba, quaeve lyra
82 Flatibus inclyta, vel fidibus,
83 Divitis Omnipotentis opus,
84 Quaeque fruenda patent homini
85 Laudibus aequiparare queat?
86 Te, pater optime, mane novo,
87 Solis et orbita cum media est, [

88. Occidua, vespere, I.

90. Harmonia, modulatio suavissimum carmen vel organum: harmono Graece cano, inde harmonia, cantus cum laudibus, I. Hoc, quod vivo, et quod loqui possum, sit laus Dei, Vat. A.

91. Halitus, spiritus, I.

93. Incita, commota.---Resonam, sonoram, I.

95. Esto, sit, I.

96. Manus, divinitas, I.

97. Composuit, creavit, I.

98. Effigiem similitudinem, I.---Meditata, sic et Virgil. de Iunone: Inachiae pestem meditata iuvencae, Vat. A.

99. Rata, perfecta, I.

101. Per amoena, in paradiso.---Vireta, virentia, I. Ubicunque duo adiectiva ponuntur, unum pro fixo accipiendum est, sic hic amoena per vireta, i. e. per amoenitatem virentem Vat. A.

103. Redolet, sc. flores, I.

104. Multicolora, varia, I.---Latex, fons, I.

105. Quadrifluo, quia quatuor sunt flumina paradisi, I.

106. Ait, Deus, I.

107. Dedo, sponte trado, I.

109. Stipite, arbore, I.

110. Nemore, paradisi, I.

111. Hic, tunc.---Perfidus, perdens fidem, I.---Indocile, valde docile; in enim praepositio aliquando auget, ut impulsus, intonsus, Vat. A.

112. Illicit, decipit, I.

114. Vetitis, pomis, I.

119. Parant, praeparant, I.

122. Exigitur, expellitur, I.

123. Innuba, virgo prius in paradiso, Vat. T.

]
[

90. Vat. A glossa pertinet ad explicandam stropham sequentem. Weitzius legit canit pro canet cum Widm., Hails., Gold.; sed canet nostri omnes, Ald., Gis., Put., Oxon., Heins., Pal.

93. Resonat, male Aldus.

96. Pro sancte, quod optimi et plerique habent, legunt sancta manus, minus bene, Prag., Rat., Weitz., Gis. 1 ed., Vatt. 1, O.

97. Pro luto posuit poeta Cespitem madidum. Festus: Cespes est terra in modum lateris caesa, cum herba, sive fructus recisus et truncatus est. Apud Isidorum lib. XVI, cap. 6, Orig.: Cespites sunt frutices. Vide Psych. vers. 904, Nam viscera limo Effigiata premunt animam, etc.

100. In margine Vat. A, Ore animam dedit ex proprio, quem versum Put. et Vat. O habent in textu ipso, et concinniorem vulgato Heinsius dicit. Fortasse diversa est lectio eiusdem auctoris ex duplici editione operum nata. Alludit ad Gen. cap. II, 7. Reliqua quae hic narrat eodem loco legere poteris.

101. Vat. A pro tunc habet hunc, minus bene, et directa male pro vireta, quod est supra. Glossae eiusdem et Isonis non placent. Viretum est nomen fixum, seu substantivum, non adiectivum. Virgilius lib. VI, Devenere locos laetos, et amoena vireta. Paradisum simili modo describit poeta hymn. 5 vers. 113, et Hamart. vers. 856.

107. Ad oram Vat. A, nisibus pro usibus, quod omnino retinendum.

110. Rat., medico pro medio, sed abrasum est c, et recte: nam Gen. cap. II, 9: Lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.

111. Nebrissa indocile accipit aut pro indocto. et rudi, aut pro indocili bonarum artium, quae in femina non reperiuntur, teste Aristotele. Ego intelligo Evae ingenium indocile Dei praecepto non vescendi pomo vetito, quo Adam et Eva obstricti erant. Nam praeceptum Ne comedas ponitur in singulari per enallagen pro Ne comedatis, uti Septuaginta habent. Nonnulli docent Evam ante hoc praeceptum fuisse conditam, quamvis eius formatio postea referatur.

112. Pro illicit habet allicit Prag.

116. Aldus ita interpungit: Corpora mutua nosse nefas. Post epulas inoperta vident Lubricus error et erubuit. Melius Rat., ubi legitur videt pro vident: Post epulas inoperta videt Lubricus error, et erubuit.

122. Aldus male, sede propria.

123. Recte Nebr. explicat, innubam dici Evam, quia nubere est minori conditione se coniugi suo dare, et nondum illi dictum fuerat, Sub potestate viri eris, et ipse dominabitur tibi. Vide an prosit etiam propria significatio nubendi; nam nubere est velare, operire, et nubere aut nubi est proprium feminarum, quae caput et genas, matrimonio copulandae, operiebant, ut pudorem flameo occulerent. Lucanus lib. II: Non timidum nuptae leviter tectura pudorem Lutea demissos velarunt flamea vultus. Alii flammeum scribunt. Eva igitur, quamvis uxor Adamo a Deo data, eo sensu nupta non erat, neque flameo ad pudorem occultandum indigebat. In sacris Litteris hic ritus innuitur Gen. cap. XXIV, 65, ubi Rebecca, conspecto. Isaac, tollens cito pallium, operuit se . . . Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem. Obnubere, seu velare caput in feminis subiectionis est signum ex I ad Corinth. cap. XI, 5 et seqq.: Omnis autem mulier orans aut prophetans, non velato capite, deturpat caput suum . . . Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago, et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro. Hac ratione vir uxori nubere non recte dicitur, nisi cum irridetur. Uxori nubere nolo meae, aiebat Martialis.

]
88 Te quoque luce sub occidua,
89 Sumere cum monet hora cibum,
90 Nostra, Deus, canet harmonia.
91 Quod calet halitus interior,
92 Corde quod abdita vena tremit,
93 Pulsat et incita quod resonam
94 Lingua sub ore latens caveam,
95 Laus superi Patris esto mihi.
96 Nos igitur tua, sancte, manus
97 Cespite composuit madido,
98 Effigiem meditata suam:
99 Utque foret rata materies,
100 Flavit, et indidit ore animam.
101 Tunc per amoena vireta iubet
102 Frondicomis habitare locis,
103 Ver ubi perpetuum redolet,
104 Prataque multicolora latex
105 Quadrifluo celer amne rigat.
106 Haec tibi nunc famulentur, ait,
107 Usibus omnia dedo tuis:
108 Sed tamen aspera mortifero
109 Stipite carpere poma veto,
110 Qui medio viret in nemore.
111 Hic draco perfidus indocile
112 Virginis illicit ingenium,
113 Ut socium malesuada virum
114 Mandere cogeret ex vetitis,
115 Ipsa pari peritura modo.
116 Corpora mutua (nosse nefas)
117 Post epulas inoperta vident,
118 Lubricus error et erubuit:
119 Tegmina suta parant foliis,
120 Dedecus ut pudor occuleret.
121 Conscia culpa Deum pavitans
122 Sede pia procul exigitur.
123 Innuba femina quae fuerat, [

128. Calce, calcaneo, I.

129. Muliebre solum, plantam veretur, I. Solum dici potest, quidquid aliquid sustinet, sic terra solum est hominum et animalium, aer avium, mare piscium, solum, i. e. plantam, Vat. A.

130. Suscipit, sc. super se, timet, I. Timet, Vat. A. Timeam. Prag.

131. His ducibus, colubro et muliere, I.

133. Rudes, novos, Vat. T.---Imitatur, Evam videlicet et Adam, I.

137. Proditus, manifestus, I.

139. Hominem, substantiam veram hominis, I.

141. Vivida, vivens, Iso.

142. Quem, sermonem, Iso.

144. Genialibus, voluptuosis, I.

148. Digladiabile, plenum gladiis, periculosum, divisibile; digladiare, i. e. pugnare, I.

149. Cernua, curva, quasi cernens terram, I.

151. Merita, digna, I.

]
[

28, 129. Solum pro pede, seu ima pedis parte frequens est. Hymn. S. Agnetis vers. 116: Nunc virginali perdomitus solo de dracone; et Lucretius, peragro loca nullius ante Trita solo. Cicero Tuscul. pag. 246 in epist. Anacharsis ad Hannonem: Mihi amictus est Scythicum tegmen, calceamentum solorum callum, cubile terra. A solo pedis solea dicta, et Hispanicum suela, aliaque similia aliarum gentium. Potest etiam dubitari an huc pertineat quod Latini aiunt, vertere solum, soli vertendi causa; dicitur enim, quo me vertam, quo se vertes, quo se vertent, et proprie pedes alio se vertunt, non terra, cum ab ea quis recedit. Cicero tamen aliter intelligit pro Cor. pag. 69: Qui civitatis alicuius solum civitatis mutatione vertissent: apud quem vertere solum et mutare solum idem est. His versibus et sequentibus insigniter comprobari lectionem Vulgatae, Ipsa conteret caput tuum, et B. Virginis conceptionem sine labe peccati originalis, quod ex SS. Patrum sententia in serpente est indicatum, demonstravi cap. 10 proleg. Et quoniam in Hispano poeta haec interpretatio inter veteres maxime elucet, testimonium recentissimum pro eadem sententia ex Hispania petitum indicabo in Oratione regii theologorum coetus pro tuendo immaculatae virginis Mariae Conceptionis mysterio ad Carolum III super hodierno huius S. mysterii cultu, piaque de illo sententia ad ulteriorem certitudinis gradum merito provehendam; quae edita est Matriti an. 1778, regi catholico Carolo III ab archiepiscopo Toletano Francisco Antonio Lorenzana consecrata.

130. In Prag. fuerat prius suspiciatque, et supra glossa, timeat. Widm., suspiciatque; Gold., Suspicit, utque.

131. Adde glossae Adamum, quem Eva mandere coegerat ex vetitis. Prudentius, dum his ducibus ruere posteritatem in facinus, et rudes avos imitari affirmat, non sentit cum Pelagianis, quorum haeresin exponit S. Prosper carmine de Ingratis vers. 20 et seqq. Peccatum originale claris verbis Prudentius explicuit Apotheos. vers. 911 et seqq. Et observa, Laurentium Bertium lib. XIII de Theolog. disc., cap. 2, probare originale peccatum ad fidei pertinere fundamenta, ex Prudentii versibus Apoth. 909 et seqq., Haec prima est natura animae.

133. Simili phrasi Statius lib. III, silv. 3, rudes populos, atque aurea regna colebas. Saepe Prudentius rudem pro novo et recenti accipit.

136. Ex Virgilii ecloga 4, Iam nova progenies coelo demittitur alto.

137. Christus dicitur secundus homo et novus homo, uti Adam primus et vetus homo. S. Paul. I ad Cor. cap. XV: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis.

138. Editi omnes et plerique mss., prius. Rat., primus pro prius contra metrum. Melius prior, ut respondeat Apostoli verbis, Primus homo de terra terrenus. Urb. ita prior, quem solum sequi iuvat.

142. Quem legit Rat. Weitz., Thuan. a secunda manu, Gis., Iso. Quam habet Heins. cum suis optimis, Ald., Vat. A, Prag. Vaticanis plerisque, et aliis: scilicet quam carnem. Magis placet quem sermonem.

144. Genialis saepe coniugalibus rebus tribuitur, ut lectus genialis, torus genialis apud Horatium, Virgilium, Martialem et alios. Genius a veteribus habebatur Deus, qui hominem genitum suscipit ac tuetur. Geniales vero deos dixerunt aquam, terram, ignem, aerem. Ea enim sunt semina rerum.

148. Plerique scribunt discidium. Gis. dissidium, non male. Sed praestat retinere discidium, non a dis et caedo, quod Becmanus putat, nam tunc i secundum esset longum, sed a discindo in praeterito discidi, sicut exscidium ab exscindo. Gifanius Ind. Lucret., verbo Discidium, ait dissidium esse animi, discidium corporis, et hanc vocem discidium apud omnes bonos scriptores depravatam esse, Catullum, Plautum, Tibullum, Terentium, Ciceronem minimum septies, in Pand. Florent., et apud Tacitum mansisse integram. Plura auctorum loca ipse restituit.

151. B. Virginem meruisse Deum edere multi SS. Patres affirmant, ut Augustinus, Ambrosius, Hieronymus pluresque alii. Hinc theologi quaerunt an B. Virgo meruerit merito proprie dicto esse mater Dei, vel, ut loquuntur ipsi, maternitatem Dei. Et probabili satis ratione multi affirmant, quia eisdem verbis SS. Patres probant, iustos bonis operibus vitam aeternam mereri, et Mariam Virginem meruisse, ut mater Dei efficeretur. Quae omnia egregie disputat et illustrat Franciscus Suarez tom. I, in 3 part., quaest. 2, disput. 10, sect. 7 et 8, qui meritum de congruo admittit.

]
124 Coniugis excipit imperium,
125 Foedera tristia iussa pati.
126 Auctor et ipse doli coluber
127 Plectitur improbus, ut mulier
128 Colla trilinguia calce terat:
129 Sic Coluber muliebre solum
130 Suscipit, atque virum mulier.
131 His ducibus vitiosa dehinc
132 Posteritas ruit in facinus,
133 Dumque rudes imitatur avos,
134 Fasque nefasque simul glomerans,
135 Impia crimina morte luit.
136 Ecce venit nova progenies,
137 Aethere proditus alter homo,
138 Non luteus, velut ille prior,
139 Sed Deus ipse gerens hominem,
140 Corporeisque carens vitiis.
141 Fit caro vivida sermo Patris,
142 Numine quem rutilante gravis
143 Non thalamo, neque iure tori,
144 Nec genialibus illecebris
145 Intemerata puella parit.
146 Hoc odium vetus illud erat,
147 Hoc erat aspidis, atque hominis
148 Digladiabile discidium,
149 Quod modo cernua femineis
150 Vipera proteritur pedibus.
151 Edere namque Deum merita [

153. Inexplicitis, innumerabilibus, I.

154. Inerme, nocuum, Vat. A.

156. Non, nonne, I.

162. Leonibus, leonem vocat diabolum ob ferocitatem, Iso.

163. Exagitans, persequens, I.---Aquilas, aerias potestates, Vat. A.

]
[

153. Poeta graphice depingit serpentem, qualis a pictoribus in mysterio Conceptionis solet effingi, tractibus inexplicitis, hoc est, in spiras et nodos coactus et implicitus.

154. Non video unde haec significatio nocui pro inermi in glossa Vat. A sit tracta; nisi hic quoque dicas in augere, ut eiusdem Vat. A glossa supra aiebat vers. 3. At verus est sensus, inerme virus dici, quod attinet ad B. Virginem, quae viperam cernuam pedibus proterit, et omnia venena domat, scilicet a peccato originali immunis. Hinc anguis piger, id est debilis.

155. Anguis dicitur concolor in gramine viridi, quia colubris hoc epitheton viridis apud Horatium, Virgilium aliosque passim poetas tribuitur.

157. Gregem candidulum vocat Christianos ex more sumendi vestes albas, cum baptismo abluerentur, quasi candidati essent vitae Christianae, et ad animae puritatem significandam. Simili phrasi hymno 1 Perist., vers. 67: Christus illic candidatis praesidet cohortibus. Quamvis autem omnis dies Domini sit, ut ait Tertullianus de Baptismo cap. 19, omnis hora, omne tempus habile baptismo; si de solemnitate interest, de gratia nihil refert, tamen tempus solemne conferendi baptismum erant quinquaginta dies a Pascha ad Pentecosten, ut ex eo loco Tertulliani colligitur: Diem baptismo solemniorem Pascha praestat, cum et Pascha Domini, in quam tingimur, adimpleta est. Baptizati per octo dies candido vestitu incedebant. Ab albis baptizatorum vestibus septimanam IN ALBIS appellarunt veteres eam quae paschalem proxime sequitur. Nunc nomen haesit dominicae in Albis. In omnibus tamen feriis eius septimanae paschalis plura exhibet officium ecclesiasticum ad baptismum pertinentia, ut in hymno sabbati ad vesperas: Ad regias agni dapes Stolis amicti candidis. S. Ildefonsus de Cognitione baptismi cap. 140 habet orationem propter albas tollendas, et cap. 142 sermonem dicendum ad infantes in die tertia post Pascha propter albas tollendas. Fortasse respexit etiam Prudentius ad symbolum Christianorum iustorum, quod erat niveus agnus, aut candida ovis, ad animae candorem significandum, ex cap. XXV Matth., Sicut pastor segregat oves ab haedis. S. Paulinus epist. 12 ad Severum de pictura in abside, vel absida basil cae (dubitat enim Paulinus, absidane an abside dici debeat): Bis geminae pecudis discors agnis genus haedi Circumstant solium: laevos avertitur haedos Pastor, et emeritos dextra complectitur agnos. Antiquissimus quoque est mos exprimendi in sacris calicibus parabolam pastoris ovem humeris suis ad ovile reducentis. Tertullianus, lib. de Pudicitia, cap. 7, quanquam iam in haeresin lapsus, verbis illustribus rem hanc testatur: Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione colliniet. Et cap. 10: Cui ille si forte patrocinabitur pastor, quem in calice depingis . . . de quo nihil libentius bibas, quam ovem poenitentiae secundae. Prudentius versu seq., impavidas oves Christianos appellat.

158. Lupus hoc loco est diabolus. Teolius id refert ad cap. XI Isaiae vers. 6: Habitabit lupus cum agno, etc. Non assentior.

159. Prag., rapidum, minus bene.

160. Ald., sanguis, mendose.

161. Cum agnus paschalis in veteri lege typus fuerit Christi, qui etiam a S. Ioanne Baptista AGNUS DEI vocatus fuit, agni figura veteres Christiani saepissime Christum exprimebant. Iacobus Bosius, lib. VI de Cruce triumphante, cap. 12, huiusmodi antiquam imaginem affert agni sub cruce rupi insistentis, qui fontes quinque ad designanda quinque vulnera Christi emittit, unum ex pectore, et singulos ex singulis quatuor pedibus. S. Paulinus, epist. 12 ad Severum: Stat Christus Agno: vox Patris coelo tonat: Et per columbam Spiritus sanctus fluit. Et postea: Sub cruce sanguinea niveo stat Christus in Agno. Vide Aringhum lib. VI Rom. Subter., cap. 20, ubi ex consuetudine primorum Christianorum repetit morem Ecclesiae Romanae conficiendi agni imagines cereas instar numismatum; quod iam Panvinius docuerat.

165. Spiritus sanctus columbae specie super Christum baptizatum apparuit Matth. cap. III. Inde pia consuetudo fidelium, apponentium columbas aureas et argenteas in figuram Spiritus sancti super lavacra et altaria, de qua concilium Constantinopolitanum anno 536, actione 5. Verum etiam Christiani ipsi hoc symbolo repraesentabantur. Paulinus loc. cit.: Crucem corona lucido cingit globo, Cui coronae sunt corona apostoli, Quorum figura est in columbarum choro. Et pluribus aliis praetermissis: Nos quoque perficies placitas tibi, Christe, columbas, Si vigeat puris pax tua pectoribus. Respicit Christi praeceptum Matth. cap. X: Estote simplices, sicut columbae. Per columbam unitatem Ecclesiae significari, de qua dictum est: Una est columba mea (Cantic. cap. VI), docet S. Augustinus in hunc locum; idemque tradit in psalm. LIV, columbam pro signo dilectionis poni. Tertullianus adv. Valent. in princ. scribit, columbam solitam demonstrare Christum, quod Petrus Lazzeri dissert. de criticae Regulis in rem nostram interpretatur. De Christo etiam intelligunt aliqui quod ait Tertullianus cap. 3: Nostrae columbae domus simplex, in editis semper, et apertis, et ad lucem. Sedulius de Christo: Sola columba redit, quae totum circuit orbem: Discedant corvi, sola columba redit. Lauretus in Silva allegoriarum, verbo Columba, SS. Patres indicat qui in columba ramum olivae portante Christi typum agnoverunt, uti etiam iram Christi in ira columbae, de qua saepe mentio occurit in sacris Litteris. Patet igitur Christum etiam recte a Prudentio dici Columbam: et fortasse antiqui nonnunquam ea specie Christum expresserunt: ut cum S. Basilius eucharistiam columbae aureae inclusit et super altare suspendit, aut alii columbas, crucibus insidentes, vel eas supervolantes, appingebant. Sed longe probabilius est etiam tunc Spiritum sanctum designari. Etiam Tertulliani loca columbam figuram Spiritus sancti clare innuunt. Clemens Alexandrinus inter symbola quae Christianos in annulorum palis sculpere deceret, columbam recenset: Sint autem nobis signacula columba, vel piscis, vel navis, quae cursu celeri a vento fertur, vel lyra musica, qua usus est Polycrates, vel anchora nautica, quam insculpebat Seleucus. Quos sensus mysticos ea symbola insinuent, ibidem explicat Rosweydus, scilicet baptismum, Petrum apostolum piscatorem hominum, lyram Davidis, Ecclesiam, etc.

]
152 Omnia virgo venena domat:
153 Tractibus anguis inexplicitis
154 Virus inerme piger revomit,
155 Gramine concolor in viridi.
156 Quae feritas modo non trepidat,
157 Territa de grege candidulo?
158 Impavidas lupus inter oves.
159 Tristis obambulat, et rabidum
160 Sanguinis immemor os cohibet.
161 Agnus enim vice mirifica
162 Ecce leonibus imperitat,
163 Exagitansque truces aquilas
164 Per vaga nubila, perque notos
165 Sidere lapsa columba fugat. [

167. Avis, aquila, Vat. A.

170. Sub iuga, tua, I.

171. Locuples, locorum plene, I.

172. Tenui, modico, I.

174. Neu, pro ne, et est verbum apocopum, I.

176. Haustus, potio.---Abesto, absit, I.

179. Modum. mensuram, Iso.

180. Sospitet. sanet.

183. Ah! heu! I.

186. Oris, Dei.---Vigor, anima, Vat. A.---Igneolus, anima, I.

195. Situ, positione, I.

197. More animae, spiritalia fore, Vat. A.

199. Phlegethonte, inferno; phloa Graece, ignis Latine, hinc Phlegethon igneus, Iso.

]
[

167. Giselino, Chamillardo, aliisque vehementer displicet cui monosyllabum breve; et Giselinus putat, Prudentium versum hunc cum paucis aliis emendaturum fuisse. Vide proleg. num. 212. Nihil opus est correctione.

171. Etymologiam locupletis, quam explicat glossa, docuit Isodorus lib. X Etym. ex Tullio lib. II de Republica, et olim quidem agri loci dicebantur.

175. Tenta habent Vat. A, maior pars Vatt. codd., Heinsius cum Put., Torrentianis duobus et aliis, Gis., Egm., Fabi., Pal. Alii legunt tensa, ut Widm., in quo supra densa, Bong. supra, Prag., Sich. Alii tanta, ut Ald., Gis. in 1 edit. Alii densa, ut Hails., Bong., Rat. Magis placet tenta. Horatius ubera tenta. Hanc lectionem approbat Becmanus cap. 6 Manuduct. ad ling. Lat. ex suo ms., qui ait alios legere viscera tota.

176. Amarus potus est, quia, si nimius sit, in tristitiam vertitur.

177. Ne pro nec, Vat. A, Put., Oxon. Heins. Recte etiam nec, quod alii tenent.

178. Ex hoc loco colligi posse videtur Teolio, praeceptum abstinendi a carnibus Prudentii aetate iam obtinuisse saltem in Hispania. Verum Prudentius neque explicat quinam sint illi cibi vetiti, neque diem ullum designat. Caeterum consuetudo ieiunandi sabbato in Hispania, Romae, et aliis in Ecclesiis ex vetustioribus monumentis constat, nempe ex concilio Eliberitano, ac plurium SS. Patrum testimoniis. Origo vero ieiuniorum, aut semiieiuniorum feria 4 et 6 longe antiquior et illustrior est, atque adeo ab ipsis apostolis repetenda.

180. Ieiunium prodesse (ac similiter modum in victu) animabus corporibusque medendis, vox communis est omnium, et canit Ecclesia.

182. Nebrissa interpretatur liba, quae ante Christi natalem daemonibus deferebantur. Chamillardus ait, Prudentium pro quocunque fructu liba accepisse. De solo paradisi pomo vetito, sive alius is fuerit fructus, liba impia ego intelligo, quae ita dicuntur ex propria significatione verbi libo, quae est delibare, decerpere, degustare apud Lucretium, Virgilium, Varronem et alios. Tota stropha haec ad poenam mortis, peccato originali inflictam, spectat.

184. Ald., hoc facinus, mendose.

185. Plasmare pro fingere, creare; plasma pro creatura, plasmator pro creatore, voces sunt scriptorum Christianorum propriae, Tertulliani, Hieronymi, Alcimi Aviti et aliorum.

186. Virgilius lib. VI Aen., Igneus est ollis vigor, et coelestis origo. Prudentius saepe Deum ignem et igneum appellat.

193. Eque habent plerique. Gis. in ed. 2 Deque, neque Heinsius aliquid contra notat. Vat. A, Etque.

195. Nebrissa explicat pulvereo situ, pulvere squalido. Quid sit situs vide hymn. 1, vers. 43. Glossa non placet.

196. Rat., quidem pro equidem. Virgilius IV Aen., vers. 12, Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. Iterum VI, vers. 859, Credo equidem.

197. Prudentius non vult corpora fore spiritualia (quod ait glossa), sed esse aeternum victura post resurrectionem, argumento ex Salvatoris resurrectione petito, quod in hymno Exsequiarum repetit.

199. Ait Prudentius gradu facili, quia Virgilius lib. VI dixerat, facilis descensus Averni. . . . Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Clericus Chamillardum arguit in Vita Prudentii, quod ex usitata nunc loquendi ratione interpretatus fuerit, Christum ex limbis rediisse. Idem Clericus colligit, Prudentii opinionem esse, Christum ad locum inferorum, ubi torquentur damnati, descendisse. Vide proleg. num. 181.

]
166 Tu mihi, Christe, columba potens,
167 Sanguine pasta cui cedit avis:
168 Tu niveus per ovile tuum
169 Agnus hiare lupum prohibes,
170 Sub iuga tigridis ora premens.
171 Da, locuples Deus, hoc famulis
172 Rite precantibus, ut tenui
173 Membra cibo recreata levent,
174 Neu piger immodicis dapibus
175 Viscera tenta gravet stomachus.
176 Haustus amarus abesto procul,
177 Ne libeat tetigisse manu
178 Exitiale quid, aut vetitum:
179 Gustus et ipse modum teneat,
180 Sospitet ut iecur incolume.
181 Sit satis anguibus horrificis,
182 Liba quod impia corporibus,
183 Ah! miseram peperere necem.
184 Sufficiat semel ob facinus
185 Plasma Dei potuisse mori.
186 Oris opus, vigor igneolus
187 Non moritur; quia flante Deo
188 Compositus, superoque fluens
189 De solio Patris artificis,
190 Vim liquidae rationis habet.
191 Viscera mortua quin etiam
192 Post obitum reparare datur,
193 Eque suis iterum tumulis
194 Prisca renascitur effigies,
195 Pulvereo coeunte situ.
196 Credo equidem, neque vana fides,
197 Corpora vivere more animae:
198 Nam modo corporeum memini
199 De Phlegethonte gradu facili [

201. Manet, exspectat, I.

203. Sarcophago, nam sarx caro, phago manduco, est similis, quia fuit homo, Iso.

]
[

202. Indicatur mos ungendi corpora defunctorum. Vide prol. num. 156 et seqq.

203. Glossae postrema verba, nescio quid sibi velint, nisi referenda sint, ut puto, ad vers. seq. parili. Sepulcrum dicitur sarcophagus, quasi carnes voret. Vide quae ex Plinio habet Isidorus, lib. XVI, cap. 4. Orig., ubi ait, sarcophagum esse lapidem ex quo fiebant sepulcra, quod corpora defunctorum absumeret. Alia significatione sarcophagus est sandapila, vel feretrum; quod alii aiunt, mihi non liquet.

204. Ald. et Gis. in textu 1 edit. cum Urb. et Vat. P legunt Dux parilis redivivus homo. Sic etiam Nebr. In Put., Dux parili redivivus homo; in Oxon., Dux parilis redivivus humo. Reliqui, Dux parili redivivus humo, etiam Egm. pro diversa scriptura.

]
200 Ad superos remeasse Deum.
201 Spes eadem mea membra manet,
202 Quae redolentia funereo
203 Iussa quiescere sarcophago,
204 Dux parili redivivus humo
205 Ignea Christus ad astra vocat.
Prudentius HOME

bbb264.9 bnf8084.7 bsb36896.12 cec81.7 csg135.338 csg136.11 hab5618.13 uldBURQ03.19 vat321.4

Prudentius, Cathemerinon, II. HYMNUS MATUTINUS <<<     >>> IV. HYMNUS POST CIBUM
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11 > 13 > 14 > 10 > 5 > 3 > 11 > 8 > 6 > 4 > 1 > 7 > 9 > 5 > 10 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik