monumenta.ch > Prudentius > 1
Prudentius, Apotheosis, Praefatio <<<    

Prudentius, Apotheosis, Liber

1 [

1. Dira relatu, aspera dictu, Iso.

2. Prodita, prolata, Iso.

3. Ille, Sabellius, inde Sabelliani, et ab errore Patripassiani, quia Patrem passum affirmant, Vat. A.

8. Facilis, est, I.

9. Celebris, gloriosa vel famosa, I.

]
[

Plerique editi et mss. titulum primum ponunt Contra haeresin, quae Patrem passum affirmat. Put., dicit pro affirmat. Aldus, haeresem, et in secundis curis Contra haereticos, qui Patrem passum affirmant. Existimo, huiusmodi lemmata non esse ab auctore ascripta: quae desunt in Vat. Q, et aliis. Gis. 2 edit. ea praetermisit, et hoc loco ad oram annotavit Patripassiani. In codice Florentino proleg. cap. 4, num. 87, nulla est capitum divisio, nisi post vers. 952: Explicit Apotheosis contra omnes haereses. Incipit contra Manichaeos. Inscriptio carminis est Apotheosis, hoc est, deificatio hominis: nam ethnici apotheosin vocabant, cum hominem aliquem inter deos referebant. Impugnat igitur poeta haereticos errantes in Iesu Christi apotheosi explicanda. Primo capite, a vers. 1 ad vers. 177, refellit Patripassianos, qui, unam tantum in Deo personam agnoscentes, Patrem passum affirmabant. Secundo capite, a vers. 178 ad vers. 320 contra Sabellium et Unionitas disputat, eos scilicet haereticos, qui cum Patripassianis quidem consentiebant in neganda personarum trinitate, sed ab eis dissentiebant, quod non defenderent, Patrem esse passum. Itaque Prudentius hoc loco potissimum demonstrat, Filium distinctam personam esse a Patre, ut colligat, Filium esse incarnatum, et Christum cum Patre esse Deum. Tertio capite Iudaeos, qui Christum non agnoscunt, coarguit a vers. 321 ad vers. 551. Quarto capite Christianos Iudaizantes, sive Homuncionitas, refutat, qui Christum hominem tantum esse dicebant, a vers. 552 ad vers. 781. Quinto capite, a vers. 782 ad vers. 952, diversum errorem evertit, quod anima sit particula Dei. Sexto capite, a vers. 953 ad vers. 1062, Manichaeos et Phantasmaticos oppugnat, quod negarent Christum verum corpus habuisse. Et cum huius disputationis gratia de morte et resurrectione Christi disserat, in epilogo a vers. 1063 ad finem, exemplo Christi resurrectionem carnis humanae probat. De haereticis, qui huiusmodi errores amplexi sunt, non omnes uno modo loquuntur. Neque mirum: notum enim est haereticorum ingenium et consuetudo variandi dogmata. Hinc accidit, ut Sabellio haeresis Patripassianorum tribuatur, quae eius tamen non fuit, sed Sabellianorum; qui trinitatem personarum cum Sabellio negabant, sed agnoscebant unionem hypostaticam, quam negabat Sabellius. Vide Petavium, lib. I de Incarnatione. Nestorius, apud Cyrillum, lib. II contra Nest., catholicis obiiciebat, quod docerent, naturam humanam ad apotheosin esse perductam, quasi crederent naturam ipsam humanam in Deum esse conversam, Verum catholici nihil aliud hoc verbo significabant, nisi evecionem naturae humanae ad coniunctionem cum Verbo. Contra catholici negabant apotheosin in sensu Nestorii, quod homo iam constitutus, suis meritis in Dei statum et maiestatem evectus fuerit. Prudentus catholicum sensum apotheoseos hoc carmine explicat, et tuetur.

1. Bonon. et Vat. Q, a prima manu, minus bene, loquor. Vat. B, male, ni pro ne.

2. Egm., mendose, male perdita.

3. Egm., illa, sc. haeresis; caeteri ille, Patripassianus haereticus. Carmen hoc connexum est cum prologo: itaque plurima sunt refertur ad zizaniorum semina, ille ad hostis, fur, cuius mentio in prologo incidit.

7. In Vat. A, desideratur illa. Arnobius lib. I, pag. 10: O maxime, o summe rerum invisibilium procreator! O ipse invise, et nullis unquam comprehense naturis. Minutius Felix: Hic non videri potest, visu clarior: nec comprehendi, tactu purior est: nec aestimari, sensibus maior est, infinitus, immensus, et soli sibi tantus, quantus est, notus. Non est tamen neganda communicatio idiomatum, quam tradunt et exponunt theologi. Deus est mortalis, est passibilis, per communicationem idiomatum dici potest, non quod Divinitas pati aut mori possit, sed quia Christus, homo et Deus, passibilis et mortalis erat. Poeta hic loquitur de divinitate, sive de essentia divina, quae in se ipsa sensu, oculis, manuve comprehendi non potest. Vis argumenti in eo sita est, quod Deitas non est passa, adeoque Pater passus non est, siquidem ex sacris Litteris constat Filium, non Patrem, naturam hominis assumpsisse. Illa certa regula est, per se ac natura sua, non minus Filium quam Patrem et Spiritum sanctum esse impassibilem et invisibilem. Ruffinus in Enarratione symboli apostolorum testatur, apud suos addi invisibilem et impassibilem ad articulum Deum Patrem omnipotentem, ut excluderetur haeresis Patripassiana. Constat enim, ait, Filium non Patrem incarnatum . . . Quantum autem spectat ad illam Deitatis immortalem substantiam, quae una ei, eademque cum Patre est; ibi neque Pater, neque Filius, neque Spiritus sanctus visibilis aut passibilis creditur.

8. Christianis scriptoribus maiestatem idem esse aliquando ac divinitatem, notatum est a Barthio lib. X Advers., cap. 5, ex Prudentio aliisque.

9. Ioan. I, 18: Deum nemo vidit unquam; et VI, 46: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Vide hymnum 6 Cath., vers. 2, et hymn. S. Romani, vers. 312. Plurimi SS. Patres docent, in Antiquo praesertim Testamento solum Filium se hominibus conspiciendum praebuisse, qui angelus interdum vocatur, quod a Patre mitteretur. In ea sunt sententia Iustinus, Origenes, Tertullianus, Irenaeus, Patres, qui ex Antiochena synodo epistolam synodicam ad Paulum Samosatenum scripserunt, Athanasius, Cyrillus Hierosolymitanus, Basilius, Chrysostomus, Cyrillus Alexandrinus, Theodoretus, Hilarius, Ambrosius, Leo papa, Isidorus. Itaque falsum est, caeteris post S. Augustinum Patribus magis arrisisse, omnes Veteris Testamenti apparitiones per angelos esse factas, quod nuper aliquis affirmavit. Alii existimant, non solum Filium apparitiones illas omnes obiisse, sed Patrem etiam, alias solum, alias cum Filio et Spiritu sancto, nonnunquam vero solos angelos. Quam opinionem S. Augustinus prae caeteris corroborat lib. II de Trinit.

]
Plurima sunt, sed pauca loquar, ne dira relatu
2 Dogmata catholicam maculent male prodita linguam.
3 Ille Patrem pellens solio detrudit in arctum
4 Corporis humani gestamen, nec pavet ipsum
5 Obiectare neci, duroque affigere ligno.
6 Passibilisne Deus? cuius species, et imago
7 Nulli visa unquam; nec enim comprendier illa
8 Maiestas facilis sensuve, oculisve, manuve.
9 Ioannis magni celebris sententia praesto est, [

11. Pater, est, I.---Violenta, pro violenter, id est forliter, Mar.

12. Eminus, longe, vel e contra, I.

14. Immensum, immensitatem.---Ore, facie, I.

16. Visa cognita est, I.

17. Nonadmiscenda, spernenda est (forte, separanda), I.

18. Et, pro etiam, I.---Specimen, Filius.---Cernere, ob incarnationem, Vat. A.

19. Oculis, scilicet quid sit, Iso.

20. Hebes, stultus, vel retunsus.---Glauco, viridi, I.

21. Humentique, humida.---Adire, scilicet tamen, I.

22. Ab ipso, Patre, I.

26. Mera, pura, vel sincera, id est divinitas.---Maiestas, Patris, I.

28. Abram, ubi tres suscepit, et velut uni loquebatur, Iso.

]
[

13. Heinsius ex suis mss., et Fabr., Qui se forma hominis non induit. Aldus et Weitzius, Qui se formam hominis non induit; nullam lectionem ab hac dissidentem Mariettus annotavit. Utrolibet modo idem est sensus. Infra, vers. 436, Deus se corpore matris induit. Sed tunc metrum id postulabat. Alex. cum Aldo facit. De verbo Deitatis S. Augustinus lib. VIII de Civit. Dei, cap. 1: Hanc divinitatem, vel, ut sic dixerim, DEITATEM: nam et hoc verbo uti iam nostros non piget, ut e Graeco expressius transferant, quod illi θεότητα appellant. Utitur etiam S. Hieronymus.

16. Blasphemus, blasphemo, blasphemia, voces sunt a solis scriptoribus ecclesiasticis usitatae, ut a Tertulliano, Hieronymo, Orosio.

18. In Vat. A et uno Torrent. abest est post Patris. Egm. et Pal., et specimen pro est specimen. In Thuan. et Boher. priori, Sed Patris tamen est specimen. Egm., fas est pro fas sit. In Thuan., Sed Patris tamen est specimen, quod cernere fas sit.

19. Vat. A, promptum est.

20. Egm. et Pal., clauso, male, pro glauco. Speculum pro pupula posuit vers. 869. Hamart., et speculatrix pupula, ibid., vers. 308. A Graeca voce γλαύξ, ulula, noctua, est glaucus, glaucoma. Celsus vocat suffusionem.

22. Noms., memoratus, minus bene.

25. Ald., Alex., Urb., Vat. Q et vetusti omnes Heinsii, Per species, quas possit homo. Vat. A et Egm., quam. Cellarius saltem in ed. 2, Par species, quas possit. Fortasse legendum erit Par species, quam possit homo comprendere visu. Melius tamen per species, quas posset, sive possit. Hoc enim discrimen exigui momenti est. Vatt. A, B et Mar., posset.

26. Maiestas mera est, quae nullam formam induit a sua natura distinctam. Scholastici dicerent maiestas nude sumpta. Hymno S. Fructuosi, vers. 91, calce mera pro pede nudo. Mera virtus lib. II, contra Sym., vers. 744. Gifanius allucinatur, dum contendit Ind. Lucret., verbo MERUS, hanc vocem a linguae Latinae auctoribus tantum poni pro vero, praestanti, non ficto, non simulato, pro insigni, et vehementi. Vel ex his solis Prudentii locis refellitur. Vide alia quae Becmanus de Orig. ling. Lat. adversus eum protulit. In eodem argumento Prudentius persistit. Natura divina conspici non potest oculis corporeis, nisi forma aliqua assumpta. Constat autem, Deum naturam hominis assumpsisse non in unitate naturae, sed in singularitate personae Verbi.

27. Aldus, aliquos pro aliquo. Sensus quidem idoneus subesse potest. Sed codd. habent aliquo. Heinsius in suis reperit ni se, quod tenent Ald., Bong., Vat. Q et Vulg. In nostris, Weitz., Gis., nisi se.

28. Adducit exempla ex sacra pagina, quibus Deus apparuisse dicitur, quae omnia de Filio Dei exponit. Vide Genes. XVIII, 1 et seq. Dominum, quem Abraham alloquitur, vocat Christum per prolepsin, ut alibi, hoc est Verbum. Apparuerunt Abrahamo tres viri stantes, ut personarum Trinitas significaretur. Triplex figura sunt tres viri. In carmine in Genesin. cuius auctorem non esse Iuvencum, ostendi in prolegom. versu 556: Dumque Deum trina positum sub imagine pascit.

29. Arnobius, lib. I, pag. 1, queri gentiles ait, ipsos etiam coelites, derelictis curis solemnibus, quibus quondam solebant invisere res nostras, terrarum a regionibus exterminatos.

]
10 Haud unquam testata Deum potuisse videri.
11 Ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo
12 Eminus ardentis penetravit acumine visus:
13 Qui se forma hominis non induit, et deitatis
14 Immensum assumpto non temperat ore, modove.
15 Aut evangelici pietas spernenda libelli
16 Iam, blaspheme, tibi est, aut nunquam visa beati
17 Vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
18 Sed tamen et Patris est specimen, quod cernere fas sit,
19 Humanis aliquando oculis concurrere promptum:
20 Quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco,
21 Humentique acie potuit nebulosus adire.
22 Quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso
23 Infusum vidit natum: nam Filius hoc est,
24 Quod de Patre micans se praestitit inspiciendum
25 Per species, quas posset homo comprendere visu.
26 Nam mera maiestas est infinita, nec intrat
27 Obtutus, aliquo nisi se moderamine formet.
28 Hoc vidit princeps generosi seminis Abram,
29 Iam tunc dignati terras invisere Christi
30 Hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram. [

31. Tractarunt, tetigerunt, vel palpaverunt.---Iacob, ubi colluctabatur cum angelo, Iso.

32. Coram, palam, vel prope, I.

33. Collato qui stetit, facie ad faciem locutus est, I.

34. Cominus, iuxta, I.

37. Plus quam, scilicet debuisset, I.

39. Mutua, alternas collocutiones, I.

40. Heri, Dei, I.

43. Posteriora, Filium, sicut inquit ipse, quia maior me est, carnem.---Apertius, huic rei, I.

44. Verbum, Filium, I.

45. Idem, Filius, I.

46. Habitu, in habitu, I.

49. Vibratum, emissum, I.

50. Fragilem, mortalem, Iso.

51. Inde, scilicet quod emicuit, I.

52. Oris, faciei, I.

53. Coactum, coagulatum, I.

54. Referebat, figurabat, simulabat, I.

55. Sentam, sentosam.---Excita, commota, excitata, I.

57. Vulnificas, vulnera facientes.---Agebat, circumdabat, tangebat, leniter tangebat, I.---Comas, rubi. Vat. A.

58. Exemplo, exemplum.---Deus, sc. quod erat, I.

]
[

31. De Iacob cum Domino luctante vide hymn. 2 Cath., vers. 73. Fuisse Filium, sive secundam Trinitatis personam plurimi tradunt.

32. Moyses Israelitis legem dedit a Domino traditam. Hunc locum attigi hymn. 7 Cath., vers. 40.

35. Put., in effigiem.

36. Prag., mendose, potens pro petens.

38. Ait Prudentius, desiderasse Moysem videre secundam Trinitatis personam sine forma ulla corporea, quod votum inconcessum homini recte asserit. Consule theologos disputantes, utrum Deus oculis corporeis cerni possit.

39. Bonon., munia; melius mutua.

43. Posteriora incarnationem intelligunt esse Hieronymus, Damascenus, Bernardus, alii. Iso videtur respexisse ad prioritatem et posterioritatem originis, quam explicant theologi, inter Patrem, et Filium. Alii referunt posteriora ad corpus lucidum, quo Deus apparuerit. Ald., male, quod apertius. Interrogatio continuatur ad vers. 46.

47. Giselinus, et mortales. Ald., Put., Rott., Cauchianus, Vat. A pro diversa scriptura, moderatum, cum glossa temporatum illud Verbum. Sallustius, et alii dixerunt modero, as; et Prudentius eadem significatione passiva moderamen non semel posuit. Vat. A a prima manu, Vat. B, Oxon., memoratum; Rat., Mar., Weitz., Prag., memoratum est. In Thuan. et Noms., moderatum est. Ita Vat. Q.

49. Vide hymnum 11 Cath., vers. 17.

53. Nempe Spiritus sancti virtute, ait Chamillardus exponens illa verba Verbi virtute. Non assentior. Solum Filium esse Verbum notionale Patris theologi asserunt, et S. Basilium laxiori sensu locutum aiunt, cum dixit lib. V contra Eunomium: Dei quidem Verbum est Filius. Verbum autem Filii Spiritus. Prudentius neque ipse vocat Verbum Spiritum sanctum, neque opus est, ut ita a nobis explicetur. Ait ergo, corpus coactum virtute Verbi, hoc est, Filii, sive secundae personae. Vide quae notavi ad loc. cit. hymni 11. Infra, vers. 114: Verbum conspicuum misit, missumque recepit, Cum voluit, Verbo praestrinxit viscera purae Virginis, et Verbo struxit puerilia membra. Omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Itaque per Verbum etiam factum est ut corpus, quod Deus erat assumpturus, fuerit coactum.

54. Sich., Bong., et Wid. ab alia manu ex glossa, simulabat pro referebat. Barthius lib. XLI, cap. 24, observat, poetas Christianos varie temporum modos transposuisse; ut Prudentius faciem referebat eamdem, hoc est, relaturus sit. At vero referebat potest et debet intelligi de tempore quo Deus se Moysi inspiciendum praestitit, non de tempore quo sumpturus erat corpus. Scilicet, Deus, qui quandoque sumpturus erat corpus, faciem eamdem referebat, seu simulabat, cum Moysi apparuit.

55. Vetustiores Heinsiani et nostri, Weit., sentam, sc. sentam rubum. Ald., Gis. et Vulg., sentum. Bonon., sentem, mendose. Fabricius putavit, esse syncopen sentum pro sentium. Sed poeta paulo post ait contorta rubus, et sentum peccamen. In hymno S. Eulaliae, vers. 47, Per loca senta situ, et II in Sym., vers. 1039, Extirpamus enim sentos de pectore vepres, ubi alia addit rei praesenti congruentia. Chamillardo visus est Prudentius non satis duo distinguere, quod in monte Sinai Deus Moysi legem dederit, et in monte Oreb ipsi apparuerit in rubo. Ego vel maxime haec duo distinxisse poetam confirmo, quamvis temporis ordinem non servaverit. Hactenus de visione in monte Sinai locutus est, qua figura hominis, nondum sub carne Moysi obiecta, effigiem nostri signaverat oris. Nunc progreditur ad visionem in figura ignis, rubum comburentis: Sed tamen et sentam, usque ad vers. 70. Vide Exod. III.

57. Bonon., alebat non omnino male, pro agebat. Vide Sedulium, lib. I: Ignibus innocuis flagrans apparuit olim Non ardens ardere rubus, etc. Prudentius in rubo ardenti ignem Verbum interpretatur, spinas humanitatem.

]
31 Hoc colluctantis tractarunt brachia Iacob.
32 Ipse dator legis divinae accedere coram
33 Iussus, amicitiae collato qui stetit ore
34 Cominus, et sacris coniunxit verba loquelis,
35 Carnis in effigie Christum se cernere sensit.
36 Sed maiora petens, animum per vota tetendit
37 Inconcessa homini, plus quam mortale laborans
38 Ipsum, quantus erat, sine corpore visere Christum.
39 Denique post multi sermonis mutua, postque
40 Conspectum praesentis heri, et consortia longa,
41 Quaeso, ait, ut liceat te nunc, Deus optime, nosse.
42 Respondit Dominus: Mea, non me, cernere iustis
43 Posteriora dabo; quid apertius, absque aliena,
44 Quam sumat, facie, Verbum non posse videri,
45 Posse tamen, cum malit idem, nunquam Patre viso,
46 Terrenis oculis, habitu se ostendere nostro?
47 Saepe et in angelicas, vel mortales memoratum est
48 Induci species, queat ut sub imagine cerni.
49 Hoc Verbum est, quod vibratum Patris ore benigno
50 Sumpsit virgineo fragilem de corpore formam.
51 Inde figura hominis nondum sub carne, Moysi
52 Obiecta, effigiem nostri signaverat oris,
53 Quod quandoque Deus Verbi virtute coactum
54 Sumpturus corpus, faciem referebat eamdem.
55 Sed tamen et sentam visa est excita cremare
56 Flamma rubum. Deus in spinis volitabat acutis,
57 Vulnificasque comas innoxius ignis agebat,
58 Esset ut exemplo Deus illapsurus in artus [

59. Texunt, insimulatione, Iso.

61. Inculto, agresti.---Iniquis, non aequis, nequis, I.

62. Luxuriam, abundantiam, I.

65. Impete, pro impetu.---Late, ubique, I.

67. Cruenta, rubicunda. I. rubra, Vat. A.

68. Stringere, decerpere, Iso, Mar.

69. Quandoquidem, quoniam.---Sanguine, Christi, Iso.

70. Contorta rubus, Maria, passio Christi.---Edit., gignit, protulit, parit, I.---Rubus, passio Christi, Vat. A.---Christi corpus, Mar.

73. Sentum, sentosum, I.

75. Extra oculos, invisibilis, I.

76. Fontem, Patrem, I.

77. Deum, scilicet Patrem, I.

78. Visibilis, scilicet est.---Fonte, Patre.---Deus, Filius.---Fons, qui est fons, I.

79. Visibilis, Pater.---Qui nascitur, Filius, in quo est Pater, I.---Potis est, cerni possibilis, Vat. A.

83. Vindicat, usurpat, I.

86. Capit, potest. Nec valet, nec vult.---Angoribus, angustiis, anxietatibus, I.

87. Liquido, puro, I.

]
[

59. Lact. lib. VI, cap. 15: Nam sicut in sentes ager, qui est natura fecundus, exuberat: sic animus incultus, vitiis sua sponte invalescentibus, velut spinis obducitur. Alcimus Avitus, lib. V: Et rubus in rubeo viridis permanserat aestu, Quo signo spinas nostrae fervescere mentis . . . . pia pectora nossent.

61. Prag., inculta. Ald., Weitz., Gis., vetustiores Heinsiani et nostri, inculto nam stirpe.

62. Vetustiores, luxuriam, non luxuriem, quod habet Giselinus. Ald., iurgis mendum puto pro virgis. In Vat. A dignosci satis non potuit iurgis, an virgis esset.

63. Vat. A, et nudos, perperam.

65. Ald., circum foliis, contra metrum.

67. Lambendi verbo usus quoque est Sedulius loc. cit., et antea Virgilius lib. II Aeneid., vers. 683, tactuque innoxia molli Lambere flamma comas.

68. Vat. A mendum ostiferi a prima manu.

71. Colligit, etiam in rubo nihil visum, nisi Verbum Deum: nam Verbum idem, quod sentum nostri peccamen corporis implet, repraesentabatur in igne innoxio, qui in spinis volitabat acutis. Implere sentum peccamen corporis est Deum assumere corpus in similitudinem peccati.

72. Filius dicitur imago Dei cap. I ad Coloss. vers. 15: Qui est imago Dei invisibilis. Theologi ostendunt Filium esse imaginem Patris vel ex hoc loco Apostoli: nam Deus invisibilis ibidem intelligitur Pater, ut ex SS. Patribus constat. Imo Filius solius Patris est imago: non enim ratio imaginis consistere potest sine vera processione, et Filius a Patre procedit, non a natura divina. Vat. A. legit numen pro lumen: hoc longe melius est.

74. Non placet glossa Vat. A: IGNIS, Spiritus sancti. Sermo hic tantum est de Verbo, quod est Deus ignis, ut paulo ante. Fabricius unum verbum facit Verbisator, et ait, epitheton Dei Patris esse, ut Verbigena. Sed hoc loco ratio metri postulat Verbi sator.

75. Apostolum aiunt esse Ioannem evangelistam, cuius sententia laudata est supra vers. 9. Potest etiam intelligi Paulus apostolus, qui Patrem invisibilem vocat, ut exposui vers. 72. Est autem Pater fons deitatis, quatenus communicat deitatem: quo sensu frequens esse apud Patres vocare Patrem fontem deitatis et divinitatis, ex S. Dionysii aliorumque operibus demonstrat Suarezius lib. VIII de Trinitate, cap. 3. Minime vero Pater est fons deitatis, quasi eam producat.

78. Ald., Bong., et quatuor Heinsiani praestantioris notae, Dei fons. Gis., Weitz., Vatt. A et B, Rat., Deus fons. In Mar. videtur esse Deus, licet sit aliqua litura. Utroque modo sensus constat. In editione glossarum Isonis Coloniae 1701, traiectae sunt glossae, et falsa sententia irrepsit, scilicet: DE FONTE, de Patre; DEUS FONS, Filius, qui est fons. In Aldo quoque male haec distincta sunt non ipse Dei fons Visibilis cerni potis est, qui nascitur.

79. In Bonon. scriptum est poterit pro potis est, ab aliquo sciolo invectum, tum hoc in loco, tum in aliis.

80. Innatus pro non natus Tertullianus. Pro intus natus Cicero, et alii. In Alex. deest unus versus, et ita alii leguntur: Visibilis cerni potis est: latet os Patris illud, Unde Deus.

83. In Thuan., quem corpus sibi vindicat, nempe quem Deum.

86. Nec capit idem est ac non potest, sive, ut alibi loquitur Prudentius, incapax est. Hieronymus et Paulinus etiam vocabulo incapax utuntur. Fabricius advertit, hunc versum esse ex his qui dicuntur fistulares, quod syllabarum numerus cum singulis verbis crescat.

87. Natura divina dicitur praelibera liquido motu ea significatione, qua interdum poeta noster liquidum usurpat, videlicet puro spirituali motu. Vide proleg. num. 164. Chamillardus arbitratur, poetam allusisse ad Deum volitantem in rubo, et nescio quae alia addit, quod Deo vitia carnis non nocent, licet sit in medio sanguinis, qui liquidus est, et movetur. Haec a mente poetae longe aliena esse mihi videntur.

]
59 Spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis,
60 Et peccata malis hirsuta doloribus implent.
61 Inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis
62 Luxuriam virgis inhonesto effundere succo
63 Coeperat, et nodos per acumina crebra ligabat.
64 Cernere erat, steriles subito splendescere frondes,
65 Accensisque citum foliis magno impete late
66 Collucere Deum, nec spinea laedere texta,
67 Lambere sanguineos fructus, et poma cruenta,
68 Stringere mortiferi vitalia germina ligni.
69 Quandoquidem tristes purgantur sanguine culpae,
70 Quem contorta rubus densis cruciatibus edit.
71 Ergo nihil visum, nisi quod sub carne videndum,
72 Lumen, imago Dei, Verbum Deus, et Deus ignis,
73 Qui sentum nostri peccamen corporis implet.
74 Nam lucis genitor, Verbi sator, auctor et ignis
75 Creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor,
76 Qui negat, intuitu fontem deitatis adiri.
77 Credite, nemo Deum vidit, mihi credite, nemo.
78 Visibilis de fonte Deus, non ipse Deus fons
79 Visibilis, cerni potis est, qui nascitur: at non
80 Innatus cerni potis est; latet os Patris illud,
81 Unde Deus: qui visibilem se praestitit olim,
82 Tale aliquid formans in sese, quale secuta est
83 Passio, quae corpus sibi vindicat: ardua nam vis
84 Est impassibilis: quoniam natura superni
85 Ignis ad horrificas nescit descendere poenas,
86 Nec capit humanis angoribus excruciari:
87 Pura, serena, micans, liquido praelibera motu, [

90. Maiestas, Filii fuit, I. Christi divinitas, Vat. A.

91. Animus, ipse Filius est, Iso.

93. Patrio profundo, ex intima Patris substantia, Mar.

94. Flagra, flagella, I.

97. Affecta, afflicta, Iso.

98. Enixa est, parturit, I.

106. Distendit, intumescere fecit, I.

107. Falsiloqua, falsiloquens, I.

109. At non, scilicet ipse.---Verbi, Filii, I.

110. Fige, confirma, I.

111. Cernere, scilicet manifeste, Iso.

113. Coram, praesentialiter, I. Corporaliter, Vat. A.

114. Recepit, post ascensionem, Vat. A.

115. Praestrinxit, praeoccupavit, I. Implevit, Mar.

116. Struxit, ornavit, I.

118. Quocunque, in omni loco, I. Ubicunque in omni loco, Mar.

120. Per Verbum, per Filium innotuit mundo, I.

123. Donum, officium, I.

]
[

89. Aeternitas, divinitas, et eadem natura Verbi cum Patre clarioribus verbis exprimi nequit.

91. Alex., Put., Thuan. et duo Torrentiani ratio, via sine et. Filium consiliarium vocat Isaias cap. IX: SS. Patres, et theologi mentem, animum, rationem Patris.

93. Cellarius in indice verborum duas metaphoras indecoras notat, alteram hanc patrio ructata profundo, alteram vers. 595, evomuit, etc. Dicam suo loco de secunda. Prima metaphora indecora dici non debet, quandoquidem Prudentius psalmi LXIV, 1, verba in suam sententiam accommodavit: Eructavit cor meum verbum bonum: quae de aeterna Verbi generatione interpretantur SS. Patres. Ambrosius lib. IV de Virg., cap. 1: Ipse est quem Pater genuit ante Luciferum, ex utero generavit, ut Filium, ex corde eructavit, ut Verbum. PATRIUM PROFUNDUM dixit, ut Zeno Veronensis sermone 1 de aeterna generatione Filii, profundum arcanum. Vide not. hymn. 11, Cath., vers. 18 et seqq. usque ad 20. Quae hic habet Prudentius, Theophilus Antiochenus lib. II ad Autolvcum uberius explanavit.

97. Ald., Weitz., Gis., Vat. B, quam. Mar., quam, sed supra quem. Vat. A et Pal., quem. Heinsius edidit quem, et nihilominus in notis id reprehendit in nonnullis editionibus. Mihi placet quem hoc maxime loco. Vide hymn. 3 Cath., vers. 142.

98. Put. scribit enisa pro enixa. Bonon. male, viri pro uteri.

100. Hinc comprobatur, narrationem orationis in horto esse vere evangelicam.

101. Ald. primum scripsit quia, correxit qui a Patre. Caeteri legunt qui Patre.

102. Sich. legit Deum pro thronum. Chamillardus ait vocem thronus non esse usitatam Latinis, quia solummodo exstat apud Plinium. Vel id solum Prudentium excusaret. Accedit, verbum id esse ecclesiasticum ex sacris Litteris petitum.

103. Vat. A, fragilis. Put., illapsurus, sed tunc amovendum esse verbum substantivum, monet Heinsius. Ego mendum puto illapsurus pro illapsus: et in Vat. A, fragilis esse pro fragileis, aut fragiles.

104. Avitus lib. V, Quid non furor audeat amens?

105. Heinsius cum suis potioribus, Ald., Vat. A, Pal., Widm. supra ipse. Weitz., Gis., Vat. B, Mar., Prag., Rat., ille. Teol. edidit ipse, et in fine versus admirationis notam apposuit.

112. In Vat. B deest verbum substantivum est: visus in orbe. S. Ioan. VI, 46: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem.

115. Thuan. scribit perstrinxit.

117. Gisel. 1 edit. ad marginem, Sich. et Mariet. pro diversa scriptura munere. Caeteri numine.

118. Apud Heinsium Cauchius coniectabat ubicunque: ac revera ita habent apud Weitzium Egm. et Palat., necnon Vat. A, ubi ad oram discrepans lectio quocunque. In Rot. pro diversa scriptura Semper adest, et ubique loci, quod Heinsio placebat, neque mihi displicet. Sed quocunque habent plerique, et optimi mss. et vulg. Prudentianum est quodcunque terrarum in hymno S. Laurentii, vers. 431. In Mar. glossa est ubicunque, quae in textum videtur irrepsisse. In Bonon, una, minus bene, pro ulla.

119. Ald. male distinguit nusquam est genitor Deus absens Per Verbum, sed semper adest.

121. Ioan. XIV, 9.

123. Innisibilis mendum pro invisibilis in Fabr. Hanc vocem, quam Vossius reiecit, alii recte defendunt auctoritate Cornelii Celsi, Macrobii, Arnobii, Lactantii, et nostri poetae.

]
88 Subdita nec cuiquam, dominatrix ut pote rerum:
89 Cui non principium de tempore, sed super omne
90 Tempus, et ante diem maiestas cum Patre summo,
91 Imo animus Patris, et ratio, et via consiliorum.
92 Quae non facta manu, nec voce creata iubentis,
93 Protulit imperium, patrio ructata profundo.
94 Hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis
95 Aspergunt, alapis non vexat palma relisis;
96 Nec perfossa cruci clavorum vulnera figunt.
97 His affecta caro est hominis, quem femina praegnans
98 Enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
99 Ille famem patitur, fel potat, et haurit acetum;
100 Ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem.
101 Dicite, sacrilegi doctores, qui Patre summo
102 Desertum iacuisse thronum contenditis illo
103 Tempore, quo fragiles Deus est illapsus in artus;
104 Ergo Pater passus? quid non malus audeat error?
105 Ille puellari conceptus sanguine crevit?
106 Ipse verecundae distendit virginis alvum?
107 Et iam falsiloqua est divini pagina libri,
108 Quae Verbum in carnis loquitur fluxisse figuram?
109 At non, qui Verbi Pater est, caro factus habetur.
110 Fige gradum, Scriptura, tuum, nil mobile et anceps
111 Affirmasse decet. Pater est, quem cernere nulli
112 Est licitum: Pater est, qui nunquam visus in orbe est,
113 Nec mundana inter radiavit lumina coram.
114 Verbum conspicuum misit, missumque recepit,
115 Cum voluit: Verbo praestrinxit viscera purae
116 Virginis, et Verbo struxit puerilia membra.
117 Ipse quidem in terris virtute, et numine praesens
118 Semper adest quocunque loci, nec pars vacat ulla
119 Maiestate Patris, nusquam est Genitor Deus absens:
120 Per Verbum sed semper adest, atque inde Philippo
121 Christus ait: Tanto tecum iam tempore versor,
122 Et Patrem te nosse negas, quem perspicis in me?
123 Est invisibilis donum Patris edere natum [

125. Lumine, fide carentibus, Iso.

126. Socordia, stultitia, vel pigritia, quasi sopor cordis, Iso.

128. Perspicuum, manifestum fieri.---Inficiaris, negas, I.

129. Tyrannus, Nabuchodonosor, Mar.

130. Expatiantem, deambulantem, I.

138. Filius, Dei.---Agit, facit, I.

141. Insultans, deridens.---Piceos, Chaldaicos, Iso.

143. Barbaricos, alienos, id est Chaldaicos.---Aura, flamma.---Iussa, concessa, I.---Barbaricos, sarabanas, femoralia, quibus utebantur, cum inter barbaros versarentur, Vat. A.

145. Vetitus, scilicet est.---Tiaras, mitras, I.

148. Calamos, tibias, Iso.

]
[

124. Prag. error visibilis pro visibilem. Paulinus visibiliter usus est.

126. Prag., caecis cum glossa oculis, idem loquar pro loquor. In socordia o corripitur. Si liceret, levi mutatione versus ad aliorum consuetudinem posset revocari: Caecorum caecos loquar, et socordia quorum.

127. Thuan., verbum pro verum, male.

128. Vat. B a prima manu qui, supra si.

129. Bonon., videant. Aldus, videar Babylonis ab arce tyranni. Vera lectio, quem videat Babylonis ab arce tyrannus.

130. Vetustiores Heinsiani, Ald., Alex., Vat. A pro scriptura diversa, expatiantem. Urb., Weitz., Gisel., Vatt. B, Q, Mar., Prag., Rat., inspatiantem, quod non est aeque Latinum. Gis. 1, edit., expatiantem.

131. Fratres vocat tres pueros in caminum ignis iniectos ob eamdem religionem mutuumque inter se amorem. Ovidius usus est voce illa inadustus. Boldettus lib. I, cap. 39 tres pueros igne Babylonico probatos ex vitro antiquo expressit.

132. Vat. A et Put. scribunt tris pro tres, ut in vetustis Virgilii codicibus.

133. Vat. A mendum accipere.

135. Vide cap. III Danielis, ubi tota huius facti series exponitur. Fuisse Filium Dei, qui sub angeli figura descendit in fornacem, et excussit flammam ignis, colligit Prudentius ex verbis tyranni vers. 91 et 92. Tunc Nabuchodonosor obstupuit . . . . et respondit, et ait: Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis Filio Dei. In Urb., fateor: quem evictus adoro. Ald., Oxon., fateor, quem victus adoro. Sich., fateorque, et victus adoro, quod etiam habent Heinsiani, Gis. 1 edit., Vatt. A, Q, Mar., Alex., Rat., Weitzius. Nihil ergo fuit causae, quamobrem Gis. in 2 edit. mutaret duriuscule fateor quem, et victus adoro. Weitzius ita legisse Aldum affirmat: fortasse dicere voluit Giselinum. Cum Giselino tamen facit Vat. B, fateor quem, et victus. Prag. non infeliciter fateor, et victus adoro, producto o in fateor.

137. Subtrahite, friget, Aldus, duo principes codd. Heinsiani. At Giselinus invexit en hoc pacio subtrahite, en friget, quod etiam reperitur in Torn. Prudentio solemne est vocalem brevem producere ob duas consonantes dictionis sequentis. Nihilominus en tenent Weitzius ex suis codd., Alex. supra, Vatt. A, B, Q, Prag., Urb., Rat., Mar., quos sequi praestat, quamvis dissentientibus Heinsio, Chamillardo, Cellario et Teolio, qui non bene affirmavit, codices omnes Vaticanos, uno excepto, habere subtrahite, friget.

138. Aldi error ait pro agit. An revera Verbum sub angeli figura in fornacem descenderit, disputant interpretes. Browerus in notis ad lib. V Fortunati ex plurium Patrum sententia, ac nominatim ex his versibus Prudentii, probat, hanc apparitionem in fornace attribui Verbo, idque confirmat, quia Ecclesia canit, surrexisse Christum de sepulcro, qui liberavit tres pueros de camino ignis ardentis. Et in Canone Theodori Studitae de S. Cruce oda 7 dicitur: Qui tres pueros a flammis eripuit, ille assumpta carne in terras advenit.

143. Alex., tangere visa, minus bene. Vestes barbaricas pro pretiosis a poetis sumi advertit Chamillardus. Hic sinus barbarici sunt vestes sinuosae, pallia, aut aliud vestis genus (variant enim interpretes de significatione vocis sarabala Dan. III, 95) quod barbarorum more factum fuerit, quoque tres illi pueri in captivitate Babylonica degentes fuerint induti. Cl. P. Simon de Magistris in suo Daniele refellit Grotium, quod Hieronymum et Vulgatam deseruerit, ut rabbinos sequeretur. Grotius saraballa (corrupte sarabara aut saraba) exponit mantella: lexicographi tibialia apud Persas. in laudato opere Danielis secundum LXX exhibetur Daniel, barbarico cultu exornatus in lacu leonum ex celebri Menologio Basilii Porphyrogeniti.

144. Prag., percurrit amictus.

145. Prag., inde pro ipse, aut ire. Ald., Ipse per Assyrias metuit vapor ire tiaras: sic Mar. pro diversa scriptura, et codd. Heinsiani; Gis. item ad marg., qui in textu habet, Ire per Assyrias vetitus vapor ipse tiaras. Weitz. cum Widm., Palat., Bong., nostri Vatt. A et B, Mar. a prima manu, ipse per Assyrias vetitus vapor ire tiaras. Sichardus, Ire per Assyrias vetitus vapor ipse tiaras. In Put. est Assyrios tiaras masculino genere, ut apud Virgilium, et Claudianum. Chamillardus Assyrios interpretatur Iudaeos, quia Europaei Assyriam cum Iudaea confundebant. Malo accipere suo sensu pro Babyloniis, ut supra barbaricos sinus.

148. Chamillardus ex his quae Isidorus scribit cap. 20, lib. II de secunda divisione musicae, quae organica dicitur, arguit apud antiquos organa fuisse eadem figura qua apud nos. Organum, ait Isidorus, vocabulum est generale vasorum omnium musicorum. Hoc autem, cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis ea est vulgaris consuetudo. Hic igitur vigebat usus saltem in Hispania, ubi nunc quoque organa maxime celebrantur. Et fortasse duplex erat genus organorum, hydraulicum et pneumaticum, ut dicam ad vers. 392. An autem in Gallia haec consuetudo viguerit ante Pipini et Caroli Magni tempora, in dubium revocat cl. Hieronymus Tiraboschius tom. III Hist. lit. Ital., lib. III, cap. 1, num. 11: qui in medium adducit verba anonymi monachi Engulismensis in Vita Caroli Magni: Similiter erudierunt Romani cantores supradicti cantores Francorum in arte organandi. Quibus ex verbis non satis constare ait, docuerintne Romani Francos artem conficiendi organa, an rationem eis utendi. Cl. Stephanus Arteaga in egregio suo opere de theatro Italico musico, tom. I, cap. 3, verbum organandi aliter explicat, et quamdam peculiarem musices rationem, et regulam eo loco significari ex idoneis auctoribus ostendit. Obiter dicam, non fuisse meum, ut Arteagae opus, saepe, et coram multis a me laudatum, pauculis verbis, quae in hymnodia Hispanica de quibusdam nugis chronologicis exciderunt, et aliquis immerito in malam partem accepisse visus est, condemnarem.

]
124 Visibilem, per quem valeat Pater ipse videri:
125 Nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis,
126 Caecorum caecos loquor: atra socordia quorum
127 Corde tenebroso verum perpendere nescit.
128 Quem si perspicuum mortalibus inficiaris,
129 Fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus
130 Innocuas inter flammas procul expatiantem,
131 Calcantem rapidos inadustis fratribus ignes?
132 Nempe, ait, o proceres, tres vasta incendia anhelis
133 Accepere viros fornacibus: additus unus
134 Ecce vaporiferos ridens intersecat ignes.
135 Filius ille Dei est, fateorque et victus adoro.
136 Irrisas remo vete faces, taedasque tepentes
137 Subtrahite, en friget succensi sulphuris ardor.
138 Filius, haud dubium est, agit haec miracula rerum,
139 Quem video; Deus ipse, Dei certissima proles,
140 Imperat immensis ardoribus, et domat iras,
141 Insultans famulante rogo, piceosque furores
142 Comprimit, et rabiem flammarum algescere cogit.
143 Barbaricos calida aura sinus non tangere iussa
144 Praeterit, et tenues stridens transcurrit amictus;
145 Ipse per Assyrias vetitus vapor ire tiaras,
146 Ne coma fusa humeris fumo obsordescat amaro.
147 Haec ait, et varios iubet obmutescere cantus,
148 Organa, sambucas, citharas, calamosque, tubasque. [

149. Superstitio, paganitas, vana religio. Festa. inanis, festiva, I.

150. Conspicuae, statuae, I.

151. Virorum, scilicet sunt audita, I.

152. Concentu, cantu, Iso.

156. Servando, ad servandum hominem, Iso.

159. Animalis, pecorinus.---Agebat, duxit, ducebatur, I.

160. Heri. Dei, I.

162. Obside, ut visus obses, et testis fuisset ad videndum Deum, I.

164. Animalis, incredulus, I.

165. Seminis, deitatis, I.

167. Materies, Christi humanitas.---Intercute flatu, interiori spiritu, Vat. A.---Intercute, in cute manente, interiore; interiore spiritu, I.

170. Spiramine, Spiritu sancto, Iso

171. Hominis, Mariae, I.

175. Compendia, scil. sint.---Summae, numeri, Iso.

177. Cucurrit, descendit, et ascendit, I. et Mar.---Contra Unionitas, id est Sabellianos. Unionitae sunt, qui dicebant unam substantiam, et unam personam; Filium et Spiritum negabant, sed dicebant: Idem Deus, quando vult, Pater est; quando vult, Filius est: quando et Spiritus sanctus. Ariani dicebant, tres esse personas et tres substantias in Divinitate; Sabelliani e contra unam personam, et unam substantiam. Fides autem catholica utriusque devitans errorem, unam Deitatis substantiam, et tres personas veraciter affirmat. Nam Ariani bene tres personas, male tres substantias; Sabelliani bene unam substantiam, male unam personam dicebant, I.

]
[

150. Aurum intellige statuam auream, quam Nabuchodonosor rex fecit.

151. Mar., resonantia cum glossa erant. In Vat. B videtur idem fuisse, sed abrasum est: glossa addita ait fiunt, quod innuit legendum resonantia. Isonis glossa eodem pertinet. Caeteri habent resonant iam, quod clarius est.

152. Heinsius cum solo Put., triplice concentu pro concentu triplici, non male. Sed miror, ab Heinsio Apollinarem Sidonium laudatum, ut ostenderet, priorem in triplex produci posse. Quis id neget, aut quis nesciat, eam syllabam esse communem? Indicat Prudentius hymnum trium puerorum in fornace ignis Benedicite, etc.

159. Ald., Thuan., Cauch., Rat. a secunda manu, Mar., Egm., Widm., quae tunc. Alii, quam tunc. Congruentem rationem Prudentius affert, cur Verbum, sermo Patris, semper apparuerit: ut scilicet caro, quam erat assumpturus, degenerem vitam mutaret, et cernere consortem terreni assuesceret oris.

160. Abest hic versus a Put. In Thuan., fragilesque per artus. Oxon., Rot., Noms., tres Torr., Pal., similesque per actus. Vide hymn. 4 Cath., vers. 77. Ald., Weitz., Gis. cum caeteris mss., similesque per artus. Vat. B pro diversa lectione, actus.

164. Potest accipi Spiritus pro tertia Trinitatis persona: sed nihil obest, quominus de secunda intelligatur, de qua hic potissimum agit. Vide supra vers. 53, et hymn. 11 Cathem., vers. 51. Petavius, tom. IV, part. 2, lib. II, cap. 9, his versibus confirmat theologicam, hanc sententiam, quod non solum externa efficientia, sed interno quodam ac substantivo, ut antiqui loquuntur, illapsu Christus nobis iustitia factus est per substantivam coniunctionem, applicationemque Spiritus sancti, tanquam formae suo modo sanctificantis, quae proprium munus est Christi incarnationis.

166. Vox ecclesiastica videtur vivificare. Usus ea est Minutius Felix. Tertullianus etiam vivificatio, et vivificator. Apud Ammianum vivificus legitur.

168. Cham., male, tamen? interrogans.

169. Vat. A, corruptae a prima manu, mendum.

172. Ald., perperam, solum pro solus. Explicatio huius vocis petitur ex sequentibus.

174. In Vat. A deest et post mediator, quod sensus postulat. Vide Matth. XI, 27.

175. In Vat. A erat comprehendia, sed factum cemprendia, lege compendia.

]
149 Stulta superstitio tacuit: vox festa quievit,
150 Quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum.
151 Carmina sanctorum resonant iam sola virorum,
152 Concentu triplici regem laudantia coeli,
153 Qui mare, qui terras, qui lucida sidera fecit,
154 Ignibus et mediis securos texit alumnos.
155 Semper in auxilium sermo Patris omnipotentis
156 Descendit servando homini: mortalia semper
157 Admiscenda sibi proprio curavit amore,
158 Ut socianda caro, dominoque implenda perenni,
159 Degenerem vitam, quam tunc animalis agebat,
160 Exemplo mutaret heri, similesque per artus
161 Cernere consortem terreni assuesceret oris,
162 Participemque suum visu velut obside nosse,
163 Et consanguineo paulatim accedere Christo.
164 Ergo animalis homo quondam, nunc Spiritus illum
165 Transtulit ad superi naturam seminis, ipsum
166 Infundendo Deum, mortalia vivificantem.
167 Nunc nova materies, solidata intercute flatu,
168 Materies sed nostra tamen, de virgine tracta,
169 Exuit antiquae corrupta exordia vitae,
170 Immortale bonum proprio spiramine sumens.
171 Filius ille hominis, sed Filius ille Tonantis,
172 Iam solus vultum Patris aspicit, et videt ipsum.
173 Nemo Patrem novit, nisi Filius, et cui monstrat
174 Filius, et nostri mediator, et Omnipotentis.
175 Denique concludam brevis ut compendia summae,
176 Non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem
177 Sumpta caro ascendit: natus per utrumque cucurrit. [

178. Profanator, blasphemator, contemptor profanus dicitur, quod porro a fano, id est a templo Dei, hoc est irreligiosus.---Cede, discede, I.

179. Depositor, negator, I.

180. Violas, negas.---Natum, Filium, Iso.

181. Quandoquidem, quoniam ille.---Genitor, pater, I.

183. Patriae, paternae, quod patris est, I.

184. Nomine, scilicet procreationis, Iso.

185. Generis vim, filii vigorem, I.

186. Idolio, paganitate, in loco idolorum, Mar.---Idolio, in sacrilegio, in loco idolorum, pro eo quis homo idolothitum est immolatum. Idolium vero est templum idoli.---Recubans, scilicet, quavis, I.

187. Cespite, cespes est terra avulsa cum herba, unde faciebant altaria, I.

189. Saturnis, pro omnibus diis posuit.---Citheraeis. Citheraea, Venus, I.

190. Portentisque, idolis, I.

]
[

178. Alex. titulus est ante hunc versum Contra Unionitas. Ita Weitz. et Vat. A. In Vat. B et Mar., Contra Unionitas Sabellianos. In Rat., Contra Sabellianos. In Ald. et Gis. 1 edit., Contra Unionitas, id est Sabellianos. Gis. 2 ed. ad oram Unionitae. Confer Browerum pag. 223 ad Fortunatum, ubi argumenta Prudentii contra Unionitas cum laude doctissimi Christianorum poetarum commendat. Huiusmodi lemmata Contra Unionitas, et similia non ab auctore esse apposita, sed ab aliis addita, dicam etiam in Psychomachia. Petrus Coustant in Vindiciis mss. codd. non bene affirmat pag. 274, Sabellianos a Prudentio hoc oco vocari Unionitas. Prudentius deinceps pergit exponere, Patrem et Filium in Trinitate non esse duo nuda nomina, sed personas vere distinctas: nam Patripassiani ea ratione Patrem passum affirmabant, quod Pater a Filio non esset distinctus. Unionitae hi haeretici nuncupantur, quia unam tantum personam in Patre, Filio et Spiritu sancto astruebant. In Urb. Nam cede legitur. Exscriptores veteres saepe iam in nam commutabant.

179. Vat. B, depositos, mendose, vel ex consuetudine scribendi, qua veteres s pro r interdum ponebant, ut honos, labos, pro honor, labor, Poeta depositorem Patris vocat Sabellium, quia Patrem vere esse negabat, et Filium non vere genitum asserebat. Vocabulo depositor utitur Quintilianus in lemmat. Declamat.

184. Mar. scribit dispoliare.

186. In Rat. ineptus corrector, caeteris abrasis, substituit quisnam idolorum, ut scilicet metro consuleret. Vat. A, et Egmon., ne quis pro ecquis, aut et quis. Si legatur ne quis, auferenda est interrogatio versu 188, et sensus erit, ne quis non putat, etc. In Widm., ut quis, supra et quis. Gifanius Lucr. collect. verbo ET QUANTIS, ET QUIS observat, quaedam verba ab antiquis duobus modis dicta, quae recentiores unico proferre contendunt: dicebant enim ecquis, et et quis, et ita legit Gifanius in Prudentio ex veteri libro et quis in idolio, et similiter aliis in locis. Idolii voce utuntur Tertullianus, Hieronymus, et alii. Ut Minervium et Dianium erant Minervae et Dianae templum, sic idolium templum idolorum. Reperitur etiam Aesculapium pro Aesculapii templo. Corrigendi sunt nonnulli interpretes, qui I ad Corinth. VIII, 10, in idolio recumbentem accipiunt idolium pro mensa, aut epulo. Ethnici in templis suis recumbebant ad mensam, non in mensa, multo vero minus in epulo. Erant enim lecti, in quibus recumbebant, ut pranderent. Barthius lib. XXXIV, cap. 4, exponit, in idolio recubans, id est paganismo deditus, ut dicitur cubare in morbo. Cudworthus, cap. 4 System. intellect., num. 542, hos versus magna cum laude producit.

187. Vat. A, rudiculos, male, pro ridiculos. De ara cespititia dicam ad hymnum S. Eulaliae et S. Vincentii.

189. Bonon. contra metrum caeteris dis pro Cythaereis. Urb. mendose, Cythareis. Plurali numero Saturnos, Iunones, Cytheraeas, seu Veneres profert per contemptum, ut infra, vers. 292, Deucalionum, vel etiam ut indicet diversos titulos, quibus idem deus ab ethnicis insigniri et coli solebat. De huiusmodi vero falsis numinibus eorumque cultu fusius dicemus ad hymn. S. Eulaliae vers. 122, S. Vincentii vers. 50, S. Laurentii, et praecipue S. Romani, et ad libros contra Symmachum.

191. Prag., male, imo pro uno. Radulphus Cudworthus, Syst. intellect. cap. 4, intelligit, virtutum rationem hoc loco esse amictum et habitum personarum, ministros vero esse daemones, qui et dii audiebant, et quibus Deus ad mandata uteretur ex theologia scilicet gentilium, de quibus loquitur Prudentius. Putat enim Cudworthus plures gentiles credidisse sua numina nihil aliud esse quam unius Dei perfectiones, ac virtutes personarum nomine indutas: quam opinionem ad examen revocabo lib. II adversus Sym., vers. 58: Res incorporeas, etc. Minucius Felix: Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum, tamque perspicuum, cum oculos in coelum sustuleris, et quae sunt infra, circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur? Vide quae ibi notant Wowerus, Elmenhorstius, Ouzelius ex nostro poeta, ex Augustino, Hieronymo, Isidoro Pelusiota, Lactantio, Cicerone: est enim argumentum a multis pertractatum. Hoc scilicet est testimonium illud animae naturaliter Christianae de Deo uno, quod singulari libro adversus gentes ingeniose propugnavit Tertullianus. Vide eius Apolog. cap. 17, et librum de Testimonio animae.

]
178 Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli,
179 Depositorque Patris, natique insane negator.
180 Nonne patrem violas, dum natum scire recusas?
181 Quandoquidem non est genitor, nisi filius exstet:
182 Nec vocitare patrem potis es, quem germine fraudas:
183 Sed fortasse velis patriae pietatis honore
184 Despoliare Deum, contentus nomine nudo,
185 Quod Deus est, adimasque decus patris, et generis vim.
186 Ecquis in idolio recubans inter sacra mille,
187 Ridiculosque deos venerans sale, cespite, thure,
188 Non putat esse Deum summum, et super omnia solum?
189 Quamvis Saturnis, Iunonibus, et Cytheraeis.
190 Portentisque aliis fumantes consecret aras;
191 Attamen in coelum quoties suspexit, in uno [

192. Ius, religionem, I.

193. Ministris, angelis, I.

194. Barbara, alienigena, Iso.

195. Superstitio, paganitas.---Caniformem, canis habens formam, Iso.

196. Anubem, deum Aegypti, id est simiam, caput canis habentem. Mercurius lingua Aegyptiaca vocatur Anubis, qui deus eloquentiae fertur. Unde cum canino capite depingitur, quia in animalibus nihil cane sagacius habetur. Latrare autem dicitur propter copiam sermonis, unde et oratores rabulatores dicuntur. Deum Aegyptiorum similitudinem canis habentem, I.

197. Cloacinae, Cloacina et Epona, deae rusticae sunt. Cloacina dea cloacarum.---Epona, dea hortorum. Cloacina et Epona, deae rusticae, Vat. T.

198. Solidam, plenam, olidam, putridam, I.---Olidam, putridam, Vat. T.---Acerram, vas thurarium, thuribulum, Iso.

199. Molam, sacrificium, vel notam; mola est genus sacrificii ex farre et sale, unde ignem aspergebant, et cultum, et hostiam.---Rimetur, vertat.---Exta, viscera, I.

200. Barbati, senis, Mar. Illius senis, I.---Deliramenta, dementiam, mendacia, amentiam.---Platonis, Plato dicitur a latitudine humerorum; qui primum athleta invictus, postea ad philosophiam conversus, omnes philosophos superavit, I.

201. Hircosos, adulterinos, vel caninos, Vat. T.---Hircosus cynicus. Epicurus, Vat. A.---Hircosus cynicus, propria nomina haereticorum dicit, quorum alii propter immunditiem hirci dicuntur, alii canini, adulteri vocantur: κύων enim apud Graecos canis dicitur, I.

]
[

193. Virtutes coelorum, sive angeli in varios ministrantium ordines distributi. S. Gregorius homil. 34: Novem angelorum ordines diximus, quia videlicet esse, testante sacro eloquio, scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim atque seraphim. Hebraei decem angelorum ordines distinguunt, ac varia eis nomina imponunt. Erasmum et Bezam, qui Apostoli locum I Ephes. XXI, Supra omnem principatum, etc., intelligunt universe de omnibus rebus creatis, refellit Petavius tom. III, lib. II, cap. 1, ex Ignatio, Irenaeo, Athanasio, Cyrillo Hierosolymitano, Basilio, Epiphanio aliisque. Virtutum nomine, uti angelorum, interdum omnes angelici ordines intelliguntur, ut constat ex Chrysostomo, Theodoreto, Hilario, Hieronymo et aliis. Graece in sacris Scripturis vocantur δυνάμεις, Hebraice Sabaoth.

196. Ald. et Gis., Anubim. Weitz., cum mss. codd. plerisque, Anubem.

197. Ald., Ox., Vat. Q. Noms., Tiphonae, Urb., Typhonae. Gis., Hippo ab Hippo Hipponis, ut Dido Didonis. Etenim dea equorum a Graeco vocabulo dicenda est Hippo aut Hippona. Vat. A, Ypone. Praestantiores Heinsiani cum duobus Torrentianis, Vat. B, Alex., Prag., Rat., Mar., Eponae. Quam veram lectionem Elmenhorstius est odoratus, et ante illum Gifanius Ind. Lucr. verbo SOLIDA, ex veteribus libris. Eamdem lectionem approbat Adrianus Turnebus num. 791 advers., quia Latini ita, quae Graeca sunt, interdum efferunt, ut ortum eiurent suum, et quia in Iuvenalibus bibliothecarum pulverulentis invenerat Eponam. Giselinus in Buslid. cod. reperit Hippo, et iudicat scripturam depravatam Tipho et Eponae, auctoritate Gyraldi, qui in Historia de diis gentium hanc deam male Eponam a quibusdam vocari putat, et quia media in Epona esset producenda. Barthius, lib. XXVI Advers., cap. 11, contendit legendum in Prudentio et aliis Equona, quia huic deae cura equorum erat; et a Prudentio mediam corripi ait more Graeco, ut solet Prudentius facere in nominibus Graecis. Retineri debet nomen Eponae, quod exstat in antiquis monumentis et inscriptionibus. De Epona, mulionum dea, vide Plutarchum in Parallelis, Minucium in Octavio, et Tertullianum in Apologetico.

198. Ald., Weitz., Vatt. A et B, Mar. pro diversa scriptura, Gifanius ex quinis exemplaribus mss., solidam, ut Virgilius, a quo multa mutuatum fuisse Prudentium monet Gifanius; Aen. V, plena supplex veneratur acerra. Iso duas has lectiones explicat solidam et olidam. Heinsius cum suis, Giselinus permotus simili epitheto apud Iuvenalem Sat. 8, facies olida ad praesepia pietas, Bong. a prima manu, Mar. a prima manu, Prag. et Rat. legunt olidam. Praefero olidam: nam epitheton olida de praesepibus congruenter, de acerra etiam bene dicitur, quia scilicet thus olet, Giselinus in Daventriensi invenit solitam quamvis, quod non dedecet.

199. Aldus aliter distinguit Sacrilegisque molam manibus rimetur, et exta. Iso quoque addit glossam: «RIMETUR, vertat,» quasi rimetur molam. Sententia est, persolvat acerram, et molam, et rimetur exta. Chamillardus vero interpretatur: quaerat manibus scelestis ima viscera, et imam molam. Si autem mola fiebat, quod ipse notat, ut ea frons victimarum, foci et cultri spargerentur, quid, quaeso, est imam molam rimari, aut quaerere? Festus docet immolare esse a mola, hoc est, farre molito et sale hostiam perspersam sacrare. Supra vers. 187, venerans sale, cespite, thure. Ex eodem Festo exta dicuntur, quod ea diis prosecentur, quae maxime exstant eminentque. Alii exta vocari putant quasi exsecta.

201. Put., Gifan. verbo SOLIDA ex vet. lib., Egm. a secunda manu, Urb., hircosus cynicus quos somniat, sc. nervos. Thuan., Rot., Torr. tres, Weitz., Ald., Pal., Mar. pro diversa scriptura, Prag., hircosus cynicus. Fab., Gis., Widm., Mar. a prima manu, quos somniat. Thuan., Rot., Torr. tres, Veitz., Alex., Ald., Mar. a secunda manu, quod somniat. Vat. B, male, hircosos cynicos quis somniat, et Vat. Q, hircosos cynicos quos somniat, quod etiam exstat in Tornaesiana editione. Prag., quid somniat. In Vat. A abrasum erat et hircosus cynicus quod somniat, vel alia similia verba, et supra scriptum somniat. Iam cynici hircosi dicuntur, quia obsceni maleque olentes, nam etiam cynici ob caninam obscenitatem vocabantur, nisi malis, ob effrenatam licentiam obloquendi et quasi latrandi. Alii putant, neque absurde, cynicos dici hircosos ratione barbae hircinae, quae propria erat philosophorum, et in proverbium abiit. Plato vers. superiori proximo barbatus appellatur non tantum quia senex, ut ait glossa, sed etiam ob barbam philosophicam. Longe alio more philosophi nunc amant vivere.

]
192 Constituit ius omne Deo: cui serviat ingens
193 Virtutum ratio, variis instructa ministris.
194 Quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis,
195 Quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem,
196 Latrantemque throno coeli praeponat Anubem?
197 Nemo Cloacinae, aut Eponae super astra deabus
198 Dat solium, quamvis olidam persolvat acerram,
199 Sacrilegisque molam manibus, rimetur et exta.
200 Consule barbati deliramenta Platonis,
201 Consule et, hircosus cynicus quod somniat, et quos [

202. Torta, Tortuosa circumlocutione.---Nervos, ludos, inenodabiles dictiones, syllogismos, I.---Vertigine, versione, Vat. A.

203. Labyrinthus, flexuosus. Idem vocat laborinthum, quod et errorem: laborinthus erat domus subterranea, centum habens ostia, quam Daedalus fecit ad Minotaurum, quam si quis semel ingrederetur, propter multitudinem ostiorum non poterat revertere; dicitur autem laborinthus, quia labor intus. I.

204. Agat, vexet; ducat, I.

205. Gallinam, Aesculapio gallina immolatur, qui clinis praeest.---Clinicus, curvus. CLINE Graece lectus dicitur: inde clinicus proprium nomen dei, qui praeerat decumbentibus in lectum; vel ipse infirmus, a cumbendo in lecto, I.

206. Aequum, placatum, Iso. Propitium, Vat. A.

208. Fragosis, difficilibus, I.

209. Modis, syllogismis, I.---In unum, Deum, Vat. A.

211. Suos, proprios.---Vaga sidera, septem errantia sidera, dicit septem planetas, quae interpretantur errativae: non quod ipsae errent, sed quod homines errare faciunt. Unde planoficiae dicuntur melius, id est errorem facientes, I.

212. Non recipit, non intelligit.---Natura, id est, tantummodo quadrupes homo dicitur, qui irrationabiliter more animalium vivit, et deditus ad ventris ingluviem nihil de coelestibus curat: nam omnia mortalia animalia praeter hominem in terram prona sunt. Unde et quidam veridicus: Pronaque cum spectent animalia caetera terram: Os homini sublime dedit, coelumque tueri Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.---Modo, solummodo, tantummodo.---Quadrupes, animalis.---Ille, homo, I.

214. Pollere, valere, I.

215. Numae, Numa Romanis sacra instituit. Numa genere Sabinus, quem post mortem Romuli populus Romanus imperatorem fecit: qui, volens Romanos ab armorum amore revocare, culturam deorum per magicam invenit artem, dicens, se omni nocte ab Aegeria nympha doceri. Post huius mortem Romani, eius libros magicos reperientes, igni tradiderunt. Sed licet se errasse viderent, in deorum cultura permanserunt.---Haruspex, sacerdos, I.

216. Cottus, unde Alpes Cottiae, I, Mar.---Cane milite, molosso, I.

]
[

202. Widm., Aristotelis, male pro Aristoteles. Teolius in carmine, et in nota habet tota vertigine pro torta. Crediderim esse mendum typographi: nullum enim ms. allegat pro ea lectione. Recte poeta artem texendi nervos Aristoteli adiudicat, siquidem Cicero et alii Aristotelem nervosum in dicendo, et neminem nervosiorem eo dicunt. Celebris est eius dialectica. Quid sit torta vertigo, alii soritem explicant, alii pseudomenon, quo disserentes implicantur. Ego vero minime implicarer. Ego mentior, dicat aliquis, verane, an falsa est haec propositio? Nego quemquam serio et ex animi sententia hanc propositionem posse dicere: nego ab aliquo posse quidquam intelligi, si ea ab alio proferatur. Intelligam quidem, si quis ita dicat, Ego mentitus fui, ego mentiar: at nescio prorsus quid sibi velit, Ego mentior. Simile quiddam est, quod nonnulli volunt fundamentum sciendi in ea propositione niti debere, Ego cogito, ut inferam Ergo existo. Quae si ita sunt, plane fateor me nihil scire: nam verbis inaniter, et nulla subiecta sententia, dicam, Ego cogito, hanc vero cogitationem nunquam habui, neque assequi potui.

205. Notavit Giselinus sapientem illum Socratem, cum ex veneno hausto toto pene corpore frigeret, dixisse: Aesculapio, o Crito, gallum debemus, quod ita ex hac vita migraret, quasi a morbo convalesceret. Clinicus deus est Aesculapius: nam medici clinici dicuntur apud Martialem, et alios, quod lecto aegrotantium assidere solent, vel lecto affixis (hi enim proprie sunt clinici a Graeco vocabulo κλινικός) opem ferunt; hinc medicina clinice, et apud ecclesiasticos auctores clinici, qui in lecto ob morbum cubantes baptismatis aqua abluebantur, quod multi, quandiu poterant differebant, saepe ad ipsum mortis momentum, qui iure a SS. Patribus reprehendebantur.

207. Vat. B, Mar., Prag., Rat., Gis. ad marg., Weitz., convertunt pro cum ventum. Distinguit Weitzius convertunt turbidulos sensus; quod non male procedit. Prag., arcis; in marg., artis.

208. Bonon. et Egm., turpidulos pro turbidulos. A turpis formandum esset turpiculos melius quam turpidulos.

209. Vat. A, minus bene, concludent.

211. Planetae sunt vaga sidera, ideo planetae, sive stellae errantes vocantur: quia scilicet non perinde fixae sunt ac caeterae stellae. Glossam aliter disserentem nauci habeas, uti cum supra vers. 203, labyrinthus a labor intus deducebat, quae est inepta libido confingendi etymologias, ab antiquis, etiam doctis hominibus, ut Varrone aliisque usitata. Vide quae in hanc rem disputat Becmanus, de Orig. ling. Lat., de propria significatione vocum contra eos qui diabolum a duobus bolis, locustam quia longa pedibus sicut hasta (quod apud Isidorum legitur), colossum quasi colens ossa, et innumera huius generis effutiunt. Nam Zachaei Fabri intolerabilis fuit impudentia, qui cum a in examen corripuisset, contendere ausus est examen dici ab ἐξ, et ἀμήν, ut colligeret, a in examen posse corripi. Opera quaedam posthuma celeberrimi viri Thomae Serrano cum eius vita, elegantia et iudicio singulari a cl. Michaele Garcia scripta, nuper prodierunt in lucem, ubi acutum epigramma in re simili contra Ferrium excusum est.

212. In Rat. ineptus correptor, prioribus abrasis, subrogavit: quadrupes modo non sit ille sed. Putavit fieri non posse e in quadrupes breve: modo quadrupes ille Non sit, et. Vide prol. In editione Parmensi claudicat hic versus: ita enim concluditur, Non recipit natura hominis, modo quadrupes. Praetermissum est ille typographi negligentia.

214. Prag., regnum pro regimen.

215. Error est in Vat. A, studet ipse. Gis. ad oram, suspexit pro sibi sensit.

216. Vat. B, Mar. a prima manu, Rat., Weitz., Widm., Bong. supra Cottus, quo respicit mendum Prag. Coitus. Iso idem est amplexus cum glossa unde Alpes Cottiae. Quare haec lectio non debuit Heinsio tantopere displicere. Meminit Prudentius Cottorum hymn. S. Laurentii vers. 539, Trans Cottianorum iuga. Ita appellata sunt a Cottio rege Gallorum sub Augusto. Giselinus in vulgatis edd. reperit Gothus; quod reiecit, quia omnes uno consensu primam in Gothus corripiunt, idque plane persuasit Chamillardo. Verum posse quoque produci, compertum est: nam Latini interdum Guttones et Gottos eam nationem appellant, ut nihil dicam de Graecis, qui non minus in hoc scribendo vocabulo variant. Est autem Gothus in Mar. a secunda manu, in Bongars. a prima manu, in Fabr. Sed Heinsius cum suis, cum Gis., Ald., Pal., Alex., Vat. Q, Bonon., Scotus aut Scottus. Giselinus feritatem Scotorum auctoritate S. Hieronymi lib. II contra Iovian. comprobat: ex qua certe patet eos fuisse peiores cane milite, hoc est molosso, aut castrensi, ut exponit Chamillardus: nam castrenses canes, cum vesci soleant carnibus occisorum in bellis, crudeles esse solent et feroces. Haec autem feritas attribui etiam potest antiquis incolis Cottianarum Alpium, quae famosae erant latrociniis. Cottiae Alpes Delphinatum a Pedemontio dividunt. Erat etiam promontorium in Mauritania Tingitana Cottes seu Cotes dictum, Hispanis Cabo esparto.

]
202 Texit Aristoteles torta vertigine nervos.
203 Hos omnes quamvis anceps labyrinthus, et error
204 Circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi
205 Gallinam soleant, aut gallum, clinicus ut se
206 Dignetur praestare Deus morientibus aequum:
207 Cum ventum tamen ad normam rationis, et artis,
208 Turbidulos sensus, et litigiosa fragosis
209 Argumenta modis concludunt numen in unum:
210 Cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda
211 Volvatur, serventque suos vaga sidera cursus.
212 Non recipit natura hominis, modo quadrupes ille
213 Non sit, et erecto spectet coelestia vultu,
214 Non recipit, neget ut regimen pollere supremum.
215 Istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex,
216 Semifer et Cottus sentit cane milite peior. [

218. Coram, praesentialiter, I.

221. Lacunas, Foramina, cavernas, fixuras, cicatrices, fossas; seipsum apostolis immiscet: in Evangelio enim Thomae legitur adhuc minime credenti dixisse: Infer digitum tuum, etc.; sed ille clavorum fixuras intuens, tangere eum non ausus est, sed dixit: Dominus meus, et Deus meus. Ideo autem dicitur, Thomam manum in latus eius misisse, cum tamen non miserit, quoniam, Domino iubente, hoc facere poterat, I.

223. Abiurare, denegare, tollere.---Titulum, laudem, vel potestatem, I.

224. Regem, Christum, I.

226. Summae, coelestium; mediae, terrestrium; imae, infernorum, I. Summa scilicet, ima et media ratio: media siquidem ratio est in homine . . . summa ratio est in angelis, ima in minimis animalibus. Unde et Salomon de Christo sub specie sapientiae loquitur, Pertingens a fine usque ad finem, id est a summo angelo usque ad minimum vermiculum gubernando, Vat. A.

228. Stygis, inferni, I.

229. Defluit, descendit.---In se, cum ad coelum ascendit, in unum, I.

231. Munia, officia.---Pronae, humanae, I.

232. Replicata, reducta, reparata, vel artus, I.

233. Subvehat, elevet ad coelestia, ad coelum, I.

234. Organa, voces, I.

236. Heroum, prophetarum.---Orsa, dicta, vel verba heroum, vel prophetarum, I. Dicta, locutiones, Vat. A.

237. Patefacta, manifestata.---Oracula, responsa, miracula, I.

]
[

218. Bonon., inepte, cordis pro coram. Nec melius Pal., fidem pro fide.

219. Ald., Egm. et Vat. A a prima manu, quinque pro quique; hoc postremum tenendum est.

220. Fortasse innuit sententiam clarius a se expressam aliis in locis, de duplici vulnere lateris.

221. Prag., atque manum, fortasse atque manu, aut intelligit mersimus digitos, atque manum. Communis veraque lectio, et manuum, sc. lacunas, seu fixuras manuum.

222. Sciolus aliquis in Rat. pro cognovimus supposuit veneramur, ne Iesum esset dissyllabum a vocali incipiens. De quo satis in proleg. dictum. Ennodius similiter usus est lib. II, epigram. 34, Suscipit oblatum, veniam cui contulit Iesus. De regno perpetuo Christi passim SS. Patres et latissime Hieronymus in Com. ad cap. I Epist. ad Ephes.

223. Vat. A, Pal., Deum, non bene.

226. Gifanius Indic. Lucr. verbo PROVERBIA APUD LUCRETIUM corrigit regionis pro rationis, quia, ut ait, saepe regionis et rationis nomina inter se librariorum vitio sunt depravata. Heinsius suspicatus est stationis, quo nomine imperium saepe significatur. Chamillardus Heinsium non intellexit: hic asseruit membranas stare constanter pro hac scriptura rationis, et Chamillardus putavit membranas stare pro alia stationis, adeoque amplexus est stationis. Cellarius agnovit, stationis esse ex ingenio Heinsii; nihilominus stationis secutus est contra libros. Nihil muto, repugnantibus omnibus codd. mss. et edd.; et rationis recte dicitur. Non enim poeta aliud vult, nisi quod versibus sequentibus explanat: Carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum. Ecce summam, mediam et imam rationem. Visne aliam audire explicationem? Idem poeta paulo post: Est Deus, est et homo, et fit mortuus, et Deus idem est, Omnia percurrit naturae munia pronae. Iam ad haec tria munia explicanda aptius vocabulum est rationis, quam aut regionis aut stationis. Confer glossas.

228. In Vat. A, aliquid est abrasum, pro quo recenti manu factum imum.

230. Bong., Vat. B, Mar., Rat., et fit. Alii omittunt et.

232. Ald. et Egm., et. Alii ut. Heinsius ex Put., Thuan., Noms., et a manu secunda Rott. restituit sursum pro rursum in aliis, quod aliqua tamen ratione posset defendi: nam supra rursusque revolvitur in se. Urb., rursum; Alex., Vat. Q, sursum cum Bonon.

233. Perstat in eadem sententia. Deus replicata munia reportat in coelum, mortua quae fuerant, vel corpus suum ex mortuis excitatum, vel aliorum sanctorum corpora: ipsos quoque artus, scilicet carnem suam; de qua supra, carnis habet medium, et fit homo.

]
217 Sed nos, qui dominum libris, et corpore iam bis
218 Vidimus, ante fide, mox carne, et sanguine coram,
219 Quique voluminibus vatum, cruce teste, probatis,
220 Rimantes digitos costarum in vulnera cruda
221 Mersimus, et manuum visu dubitante lacunas
222 Scrutati, aeternum regem cognovimus Iesum,
223 Abiurare Deo titulum, nomenque paternum,
224 Credimus esse nefas, qui regem protulit ex se,
225 Non regem populi Parthorum, aut Romulidarum;
226 Sed regem summae, et mediae rationis, et imae,
227 Atque ideo rerum dominum, et super omnia regem.
228 Carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
229 Defluit his gradibus, rursusque revolvitur in se
230 Est Deus, est et homo, et fit mortuus, et Deus idem est.
231 Omnia percurrit naturae munia pronae,
232 Ut sursum Patris in gremium replicata reportet,
233 Mortua quae fuerant: ipsos quoque subvehat artus.
234 Haec fore cum veterum cecinissent organa vatum,
235 Nos oculis, manibus, congressu, voce, loquela
236 Experti, heroum tandem intelleximus orsa
237 Priscorum, et viso patefacta oracula Christo. [

243. Sic tamen, sequimur.---Tria nomina.---Separe, separato: separ dicitur, sicut compar, et dispar.---Ductu, auctione, vel ductione, I.

244. Tres, substantias.---Tribus, personis, I.

246. Innato, Patre.---Sata, nata, I.

248. Per quam, in quantum, quam valde.---Futile, inane.---Natus, ut ex se, natus quasi ut ex se, scilicet sit, id est Filius, I.

249. Natus, ab alio.---Ipse, Filius, Iso.

250. Nova, mirabilis, I.

251. Ediderit, genuerit, I.

252. Vocabula, carmina, I.

256. Indiscreta, indivisa, I.

257. Vim, virtutem.---Generosus, nobilis, I.

]
[

241. Nota consuetudinem antiquissimam invocandi Patrem, Filium, et Spiritum sanctum in doxologia Trinitatis, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Egi de hac doxologia in dissert. de Hymn. eccles., num. 229 et seqq.

243. Vide praefationem 1, vers. 1: Est tria summa Deus. In Prag. et Mar. pro diversa scriptura, ut non pro ut ne. Prag., dictu pro ductu, quod est retinendum.

244. Prag., male, faciat pro faciam. Hieronymus epist. 57: In tribus personis Deitas una subsistit. Quartam subsistentiam in Deo iure negant plerique theologi. In eadem sententia est Petavius, qui lib. IV de Trinit., cap. 12, fuse disputat, An sit in Deo quarta quaedam subsistentia, et pro opinione negante haec ipsa Prudentii verba num. 3, laudat. Tournelyus etiam in Praelect. theolog., quaest. 5 de Trinit., art. 1, quaerit, An sint in Deo admittendae tres subsistentiae relativae, et una absoluta tribus personis communis, et quaestionis statum ita proponit: Alii cum Caietano 1 part., quaest. 29, art. 4, et quaest. 39, art. 43, Suarez lib. IV, cap. 4, quatuor admittunt subsistentias, unam videlicet absolutam, et tres relativas. Alii . . . communiter tres duntaxat agnoscunt relativas subsistentias, nullam vero absolutam, cui opinioni tanquam communiori subscribimus. Bertius etiam, etsi reipsa in Deo subsistentiam absolutam agnoscat, tamen oeconomiae cuiusdam causa concludit lib. IX, cap. 6; Melius sentire censemus theologos, qui de hoc quaesito interrogati respondent, dari in Deo tres tantum relativas subsistentias. Si quis autem a me nunc quaerat an sint aliqui theologi qui praeter tres subsistentias relativas quamdam communem in Deo subsistentiam tueantur, primum respondebo, vel ex his solis verbis quae pro mea opinione adduxi, satis liquere non paucos esse theologos qui ita sentiant. Deinde proferam assertionem eminentissimi cardinalis Gotti, de Trinit. quaest. 4, dub. 2: Praeter tres subsistentias relativas datur in Deo subsistentia absoluta, qua Deus praeconceptus tribus personis in se subsistit. Hoc indicavit S. Augustinus . . . expresse vero docuit S. Thomas. Centum alios theologos addere possem, si pulverulentis excutiendis voluminibus sesquihoram vellem insumere, ut dubitare iam merito quis possit, pluresne sint theologi, qui negant, quartam esse in Deo subsistentiam, an qui affirmant. Quid autem inter notionem subsistentiae et personae differat, et cur, admissis solum tribus personis in Trinitate, possit quarta subsistentia defendi, dicerem explicatius, si theologicas institutiones scriberem. Pauca haec omittere non debui, ut gratum iis facerem qui amico erga me animo nonnullam explicationem desiderabant. Nam parum me aliorum voces commovissent, qui in circumforaneis indoctissimorum hominum circulis de sanctissimis religionis nostrae mysteriis effutire audent, quae nunquam didicerunt: e quibus ita sunt rudes nonnulli, quod de similibus aiebat Ammianus lib. XXX, ut nunquam se codices habuisse meminerint, et si in circulo doctorum auctoris veteris inciderit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur.

248. Editi ante Heinsium ita hos versus traiiciebant: Sive Pater natus fuerit, sive ipse repente, Perquam ridiculum est et futile, natus ut ex se Nascendi nova materies, ac se Deus ultro Ediderit, natumque sibi se fecerit ipsum. Nihil contra Weitzius, nihil Mariettus ex mss. notavit. Teolius ait tres vel quatuor Vaticanos Heinsio favere, caeteros Weitzio. Heinsius in suis omnibus mss. reperit versum Perquam ridiculum praeponi illi Sive Pater. In Put. vero hic ita erat Sive supernatus fuerit sibi ipse repente. Putat autem Heinsius Perquam ridiculum est et futile, natus ut ex se Sive supernatus fuerit, sibi ipse repente Nascendi nova materies: nam supernasci verbum est elegans, et a Plinio usurpatum, et hiatus ille sibi ipse Prudentio est familiaris. In Vat. A etiam est sibi ipse. Heinsius ex coniectura addit posse etiam sibi et ipse. Cellarius secutus est Heinsium cum illo hiatu, quem hoc loco non probo. Alex. consonat codd. Heinsianis; Urb. et Vat. Q editionibus antiquis. Vat. Q etiam, sibi ipse; sed mendose per quem pro perquam. Bonon., perperam, sive et ipse.

252. Vat. B pro nil minus bene ni.

254. Teolius repugnante metro legit Filius, auctore quod genitus sit Patre summo, affirmatque sic habere praestantiores Vatt., Heinsium vero in notis paulo aliter. Puto, lapsum Teolium, et scribere voluisse, Filius, auctore ut genitus quod. Heinsius cum Put. edidit Filius, auctore genitus, quod non male procedit. Suspicatur Heinsius, a Prudentii manu fuisse: tum Filius ex hoc Filius auctore ut genitus qui sit Patre summo. In Vat. A, si, nullo sensu, pro sit. Aldus male interpungit tum Filius ex hoc. Filius auctore ut genitus quod sit Patre summo. Patrem auctorem Filii S. Hilarius saepissime vocat. Apud iureconsultos auctor appellatur is a quo ius in nos transit. Vide Petav. tom. II, lib. V, cap. 5.

257. In Weit. mendum generosus patriae.

]
238 Haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur,
239 Hoc sequimur: nunquam detracto nomine nati
240 Appellare patrem: patris et sine nomine nunquam
241 Natum nosse Deum; nunquam, nisi sanctus, et unus
242 Spiritus intersit, natumque, Patremque vocare.
243 Sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu
244 Tres faciam: tribus his subsistat sed Deus unus.
245 Nec pater ipse autem, qui filius: ut, quia natum
246 Scimus ab innato, vere pater, et sata vere
247 Sit soboles: nec sit genitor sibi filius ipse.
248 Perquam ridiculum est, et futile, natus ut ex se,
249 Sive pater natus fuerit, sive ipse repente,
250 Nascendi nova materies, ac se Deus ultro
251 Ediderit, natumque sibi se fecerit ipsum.
252 Nil falsum, aut mendax divina vocabula fingunt.
253 Qui pater est, gignendo pater: tum filius ex hoc
254 Filius, auctore ut genitus quod sit Patre summo:
255 Summus et ipse tamen: nec enim minor, aut Patre dispar.
256 Unde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem
257 Vim maiestatis patriae generosus haberet [

259. Ulterius, ultra licitum, I.

260. Gignere, spiritalis generatio.---Fas, iustum, I.

262. Super, ultra, I.---Principium, mundi, Vat. A.

264. Via, ratio, I.

265. Semina, principia.---Mortali, homini, I.

266. Ultra, ante.---Pacto, lege, vel modo, I.

268. Traditur, in scripturis, I.

271. Retro, aeternaliter; hic praeteritum verbum, I.

272. Decisus, decurtatus, vel detruncatus, minoratus, I.

273. Extendens, dilatando.---Tractim, paulatim, I.

275. Mutata, operata.---Procudit, vel producit, id est generat, vel fabricat, genuit.---Portio, substantia, I.

276. Unquam, sed certe, I.

277. Atqui, at ille, I.

280. Proditus, dispensus, vel manifestatus, I.

]
[

258. Interrogationis punctum post esset desideratur in plerisque editionibus; ex quo sensus turbatur.

259. Egm. et Vat. B, quod. Legendum quid. Petavius, loc. cit. cap. 6, laudandam et imitandam esse ait veterum theologorum sanctissimorum et eruditissimorum hominum modestiam in causis huius mysterii investigandis, et hos Prudentii versus adducit, quibus liberiora ingenia castigantur.

260. Weitz. cum Egm., Pal., Oxon. pro discrepanti scriptura, Vat. B a prima manu gressus. Caeteri sensus.

262. Vat. A, Pal., mendose, sprevit pro praevenit.

264. Philosophos in rerum principiis fecisse ruinam Lucretius tradidit lib. I. Nostro aevo eadem difficultas noscendi principiorum semina persentitur, quidquid dicant nonnulli, systemata quaedam nova amplectentes, aut antiquata iam et obsoleta denuo instaurantes.

265. Put., qui, sc. qua ratione, pro cui mortali. Utroque modo constat sententia.

268. Ald., quod traditur esse Deumque Non genitus genitor generaverit. Fabric., Gis., quibus accessit Cellarius, quod traditur esse Deus, quem. Heinsiani praestantioris notae, et nostri, esse Deum, quem. Doctrinam theologicam, quam de divina generatione longiori disputatione Petavius tradidit, paucis his versibus esse comprehensam fassus est ipse Petavius, cuius verba lege num. 255 proleg. Mirabilis profecto est poetae nostri theologia.

269. Rat., minus bene, generaverat pro generaverit. Put. et Rot., generavit, fortasse generavit et unus et unum. Sed melior communis lectio. Teolius edidit generavit, sed cum lex metri repugnet, et nihil ex mss. notaverit, opinor mendum esse typographicum.

271. Weitzius, Vat. B, Mar., Et comperpetuum retro Patri, sed Patre natum. Gis. et Bong., Et comperpetuum Patri retro, sed Patre natum. Egm., Et comperpetuum retro Patris, et Patre natum. Pro hac scriptura allegatur Aldus a Weitzio et Heinsio. Sed Aldus mihi habet, Et comperpetuum retro Patris, sed Patre natum. Egmondano consonant Put., Thuan. et caeteri Heinsiani. Heinsius existimat fuisse Et comperpetuum Patri retro, et Patre natum, Omnes hae lectiones admitti possunt, et omnium eadem est sententia. Comperpetuus Patris in gignendi casu non absurde dicitur, uti infra ex mss. coaeternus Patris. Urb. et Alex. pariter Patris. Vat. Q, perperam, cum perpetuum.

273. Vat. A, tractum. Egm., tactim; corrigo tractim.

274. Rat., mendose, minuit vel. Deum constitui ex tribus Trinitatis personis, ita ut earum quaelibet non esset plene Deus, sed Dei portio, docuerunt nonnulli haeretici. Lamius in opere de recta PP. Nicaenorum fide his allatis Prudentii versibus, aliisque aliorum verbis probat diserte, Filium ex Patre ortum, sed non per abscissionem, aut divisionem, aut eiusdem substantiae mutationem.

275. In exemplari Weitzii, quo utor, ad oram producit portio ex vet. lib.

276. Concil. Tolet. I in regula fidei, de qua alibi dictum, can. 7: Si quis dixerit vel crediderit, deitatem Christi convertibilem (al. nascibilem) esse, vel passibilem, anathema sit. Haec vocabula in usum tunc venire coeperunt ad haereses refellendas, et religionis sacra mysteria sine ambagibus exponenda. Demutabilis neminem Prudentio antiquiorem dixisse novi.

277. Aldus, atque. Alii, atqui. Vat. A, atquin.

278. In Vat. A, totus ex toto, contra metrum. Lege totus, et ex toto. Corippus lib. IV: Natus, non factus, plenum de lumine lumen. S. Methodius martyr, sive alius confessor, lib. de Simeone et Anna: Tu lumen es verum ex lumine vero. Verba symboli nota sunt.

280. Gif. ex vet. cod., prodigus pro igne multo, largo et copioso. Sic etiam Aldus et tres recentiores ex Heinsianis. Alii proditus, ut apud Nasonem: Lumine qui semper proditur ipse suo, quanquam Heinsius hoc loco ignem proditum interpretatur, qui porro extenditur, ut Nonius exponit illud Maronianum, genus alto a sanguine Teucri Proderet. Vat. Q et Alex. a secunda manu, prodigus. In Urb. deest totum hoc quando est, ut prodigus ignis Ignem diminuat. Peveratus ex Gifanio approbat prodigus, et eadem ratione dictum putat, ac luxuriantes segetes apud Virgilium.

]
258 Filius, idque Deus genitor, quod filius esset?
259 Pergunt ulterius scrutantes, quid sit id ipsum
260 Gignere, si fas est humanos tendere sensus
261 Usque ad secretum, quod tempora cuncta, diesque
262 Praevenit antiquos, et principium super ipsum
263 Eminet, et quodcunque potest homo quaerere, transit.
264 Cum sit difficilis via noscere principiorum
265 Semina, cui dabitur mortali exquirere, quidnam
266 Ultra principium Deus egerit? aut quo pacto
267 Ediderit Verbum, quod principio caret omni?
268 Hoc solum scimus, quod traditur, esse Deum, quem
269 Non genitus genitor generaverit, unus et unum,
270 Integer integrum, non coeptum, sed tamen ortum,
271 Et comperpetuum retro patri, sed patre natum.
272 Sed nec decisus Pater est, ut pars Patris esset
273 Filius: extendens nec se substantia tractim
274 Produxit, minuitve aliquid de numine pleno,
275 Dum mutata novum procudit portio natum.
276 Non convertibilis, nec demutabilis unquam
277 Est Deus, aut gignendo aliquid sibi detrahit: atqui
278 Totus, et ex toto Deus est, de lumine lumen.
279 Quando autem lumen sine lumine? quando refulgens
280 Lux fulgore caret? quando est, ut proditus ignis [

282. Olim, aeternaliter, sine initio, Iso.

290. Tu, Sabelliane, I.

292. Thurifero, thurificante.---Deucalionum, deorum, idolorum. Deucalion et uxor sua lapides seminaverunt: inde viri et mulieres, I.

293. Devotus, inclinatus.---Cippo, trunco vel ipsi Deo.---Unctor, venerator, I.

296. Scriptoris, Moysis.---Bardus, stultus, ab elephanto, baburrus, stultus.---Augur, qui avium garritum vel augurium observat, I.---Bardus, stultus, ab elephanto, Vat. T.

297. Nutrix, anus, I.

298. Sago, magico vel praescio; praescienti, magico vel sapienti, I.

299. Rem, statum divinum.---Coram, palam.---Proditus, manifestatus, I.

300. Trepidum, pavidum.---Mortalem, Moysem.---Amico, amicabili, I.

301. Retexit, aperit, aperuit, I.

302. Meminit, docet, I.

305. Condens, creans, I.

]
[

281. Ald. cum aliis scribit deminuat.

282. Rat. ita verba collocat, non lucis pater, et Deus est. Gis. 1 edit., non lucis Deus, at pater est? Fortasse aut pater.

290. Mar., Widm., Bong., dubites.

292. Vocat paganos de grege thurifero eo sensu quo Optatus dixit thurificare, et Cyprianus, thurificatos. In glossa erat scriptum Deucalion lapides, et uxor sua seminaverunt. Restitui ordinem verborum. Deucaliones numero plurali effert, ut contemptum exprimat. Vide vers. 189. In hymno S. Romani similiter mentio fit Pyrrhae, uxoris Deucalionis. Ita enim ait tyrannus Asclepiades vers. 410: Vis summa rerum nosse? Pyrrham consule.

293. Oxon. et Ald., ficulni stipitis. Pal. supra auctor pro unctor: hoc verum est. De ritu ungendi oleo simulacra, sacerdotes, lumina et ignes sacros, vide Io. Guillelmum Stuckium Sacr. gentil. descript. fol. 55 terg. Peveratus ex hymno S. Romani, vers. 260, huc affert fuliginosos lares, quod olim simulacra deorum apud gentiles fumo et odoribus nigrescerent.

295. Fabr., Alex., Prag., percurre et scrinia; quod tenet Gis. et alii vulgati cum Urb. et Vat. Q. Sed Aldus, et Weitz., Put., et Vat. A, B, Mar., et plerique optimi percurre scrinia. Ita etiam erat in Rat.; sed recens corrector mutavit in percurrens scrinia, quod falso crediderit, e postremum in percurre produci non posse.

296. Vat. B, pardus; Prag., barrus: quod utrumque falsum est pro bardus. Proprie bardus est tardus, stultus. Chamillardus ex Festo notat, Gallice cantorem fuisse appellatum bardum a gente Bardorum. Poeta fortasse id respicit, quod ante dixit, Numae haruspex, semifer Cottus. Glossa Isonis ab elephanto, et postea baburrus indicat, ab eo lectum barrus, qui est elephas, et pro baburrus legendum est barrus. Bardorum gens duplex recensetur; alii sunt Bardi seu Longobardi in Germania, ubi nunc est marchia Brandeburgica; alii Bardi et Bardaici populi in Gallia.

298. Gis. 1 edit., saga, male. Cornix augur aquae a veteribus dicebatur, quia suo clangore pluviam ab ea non tantum praesagiri, sed vocari etiam existimabant. Irridet poeta huiusmodi superstitiones. Sagus adiective exstat in inscriptionibus.

301. Weitz., Vat. B, Mar., Rat., Prag., eloquio. Ald. et Gis., alloquio. Nihil ad hoc vocabulum Heinsius ex suis observavit, Giselino adhaerens.

303. Nonnulli Vulg., ne sine pro nec sine, quod postremum exigit sensus.

304.Prudentius saepe pro creatura usurpat factura, quod non absurde fieri monet Barthius lib. XLII Adv., cap. 8, quanquam delicatiores talia abhorreant. Similiter Sedulius lib. II: Ni pius ille sator culpas ignoscere promptus, Reddere difficilis, sua ne factura periret. Alcimus Avitus lib. I: placet ipsa tuenti Artifici factura suo, et saepe alias. Gregorius Baeticus non semel; Tertullianus factitamentum vocat lib. de Anima, cap. 18.

305. Ad Trinitatis mysterium probandum petit argumentum ex Genes. cap. I, quod Deus creaverit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Theologi ita disserunt: «Cum ait Deus Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, loquitur in numero plurali, adeoque unica tantum persona divina intelligi non potest eo verbo faciamus. Quod autem ad imaginem et similitudinem dicit, naturae unitas declaratur.» S. Basilius personas plures esse nervose concludit homil. 19 in Hexaemeron: Quis faber aut aerarius, aut lignarius, aut certe coriarius sutor solus ipse quidem, nec alio quopiam sibi cooperante stipatus, interque suae artis instrumenta desidens, quis, inquam, sibi soli admurmurat, dicens: Faciamus gladium, aut Compingamus aratrum, aut Conficiamus calceamentum, ac non potius silentio suam, cum libuerit, accommodatam ad artem exsequitur operationem? S. Hilarius in Genes.: Sed faciamus, ait, hominem. Dic, optime, cum quo Nunc loqueris? Clarum est, iam tum tibi Filius alto Assidet in solio. Prudentius alia via eamdem sententiam concludit. Deus hominem fecit ad imaginem Dei. Quid aliud hoc est, nisi esse Verbum distinctum a Patre, quod sit Deus et imago Patris? Verbum esse formam et imaginem Patris, vers. 72 explicabamus. Tertullianus adversus Praxeam cap. 12: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum. Cur non suam, si unus, qui faciebat, et non erat, ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad Filii scilicet. Et cap. 6 de Resurrectione carnis: Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne, non tantum Dei opus erat, sed etiam pignus. Hominem conditum ad imaginem Verbi complures veterum docent apud Petavium lib. II de Opificio sex dierum, qui observat eam sententiam displicere Augustino lib. XII de Trinit., cap. 6. Vide interpretes, quorum aliqui volunt imaginem Dei esse Filium, similitudinem Spiritum sanctum.

]
281 Ignem diminuat? quando Pater, et Deus, et lux,
282 Non lucis Deus, et pater est? qui, si pater olim
283 Non fuit, et serum genuit post tempora natum,
284 Fit novus, inque novum ius proficit. Absit, ut unquam
285 Plenus proficiat, qui non eget incremento.
286 Et Deus, et genitor, lumenque, et gloria semper
287 Ille fuit: nec post sibi contulit, ut pater esset.
288 Sic fit, ut aeternum credamus cum patre Christum,
289 Illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor.
290 Haec tu si dubitas nati mysteria Christi,
291 Perdite, catholica non es de plebe: sed unus
292 De grege thurifero venerator, Deucalionum
293 Devotus cippo, ficulni et stipitis unctor.
294 Quin potius scrutare Dei signacula in ipso
295 Fonte vetustatis, percurre scrinia primi
296 Scriptoris, quem non bardus pater, aut avus augur,
297 Fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix,
298 Nec sago clangore loquax, et stridula cornix
299 Rem docuere Dei: sed coram proditus ipse,
300 Ipse Deus trepidum mortalem mitis amico
301 Imbuit eloquio, seque, ac sua summa retexit.
302 Nimirum meminit scriptor doctissimus, illo
303 Orbis principio non solum, nec sine Christo
304 Informasse Patrem facturae plasma novellae.
305 Fecit, ait, condens hominem Deus, et dedit olli [

306. Ora, vultum, Imaginem, Iso.

307. Deo Deus, Filius Patri, I.

311. Saecula, in fine saeculorum, I.

315. Genealogus, generis computator, id est Moyses, scriptor de generatione loquens, I.

322. Stupidas, ab stupendo.---Fibras, venas cordis, I.

326. Suo, proprio, I.

327. Dux, Moyses.---Monte, Sinai, I.

328. Alloquioque, fulgebat a colloquio Dei, I.

329. Incisas, scriptas.---Caeca, incredula, I.

330. In faciem, operuerunt faciem suam, I.

331. Enigmata, figuras, vel umbram, I.

332. Praestricta, circumdata, I.

]
[

312. Virgilii imitatio I Georg. vers. 176: Possum multa tibi veterum praecepta referre, Ni refugis.

313. Ald., non Patre, mendose.

315. Ald., ille ait, scilicet ille idem genealogus. Sed non est elidendum e in ille.

316. Heinsius in Cauchiano reperit flamma; in aliis vetustioribus flammam, quod concinnius existimat Vulgata lectione flammas. Editi et nostri, flammas. Chamillardus et Cellarius Heinsium exscribunt: locus Genesis exstat cap. XIX, vers. 24: Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur, et ignem a Domino de coelo. Interpretationem Prudentii multi docuerunt, Ignatius, Iustinus, Irenaeus, Tertullianus, Cyprianus, Athanasius, Ambrosius, Augustinus, et alii praeter concilium Sirmiense in Photinum. Vide Browerum, pag. 140 ad Fortunati lib. V. carm. 5, vers. Filius, et Pater est a domino dominus, ubi docet Fortunatum vestigia maiorum secutum, praesertim Prudentii, non pudici magis, quam Christiani poetae.

320. Vat. A, male, flumen. In Rat. audax corrector posuit sed idem sunt utraque fulmen. Prag. ad marg., et Cauchius, uterque. Ita etiam Fabr. et Gis. 1 ed. Vera lectio sunt unum fulmen utraque. Cur a in utraque producatur, vide proleg. Sulphur et ignem, quem pluit Dominus, Prudentius fulmen interpretari videtur. Iosephus lib. I, cap. 11, refert Deum in eas civitates iaculatum fuisse fulmina: quae cum sulphure et bitumine abundarent, facile fulminibus et igni coelesti absumi potuerunt.

321. Codd. Heinsiani, Alex., Mar., Rat., Aldus et alii habent hunc titulum: Adversus vel Adversum Iudaeos; alii omittunt. Gis. ad oram, Iudaei.

322. Vat. B, Mar., Weit., Sich., aut possent. Aldus, Gis., Vat. Q, nonnulli Heinsiani, ut possent. Put., Noms., Palat., ut possint.

324. Cap. XV Matth., vers. 24.

325. Exod. XXXII, 2, de quo Tertullianus Scorpiaces, cap. 3: Urgetur Aaron, et iubet inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi vera ornamenta aurium, Dei voces. In Vat. A additum et post caput recenti manu: nam desiderabatur. Hebraeos finxisse solum caput vituli, non totum vitulum, plures tradunt, ut videre poteris in dissertatione Francisci Monceii de Vitulo aureo, lib. I, cap. 21, qui hanc sententiam reiicit: ipse vero tenet, vitulum ex Aaronis mente fuisse Cherubum vituli volucris specie.

327. Exodi XXXI. Vide hymnum 6, vers. 36 et seqq. Cath.

330. Poeta caecitatem Iudaeorum ex multis sacrae Scripturae locis indicatis ostendit. Exodi XX: Iudaei perterriti et pavore concussi, Deum loquentem audire noluerunt, sed Moysem. Ibid. XXXIV: videntes cornutam Moysis faciem timuerunt prope accedere, et Moyses posuit velamen super faciem suam. Chamillardus acute colligit poetam, si hanc respexit narrationem, sane errare: solum enim legimus, Moysem suam velasse faciem. At vero Prudentius explicationem huius loci ab Apostolo est mutuatus II ad Corinth. cap. III, vers. 13 et seqq.: Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem eius, quod evacuatur. Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur). Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, VELAMEN POSITUM EST SUPER COR EORUM. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Puto etiam Prudentium respexisse caput XVIII Ioan., vers. 6, ubi Iesus, a Iudaeis ad necem quaesitus, cum dixisset: Ego sum; abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.

331. Vat. A et Egm., mendose, regis in effigie.

332. In Vat. A mendum luee pro luce. Pro praestricta Vatt. A et B, itemque alii perstricta. Gis. ad oram perstrincta.

]
306 Ora Dei, quidnam est aliud, quam dicere, Solus
307 Non erat? atque Deo Deus assistebat agenti,
308 Cum dominus faceret domini sub imagine plasma?
309 Christus forma Patris, nos Christi forma, et imago.
310 Condimur in faciem Domini bonitate paterna,
311 Venturo in nostram faciem post saecula Christo.
312 Possum multa sacris exempla excerpere libris,
313 Ni refugis, quae te doceant, non in Patre solo
314 Vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum
315 Esse Deum: velut illud ait genealogus idem.
316 A domino dominus flammas pluit in Sodomitas.
317 Quis dominus? de quo domino? si solus ab arce
318 Siderea spectat Pater, aut ardescit in iras?
319 Filius armatam domini patris ignibus iram
320 Spargebat dominus, sunt unum fulmen utraque.
321 Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent
322 Auditus, stupidas ut possent tangere fibras:
323 Audissent dominum virtutum, qui pereuntes
324 Venerat ut servaret oves: sed ab auribus omnis
325 Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Baal
326 Finxerat, auriculasque suo spoliarat honore.
327 Dux populi peccantis adest de monte corusci
328 Luminis, alloquioque Dei; tabulasque tremendo
329 Incisas digito caeca ad tentoria defert.
330 Sed cadit in faciem plebs, non visura profundae
331 Legis in effigie scriptum per enigmata Christum.
332 Infelix, quae luce oculos praestricta paventes [

333. Velarit, ne videret Christi arcana, I.

334. Coram, manifeste, I.

337. Sublimi, erecto, I.

338. Frondosa, fructuosa.---Felicibus, fertilibus, I.

339. Oleagina, ab oleo.---Baccis, uvis, I.

340. Tibi, in te.---Inserto, indito, I.

341. Cortice, viriditate, I.

343. Surculus, ramus.---Iactat, gloriatur, I.

344. Monet, ipse surculus,---Unguine, unguento, oleo, vel succo, id est errore, I.

345. Contristare, amarescere.---Comas, ramos.---Imo, gentili populo, I.

353. Similaginis, farinae, similae, Mar.---Lascivire, lasciviam facere in suis carminibus.---Choris, cantibus.---Esse, edere, manducare, comedisse, ab edo, Iso.

354. Fermentati, antiqui, corrupti, Iso.

355. Imprudens, o Iudaea, I.

356. Praeductis, praefiguratis.---Pingere, praefigurare.---Sulcis, scriptis, I.

357. Vera, quae potestatem diaboli destruxit, I.

359. Collinit, linit, I.

]
[

333. Vel intelligit oculos mentis, et velamen super cor positum, vel narrat id quod probabiliter accidit, ut perterriti et metu confusi, faciem ipsi quoque Iudaei velarint.

334. Ald., Gis., Pal., reiecto. Sich., Weitz. et nostri, detecto; Heinsius in reiecto Giselini nihil animadvertit, plane illum secutus. Vide ep. II ad Cor. III. 18.

338. In Parmensi editione non bene in fine huius et sequentis versus apponitur nota interrogationis. Virg. lib. II, vers. 81 Georgicωn, ramis felicibus arbos.

339. Virg. loc. cit., vers. 31, radix oleagina.

340. Epist. ad Rom. cap. XI, vers. 17, haec comparatio expressa est, quam attigit S. Augustinus enarrat. 1 in psalmum LVIII: Sunt ergo Iudaei, non sunt occisi, necessarii sunt credentibus gentibus. Quare hoc? ut demonstraret nobis Deus in inimicis nostris misericordiam suam. In ramis superbiae praecisis inserto misericordiam suam demonstravit oleastro. S. Prosper lib. de Ingratis: Tu vero, o nova gens, veteris quae stirpe oleastri Velleris, et sacrae ramis inolescis olivae.

342. Pro se habent sis Vat. A, Mar., Rat., Egm., Pal., Widm., Bong., Sich. Sed sensus postulat se.

343. In Mar. est sulculos a prima manu, male.

345. Prudentius saepe triste pro amaro adhibet. Vide hymnum Cath. 5, vers. 93. Iudaeos monet, ne oculis iniquis Christianos aspiciant.

346. In Vat. A in desideratur. Put. a prima manu, caeca. Legendum celsa.

349. Huiusmodi ritus legere poteris cap. XII Exodi.

350. Vat. A, agniculus, perperam.

351. Gis. 1 ed., in pecude est, cum aliis vulgatis. Heinsiani et nostri codd., item Weitzius sine est. Weitzius ita interpungit: Sed sacer, in pecude stultum est sic credere sacrum. Alii, Sed sacer in pecude, stultum est. Sic correxit Giselinus in erratis 2 edit., advertens, Pascha Iudaeorum solum consistere in pecude, cum iam agnus non sit typus veri agni. In Put. a manu prima, Sed sacrum in pecude. Alicubi stultum est sic credere Christum pro sacrum; non placet. In Alex. est interrogatio, Sed sacer in pecude?

353. Fabr., inepte, Lascivire coris similaginis, azymon esse. Mariettus ait, Germanos adhuc panem album vocare semel a similagine. Chamillardus censet, male Prudentium vocabulum similaginis adhibuisse pro quocunque pane, cum similago sit nobilis, et laudata farinae pars, et panes azymi nec ad gustum suaves fuerint, nec ad nutritionem utiles. Miror Chamillardum Prudentii acumen et egregiam sententiam non fuisse assecutum. Prudentius in Iudaeorum mores invehitur, qui ita veteres ritus mordicus retinerent, ut contra legis spiritum multa peccarent, nempe non solum choreas ducerent, sed etiam lascivirent, et cum panes azymi ad corporis afflictationem deservire deberent, illi delicias addebant, ex similagine eos conficientes: ut iure inter Christianos reprehenduntur, qui delicias in ciliciis quaerunt. Iudaeorum recentium eadem est consuetudo, qui panes azymos non tantum ex similagine conficere solent, sed nonnunquam etiam saccharo, lacte et ovis additis delicatiores reddunt pro aegrotis et amicis, quos vocant Mazab hascirab, hoc est azyma ditia, eosque Christianis aliquando impertiuntur. Vide Leonem Modena De' riti Ebraici, et Calmetum Dict. Biblic., verb. AZYMUS et PASCHA. Alii SS. Patres non dissimili modo Hebraeorum mores depravatos descripserunt et castigarunt.

354. Fermentum est a ferveo: hinc mores crimine fermentati recte dicuntur: et eadem proprietate turgescere illis convenit. Contra scriptores ecclesiastici azymum et sine fermento accipere solent pro sancto, et sine malitia.

355. Ald., fingere; alii, effingere.

359. In Vat. A, male, unica dictione, collinitore pro collinit ore. Loquitur poeta de cruce inscripta frontibus in sacramento confirmationis, praecipue tamen commendat merita passionis Iesu Christi. Vide hymnum 3 Cath., vers. 125 et seqq.

]
333 Texerit, et presso faciem velarit amictu!
334 At nos detecto Christum velamine coram
335 Cernimus, atque Deum vultu speculamur aperto:
336 Nec sub lege gravi depressa fronte iacemus:
337 Sed legis radium sublimi agnoscimus ore.
338 Heu frondosa prius ramis felicibus arbos,
339 Pinguibus heu quondam radix oleagina baccis!
340 Ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro
341 Truncus, et externi vestitur cortice libri.
342 Iam miserere tui, non se silvestris olivi
343 Surculus exsultans alieno stipite iactat:
344 Sed monet, ut generis proprii memor unguine amaro
345 Contristare comas desuescas, stirpe nec imo
346 Invideas missis in celsa cacumina virgis.
347 Blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
348 Pascha tuum, dic, dic, cuius de sanguine festum
349 Tam solemne tibi est? quis tandem caeditur agnus
350 Anniculus? sacer ille tibi redeuntibus annis:
351 Sed sacer in pecude, stultum est sic credere sacrum,
352 Sanguine balantis summos contingere postes,
353 Lascivire choris, similaginis azymon esse,
354 Cum fermentati turgescant crimine mores.
355 Non sapis, imprudens, nostrum te effingere pascha?
356 Legis et antiquae praeductis pingere sulcis
357 Omne sacramentum, retinet quod passio vera:
358 Passio, quae nostram defendit sanguine frontem,
359 Corporeamque domum signato collinit ore? [

360. Hanc, domum, I.

361. Haec, passio.---Pharii, Aegyptii; sacrilegi. Pharus Aegyptus dicitur.---Ferale, virosum, mortale.---Resolvit, quia Christi passio potestatem diaboli destruxit, I.

364. In ore, fronte, I.

365. Creditur, immittitur, vel commendatur, I.

368. Credens, cernens, I.

369. Geris, facis, I.

371. Feta, mysteriis Christi plena, I, Mar.

377. Armaria, scrinia, volumina, I.

378. Referta, repleta, plena, completa, I.

379. Attica, Atheniensis, Graeca locutio, I.

380. Ausoniae, Latinae, Italiae, Romanae, I.

381. Tripictis, tripliciter conscriptis, Iso.

382. Digere, dic, ordina, vel scribe.---Suffixa, cruci, I.

383. Fronte, in stipite, I.

385. Percenseat, perlegat, I.

386. Reboans, sonans, canens, I.

387. Ab arcano, a pulmone.---Vomit, profert.---Ingens, magnus, I.

388. Casta, ideo dicit castam, quia cum ea laudem virginum canebant.---Chelys, cithara, musa. Chelae, id est, brachia, vel cithara magna in coelo. Unde chelae Scorpionis, id est brachia: est autem Graecum.---Testudo, musa, vel cithara magna in coelo, I.

]
[

360. Nonnulli Vulg., Aegypti; Pal., Aegyptica. Gis. in textu, Ald., Vatt. A, Q, Thuan., Ox., Noms., Urb., Sich., flagellis. Nonnulli Heins., Alex. et alii, procellis, quod Weitzius amplexus est; flagra sive flagella Aegypti vocantur ab Alcimo Avito lib. V, Gregorio Nazianzeno, Fortunato et aliis; quod confirmat legendum flagellis, praesertim quia plaga poscit flagellis.

365. Thuan. et duo Torr., creditus.

366. Oxon., ex Patre vero; lege verus.

368. Vat. B a prima manu, Mar. ab aliena manu, Widm. supra, Bong. et nonnulli vulg., cernens pro credens. Glossa Isonis, cernens, potius est diversa lectio.

371. Ald., minus bene, Christo fixa.

372. Becmanus, cap. 6 Manuduct. ad ling. Lat., monet, in quibusdam mendose legi sed Christo fixa, meamque Spem paritur ut oro pro feta, meamque Spem paritura utero. Pro luminis omnes Heinsiani. Bong. supra, Ald., Gis., numinis, quod exstat in Vat. A a prima manu, in Mar. a secunda manu. Weitzius, Vat. B, Prag., Rat., Widm. supra, Vat. A supra, Mar. a prima manu luminis. Teolius cum Heinsio facit, ac solum agnovit, Vaticanum unum praestantissimum habere luminis. Gifanius ex veteri libro ita quoque legendum ait: sic ante de lumine lumen, et in fidei symbolo lumen de lumine: crebro lumen, et numen inter se commutasse librarios notum est.

375. Prag., male, perficiendum oculis.

376. In Aldo mendum namque iam.

377. Armarium sumi solet pro tabulariis sive forulis, quibus libri collocantur, ex interprete Iuvenalis, Tertulliano, Sidonio et aliis.

378. Rat., laude refecta a prima manu, non bene.

381. Primus omnium Aldus edidit I, scriba; sed cum mendum typographicum irrepsisset, nempe sicriba, et errorem clare correxisset in emendatis, alii editores posuerunt tu scriba. Nebrissa vero errorem transcripsit sicriba. Neque Heinsius correctionem animadvertit; sed cum Salmasio vestigium verae lectionis in Aldina editione exstare affirmavit in sicriba: et ex suis vetustis pene omnibus restituit I, scriba. Ex quo arguo, unam tantum exstare Aldinam editionem anno 1501 peractam: non enim credibile est, ut hic error sicriba, iam in prima animadversus et correctus, in secunda replicaretur. Codices nostri variant. Prag., tu scriba. Vatt. A, Q, inscripta. Rat., scribenda. Mar., scribenda, supra charactere minutiori inscripta; in margine apparet fuisse scriba, licet evanuerint characteres. Non dubito, quin vera sit lectio I, scriba, quam exprimit Alex., et prope accedit Urb. o scriba. Librarii, quid esset illud I non intelligentes, ex ingenio suo novam lectionem procuderunt. Vide hymnum Cath. 12, vers. 99: Satelles, i, ferrum rape.

383. Rat., triplici, quod recte emendatum est supra triplice. In editione Parmensi deest vocabulum triplex, Fronte crucis: titulus sit triplice lingua. Non constat versus, ut vides. De titulo crucis triplice lingua vide Ioan. cap. XXIII, 38; Lipsium de Cruce II, in notis cap. 11, et alios. Sepulcro Gordiani Augusti milites titulum adhibuerunt litteris Graecis, Latinis, Persicis, Iudaicis et Aegyptiacis, ut ab omnibus legi posset, ut refert Capitolinus.

386. Ald., mendose canore boans pro cavo reboans. Fab., Aere cavo quidquid reboans. In meo exemplari Weitzii ad marginem est hausto. His versibus multi probant licere in ecclesia uti instrumentis musicis. Vide Baronium, tom. I Annal., pag. 578, ad ann. 60, qui Prudentii auctoritate ostendit Christum instrumentis musicis laudari solitum. Gis. huic praeposuit versum seq.

387. Gis. 1 edit., in arcano pro ab arcano. Prag., haustus; Gis. ad marg., hausto. Melius alii, haustu, sc. arcano seu occulto haustu.

388. Videtur nonnullis idem esse chelus ac testudo. Aliqui tympanum chelyn interpretantur.

]
360 Hanc fugit exclusis Aegyptia plaga flagellis,
361 Haec regis Pharii regnum ferale resolvit,
362 Deque potestatis mundanae grandine densa
363 Eripit Abraham cum stirpe, et gente fideli.
364 Abrahae genus est verum: cui sanguis in ore
365 Creditur, inscriptusque rubet: cui visus in orbe,
366 Haud dubitante fide, Deus est, Deus ex Patre verus.
367 Ille Deum vidit, visum mox credidit: at tu
368 Posteritas carnis, carnaliter omnia credens,
369 Carnis opus sub lege geris, quam spiritus implet
370 Interior: nec enim coelo lex carnea fluxit,
371 Quam tu carne colis: sed Christo feta, meamque
372 Spem paritura utero; quam spem? nisi luminis almum
373 Lumen, et adventum Domini, quem viderat Abrae
374 Prima fides, nostrisque pater promiserat olim
375 Perspiciendum oculis, et legis voce probandum:
376 Nec solum legis: nam quae iam littera Christum
377 Non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi
378 Laude referta, novis celebrant miracula libris?
379 Hebraeus pangit stylus, Attica copia pangit,
380 Pangit et Ausoniae facundia tertia linguae.
381 Pilatus iubet ignorans: I, scriba, tripictis
382 Digere versiculis, quae sit suffixa potestas.
383 Fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua.
384 Agnoscat Iudaea legens, et Graecia norit,
385 Et venerata Deum percenseat aurea Roma.
386 Quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit;
387 Quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu,
388 Quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, [

389. Disparibus, non similibus, I.

390. Aemula, imitantia, respondentia, vel resonantia, I.

392. Fidibus, sonis, I.

397. Surda, Iudaica.---Sibi, ad suam utilitatem.---Praeconia, laudes, I.

398. Elementaque, significationes, quia res per figuras loquuntur, I.

400. Insanum, insane.---Bacchantis, furentis.---Energima, illusionem, vel imaginem, furias, vel pigritiam, vel inertiam, sive melius illusionem. Energima imaginatio, vel phantasia: unde qui phantasias daemonum patiuntur, energumeni dicuntur, Iso, Vat. T.

402. Credat miseranda, miserabilis gens Iudaeorum. Iudaea.---Suis, sociis, monstris, sive vicinis, I.

403. Fulmina, terrores verbi Dei. I.

404. Tot verbera, quot vicibus repetit sacerdos verba, daemones adiurans, tot verberibus affliguntur, Vat. A.

406. Antistes, unusquisque Christianus daemona expellens, I.

407. Spiras, tortitudines, vel calliditates, vel nodos, I.

408. Mancipium, servum.

]
[

391. Concelebrat, sonat, verum est: nam metrum reiicit sonant. Vat. B a secunda manu, concelebrant, sonant. Rat., Mar. a prima manu, concelebrant. Apud Weitzium Fabr., Gis. et Bong., concelebret, sonet, et infra loquantur; sed Giselinus mihi in utraque editione concelebrat, sonat, loquuntur. Fabricium recte citat, cui consonat Gallandius cum Torn.

392. Conradus Samuel Schurtzfleischius in Controversiis Antiq. Eccles. cap. 19, erudite de organis disserit; et in Occidente ante annum 757 organum visum negat. Sibi obiicit ex Prudentio hunc versum, et alterum ex ead. Apoth. 148: Organa, sambucas, citharas, calamosque tubasque: quibus organa, quorum nunc est usus, fistulis plumbeis composita Prudentium non designare contendit. Sed melius poterat pro organis apud veteres allegare vers. 389: Organa disparibus calamis quod consona miscent, ubi instrumentum nostris organis simile describitur. Vide supra not. ad vers. 148. Organorum, quibus folles adhiberentur, antiquior est usus quam multi viri eruditi putant. S. Augustinus in psal. LVI: Organum dicitur, quod grande est, et inflatur follibus. De his intelligo Prudentii organa disparibus calamis, et organa Ecclesiae Parisiensis, de quibus Fortunatus lib. II, carm. 19: Hic puer exiguis attemperat organa cannis. Organum nostris simillimum describit Claudianus, de Consulatu Mallii Theodori: Et qui magna levi detrudens murmura tactu, Innumeras voces segetis moderatus ahenae, Intonat erranti digito, penitusque trabali Vecte laborantes in carmina concitat undas. Hydraulicum videtur hoc fuisse organum. Alia erant pneumatica, de quibus Augustinus, Isidorus et Plinius lib. VII, cap. 37, qui pneumatica et hydraulica organa videtur distinguere. Confer. Gloss. Ducangii.

395. Nomen Iesu Christi dulce, blandus in ore sapor, mel in ore, in aure melos, in corde laetitia, et similia apud S. Bernardum, serm. 15, in cant. et alios passim. Ex Prudentio id sumpsisse S. Bernardum putat Teolius. Idem scribit flagrans odor, nisi mendum est pro fragrans.

399. Egm., male, auras pro aures

400. Put., inergima; Pal., inhergima. Ald., Urb., Bong. a prima manu, Torn., energia. Mar., inergia; in marg., inergima; Sich., Alex., energima. Vat. Q, inergia nostri. Bonon., inorgia, sive in orgia, male. Graeca vox effertur, ἐνέργημα; Latine ea usus est Tertullianus pro opere, effectu, vi, efficacia. Cur penultima corripiatur, dixi in proleg. Notat Mariettus, ad hunc locum respexisse Gregorium Turonensem lib. VII, pag. 414: Nonnulli, arrepti a daemone, per energiam debacchantes, martyrem declamabant.

402. Daemones, e corporibus obsessorum olin. emigrare iussi, nomina deorum quos ethnici colebant, se habere profitebantur. Lactantius, lib. II, cap. 16: Iustos autem, id est, cultores Dei, metuunt (daemones) cuius nomine adiurati, de corporibus exeunt: quorum verbis, tanquam flagris, verberati, non modo daemones esse se confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa quae in templis adorantur, etc. Plura in hanc rem affert Baronius tom. I Annal., pag. 413, ubi maxime haec Prudentii verba eminent, quibus quamdam exorcismi formulam contineri doctissimus cardinalis affirmat. Vide S. Paulinum Natali 11, vers. 95 et seqq., et quae notant Wowerus, Elmenhorstius, Heraldus et Ouzelius hunc Minucii locum: Haec omnia sciunt plerique, pars vestrum, ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quoties a nobis tormentis verborum, et orationis incendiis de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus, et Serapis, et Iupiter, et quidquid daemonum colitis, victi dolore, quod sunt, eloquuntur. Homines a malis daemonibus vexati vocantur energumeni; quo pertinet, opinor, vox illa Prudentii, Severi Sulpicii, Gregorii Turonensis et aliorum energima. Siquidem energumenus est daemoniacus, qui operationes diabolicas imitatur.

403. Rat., nec flumina, a prima manu, male.

407. Egm., male, exui te pro exue te. Heinsius coniicit et spira solve latentem, hoc est, solve te spira, sub qua lates. Lectio codicum magis placet spiras solve latentes, non enim magis latet daemon, quam eius spirae.

408. Gis. ad oram, cur, corruptissime, vexas? Recentiores, fur, et vexas?

]
389 Organa disparibus calamis quod consona miscent,
390 Aemula pastorum quod reddunt vocibus antra:
391 Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum
392 Muta etiam, fidibus sanctis animata, loquuntur.
393 O nomen praedulce mihi! lux, et decus, et spes,
394 Praesidiumque meum! requies o certa laborum!
395 Blandus in ore sapor, fragrans odor, irriguus fons,
396 Castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
397 Si gens surda negat sibi tot praeconia de te,
398 Tam multas rerum voces, elementaque, tantae
399 Nuntia laetitiae, stolidas intrare per aures:
400 Audiat insanum bacchantis energima monstri,
401 Quod rabidus clamat capta inter viscera daemon,
402 Et credat miseranda suis; torquetur Apollo,
403 Nomine percussus Christi, nec fulmina verbi
404 Ferre potest: agitant miserum tot verbera linguae,
405 Quot laudata Dei resonant miracula Christi.
406 Intonat antistes Domini: Fuge, callide serpens,
407 Exue te membris, et spiras solve latentes.
408 Mancipium Christi, fur corruptissime, vexas. [

410. Spolium, corpus, I.

411. Ventose, defluens, instabilis, I.

412. Cyllenius, Mercurius, a monte Cylleno, I.

413. Ignes, furores, iras, I.

416. Grunnitibus, grunnitus proprie vox porcorum est, Iso.

419. Quid, cur, I.

420. Iacemus, prostrati, I.

422. Egenam, miseram, I.

423. Lucis, aurium tuarum, Vat. A.

424. Iberi, Hispanici, Iberia, Hispania, I.

425. Ortus, solis, qui habitat in Oriente, I.

426. Laxavit, calefecit, vel mollivit, Vat. A.---Laxavit, mollefecit.---Pruinas, in aquilone, I.

427. Hyrcanas, Scythicas.---Brumas, hiemes, I.

428. Amnis, Tanais, I.

429. Caucasea, petrosa.---Rhodopeius, Rhodope, mons, de quo emanat Hebrus fluvius, I.---Cote, rupe, Mar.

430. Getae, Gothi, qui prius feroces erant, I.---Geloni, gentes Scythiae, stigmata sibi, ut Sergius dicit, more Scottorum inurentes; populi Scythiae, I.

431. Mero, puro, I.

]
[

410. Put. a manu prima, Christus adhaesit.

412. In Mar. a manu prima, medius Cyllenias.

413. In glossa IGNES dicuntur esse irae, furores; melius intelligi possunt ignes, quibus daemon ardet; ut Mercurius, sive Cyllenius dicitur etiam ardens, nisi mavis respexisse poetam ad Iovis libidinem, de qua multa fabulae. Verior tamen interpretatio desumitur ex Minucii verbis relatis ad vers. 402, a nobis tormentis verborum, et orationis INCENDIIS de corporibus exiguntur. Hinc restituendum putarem nostros ignes. Cauchius coniicit admotos ignes. Res constat ex Lactantio cap. 22, lib. V: Nomine Dei veri fugantur. Quo audito tremunt, exclamant, et URI se, verberarique testantur. Et lib. II, cap. 16: Itaque maximis saepe ululatibus editis, verberari se, et ARDERE, et iam iamque exire proclamant. Poeta noster hymno 1 Perist. incendia orationum et gehennae ignem quo daemones ardent, coniungit vers. 106: His modis spurcum latronem martyrum virtus qualit: Haec coercet, torquet, URIT. Denique fugit daemon Confitens ARDERE sese: nam gehennae est incola.

414. In Put., gerasinos. Optimae membranae, ruit; Fabr. et Gis., irruit. Widm. supra, Vat. A a prima manu obruit, quae est glossa: nam ruit Virgilianum esse observavit Heinsius. Prudentius a in gerasenos producit, quamvis Iuvencus corripuerit. Haec eadem historia exposita est hymno Cath. 9, vers. 55 et seqq.

417. Confer. Matth. cap. VIII, Marci cap. I, III et V, et Lucae cap. IV et VIII. Ald., Egm., Palat., Iesum, alii Iesu.

418. Fabr. et Gis., nate et sceptris. Abest a codicibus et, quod revera superfluum est. In Urb., nate ex sceptris, in Vat. Q, nec te sceptris, male.

419. Ald., Gis., Urb., tres vetustiores Heinsiani, Vat. A, quis sis, quid venias. Rot., tres Torren., Fabr., Cauch., qui sis, qui venias. Prag., qui sis, quid venias. Vat. B, Alex., Mar., Weitz., quid sis, quid venias, Quolibet ex his modis sententia eadem constat, qui sim Virgilianum est. Burmannus, tom. I Antholog., pag. 417, ex Egm. praefert quid sis, et ab Ovidio ita dici confirmat. An daemoni clare perspectum fuerit mysterium Incarnationis, quaeri solet. Nonnulli putarunt daemones illud agnovisse, non autem daemonum principem diabolum; quod ineptum est. Alii tenent, ante praedicationem non cognovisse, post praedicationem vero ita cognovisse, ut redemptionem hominum per mortem ignorarent. Plerique cognitionem coniecturae, non certam, statuunt.

421. In Heinsii editione, quod raro illi accidit, mendum irrepsit, aureas pro aures. In notis vero eius editionis plura occurrunt menda, etiam contra sensum, et quae non facile a quovis animadvertantur. Quod eo a nobis dictum est, ne alii fama editionis Heinsianae et Elzevirianae decipiantur. In Mar., mendose, diras mox.

423. Prag., discussa; alii disclusa. Glossa videtur traiicienda ad verbum foribus.

424. Error Aldi solus pro solis.

425. Heinsius cum Put., Thuan., Rot., duobus Torrent., Vesper habet, roseos et qui novus excipit ortus, quod omnino legendum existimat, quia roseus vesper perperam dicitur: id enim convenit ortui. Mihi aliorum lectio placet, si recte verba distinguantur: quem solis iberi Vesper habet, roseus et quem novus excipit ortus. Scilicet roseus novus ortus. Imo qui novus excipit minus recte dicitur, nisi novus significet primus. Ut autem ait quem vesper habet, sic quem excipit ortus. In roseus poeta more suo producit ultimam ratione caesurae. In Alex. abrasum est roseus, quod in Urb., Vat. Q et aliis clare legitur. Bonon. et Teol. cum Heinsio faciunt.

428. Noms., exutus glaciem, eleganti Graecismo ait Heinsius. Gis., et exutus.

429. Cotem pro caute dixit etiam hymn. 11 Cath., vers. 72. In Put., Hebros pro Hebrus, more Graecorum, vel etiam veterum Latinorum. Gis., fluit.

430. Prag., Gelonum quasi Gelonorum. De Gelonis vide Savaronem pag. 224 ad Sidonii verba equimulgas Gelonos, hoc est, mulgentes equos, et lac equinum sugentes.

]
409 Desine, Christus adest, humani corporis ultor:
410 Non licet, ut spolium rapias, cui Christus inhaesit.
411 Pulsus abi, ventose liquor: Christus iubet, exi.
412 Has inter voces medias Cyllenius ardens
413 Eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes.
414 Ecce gerasenos legio ruit effera porcos,
415 Et, post multiplices busti sub rupe catenas,
416 Poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
417 Clamarat sed ab ore hominis: Cognoscimus, Iesu,
418 Nate Deo, nate sceptris, et germine David,
419 Qui sis, quid venias; qua nos virtute repellas,
420 Novimus, adventusque que tui terrore iacemus.
421 Haec, Iudaea, tuas vox non pervenit ad aures?
422 Pervenit: mentem sed non penetravit egenam
423 Lucis, et a primis foribus disclusa refugit.
424 Audiit adventum Domini, quem solis Iberi
425 Vesper habet, roseus et quem novus excipit ortus.
426 Laxavit Scythicas verbo penetrante pruinas
427 Vox evangelica, Hyrcanas quoque fervida brumas
428 Solvit, ut exutus glacie, iam mollior amnis
429 Caucasea de cote fluat Rhodopeius Hebrus.
430 Mansuevere Getae, feritasque cruenta Geloni
431 Lacte mero sitiens exsanguia pocula miscet, [

432. Libatura, bibens, vel bibitura, I.

433. Atlantis, mons ad meridianum.---Mauri, populi, I.

434. Dedere, offerre, I.

435. Praestrinxit, praeoccupavit, I.

438. Delphica, Apollinea. Delphi locus est in Graecia, in quo Apollo colebatur.---Antra, responsa, I.

439. Tripodas, mensas Apollinis.---Cortina, secretum quod cortinis oppansum est.---Spumat, loquitur, I.

440. Fanaticus, fanorum sacerdos, I.

441. Dodona, silva, civitas Graeciae.---Vapores, hostias, I.

442. Cumae, civitatis, I.

443. Libycis, Africanis arenis.---Ammon, Iovis. Iupiter Afrorum, I.

444. Moerent, dolent, vel timent, I.

446. Purpura, regalis dignitas, Vat. A.

447. Aeneadae, Romani, quod de Aenea sint orti, I.---Atria, templa, Vat. A.

448. Dominator, imperator, Caesar, I. Constantinus, Vat. A.

449. Tamen, etiam, I.

450. Fortissimus, Iulianus, Vat. A.

]
[

432. En apertum de praesentia corporis et sanguinis Iesu Christi in eucharistia testimonium. Nam olim Christianos sub utraque specie sacra synaxi refici solitos res nota est omnibus.

433. Bong., Widm. a manu prima, et nonnulli Vulg. apud Weitzium fervida, non absurde, quamvis iam praecesserit. Sic Avitus lib. V: Plaga fervida coeli. Sed Ald. cum Heinsianis et nostris, Weitz., Gis., perfida. Punica fides abiit in proverbium.

435. Gifanius Collect. Lucret. hunc locum illustrat. Videlicet EX QUO, postquam, iam vero postquam; PRAESTRINXIT, occupavit, obsedit, obumbravit, ut Scriptura loquitur. Summa est, nato iam Christo evanuisse falsa ethnicorum oracula. Alii scribunt perstrinxit, alii praestrinxit.

436. Heinsius cum Put. et Thuan., Spiritus ille Deus, Deus. Alii, Spiritus ille Dei, Deus. Hoc etiam loco Verbum vocatur Spiritus. Vide quae supra dixi.

438. Vat. A, sordibus, minus bene, pro sortibus. Gifanius ex vet. lib., iacuerunt pro tacuerunt, non probo.

439. Bong., Widm., Ald., Mar., Prag., regit, cum Alex., Urb. et Vat. Q. Alii fortasse melius tegit, quod Gifanius tuetur: nam cortina erat operculum, et integumentum aeneum tripodis. Virgilius lib. III Aen., adytis cortina reclusis. Vocabatur etiam cortina tripus, sive vas illud ingens Delphis aureum, quo insternebatur mensa, in qua oracula fundens Pythia assidebat. Explicatius isthaec ab interpretibus Virgilii aliisque traduntur. Servius ait, esse locum, unde oraculum exit. Cortinae in alio genere apud Isidorum lib. XIX, cap. 26, sunt aulaea, seu vela de pellibus. Illud a nobis aliquis quaerat, verumne sit falsorum numinum oracula tacuisse, postquam Verbum caro factum est. Scriptus est Gallice liber anonymus, cuius auctor fuit Balthus S. I., de Silentio oraculorum adversus Antonium Van Dale, anabaptistam, medicum Harlemensem, et eius defensorem D. Fontenelle, Latine redditus anno 1725. Balthus, part. 3, cap. 3, ostendit Prudentium hoc loco cum reliquis SS. Patribus consentire, quia etiamsi de incarnatione dominica loquatur, tamen coniungit idolorum eversionem et ruinam paganismi. Id confirmat interpretatio Gifanii, quam exposui, EX QUO, postquam: non enim poeta asserit, illico omnia ubique oracula siluisse. Plutarchus tractatum edidit de Silentio oraculorum, de quo libro fuse idem Balthus disserit part. 3, cap. 9. Nobis ad alia properantibus haec indicasse sufficiat: sed non est omittendum responsum, quod ex oraculo Delphico accepit Augustus, cum misisset legatos suos sciscitatum de rebus futuris, ut referunt multi: Me puer Hebraeus, divos Deus ipse gubernans, Cedere sede iubet, tristemque subire sub orcum. Aris ergo dehinc tacitus discedito nostris. Confer etiam lib. I adversus Sym., vers. 245, ubi iterum Van Daleus refelletur.

440. Prudentium hoc loco reiicere carmina Sibyllina, quae inter Christianos circumferebantur, nonne imo affirmat, mihi non liquet. Romani ad Sibyllinos libros, tanquam ad oracula, confugere solebant. Recenset Prudentius celeberrima veterum oracula, Delphicum, Sibyllinum, Dodonaeum, quod in Dodonea Epiri silva quercus, et his insidentes columbae reddebant, Cumaeum, ubi antrum Cumanae Sibyllae, Ammonium in Libya.

441. Insanos vapores vocat furorem fanaticum, cuius materia a medicis vapor calidus, et urens in cerebrum elatus statuitur. Ita explicat medicus Giselinus, non infelix interpres in caeteris partibus, in hac vero optimus.

443. Non est reprehendendus poeta, quasi oraculum Ammonis in Marmarica regione, ubi Syrtes erant, collocaverit. De alia significatione Syrtium iam dixi hymno 7 Cath., vers. 30, et videri potest Turnebus num. 506 Advers., qui hunc versum citat.

444. Capitolia Romula pro Iove Capitolino sumi, praecipue a nostris scriptoribus, Augustino, Cypriano et aliis, observavit Peveratus.

446. Purpura pro imperatore, ut apud Claudianum III Stiliconis, Posito iam purpura fastu, Vide Bulengerum, de Imper. Rom. lib. II, cap. 4.

449. In Vat. A, male a prisca manu, tamen cunctis. S. Gregorius Turonensis lib. I de Gloria martyrum, cap. 4: Sicut Prudentius noster in libro contra Iudaeos meminit, etc., Principibus tamen e cunctis, etc., usque ad versum Erigit in coelum facies, atque invocat Iesum. Multi alii, qui de crucis laudibus commentarios conscripserunt, hos Prudentii versus commemorant, et cum auctoris elogio describunt: omissi tamen sunt in opere Hispanico Petri Ordonez de Zevallos, Matriti, 1614, de hoc argumento: Quarenta triunfos de la SS. Cruz de Christo, ubi multa huius generis congeruntur.

450. Gregorius Turonensis legit quem puero memini: mendum codicum puto. Contemnendae glossae sunt, quibus Symmachus ductor iste perfidus esse dicitur, de quo Prudentius. Fortasse eam ob causam recentiorum aliquis Symmachum apostatam appellavit. Vide proleg. num. 52. Sermonem esse de Iuliano Apostata nemo adeo erit insipiens qui neget. Mariettus prope videtur fuisse, ut glossae de Symmacho loquenti fidem praestaret. Peveratus hinc colligit, Prudentium adfuisse praesentem sacrificio Iuliani, quod a Prudentio describi putat in Romano, vers. 1011 et seqq. Id mihi non probatur.

]
432 Libatura sacros Christi de sanguine potus.
433 Novit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri
434 Dedere crinitos ad Christi altaria reges.
435 Ex quo mortalem praestrinxit spiritus alvum,
436 Spiritus ille Dei, Deus, et se corpore matris
437 Induit, atque hominem de virginitate creavit:
438 Delphica damnatis tacuerunt sortibus antra,
439 Non tripodas cortina regit, non spumat anhelus
440 Fata Sibyllinis fanaticus edita libris.
441 Perdidit insanos mendax Dodona vapores,
442 Mortua iam mutae lugent oracula Cumae,
443 Nec responsa refert Libycis in syrtibus Ammon:
444 Ipsa suis Christum Capitolia Romula moerent
445 Principibus lucere Deum, destructaque templa
446 Imperio cecidisse ducum; iam purpura supplex
447 Sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi,
448 Vexillumque crucis summus dominator adorat.
449 Principibus tamen e cunctis non defuit unus,
450 Me puero, ut memini, ductor fortissimus armis, [

451. Conditor, constitutor, constructor.---Celeberrimus ore, manuque, famosissimus eloquio et potestate, I.

453. Relligionis, Christianitatis, I.

455. Augustum, nobite.---Curvare, solebat, vel curvabat, I.

456. Soleas, ima pedum, id est vestigia.---Lambere, lambebat, I.

457. Advolvi, advolvebatur, et incurvabat, I.

458. Quin, insuper.---Gypso, lapidi simulacro, I.

459. Pollucis, quia domitor fuit equorum.---Suffire, infumare, fumigare.---Extis, visceribus, I.

460. Hecaten, Dianam, I.

464. Insertato, immisso.---Reserabat, secabat, I.

466. Trepidas, palpitantes, I.

468. Callidus, ingeniosus.---Fine, qualis sit finis.---Notabat, secundum consuetudinem illorum, I.

472. Cymbia, vasa oblonga. Cymbia, poculorum genera quae et carchesia dicuntur, a similitudine cymbae navis nuncupata, I.

474. Umbras, imagines daemonum, Iso.

475. Thesiphone, Diana, vel Persephone, I.---Thesiphone, Diana, Vat. T.

]
[

451. Marcellinus refert Iulianum iura in melius correxisse.

454. Put. et Thuan., orbi; alii, Urbi. Recentiores amplexi sunt orbi, quod Gallandio non placet, mihi non displicet.

456. Apud Gregorium Turonensem diversa lectio ex Colbertino codice plantas: quae admitti nequit. Adverte, soleas esse genus calcei feminarum proprium, neque eis uti solitos viros, nisi raro, et in conviviis; quibus probro vertebatur, si soleati incederent. Recte igitur Prudentius ait, soleas Iunonis. Vide plura in hanc rem in Balduini opere de Calceo antiquo cap. 11, ubi hos versus laudat, quos pariter illustrat Heraldus, pag. 378 ad Arnobium.

457. Aldus cum Urb., Vat. Q, aliisque, incurvare. Alex., Put., Thuan., Oxon., Gregorius Turonensis, incerare, quod verum puto, et mutuatum a Iuvenali satira 10, genua incerare deorum. Idem Prudentius Hamartig. vers. 404, Incerat lapides, etc. Alii intelligunt, incerare esse tabellas cereas appendere ante statuas, alii toties statuas osculari, ut saxa sordida fierent, et quasi cera obducta. Neutra interpretatio placet: nam Prudentius lib. I adversus Sym., vers. 203, ait: saxa illita ceris Viderat unguentoque lares humescere nigros. Quod rem veram designat. Consuetudo fuit ethnicis ungendi oleo, aut cera statuas deorum. Arnobius lib. I Adversus gentes: Siquando conspexeram lubricatum lapidem, et ex olivi unguine odoratum tanquam inesset vis praesens, adulabar, affabar et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco. Clemens Alexandrinus lib. VII Strom.: Hi sunt illi ipsi qui omne lignum et omne saxum, modo oleo inunctum vel lubricatum esset, adorabant. Vide supra vers. 293. Corporis partes alias aliis diis ethnici consecrabant, genua Misericordiae. Peveratus ex Apuleii Apologet. et Plinio epist. ad Traianum colligit vota quae pro alicuius incolumitate solvebantur, consuevisse non tantum tabellis mandari, sed et cera figi, et quidem plerumque in femore genuque deorum annulo obsignari, et ita explicat incerare.

460. Gregorius Turonensis Achatem pro Hecatem, male; sanguine multo apte de sacrificiis Iuliani, quibus agmina vaccarum immolabantur. Consule historias.

463. Carolus Paschalius de Cor. pag. 256, cap. 17, lib. IV, victimas plerumque coronatas cupressu fuisse ex hoc loco maxime probat, et multa congerit de cupressu.

464. Ald., Egm., Heinsiani codd., reserarat, quod fuisse videtur in Vat. B a prima manu. Alii reserabat cum Weitz., et Gis. Paschalius, loc. cit. pag. 245, cap. 13, copiose disserit de sacerdotibus vittatis et coronatis ex Prudentio et aliis.

469. Weitzius, tum; alii cum.

471. Ald., Pal., Heinsiani codd., numen, nescio, quod. Alii, nescio quod numen.

472. Ex Virgilio lib. III Aen. vers. 66: Inferimus tepido spumantia cymbia lacte.

473. Verbena adhiberi solita erat in sacrificiis: quo nomine etiam alias herbas quae adhibebantur, vocatas aliqui putant.

474. Veteres libri, accitas, cum Gregorio Turonensi. Weitzius scripsit ascitas. Heinsius opinatur a prisca manu fuisse eccitas, hoc est excitas, quod proprium in re magica est verbum, ut multis ex locis constat.

475. In Thuan., Thersisore, Weitz. cum Widm. a prima manu, Vatt. B, Q, Prag., Rat., Mar. a prima manu Thesiphone vel Tesiphone. Cauchius ex coniectura, Tisiphone. Recte alii, Persephone, id est Proserpina, de cuius sacris hic agitur.

476. Rot., fracto pro tracto, non inepte: adhaeret Egm., Heins., Cham. et Teol. Fortasse torto. Virg., verbere torto. Val. Flaccus, torto furiarum erecta flagello.

]
451 Conditor et legum, celeberrimus ore, manuque.
452 Consultor patriae, sed non consultor habendae
453 Relligionis, amans tercentum millia divum,
454 Perfidus ille Deo, quamvis non perfidus Urbi,
455 Augustum caput ante pedes curvare Minervae
456 Fictilis, et soleas Iunonis lambere, plantis
457 Herculis advolvi, genua incerare Dianae:
458 Quin et Apollineo frontem submittere gypso,
459 Aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
460 Forte litans Hecaten placabat sanguine multo:
461 Pontificum festis ferienda securibus illic
462 Agmina vaccarum steterant, vitulasque revincta
463 Fronte coronatas umbrabat torta cupressus.
464 Iamque insertato reserabat viscera cultro
465 Vittatus de more senex, manibusque cruentis
466 Tractabat trepidas lethali frigore fibras,
467 Postremosque animae pulsus in corde tepenti
468 Callidus interpres numeris, et fine notabat,
469 Cum subito exclamat media inter sacra sacerdos
470 Pallidus: En quid ago? maius, rex optime, maius,
471 Nescio quod numen nostris intervenit aris,
472 Quam sufferre queant spumantia cymbia lacte,
473 Caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae.
474 Accitas video longe dispergier umbras.
475 Territa Persephone vertit vestigia retro,
476 Exstinctis facibus, tracto fugitiva flagello. [

477. Thessala, magica, I.

482. Elisa, concussa, tremula, I.

483. Flamen, sacerdos Iovis, quasi filamen dicitur, quia filam rubeam in capite portabat, I.

484. Frustratur, eludit, I.

486. Infula, vestis sacerdotis, I.

487. Pulvinar, locus, vel collocatio.---Lotus, baptizatus, unctus, cum Chrismate, I.

488. Proserpina, Diana, I.

490. Exerto, emisso, nudato, vel expedito.---Fulmine, gladio, I.

494. Zoroastreos, Zoroastres idem dicitur Mesraim, qui auctor idololatriae extitit; vel Zoroastres, magorum primus, et rex Bactrianorum fuit, quem Ninus rex Assyriorum praelio interfecit, a quo Zoroastreus nomen adiectivum; vel ad eius sectatores, vel ad ipsam magicam artem pertinet. Zoroastreos, magica secreta. Mesraim Iupiter fulmine percussit, et ideo inter astra ferunt eum assumptum, quem ideo Zoroastren appellant, id est, vivens astrum, I.

496. Lateris, regis, I.---Unus, quidam ipsum Prudentium intelligi volunt, Prag.

]
[

477. Ald., hircanum, minus bene pro arcanum. Sidonius aemulatus videtur Prudentium in Panegyr. ad Anthemium, Chaldaeus in extis Pontificum de more senex arcana peregit Murmura. Elmenhorstius in Arnobium pag. 31 plura habet de murmure arcano magorum, sive fremore verborum, ut Arnobius vocat.

483. Paschalius de Coronis pag. 247, cap. 13, lib. IV, ex Prudentio se discere ait, flaminis Romani coronam fuisse lauream, his laudatis versibus.

485. Dulcissimos vocat hos versus Barthius lib. XLI, cap. 27 Adv. Diversa videtur esse historia, quam de eodem Iuliano Apostata Gregorius Nazianzenus orat. 1 contra Iulian. refert de Cruce coronata, seu circulo inclusa: alia erat crux coronata, cui scilicet corona supra imponebatur. De utraque docte disserit Rosweydus ad Paulinum in epist. 12. Historiam similem Lactantius narrat lib. IV, cap. 27: Cum diis suis immolant, si assistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant. Nec responsa potest consultus reddere vates. Et haec saepe causa praecipua iustitiam persequendi malis regibus fuit. Cum enim quidam ministrorum nostrorum sacrificantibus dominis assisterent, imposito frontibus signo deos illorum fugaverunt, ne possent in visceribus hostiarum futura depingere. Quod cum intelligerent haruspices, instigantibus iisdem daemonibus, quibus prosecrarant, conquerentes, profanos homines sacris interesse, adegerunt principes ipsos in furorem.

486. Vat. A, hoc; Vat. B. Mar., hic iuvenum cum aliis. Sed Aldus non bene distinguit: Christicolarum. Hic iuvenum genus hoc hominum tremit, infula, et omne, etc. Gis. 2 edit., huc iuvenum. Fabr. Huc iuvenum: tremit hoc hominum genus infula idoneo sensu. Heinsius edidit hic, sed non ait quos codices secutus, quamvis Giselinum deseruerit.

487. Lucianus in Pseudomante de impostore Alexandro: Primo quidem die Atheniensium ritu denuntiatio fiebat huiusmodi: Si quis impius, aut Christianus, aut Epicureus mysteriorum explorator accessit, discedat. Caeterum qui Deo credunt et parent, sacris feliciter initientur. Sub haec protinus exigebantur, illo praeeunte, dicenteque: Foras pellantur Christiani. His verbis lotus et unctus sacramentum baptismi et confirmationis exprimi certum est. Vide hymn. Cath. 6, vers. 128, et Baronium tom. I Annal., p. 249, ac confer Malvendam de Antichristo cap. 10, lib. VII, qui hos versus laudat; ut Gretzerum de Cruce et alios innumeros praeteream.

490. Consule Baron. loc. cit., et Paschalium de Coronis p. 246, c. 13, lib. IV, qui ex hoc loco docet, ipsos principes, quoties sacrificabant, regalibus insignibus fuisse conspicuos.

491. In nonnullis Vulg.; examinis, mendose, pro exanimis.

492. Put., circum inspicit, bono quidem sensu, quod praefert Teol. cum Heins., sed plerique habent circumspicit, quod exstat etiam apud Gregorium Turonensem loc. cit. Vat. B, nequis pro et quis, vel ecquis. Vide supra vers. 186 quod notat Gifanius de hac voce et quis.

493. Rot., signarit, quod placuit Heinsio. S. Gregorius Turonensis loc. cit., signaret; sed in tertio ms., signarit, ut animadvertit editor. Codices Heinsiani, Mar., Sich., Urb., Alex. Vat. Q, Teol., Tornaes., editio Basil. in textu, Ald., Egm., Widm. a prima manu, ligno, quod aptius cohaeret cum signaret quam signo. Aliunde tamen lignum Chrismatis non ita apposite dicitur. Chamillardus falso ait, omnes legere signo; ipse legit ligno cum Heins. Gallandius mavult ligno quia postea vers. 498 occurrit ac signum Christi, quae ratio imbecilla est. Praefero signo.

494. Aldi error turbas et. Prag., turbarit.

495. Noms., armigero e cuneo pro armiger e cuneo. Fabr. et Gis. 2 edit., flammicomantum, repugnantibus membranis, in quibus constanter est flavicomantum, excepto Vat. Q, ubi est flammicomantum. Iuvencus lib. IV dixit taedarum flammicomantum. Vide Bulengerum, cap. 39, lib. III de Imper. Rom., de Armigeris, et Pignorium comment. de Servis pag. 119. Gifanius Ind. Lucret. verbo ET QUANTIS intelligit, pueros flavicomantes fuisse Germanos: sic Germania flava dicitur lib. IV Manil. Horatius Epod. 16: Nec fera caerulea domuit Germania pube. Cur pueros vocet ministros, sive satellites custodes corporis, vide quae diximus ad vers. 1 hymn. 9 Cath.

499. Fabr. et Gis., prosiliit; codices mss., prosiluit: et ita scribendum esse monet Gifanius loc. cit. verbo DISSILUI.

]
477 Nil agit arcanum murmur: nil Thessala prosunt
478 Carmina: turbatos revocat nulla hostia manes.
479 Nonne vides, ut thuribulis frigentibus ignis
480 Marceat? ut canis pigrescat pruna favillis?
481 Ecce palatinus pateram retinere minister
482 Non valet, elisa destillant balsama dextra,
483 Flamen et ipse suas miratur vertice laurus
484 Cedere, et incertum frustratur victima ferrum.
485 Nescio, quis certe subrepsit Christicolarum
486 Hic iuvenum; genus hoc hominum tremit infula, et omne
487 Pulvinar divum. Lotus procul absit, et unctus.
488 Pulchra reformatis redeat Proserpina sacris.
489 Dixit, et exsanguis collabitur: ac velut ipsum
490 Cerneret exerto minitantem fulmine Christum,
491 Ipse quoque exanimis posito diademate princeps
492 Pallet, et astantes circumspicit, ecquis alumnus
493 Chrismatis inscripto signaret tempora signo:
494 Qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
495 Armiger e cuneo puerorum flavicomantum
496 Purpurei custos lateris deprenditur unus;
497 Nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro
498 Proiicit, ac signum Christi se ferre fatetur.
499 Prosiluit pavidus deiecto antistite princeps,
500 Marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, [

501. Domini, imperatoris, Vat. A.

503. En, ostendendo, I.

504. Sabbata, requiem, I.

511. Plectatur, damnetur, puniatur, I.

517. Recipit, incipit, I.

526. Hoc tu, Iudaea, Vat. A.

528. Esto, adverbium concedentis vel deliberantis, I.

]
[

501. Ald. Gis., dum; codd. mss. et alii editi, tum, quod est etiam in Gregorio Turonensi loc. cit. In Rat. corrector ineptus hunc et seq. versum emendavit vel corrupit potius, supinis Vultibus erigitur coelo, atque implorat Iesum.

502. Ald. primum scripsit Isum, postea correxit ipsum. Haec correctio Gallandium fugit, qui asseveravit, Aldum habere Isum. Lege Iesum ex dictis in proleg.

506. Mar. a prima manu, praefulgit pro praefulsit. Non prorsus ineptum est praefulgit tertiae coniugationis. Egm. et Vat. A, Urbem pro orbem.

507. Fabr., Gis. 2 edit., Heinsiani scripti, cedere, quod Aldus quoque posuit. Gis. 1 ed., Weitz., Vatt. A et B, Mar., Rat., credere. Elmenhorstius in Arnobium pag. 41 illustrat id, quod Roma dicitur imperii Domina ex Arnobio et aliis.

510. Carnaliter, et infra carnalis voces saeculi aenei. S. Hieronymus usus quoque est adverbio carnaliter.

511. Pal., Vat. A, virtus et pro virtus te.

512. Put. et Egm. scribunt solomonia. Mar. a prima manu salmonia.

515. Fabr., caemento pro caementum. Heinsius ita distinguit, Caementum struxit resolubile, iure solutum est, Et iacet. Quod sequor cum Alex., Urb., Vat. Q, quamvis Fabricius putaverit locum esse corruptum. Giselinus legit caemento cum Fabricio, et distinguit illud caemento struxit; resolubile, iure solutum est. Ita Ald. et Weitz., nisi quod hi cum membranis legunt caementum.

518. In Vat. B, male a recenti manu, quid fieri.

523. Praestantiores Heinsiani, Sich., Weitz., Gis. in textu, Bong. sup., super arte. Aldus, nostri, Vat. Q, Gis. 1 ed., et ad oram 2 edit., Widm. a secunda manu, super arce. Alex., Urb., super arte, cum Cham., Cell. et Teol., duce Heinsio. Mihi verum videtur arce, et puto respexisse poetam etymologiam arcus. S. Isidorus lib. Etym. XIV, cap. 2: Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae: nam quaecunque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces vocantur: unde et arcus, et arca.

524. Vat. Q, a prima manu, voce serena.

525. Alii distinguunt erat. Verbum.

527. Expurgare pro expugnare, male, nescio ex quo codice ad mag. edit. Colen.

529. Thuan., quo; alii, quod.

531. Put., minus bene, divum lux.

533. In Ald. et Vat. B a prima manu error est fervor pro servor.

537. Vat. A, et a prima manu Vat. B, cumulant, minus bene, pro tumulant.

538. Vide Baronium tom. I Annal., pag. 657. Ruinae Hierosolymitanae monumentum praeclarum Romae visitur, arcus Titi, in quo Iudaei vincti ad latera repraesentantur, intra candelabrum, tabulae legis, mensa cum panibus, et alia templi supellex. Arcam in eo exhiberi plerique iure negant, ut dicam ad vers. 813 Psych. Inscriptio arcus haec exstat. SENATVS POPVLVSQVE. ROMANVS DIVO. TITO. DIVI. VESPASIANI. F VESPASIANO. AVGVSTO. Vide Donatum de Roma veteri ac recenti.

539. Confer Florum lib. III, cap. 5, cum Ioannis Camertis adnotationibus, et Orosium lib. VI, cap. 6.

542. Heinsiani scripti, patria, cum Gis. Alii cum Ald. et Weitz., patriae.

]
501 Tum tremefacta cohors, dominique oblita, supinas
502 Erigit ad coelum facies, atque invocat Iesum.
503 Iamne piget facti? iam poenitet? en tibi Christum,
504 Infelix Iudaea, Deum: qui sabbata solvens
505 Terrea, mortales aeterna in sabbata sumpsit,
506 Gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem
507 Possidet, imperii dominam sibi credere Romam
508 Compulit, et simulacra deum Tarpeia subegit.
509 Disce tuis miseranda malis, quo vindice tandem
510 Vana superstitio, lex et carnaliter acta
511 Plectatur: cuius virtus te proterat ultrix.
512 Destructone iacent Salomonia saxa metallo,
513 Aedificata manu? iacet-illud nobile templum.
514 Cur iacet? artificis quia dextra solubilis illud
515 Caementum struxit resolubile; iure solutum est,
516 Et iacet: in nihilum quoniam redit omne politum.
517 Quod fieri recipit, recipit quandoque perire.
518 Si nostrum contra quod sit, vis discere, templum:
519 Est illud, quod nemo opifex fabriliter aptans
520 Composuit, quod nulla abies, pinusve dolata
521 Texuit, exciso quod nunquam marmore crevit:
522 Cuius onus nullis fultum sublime columnis
523 Fornice curvato tenui super arce pependit:
524 Sed Verbo factum domini, non voce sonora;
525 Sed Verbo, quod semper erat, Verbum caro factum est:
526 Hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu
527 Expugnare volens, flagris, cruce, felle petisti.
528 Destructum iacuit poenis vexantibus, esto:
529 Matris enim ex utero, quod destrueretur, habebat,
530 Sed quod morte brevi materna ex parte solutum est,
531 Maiestate Patris vivum lux tertia reddit.
532 Vidisti, angelicis comitatum coetibus, alte
533 Ire meum, cuius servor munimine, templum:
534 Illius aeternae suspendunt culmina portae,
535 Ac per inaccessas scalarum gloria turres
536 Tollitur, et gradibus lucet via candida summis.
537 At tua congestae tumulant holocausta ruinae.
538 Quid mereare, Titus docuit, docuere rapinis
539 Pompeianae acies: quibus exstirpata per omnes
540 Terrarum pelagique plagas tua membra feruntur.
541 Exsiliis vagus huc illuc fluitantibus errat
542 Iudaeus, postquam patria de sede revulsus,
543 Supplicium pro caede luit, Christique negati [

546. Delapsa, degenerata, I.

548. Susceptat, id est suspectat.---Captiva, peregrina, I.

552. Contra Homuncionitas dicta. Homuncionita est qui Dominum tantum hominem dicit, I. Contra Ebionitas dicta. Haeretici Ebionitae interpretantur pauperes, quia pauperem de Christo sensum habent, affirmantes hominem bonum, non tamen Deum, nisi ut alii sancti dicuntur dii, Prag.---Cognatum, simile, I.

554. Hoc, hoc quidem, I.

555. Pietate, quia homo dignatus est fieri: hoc pietas fuit.

556. Maiestate, ut Deus sit, qui maiestatem habet.---Pro laude, quasi hoc laus sit, non revera, Iso.

557. Summa, divinitatem, I.

558. Egregium, egregius est, qui gregem antecellit, id est multitudinem.---Solertia, peritia multarum artium; SOLLON Graece multum: inde solemnitas, multorum conventus; inde solemniter facta dicitur, quae in praesentia multa est acta, I.

559. Ingenii, animi, Iso.

565. Labe, semine, I.

566. Illum, Christum.---Ignis, Spiritus sanctus, Vat. A.---Ignis, de Spiritu sancto, Iso.

]
[

545. Weitz., Pal., Egm., ex quo; caeteri melius en quo. Sic Virgilius ecloga 1: En quo discordia cives Perduxit miseros, en queis consevimus agros.

546. Put. et Rat. dilapsa scribunt.

548. Put., Egm., Palat., Vat. A, Heins., susceptat; alii suspectat, quod minus placet, et secutus est Teol. post Cellar.

549. Fabr., crudelitatis, mendose, pro credulitatis. Fidem hoc loco sonat credulitas theologica notione, ut Salviani III contra avaritiam: Non quaero, ut mihi credulitatem tuam superioris vitae actibus probes. Contra incredulitas apud Hieronymum, incredulus apud Orosium vitium fidei contrarium significant.

551. Put., priores pro fideles, dissentiente Heinsio. Ac revera optime cadit fideles pro Christianis. Nam Iudaeos per omnem orbem dispersos, et imperio Christianorum magnam partem subditos, constat esse testes iniquitatis suae et veritatis nostrae, ut vocat S. Augustinus, enarr. 1 in psalmum LVIII.

552. Ald., Put., Weitz., Mar., Rat., Vat. A, Homuncionitas pro titulo, Tornaes., Homuntionitas. Thuan., Homucionitas. Vat. B, Contra Homuncionitas, id est Ebionitas, vel Marcionitas. Rot. et alii, Homusionitas; Torrentiani Omusionitas, non bene. Etenim Homusionitae per contumeliam catholici ab Arianis appellabantur, quod Dei Filium Patri consubstantialem dicerent, et homusion defenderent. Homuncionitarum meminit S. Hieronymus in libello de errore Iudaeorum, quem publici iuris fecit Claudius Menardus, Vigilius Tapsensis lib. III de Trinitate, et auctor sub Praedestinati nomine, quem Iacobus Sirmondus edidit. Marius Mercator tradit, ab Ecclesia Romana Homuncionitas appellatos Photinum et eius priores, Sabellianos vero cum antiquioribus similioribus eorum Patripassianos. Errorem, quem Prudentius impugnat, circa annum 70 docuerunt Ebion et alii: glossa videtur indicare Marcionem sive Marcionitas, tanquam huius haeresis patronos. Sed Marcionitae circa annum 150 in alio errore diverso versabantur, scilicet Christum Dominum carnem tantum apparentem habuisse, ut in Hamartigenia constabit. Prudentius potissimum impugnat Ebionitas, quos Semiiudaeos appellant Hieronymus III ad Galat., et Isidorus VIII Etym., cap. 5, de quibus Isidorus ait ex Eusebio: Christum per profectum solum virum iustum putant effectum. Paulus Samosatenus, a quo Pauliani haeretici dicti, et Photinus similem errorem docuerunt, Christum a Maria sumpsisse initium, et ex profectu virtutis Deum esse factum, quibus quodammodo consonabat Nestorius, duas in Christo distinguens personas. Hi putabant hominem, filium Mariae, suis meritis consecutum ut Christus fieret. Haec erat apotheosis ethnicorum, qua homines in deos convertebantur: quod quam esset absurdum, ipsi ethnici non ignorabant, et Vespasianus prima extremi morbi accessione iocatus, Ut, inquit, puto, deus fio. Catholici alio sensu apotheosin, seu deificationem naturae humanae vocare possunt evectionem eius ad unionem cum persona Verbi, vi cuius vere dicitur, homo est deus, et, ut multi SS. Patres et theologi loquuntur, homo factus est deus: sic eadem assumptio naturae humanae, qua Verbum caro factum est, dicitur incarnatio Verbi, hoc tamen discrimine, quod Verbum existebat ante unionem hypostaticam, natura humana Christi non ante exstitit, quam Verbo unita est.

560. Put., nostri, Weitzius, Ald., Gis., excellet. Heinsius excellit cum plerisque suis. Sensus postulat, ut sit in praesenti; sed plurima huiusmodi verba ad secundam et tertiam coniugationem spectabant, ut fulgo, fulgeo, vido, video.

561. Rat., hominis. Prag., vana pro cana, minus bene. Weitz. et Widm. ita distinguunt: Mortale est sed utrumque, homini nam cana senescunt ingenia. Tunc lectio Rat. non inepta hominis. Alii interpungunt, Mortale est sed utrumque homini: nam cana senescunt ingenia. In senibus prudentiam vigere, viribus corporis debilitatis, communis est persuasio. In eisdem delirare linguam mentemque, senescere ingenia alii aiunt. Distinguenda est aetas decrepita a vegeta senectute, atque hoc pacto contrariae illae sententiae conciliandae.

564. Fabr., Gis., terra. Melius terrae.

565. Ald., Gis. et alii, germinat in mundum. Mar., Weitz., Heinsius, germinat: immundum quod non de labe virili.

]
544 Sanguine respersus commissa piacula solvit.
545 En quo priscorum virtus defluxit avorum!
546 Servit ab antiquis delapsa fidelibus haeres
547 Nobilitas, sed iam non nobilis: illa recentem
548 Susceptat captiva fidem; vis tanta novellae
549 Credulitatis inest. Christum confessa, triumphat
550 Gens infida prius; Christi sed victa negatrix
551 Subditur imperio, dominos sortita fideles.
552 Sunt, qui Iudaico cognatum dogma furori
553 Instituunt, media Christum ratione secuti.
554 Hoc tantum, quod verus homo est; at coelitus illum
555 Affirmant non esse Deum, pietate fatentur,
556 Maiestate negant, morum pro laude sacratum
557 Concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
558 Omne opus egregium, per quod solertia pollens
559 Emicat, ingenii est, aut roboris; illud acuto
560 Corde viget; duris excellit viribus istud.
561 Mortale est sed utrumque homini: nam cana senescunt
562 Ingenia, et validos consumunt saecla lacertos.
563 Haec nos in Domini virtute et laude perenni
564 Non sequimur; sequimur, nullo quod semine terrae
565 Germinat: immundum quod non de labe virili
566 Sumit principium; tener illum seminat ignis, [

567. Caro, materia, vel, ut alii solent nasci, I.

568. Intactam, ignaram, vel castam, I.

569. Maritat, fecundat, et praegnat: maritat pluvia terram, id est fecundat, I.

570. Incomperta, incognita, non inventa, Iso.---Ortus, nativitatis, genitivus, I.

572. Nubit Spiritui, non quod Spiritus sanctus pater fuisset Filii Dei; sed cooperante Spiritu sancto, Pater genuit eum, et fecit incarnari in utero Mariae, I.

573. Pubertas, iuvenilis castitas, id est virginitas.---Signata, clausa.---Gravis, gravida, I.

576. Non credule, o perfide, vel Homuncionita, I.

577. Hoc, fore, I.

582. Contemnit respuit, I.

583. Bibit, pro concepit, I.

584. Latebris, interioribus, I.

585. Angelus infit, Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Iso.

586. Concretus, crassus, obduratus, vel spissus.---De sidere, descendere in corde, I.

587. Coniuge, marito Zacharia, I.

589. Interceptus, conceptus, I.

590. Ex ore, quia Ioannes non locutus est, sed gestu corporis ostendit adventum Domini, I.

593. Norat, scilicet loqui.---Garrula, loquacia, I,

594. Fastos, secreta dicta, annales; fastus quartae declinationis, superbia; fasti libri annales, I.

]
[

567. Ald., non sanguis.

569. Egm., Put., Vat. A, Pal., flatu. Alii, afflatu. Rott. et duo Torr., affectu; flatu videtur magis Prudentianum.

571. In Vat. A abest Christus negligentia exscriptoris. Innuba, ut postea versu 614, innupto ubere, idem est, ac maris inscia, seu expers coniugis. Drepanius Florus in carmine de Cereo Paschali: Intacto praegnans utero dedit innuba mater. Notarunt aliqui, nubere aliquando metaleptice actum coniugalem significare; hinc illud: peream, nisi nubere dulce est, et nupta verba. Hinc Deipara mater innupta, et innuba. Psych. vers. 74: Atque innupta Deum concepit femina mater. Plautus Pseud. act. I, scen. 3: Eho an nunquam huius nupsisti patri? B. Virginem innuptam multi Patres dixerunt, Tertullianus, Epiphanius, Augustinus, Gregorius Magnus, Bernardus.

572. Error Vat. A, subit pro nubit.

573. Virginitas Deiparae hoc loco demonstratur iisdem fere verbis quibus Arnulfus usus est: Nec reserat partus signati claustra pudoris. Vide eius carmen apud Barthium lib. LVI Advers., cap. 16.

576. Quassare caput irridentis est, non solum ex testimonio Scripturae movere caput, etc., sed etiam apud ethnicos, apud quos irae, et luctus etiam id signum habebatur. Vide Delrium in Tragoed. Senecae.

577. Heins. cum Put., Thuan., Rot., duobus Torr., Cauchiano, fore nuntiat. Nostri et alii, pronuntiat. Chamillardus ab Heinsio recessit, secutus pronuntiat. Teolius edidit fore nuntiat, sed fassus est aeque bonam lectionem esse pronuntiat, et in omnibus fere Vatt. reperiri. Angeli verba lege cap. I Lucae, 28 et seqq.

579. Weitz., Gis., Rat., Prag., monitis. Fabr., monitus. Egm., Bong., Heinsiani plerique et nostri, monitum. Galland. cum Ald. et Tornaes. sequitur monitum credidit, ut vers. 368, visum mox credidit, et vers. 715, iam crede Deum. In Mar. recenti manu, monitis. Chamillardus legit monitis, et in nota interrogat, nonne monitum? nam supra, Ille Deum vidit: visum mox credidit, et alia addit ab Heinsio mutuata.

583. Petrus Lucensis, revelatione feminae, aut falsa aut male intellecta, delusus, somniavit B. Virginem corde, non utero concepisse. Huic errori minime favet Prudentius, qui figurate hic loquitur, et clare aliis in locis veram sententiam amplectitur, ut vers. 58 huius poematis, Enixa est sub lege uteri. In responsorio 5 Circumcisionis similia sunt: Confirmatum est cor Virginis, in quo divina mysteria, angelo nuntiante, concepit: tunc speciosum forma prae filiis hominum castis suscepit visceribus. Peveratus in not. mss. etiam propius ad Prudentii mentem et sententiam addit B. Virginem duplici modo concepisse, fide primum, ac spiritu, tum carne, dum Christi corpus utero complexa est, ex S. Augustino de Trinitate: Materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde, quam carne portasset.

586. Giselinus recte auditum concretum ex mole terrea compactum exponit, addito axiomate physico: sensus exteriores ad obiectum magnopere insigne hebere, eorumque iudicium violari.

587. Adi Lucae I, 42 et seqq., de S. Elisabeth visitata a deipara Virgine.

593. Vat. A, Deum, mendose, pro Deo.

594. Fastos lego cum Vatt. B (ubi est fastus), Q, Urb., Alex. a secunda manu, Thuan., Egm. a secunda manu, et caeteris Heinsianis praeter Put., ubi fatos, et Thuan. a secunda manu festos. Aldus quoque, Tornaes., Galland., Bong., fastos. Widm. supra, fastus. Fasti vocabantur tabellae quibus dies festi profestique notari solebant. Vat. A, Mar., Weitz., Gis. et recentiores, fatus. Egm. apud Weitz., fatos; apud Heinsium, fastos. Andreas Wilkius ab hoc versu inchoavit suam Expositionem in festo trium regum, factam ex Apotheoseos quibusdam versibus: qui ipse etiam legit fastos. Bulengerus, de Rom. Imp. lib. I, cap. 20, plura habet de fastis. Isidorus in lib. Differentiar. docet fastos dici de libris, fastus de superbia.

]
567 Non caro, nec sanguis patrius, nec foeda voluptas.
568 Intactam thalami virtus divina puellam
569 Sincero flatu per viscera casta maritat.
570 Incomperta ortus novitas iubet, ut Deus esse
571 Credatur Christus sic conditus; innuba virgo
572 Nubit Spiritui, vitium nec sentit amoris.
573 Pubertas signata manet, gravis intus, et extra
574 Incolumis, florens de fertilitate pudica
575 Iam mater, sed virgo tamen; maris inscia mater.
576 Quid renuis? quid inane caput, non credule, quassas?
577 Angelus hoc sancto pronuntiat ore, placetne
578 Credere, et angelicis aurem reserare loquelis?
579 Ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri
580 Credidit, atque ideo concepit credula Christum.
581 Credentes nam Christus adit; dubitabile pectus
582 Sub titubante fide refugo contemnit honore.
583 Virginitas, et prompta fides Christum bibit alvo
584 Cordis, et intactis condit paritura latebris.
585 Crede, quod emissus solio Patris angelus infit:
586 Vel, si concretus liquidam de sidere vocem
587 Non capit auditus, mulier quid coniuge praegnans
588 Clamet anus, credens, et tandem sobrius audi.
589 Mira fides! utero puer interceptus anili
590 Virgineum dominum materno ex ore salutat
591 Primus, et infantem non natus nuntiat infans
592 Iam nostrum vagire sibi: nam pusio nondum
593 Norat, et ora Deo reserabat garrula Christo.
594 Promite secretos fastos: date, pandite librum, [

596. Percensere, investigare, I.

598. Ite, o perfidi, I.

603. Pacti, pactas dicimus sponsas foedere firmatas, I.

608. Eous, orientalis, I.

609. Lancibus, lances scutellae sunt; inde bilances dicuntur trutinae, eo quod in modum scutellae sunt factae.---Fercula, dona, Iso.

611. Pennatus, velox, I.

612. Aurorae orientalis partis, populi Orientales,---Bactra, regio iuxta Indiam, I.

613. Lactantibus, quia in illa hora puerum lactavit, I.

]
[

595. In Cellarii indice duae, ut ante dixi, metaphorae indecorae Prudentianae designantur. De prima vide vers. 93 Apoth. Haec est altera evomere librum, quae Wilkio etiam duriuscula videtur, quia quae facere aliquem aegrum solent, si possunt, evomuntur. Fortasse huc respexit poeta: nam ipse Isaias condemnavit se, quod ante tacuerat cap. VI, vers. 5: Vae mihi, quia tacui. Idem verbum de Deo ad episcopum Laodiciae: Incipiam te evomere ex ore meo, Apocalyps. II, 16.

596. Gis. 1 ed., resolvere sulcos, male.

599. Mar. a prisca manu, lacrymis; a recenti, lacrymans. Describitur hoc loco veneratio qua veteres Christiani sacros libros excipiebant, quos submissi adorabant et osculabantur. Pia isthaec consuetudo apud catholicos iam pridem refrixit, quamvis inter caeremonias ecclesiasticas clarissima vestigia exstent. Haeretici eam inter suos instaurare allaborarunt: non male, nisi malo animo id agerent. Nam quia apud catholicos intermissus est aliquantulum hic usus venerandi, adorandi et osculandi sacra Biblia, idcirco illi haec venerationis signa externa passim inculcant, et simul catholicos irrident, quod sacras reliquias simili cultu prosequantur. Nec dubito quin pari ratione, si veterem illam consuetudinem inter catholicos vigere observassent, superstitionem et idololatriam esse dixissent, quod nunc ipsi agunt, quia a catholicis praetermissum putant. Colere, venerari, adorare sacra Biblia cum dico, cum SS. Patribus loquor; rem intelligo ipsam quam haeretici observant, scilicet osculari et similia venerationis signa exhibere. De hoc veteri ritu vide cardinalem Bona, lib. I Rer. liturg., cap. 25. num. 10.

600. Lacrymas prae gaudio saepius effluere notum est, et multis exemplis ex sacra et profana historia comprobat Wilkius.

602. Versiculus Isaiae est 14 cap. VII: Ecce virgo concipiet, de quo plura ad hymn. Cath. 7, vers. 194. Veteres quoque libros sacros in plures titulos et capitula distinguebant. Evangelium Matthaei divisum erat in titulos LXVIII, in capitula CCCLV. Vide Suidam sub nominibus Matthaei et Marci.

605. In Vat. A hae duae voces, Deus iam, recenti manu sunt additae, prioribus abrasis.

606. Emmanuel idem est ac nobiscum Deus. Versus vetustis obscurus saeclis est versiculus ille Isaiae de quo vers. 602.

607. Veitz., ore? interrogans.

608, Vat. A, veneratur, sed recenti manu factum veneratus, quod sensus postulat.

610. Mar., virgineum; ad oram recentiori manu, virginis. De hac magorum historia et stella quam mox vocat pennatum nuntium., confer hymn. 12 Cath.

612. Ex Virgilio lib. VIII, vers. 687, atque ultima secum Bactra vehit. Bactra urbs, regio aut provincia sic cognominata in regione Scythiae. Interpretes aiunt vocari ultima Bactra a Virgilio, quia imperium M. Antonii ultra non extendebatur. Prudentius Virgilii epitheton arripuit, et ultima Bactra dixit, quia imperium Romanum his finibus continebatur.

613. Valde hoc loco veteres libri inter se discrepant. Giselinus e suis mss., unus Torrentianus, et pro diversa scriptura. Rot., et Ox., luctantibus, addito duplici interpretamento in Ox.: LUCTANTIBUS, quia a nativitate Christi horae diei cum horis noctis quodammodo luctantur, volentibus crescere diebus. LACTANTIBUS, quia Christus lactabatur. Giselinus praefert luctantibus horis, quasi horae prae incredibili studio videndi Messiam sese mutuo praevertere conarentur, ut in hymmo Epiphaniae simili auxesi: Quid est quod arctum circulum Sol iam recurrens deserit? Christusne terris nascitur, Qui lucis auget tramitem? Heinsius hos eosdem versus considerans, aliquando suspicabatur laxantibus horis, diem videlicet: quia arctum circulum nascente Christo sol deserit. Sed postea agnovit verum esse lactantibus horis, hoc est foventibus, et quasi nutrientibus. Sic hymno S. Laurentii, vers. 572, lactante complexus sinu: vel lactentibus horis, hoc est recens natis, ut apud Alcimum Avitum lib. IV, lactens orbis pro recens natus. Vat. Q et Bonon. cum Aldo legunt lactantibus oris; in hanc lectionem inclinat Gall., et explicat extimis Orientis plagis, neque Mariettus lectionem ullam discrepantem adnotavit: quod etiam habent Noms., et a prima manu Rot. et Oxonius. Weitzius cum Egm., laetantibus horis; idem Weitzius allegat Ald., Fabr., Widm., Bong. pro, lactantibus, sed non distinguit an oris an horis. Fabricius quidem habet horis. Apud Heinsium Put., et Thuan., lactantibus horis, unus Weitzii, luctantibus horis. Verum in Weitzio nullum codicem huius lectionis reperio, sed solam editionem Giselini. Exstat vero luctantibus in Alex. et Urb. Teolius praefert lactantibus horis cum quatuor, ut ait, vel quinque Vaticanis, in quorum uno ab interpretis manu est: Quando Christus lactabatur, et eadem manu ad marginem: Quidam codd. habent LUCTANTIBUS HORIS, quia nativitate Christi horae diei cum horis noctis quodammodo luctantur. Intelligit Teolius horas quibus Christus ab ubere matris pendebat. Mihi placet lactantibus, sed eo sensu quem explicui ad hymn. 8 Cath., vers. 19, scilicet allicientibus, sive allectantibus. Aliter satis obscura videtur haec locutio illuxisse diem lactantibus horis, aut illuxisse diem luctantibus horis. Clarior est Weitziana, illuxisse diem laetantibus horis; aut si ex multis mss. sumamus oris, hoc est terris, illuxisse diem laetantibus oris.

]
595 Evomuit spirante Deo quem sanctus Isaias.
596 Percensere libet, calamique revolvere sulcos,
597 Sidereis quos illa notis manus aurea duxit.
598 Ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro,
599 Dum lacrymans veneror, dumque oscula dulcia figo.
600 Gaudia concipiunt lacrymas, dant gaudia fletum
601 Advenit promissa dies, quam dixerat iste
602 Adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste
603 Haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris,
604 Edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit.
605 Estne Deus iam noster homo? versatur, et astat
606 Nobiscum, nomenque probat, versumque vetustis
607 Obscurum saeclis praesenti illuminat ore.
608 Estne Deus, cuius cunas veneratus Eous
609 Lancibus auratis regalia fercula supplex
610 Virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
611 Quis tam pennatus, rapidoque simillimus austro
612 Nuntius aurorae populos, atque ultima Bactra
613 Attigit, illuxisse diem lactantibus horis, [

617. Pernox, totam noctem vigilans, Iso.

619. Manco, curvo, Mar.---Manco, contracto, debilitato, mutilato, vel imminuto.---Cancrum, quia cancro in latere depinguntur pedes, I.

621. Hircinum, Capricornum. Capricornus Graece dicitur aegoceros.---Laceris, laceratis.---Marcescere, decrescere, I.

622. Puer Hydrius, Ganimedes, aquarius. Graece dicitur hydrochoos.---Sagittae, Sagittarius, I.

623. Palantes, fugientes, diffugientes, I.

624. Amatores tacitos, id est Elicem et Cynosuram dicit meretrices: et pellices Iunonis sunt in polo, et nunquam vertuntur, sicut alia sidera; et ideo tacitos dicit. Fornix mundi dicitur polus, quia ibi vertitur orbis, et curvatura coeli fornix dicitur.---Fornice mundi, in convexitate coeli, vel rotunditate, I.

625. Ignes, sidera, I.

626. Lurida, pallida, obscura: pallidus color luridus dicitur, et plumbeus, Iso.

627. Haeret, dubitat.---Excidium, in passione Christi die medio, quando mortuo Domino tenebrae factae sunt a die medio usque ad horam nonam, I.

628. Velandum, sentit.---Glauco, obscuro, pallido, I.

630. Orbe, solis circulo, Vat. A.

631. Cumulem, honorem.---Myrrhaeque et thuris et auri, aurum regem, vel fulgorem sapientiae intelligimus; thus, quando Dominum credimus; myrrham, sepulturam, vel quando carnem nostram vitiis mortificamus, et offerimus, I.

632. Rependam, retribuam, I.

633. Coelo, per stellam.---Humique, per magorum oblationem, I.

634. Inventus, aditus, vel visitatus, I.

635. Specimen, pulchritudinem,---Inferna, infernalia.---Refringens, confringens, I.

637. Intervenit, implet.---Abdita, occulta, I.

]
[

614. Prag., pendebat pro penderet.

615. Non puer sidere ferebatur, ut nonnemo hoc versu indicari existimavit, sed eius ortus per sidus nuntiabatur. Confer hymnum 12 Cath., vers. 28.

616. Mendum in Heinsio sigorum.

617. Magos Chaldaeos vocat. Vide loc. cit. vers. 25.

618. Miris laudibus hos versus extollunt interpretes: unum Giselinum adducam: Nihil hac fictione liberalius, nihil vividius, nihil ingeniosius, praesertim, si eiusdem stellae laudes supra elegantissime decantatas huc adducas, et cum hisce compares: incredibile, quanta ingenii vis, et elegantia utrobique elucebit. De stellis quas nominat, consule Manil lib. I, et astrologos.

619. In Vat. A, ex laceris, recte factum recenti manu lateris. Virg. lib. I Georgic., ipse tibi iam brachia contrahit ardens Scorpius. Prudentius de Cancro loquitur.

621. Alii Hirquinum scribunt.

622. Gis., Sagitta. Vett. edd., Sagittae, recte, nam signum est Sagittarius. Heinsius edidit Sagitta, sed in notis monuit scriptos habere Sagittae, non Sagitta, etsi hoc malebat Cauchius. Nostri quoque codd., Sagittae. Cham., Cell., Teol. cum Heinsii textu Sagitta, qui fortasse Heinsii notam non observarunt.

623. Vat. A, palentes, fortasse pallentes cum Egm. et Pal. Alii melius palantes. In eodem Vat. A, male, reparat pro separat. Gemini fratres sunt Castor et Pollux. In editione Parmensi mendum puto reparat contra sensum et metrum, nisi aliqua licentia adhibeatur.

624. Cur Virgo, signum coeleste, improba dicatur, et quid sit prodere amatores tacitos in fornice mundi, non video a recentibus commentatoribus satis explanatum. Chamillardus nude interpretatur: falsa Virgo deserit in coelo suos procos tacitos. Ac videtur quidem prodere accipiendum ea significatione qua apud Virgilium lib. II Aen.: Nec iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro. Amatores ergo erunt aliae stellae, quae tacitae solent appellari; fornix mundi pro coelo recte hoc loco, nam fornix est opus concameratum, et fornix etiam dicebatur, ubi prostitutae pudicitiae mulieres erant, ex quo fornicari, et fornicariae mulieres in ecclesiasticorum auctorum voluminibus passim occurrit. Meursius in Critico Arnobii pag. 2, ut probet mundum pro coelo saepe accipi, hos versus adducit, sed nihil aliud animadvertit. Itaque sciendum ex Manilii lib. II et aliorum astrologorum doctrina, signa sese alia amare, alia non amare. Taurus et Arcitenens amant Virginem, quae nullum amat. Illi ergo sunt amatores, quos fugiens Virgo deserit, improba fortasse dicta ob effecta non proba quae ab astrologis illi adiudicantur.

625. Aldi menda quinque pro quique.

627. In Vat. A desideratur et. Ald., sensit. Melius sentit.

628. Aldus, Put. a manu prima, velandam, non male de rota solis. Alii, velandum, scilicet solem.

629. Pal., perituro, videlicet orbe. Reliqui aptius periturum.

634. Vat. B, conventus pro inventus. Prag., utramque, et versu seq., speciem. Alii, utrumque specimen, Aldus, male, utrumque speciem.

635. Fabr. regimen. Iso videtur legisse speciem. Vide vers. sup. in utrumque.

636. Confer not. ad hymn. 9 Cathemer., vers. 95 seqq.

638. S. Augustinus lib. XXII de Civ. Dei, cap. 29. Non enim quia dicimus Deum esse et in coelo et in terra (ipse quippe ait per prophetam: Coelum et terram ego impleo), aliam partem dicturi sumus eum in coelo habere, et in terra aliam; sed totus in coelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Expositio Wilkii ultra hunc versum non progreditur.

]
614 Qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
615 Vidimus hunc, aiunt, puerum per sidera ferri,
616 Et super antiquos signorum ardescere tractus.
617 Diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox
618 Astrologus, cessisse anguem, fugisse leonem,
619 Contraxisse pedes lateris manco ordine Cancrum,
620 Cornibus infractis domitum mugire iuvencum,
621 Sidus et Hircinum laceris marcescere villis.
622 Labitur hinc pulsus puer Hydrius: inde Sagittae:
623 Palantes geminos fuga separat: improba Virgo
624 Prodit amatores tacitos in fornice mundi.
625 Quique alii horrificis pendent in nubibus ignes,
626 Luciferum timuere novum: rota lurida solis
627 Haeret, et excidium sentit iam iamque futurum,
628 Seque die medio velandum tegmine glauco,
629 Splendoremque poli periturum nocte diurna,
630 Orbe repentinis caput obnubente tenebris.
631 Hunc ego non cumulem myrrhaeque, et thuris, et auri
632 Muneribus? Scio quem videam, quae dona rependam.
633 Hunc ego non venerer, qui coelo visus, humique
634 Inventus rex, atque Deus moderatur utrumque
635 Naturae specimen, tumuloque inferna refringens
636 Regna, resurgentes secum iubet ire sepultos?
637 Coelum habitat, terris intervenit, abdita rumpit
638 Tartara: vera fides, Deus est, qui totus ubique est. [

639. Lingua, orietur stella ex Iacob. I., Vat. A.

640. Frustrantia, aliqua significatione frustrata, I.

643. Crepundia, puerilia dona, vel crepitacula ideo dicta, quia infantibus vagientibus tinnitus aeris adiebatur (sic), aut sonitu illo oblectarentur, ornamenta, I.

645. Divinis, Spiritu sancto, I.

648. Gremium, quia illum continebat in gremio, per quem sidus fulgebat, I, Mar.---Face, lumine Christi, I.

650. Insanos, turbidos, Iso.

651. Luctantia, concertantia, I.

652. Marmore, planitie, aequalitate, I.

657. Otia, tranquillitatem, I.

659. Facessite, quiescite, vel deficite; discedite, vel recedite, lassate, I.

663. Excitam, commotam.---Verrunt, trahunt.---Ridente sereno, gaudente serenitate, I.

665. Spatiatus, immorans, vel ambulans; spatium emensus.---Udum, humidum, I.

666. Pendulus, suspensus, Iso.

668. Volitabat, spiritus Domini ferebatur super aquas, I.

669. Discretis, separatis, I.

673. Inspecta, perspecta, I.

675. Illevit, unxit, I.

676. Humectam, humectatam, I.

677. Contrectans, palpans.---Operta, occulta, I.

678. Obducta, cooperta.---Uligo, humor, I.

679. Caligo, lutum, in emundatione Siloae, I.

]
[

640. Vat. B et Mar. a prisca manu, fortuitu.

649. Egm., et Pal., facturum. De miraculis Christi vide hymnum 9 Cath.

650. In quibusdam vulg., mutescere, haud inepte. Infra vers. 658, ite, silete carceribus.

656. Bong., Vat. B, Mar. a prima manu, et. Aldus et Fabr. apud Weitzium, et; mihi Aldus, et Fabricius cum aliis, ac.

658. Alii, silete, carceribus, etc.

662. Virg. lib. I Aeneid., vers. 84: Nimborumque facis, tempestatumque potentem.

663. Rat., ridenti: metrum exigit ridente. Verrere mare, coelum, nubila apud Lucretium, Virgilium, Ciceronem, et optimos quosque scriptores.

664. Pal., calcaret pro calcarit.

666. Sola pro infimis pedum plantis: quod non intellexisse Fabricium ait Barthius lib. XXVI Advers., cap. 12. Fabricii interpretatio est, habens sub se solum pendulum. Recte exploditur a Barthio. Vide hymnum 3 Cath., vers. 129, et hymnum S. Agnes, vers. 116.

667. Verbum spiritus dicitur, ut antea adverti. Non assentior Petavio, qui lib. I de Opificio sex dierum, cap. 3, Prudentium exponit de Spiritu sancto. Repugnat mens poetae, et quod addit, Ore superfusus patrio. Id enim Filio convenit. In Egm. a secunda manu, cui spiritus, non recte.

668. Fabr., perperam, volitabit in undis.

669. In Vat. B erat aliud, sed factum certo recenti manu. In Rot., et uno Torr., certo limite.

670. Sich., male, axe pro ac se.

671. Vat. A, obstrinxit ad usus.

673. Giselinus, quamvis in mss. et edd. aliter hos versus et scriptos et interpunctos vidisset, eos ad hunc modum correxit, ut sensus commodior eruatur, plaudente Heinsio. Aldus ita habet: Quid diversa Dei memorem facta inclyta Christi? Altius inspecta quae maiestate negantur. Haud dubitans hominem tute ipse fatebere numen. Veterum librorum incredibilis est discrepantia. Put., Noms., Vat. B, Rat., Widm. a prima manu, quae maiestate negator. Aldo Oxonius consonat. Mar., quae a maiestate negator. Prag., Bong., qua maiestate negator. In nonnullis Heinsianis, qui maiestate negatur. In Cauchiano, qui maiestate negator. Alex., quem maiestate negator, supra negatur. Urb., quae maiestate negator. Vat. Q, quae maiestate negatur. Bonon., quem maiestate negatum.

675. In Gis. 1 ed., caecis, quod Heinsio placebat. Sed obstant membranae, in quibus constanter est scriptum caecos oculos.

679. Vat. A, quoniam, non bene, pro quonam. Vide Dittochaeum tetr. 33 Piscina Siloe.

]
639 Nunquid vana viros aut mens, aut lingua fefellit?
640 Nunquid fortuitis frustrantia dona dederunt
641 Casibus, aut caeco votum sub honore dicarunt?
642 Quae porro causa, aut ratio submittere colla
643 Ante pedes Mariae, puerique crepundia parvi,
644 Si tantum mortalis erat, nec summa potestas
645 Implebat teneros divinis flatibus artus?
646 Sed iam tolle magos, thus, aurum, myrrhea dona,
647 Quae verum docuere Deum; praesepia, pannos,
648 Matris adoratum gremium, face sideris ardens.
649 Ipsa Deum virtus factorum, et mira loquantur.
650 Insanos video subito mitescere ventos,
651 Cum iubeat Christus: video luctantia magnis
652 Aequora turbinibus tranquillo marmore tendi
653 Imperio Christi; video, calcatus eumdem
654 Cum patitur gurges, tergum solidante liquore.
655 Ipse super fluidas plantis nitentibus undas
656 Ambulat, ac presso firmat vestigia fluctu.
657 Increpat ipse notos, et flatibus otia mandat.
658 Quis iubeat saevis aquilonibus: Ite, silete
659 Carceribus vestris, amploque facessite ponto,
660 Sit nisi coelipotens, aquilonum conditor idem?
661 Ninguidus agnoscit boreas, atque imbrifer eurus
662 Nimborum Dominum, tempestatumque potentem,
663 Excitamque hiemem verrunt ridente sereno.
664 Quis pelagi calcarit aquas? quis per vada glauca
665 Gressibus impressis spatiatus, triverit udum
666 Non submersus iter, sola pendulus, et pede sicco,
667 Aequoreae nisi factor aquae? qui spiritus olim,
668 Ore superfusus patrio, volitabat in undis
669 Nondum discretis, nec certo littore clausis?
670 Sustinuit gressum Domini famulus liquor, ac se,
671 Mobilitate carens, solidos substrinxit ad usus.
672 Quid diversa Dei memorem facta inclyta Christi,
673 Altius inspecta quem maiestate negator,
674 Haud dubitans hominem, tute ipse fatebere numen
675 Illevit caecos oculos, et lumina limo
676 Reddidit, humectam sacro sputamine terram
677 Contrectans digitis. Luteum medicamen operta
678 Nox habuit: tenebras obducta uligo removit:
679 Insuper ostendit, quonam caligo lavacro [

681. Anhelat. emanat; non semper inundant aquae illic, Iso.

685. Roranti, fluitanti.---Raucas, sonantes, vel morantes. I.

686. Scatebras, ebullitiones.---Margine, littore, Iso.

689. Figuram, hominem de limo, I.

690. Medicamen, spiramen; inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, Iso.

692. Sine divino, antequam spiritum illi dedisset, I.

694. Liquidus, spiritualis, I, Mar.

696. Lento, adhaerenti, flexibili, I.

697. Diem, lucem, I, Mar.

700. Auctorem, Christum, Iso.

702. Medicae, medicantis.---Aquai, aquae.---Purgamen, quia medicina peccatorum est baptismus: ipse enim in corpore proprio monstravit purgamen medicae aquae, baptismum suscipiens, I.

703. Sub proprio, sc. Christum monstrat in baptismo, I.

705. Summatim, breviter, I.

706. Duo, pro duos, sic ambo pro ambos, I.

707. In, pro ad, I.

709. Macellum, ubi tantum cibus, et potus venditur, I.

]
[

681. Quod hic ait, nec fluctum semper anhelat, loc. cit. aliis verbis effert, latex, quem spiritus horis Eructat variis. Prudentius eamdem esse vult probaticam piscinam Bethsaida, seu Bethezda dictam, ac natatoriam Siloe. De Probatica piscina, ubi iacebat multitudo magna languentium, exspectantium aquae motum, Ioannes cap. V: de natatoria Siloe, ad quam Iesus caecum remisit, idem evangelista cap. IX. Recentiores plerique distinguunt; sed nonnulli veteres eamdem piscinam fuisse putant, in quam aquae fontis Siloe confluxerint. Irenaeus lib. IV adversus Haereses, cap. 19: Siloa etiam saepe sabbatis curavit, et propter hoc assidebant ei multi die sabbatorum. Arator lib. I: Signatis etiam numero paralyticus annis Ille iacebat iners, cui proxima mota Siloa. Heu! nullas praestabat aquas. Non ergo lapsus est poeta, aut confundit, et permiscet historias, ut nonnulli obiiciunt, sed aliorum opinionem tenet.

684. Optimae membranae Heinsianae, ablutura; Put., ablitura. Ald., Gis., Weitz., Urb., Vat., Q, aliique mss., abluitura; quod puto in Put. reponendum. Alex. a secunda manu, ablutura, quod teneo, quia Latinius est.

691. Mar., mendose, adiecesse

694. Ald., coelestis pro coelesti, quod debet praeferri, nisi legas cum Cellario liquido coelestis spiritus ore: quod nescio unde sumpserit. Fortasse opinatus est spiritum et liquidum non bene inter se cohaerere. Id falsum esse ostendi proleg. num. 164, et glossa hoc loco explicat, LIQUIDUS, spiritualis. Poeta more suo baptismum allegorice in his Scripturae locis intelligit, ut versibus sequentibus exponit.

697. Baptisma, baptismus, baptizo, vocabula ecclesiastica ex Graecismo. Baptisterium Plinii est lib. V, epist. 6. Recte infundere diem de lumine, et gratia baptismatis, quod a veteribus passim illuminatio appellatur. S. Ioannes Chrysostomus, catechesi 1 ad illuminandos: Vocatur et illuminatio, atque ita hoc ipsum (baptisma) Paulus ipse appellavit (scilicet ad clebr. VI, 4; X, 32). Ipse fons baptismatis φωτιστήριον sive illuminatorium vocabatur. Inde fortasse consuetudo invaluit, ut baptizati statim a suscepto baptismate accensos cereos manibus tenerent, ut lumen internum, quo erant perfusi, indicaretur.

702. In Egm., male, purgamen in aquae; item in Pal. mendum purgamina quae. In Aldo, purgamina lymphae. Nostri mss. et vetustiores Heinsiani, purgamen aquai: quae vera est lectio. Aquai pro aquae apud Lucretium, Maronem et alios. Heinsius coniicit purgamina aquai, et in Tornaes. ita legi refert Gallandius.

704. Bong. et Widm. supra, retexens, et vers. seq., relegam. Heins., e multis.

705. Heinsius cum suis veteribus, relegam, quod habet Mar. a prima manu, et Vat. A, Weitz., Aldus, Vat. B, Rat., Gis., Fabr., relegens; Prag., religens. Cellarius nescio a quo sumpsit paulatim pro summatim, quod exigit sensus. Teolius videtur solum Cellarium exscripsisse; non enim allegat codd. mss. pro paulatim, et legit cum Cell. paulatim relegens. Barthius, lib. XLI, cap. 24 Advers., ex hoc loco Prudentii, quem obiter theologum eruditissimum appellat, coll git, postrema verba Evangelii S. Ioannis non de numero librorum, sed de pondere mysteriorum esse intelligenda. Sedulius clare numerum librorum explicat in fine operis paschalis: nec totus cingere mundus Sufficeret densos per tanta volumina libros.

706. Ecclesiastici scriptores usurpant desertum singulare et substantivum, ut Tertullianus et S. Hieronymus, Profani antiquiores dicunt deserta. Veteres grammatici tradunt dici posse duo pro duos, et Fridericus Besselius Miscellan, syntagm. pag. 206 in Vegetio restituit ex mss., Quadraginta duo pedes.

708. Prag., nec pro non. Undique septum ex Virg, lib. IX, vers. 733.

]
680 Expurganda foret. Variis Siloa refundit
681 Momentis latices, nec fluctum semper anhelat:
682 Sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
683 Agmina languentum sitiunt spem fontis avari,
684 Membrorum maculas puro ablutura natatu.
685 Certatim interea roranti pumice raucas
686 Exspectant scatebras, et sicco margine pendent,
687 Hoc limum iubet impositum de fonte lavari
688 Christus, et infusa vultum splendescere luce.
689 Norat enim limo sese informasse figuram
690 Ante tenebrosam, proprii medicamen et oris
691 Adiecisse novo, quem primum finxerat, Adae.
692 Nam sine divino Domini perflamine summi
693 Arida terra fuit, nulli prius apta medelae:
694 Sed postquam liquidus coelesti spiritus ore
695 Virgineam respersit humum, medicabilis illa est:
696 Inde trahit succum, lentoque humore salutem
697 Illinit, infunditque diem baptismate lota.
698 Caecus adest, oculis iam Christi ex ore retectis,
699 Seque luto, et nitidis lucem sumpsisse fluentis
700 Clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat.
701 Auctorem lucis, largitoremque dierum,
702 Non dedignatum medicae purgamen aquai
703 Corpore sub proprio monstrare errantibus aegris
704 Millibus ex multis paucissima quaeque retexam,
705 Summatim relegens, totus quae non capit orbis.
706 Quinque in deserto panes iubet, et duo pisces
707 Apponi in pastum populis: qui forte magistrum,
708 Non revocante fame, stipabant undique septum,
709 Immemoresque cibi vicos, castella, macellum, [

710. Conciliabula, ubi concilia agebantur, Vat. A. ubi concilia celebrabantur, I.

712. Virum, virorum, I.

717. Aggesta, cumulata, I.

718. Micarum molibus, fragmentis, I.

719. Crudus, plenus, satur, indigestus, rusticus, I.

720. Congeriem, satietatem, Vat. A.---Congeriem ventris, saturitatem.---Sub fasce, cophinorum, I.

721. Grandia, in tam multiplicia, I.

723. Existente, manente, I.

725. Rudere, mina a terra, ubi aes tollitur, I.

726. Semine, materia, I.

727. Procedere, unde processisset, I.

728. Mox et grandescere, non quo omnia quae Deus creavit, perfectae pietatis non fuissent (sic), sed poetice dicit, I.

735. Consummata, perfecta, I.

736. Calcata, fragmenta, Vat. A.

739. Appositi, scilicet sunt corbes, id est apostoli, I. De apostolis hoc intellige, Vat. A.

]
[

710. Conciliabula sunt pagi, sive, ut alii aiunt, conciliabula sunt, ad quae rustici emendi aut vendendi causa in vicis et agris conveniunt. Alex. a secunda manu, et Urb., mercatos.

718. In Rat. fuit mollibus, male, pro molibus: nisi velis, mollia micarum dici pro micis mollibus, quod non est absurdum, et favet glossa. Cham., mollibus; sed in interpretatione, multitudine fragmentorum.

719. In Mar. a prima manu, coenas; in Vat. A recenti manu factum coenam, abrasis prioribus litteris. Alii coenam.

720. Prag., ministra, non bene.

721. Cauchius coniiciebat in prandia parvas pro in grandia parvas: quod neque Heinsio, neque mihi probatur.

722. Mar., Weitz., omne; alii, omnem. Heinsius suspicatur pastum quoque corporis omnem; vel intelligi omnem materiam, quod vocabulum sequitur. Si mutatio esset invehenda, mallem Quis, nisi qui corpus, et pastum corporis omnem Condens ex nihilo, nulla existente creavit Mundum materia? In carminibus Prudentii saepe errores ab his inducti sunt, qui poetae consuetudinem ignorarunt, et metri rationem habere volentes, neque satis artis poeticae scientes, veram lectionem corruperunt. Si legatur corpus, et pastum ultima in corpus ratione caesurae producitur, quod Prudentio est familiare. Cell., et Teol. Heinsii coniecturam secuti sunt.

724. Giselinus cum Daventriensi ed. legit non sicut sculptor ab aere Crudam, et inexcoctam consuescit fingere massam: qui putavit minus bene dici rudus aeris. Ald., Put., Thuan., Oxon., Rot., tres Torr., Egm., Pal., Mar. a prima manu, Vaticani optimi, non sicut sculptor ab aeris Rudere decoctam consuescit vivere massam. Scilicet consuescit pro consuefacit, ut lib. I contra Sym., vers. 541, assuescit supero pollere in saecula regno, et hymno 9 Cath. Omni hora, vers. 95, sepultos ut redire insuesceret, quod prius Alcimum Avitum cogitasse ait Heinsius, oblitus Prudentium antiquiorem esse Avito, nisi voluit Heinsius dicere Alcimum Prudentii hunc locum fuisse imitatum. Sed monendum (ait) prius Alcimum Avitum libro primo poematum haec Prudentii cogitasse, quanquam sensu nonnihil DIVERSO, agit enim de creatione hominis: Inde ubi perfectis consuescit vivere membris Totus homo. Ponitur rudus aeris pro aere nondum excocto. Sic hymno S. Laurentii vers. 189: Aurum quod ardenter sitis Effosa gignunt rudera. Hinc porta aerata Romae rauduscula dicta est, quia rudus vel raudus proprie est aeris. Iam vivere de statuis affabre factis dici, multis exemplis confirmat Heinsius, et nemo est qui revocet in dubium. Pro vivere legunt fingere Weit., Mar. a recenti manu, Rat. vetustissimus, et quidem sine ulla litura, Vat. Q. Chamillardus more suo Heinsium fere exscribit, quod mirandum non est: nam in praefatione fatetur se Heinsii lectiones, quantum in se erit, secuturum. Teolius ait Heinsii lectionem ex membranarum fide unice veram esse, et gloriam eius lectionis restitutae totam Heinsii esse. Sed monendum plures codices variare, ut vidimus, et iam ante Heinsium in Aldo et aliis editis legi consuescit vivere: neque ita certam esse Heinsii lectionem, ut alia sustineri non possit, nam fingere de sculptore non absurde dicitur, neque satis huic loco congruit laudare peritiam artificis. Quia corpus ex materia existente factum est, saepe Prudentius verbo fingere utitur ad eius formationem explicandum. Ita nunc fingere massam non dedecet. Imo nonnemo existimat omnino praeferendum esse fingere massam. In glossa mina pro fodina vox est medii aevi.

731. Prag., Mar. a prima manu, age pro ego.

732. In Mar. fuit elementa, male.

736. Vat. A, At ne; caeteri ac ne.

]
710 Oppida, mercatus, et conciliabula, et urbes
711 Respuerant, largo contenti dogmate vesci.
712 Multa virum strato fervent convivia feno.
713 Centenos simul accubitus iniere sodales,
714 Seque per innumeras infundunt agmina mensas,
715 Pisciculis (iam crede Deum) saturanda duobus,
716 Et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
717 Ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant
718 Fercula, bis senos micarum molibus implent
719 Post coenam cophinos, crudus conviva resudat
720 Congeriem ventris, gemit et sub fasce minister.
721 Quis cumulare potest epulas in grandia parvas?
722 Quis, nisi qui corpus, pastumque, et corporis omnem
723 Condens ex nihilo nulla existente creavit
724 Mundum materia? Non sicut sculptor ab aeris
725 Rudere decoctam consuescit vivere massam.
726 Sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit.
727 Nil erat omne, quod est: nil id, procedere, et esse,
728 Atque novum fieri, mox et grandescere iussum est.
729 Parvum de nihilo primum fuit: addita parvo
730 Incrementa modis auxerunt omnia plenis.
731 Ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi
732 Parva alimenta hominum, possum dubitare, per ipsum
733 Exiguas rerum species, elementaque mundi
734 Ex nihilo primum modica, et mox grandia sensim
735 Crevisse, ex modicis quae consummata videmus?
736 Ac ne post hominum pastus calcata perirent,
737 Neve relicta lupis, aut vulpibus, exiguisve
738 Muribus in praedam nullo custode iacerent:
739 Bis sex appositi, cumulatim qui bona Christi [

740. Gravidis, plenis.---Procul ostentata, prope dispersa, praeparata ad reponendum.---Canistris, vasis, cophinis, I.

744. Abdita, secreta, I.

747. Charybdis, Charybdis secundum fabulam femina fuit quam Hercules in mare praecipitavit, quia feratrix erat, et adhuc officium suum facit; quia naves venientes devorat; sed revera petra est, et hic pro inferno posuit, qui omnes ad se venientes in aeternam trahit voraginem et interitum, I.

748. Tenui, angusto, I.

749. Superis, vivis.---Trenara, loca poenalia, vel inferna, lamentationes reorum, vel loca infernalia, I.

750. Praeceps, in praecipitium.---Chao, voragine, I.

751.---Amnis, Cocytus.---Inexpletis, insatiabilibus.---Incendia, ignes, I.

753. Damnarunt, clauserunt, Iso.

754. Ciet, vocat, Mar.---Frigentis, quatriduanus erat, I.

759. Nidorem, fetorem,

763. Fluidis, putridis, dissolutis, I.

764. Fictilis, imaginabilis.---Ulvae, terrae; ulva, herba palustris; sed hic pro illo limo posuit, unde homo factus vel formatus est, Iso.

765. Venam, sanguinem.---Cui, ab illo, vel per quem.---Tabida, pigra, Iso.

766. Infecto, immisso, I. Corrupto, Vat. A.

767. Auritis, ab aure, quae audis, I.

]
[

741. Sed quid ego haec autem, Maro lib. II Aen., vers. 101. In Vat. A desideratur autem. In Rat., audax, ex correctione alterius manus, veteris tamen. Non probo.

742. Fabr. et Gis., tanta. Codd. mss., et alii editi, sancta. Victorinus Pictaviensis: Procede sepulcro, Lazare, clamat.

743. Prudentius producit primam in Lazare, et corripit secundam, uti fecit etiam hymn. 9 Cath., vers. 47. Hinc confirmo, non recte Heinsium, Cham., Teol., et Cell. pro Eleazar posuisse Lazari vers. 154 hymni 10 Cath.

744. Rat., audieras; reliqui, audieris. Gis., penetrarit ad. Ald., intima; alii, abdita.

749. Prag., ubi tristia tartara. Vat. B, Widm., Bong., Mar., Rat., Urbin., trenara tristia. Alii, thenara, vel taenara tristia. Iso videtur legisse threnara a threnis seu lamentis. Taenari vox accipitur pro inferis, quia in monte Taenaro specus erat hiatu profundo.

751. Vat. B, implexis. Mar., inexpletis, sed recenti manu et expletis. Verum est inexpletis, hoc est, insatiabilibus, quod est epitheton inferorum proprium.

753. Weitz., Iso, Mar., Prag., Rat., damnarunt. Prag., Egm., substracta vel subtracta. Rat., substricta, minus bene, pro substructa.

754. Recte notat Chamillardus ex Festo, ciere esse vocare, ut apud Virgilium, Aere ciere viros.

755. Vat. A, funereis; melius funereus.

757. Alloquitur Mariam Magdalenam et Martham, sorores Lazari. Vide Ioan. XI.

759. Elmenhorstius in Arn. pag. 116, ex hoc Prudentii loco et ex hymno 2 Perist., vers. 388, collatis aliis auctoribus, plura habet de nidore, qui gravis est odor praesertim sacrificiorum.

761. Ex vero simili refert poeta, Lazarum speculo pristinum decorem vidisse; nisi malis ita explicare, oculos iterum vitae redditos fuisse, et in morem speculi lucidos.

762. Mar. mendum a prima manu, tincta robore.

763. Ald., qui; caeteri, quis, Prag., Widm. supra, diffundere.

764. Latinius in Bibl. sel. legit fictilis urnae. quae non est absurda lectio, nisi contra mss. starent. In versu seq. pro venam nonnullae editiones habent vestam, mendose: ex quo aliquis coniecit vestem, ut corpus dicatur madida vestis fictilis urnae. Urna proprie vas est quod pro condendis defunctorum, cineribus adhiberi solet, de quo poeta: Coelo tegitur, qui non habet urnam. Haec Isidorus noster XVI Etym. cap. 26.

767. Gis. in contextu, auditis; ad oram, auritis, quod habent alii. Sensus magis commodus videtur esse cum auditis quam cum auritis, neque enim leges audierunt mortem, sed mors leges Domini praecipientis. Vat. Q, perperam, haustis pro auditis. Teolius ait omnes Vatt. habere auritis, inter quos duo habent hanc interpretationem auritis, hoc est exaudibilis. Fortasse poeta intelligit leges mortis esse auritas. In Rat., mitis iam: in aliis iam mitis.

768. Fabr., quacunque iuberis, quod Heinsio et mihi placeret, si per mss. liceret. Ald., Thuan., Oxon. et alii, quacunque iubetur. Vat. B, Noms., Bong., quaecunque iubentur. Rot., Cauch., quocunque iubetur. Praefero cum Put., Prag., Rat., Vat., A, Mar., Weitz., Gall., Tornaes. et aliis, quodcunque iubetur. Gis. in contextu, quaecunque iubentur; ad marg., quocunque iubetur; al. quacunque. Sich., quaecunque iubentur. Gallandius Aldum laudat pro quodcunque iubetur; sed Aldus mihi habet quacunque, idemque lego in exemplari Aldi in bibliotheca Sapientiae.

]
740 Servarent, gravidis procul ostentata canistris.
741 Sed quid ego haec autem titubanti voce retexo,
742 Indignus qui sancta canam? procede sepulcro
743 Lazare; dic, cuius vocem tellure sub ima
744 Audieris: quae vis penetraverit abdita lethi?
745 Quod cum te Christus penitus nigrante profundo
746 Immersum vocat, ut redeas, ceu proximus, audis,
747 Nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis
748 Regna tenebrarum tenui distantia fine
749 Coniungit superis? ubi taenara tristia vasto
750 In praeceps deiecta chao, latebrosus et ille
751 Amnis inexpletis volvens incendia ripis?
752 Ante fores tumuli, quas saxa immania duro
753 Obiice damnarant, scopulis substructa cavatis,
754 Stat Dominus, nomenque ciet frigentis amici.
755 Nec mora, funereus revolutis rupibus horror
756 Evomit exsequias gradiente cadavere vivas.
757 Solvite iam laetae redolentia vincla sorores,
758 Solus odor sparsi spiramen aromatis efflat,
759 Nec de corporeo nidorem sordida tabo
760 Aura refert, oculos sanie stillante solutos
761 Pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas
762 Tincta rubore genas paulatim purpura vestit.
763 Quis potuit fluidis animam suffundere membris?
764 Nimirum qui membra dedit: qui fictilis ulvae
765 Perflavit venam madidam: cui tabida gleba
766 Traxit sanguineos infecto humore colores.
767 O mors, auritis iam mitis legibus! o mors,
768 Surda prius, iam docta sequi, quodcunque iubetur, [

769. De te, in te, Iso.

771. Abde, absconde, I.

773. Capta, a Christo, I.

776. Gerit, portat, I.

780. Sumpserat, in se, I.

781. Istud, corpus.---Illud, animam.---Abysso, abyssum vocat coelum: quia sicut dicimus altum mare, sic etiam profundum coelum. Sic etiam abyssum coelum dicimus.---De natura animae: Dicunt haeretici animam partem esse Dei. Substantia omnis trifariam dividitur, in Deum animam, corpus scilicet. Vel siquidem Deus summum bonum est, anima magnum bonum est, corpus quoddam bonum: sine his tribus nihil est, I.

782. Dissertator, concertator, disputator, I.

783. Obiicit, opponit, I.

784. Inspirata, anima.---Deo, a Deo, I.

785. Ima, Canopum dicit, quem antipodes nostri vident; infernum dicunt aliqui esse, I.

789. Pictaque, imaginata, I.

]
[

769. Aldus excuderat convicta fetere: in emendationibus correxit coniuncta fatere novo errore. Virgilius, lib. VI, Cui tantum de te licuit?

770. Weitz., Sich., Mar., Prag., esse Deum solum, qui. Alii, esse Deum, solus qui. Ineptissima est correctio addita Ratisbonensi, erasa priori lectione, Esse Deum, qui me tibi praeripit unus, Iesum, quasi aliter non constaret carmen.

772. Utere sorte tua, Virgilius lib. XII, vers. 932. Vat. A, blasphemos nocte tenenti perpetua. Ald., Vatt. B, Q, Mar., Rat., blasphemis nocte tenendis perpetuam plebem iustorum. Hoc sequitur Weitzius ita distinguens, Utere sorte tua blasphemis nocte tenendis! Perpetuam plebem. Weitzius agnoscit probam esse lectionem Giselini blasphemis nocte tenendis perpetua; sed ait, refragari Ald., Fabr., Egm., Widm. In Egm. et Pal., necte tenentis. Heinsius hoc loco cessavit, Giselinum secutus, ac nihil notans. Mihi placet lectio Vat. A, blasphemos nocte tenenti Perpetua, plebem iustorum capta resolve. Sed non displicet lectio Gis. et Prag., quam sequor.

777. Mar., animavit; et pro div. lect., animae vim, quae praeferenda est.

779. Prag., assumpsit. Alii, assumit. Nonnulli SS. Patres hoc vocabulum assumptionis praesertim cum concreto homo noluerunt usurpare, quasi id Nestorio faveret. Alii illud adhibuerunt. Augustinus lib. XI de Civit. Dei, cap. 2, homine assumpto, non Deo consumpto. Vide plures apud Petavium, tom. IV, part. 1, lib. II de Incarnat. cap. 1, et Patres concilii Toletani IV et VI, ut alios recentiores omittam.

781. Hoc loco abyssus accipitur pro sede animarum post obitum. Vox ecclesiastica est pro inferis. Isidorus lib. XIII Etym., cap. 20 ait: Abyssus, profunditas aquarum impenetrabilis, sive speluncae aquarum latentium. S. Hieronymus in Eccles. I: Hanc matricem abyssum tartarum vocat Plato in Phaedone. Teolius explicat abyssum de coelo cum glossa. Ego intelligo, corpus e tumulo, animam ex abysso extrahi.

782. Ald., Mar., Rat. et codd. Heinsiani cum Weitz. et aliis vulg. habent hunc titulum De natura animae, quem auferendum esse putat Heinsius, quia et sequentia ad disputationem contra Homuncianitas referri par est. Gis. ad oram, Animae natura. In Alex. et aliis exstat idem titulus De natura animae. Vide not. seq. et quae supra ad vers. 118 admonui. De voce dissertator dixi vers. 28 praefat. 2.

783. Prudentius saepe ait animam esse a Deo flante inspiratam, oris divini esse opus, et similia, ut innuat esse spiritualem, nam spiritus et flatus eadem sunt significatione. Contra asserit corpus digitis Dei factum, ut constet ex materia existente productum, non denuo creatum. Nunc ergo diluit argumenta adversariorum, qui aiebant fieri non posse ut anima spiritualis et incorporea poenis infernis torqueretur. Hanc quaestionem agitant S. Augustinus aliique Patres et theologi. Prudentius disputare videtur contra gnosticos, qui animam partem Dei esse affirmabant; adeoque non male diversus titulus adhibetur: nam Homuncionitarum alius erat error.

784. Weitz., Gis., Vat. B, Mar., Prag., Rat., atque. Ald., Egm. Pal., et vetusti Heinsiani cum Alex., Urb., Vat. Q, utque.

786. Giselinus his duob us versibus ter posuit credo pro crede perperam.

791. Quod ait generatio non est, intelligit animum non esse filium Dei.

793. Editi ante Heinsium, Filius emicuit, verus Deus ille, sed istud. In Alex. perperam, verus verus Deus ille, sed istud. Heinsius cum Put. et Thuan., verus, verus Deus ille. Collatum est, etc. Teolius sequitur Heinsium, et unum tantum Vat. allegat pro alia lectione. Sed in Mar. et nostris aliis, ut in edd. antiquis.

794. In exemplari Aldi, quod exstat in bibliotheca Sapientiae, est nota ms., Conflatum est animae, scilicet spiraculum. Sed vera lectio collatum.

795. Rat., Weitz., Bong., Gis., Patri. Plerique et vetustiores, Patris. Bong., in ipso est, quod cum Torn. retinuit Gallandius.

]
769 Cui tantum de te licuit? convicta fatere,
770 Esse Deum, solus qui me tibi praeripit, lesum.
771 Abde negatores Christi, nemo invidet, abde:
772 Utere sorte tua, blasphemis nocte tenendis
773 Perpetua: plebem iustorum capta resolve,
774 Qui norunt hominem, atque Deum sic dicere Christum,
775 Ut verus, summusque Deus mortalia gestet.
776 Ipse gerit, quod struxit, opus, nec ferre pudescit,
777 Factor quod peperit: corpus loquor, atque animae vim.
778 Finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.
779 Totum hominem Deus assumit: quia totus ab ipso est,
780 Et totum redimit, quem sumpserat, omne reducens,
781 Quidquid homo est: istud tumulis, ast illud abysso.
782 Occurrit dubitans hic dissertator, et illud
783 Obiicit: Anne fides capit, ut substantia, flante
784 Inspirata Deo, cruciatum sentiat, atque
785 Inferni petat ima poli, barathroque coquatur?
786 Crede, animam non esse Deum: sed crede, creatis
787 Maiorem cunctis: ipsam quoque crede creatam.
788 Formata est namque ore Dei, quae non erat ante:
789 Sed formata habitu pulcherrima, pictaque rebus
790 Divinis, et plena Deo, similisque creanti.
791 Non tamen ipsa Deus: quoniam generatio non est,
792 Sed factura Dei est. Solus de corde parentis
793 Filius emicuit: verus Deus ille. Sed istud
794 Collatum est animae, subito ut quae non erat, esset.
795 Ille coaeternus Patris est, et semper in ipso: [

797. Haec similis, anima Deo, Iso.

798. Utroque, anima et corpore.---Figmine, figmento, I.

799. Umbra, anima perpetua est, sicut Deus; sed sicut umbra distat a corpore, ita anima distat a perpetuitate Dei, I.

800. Corpus solidum, maiestas, I.

802. Est similis, anima similis Deo in hoc, I.

804. Perpendit, aestimat, discernit.---Infit, loquitur, I.

805. Opifex, artifex, I.

807. His, officiis, praedictis rebus, Iso.

808. Caetera, per caetera officia---Promptum, facile, manifestum est, I.

809. Modus, mensura ultima, linea.---Species, divisio.---Determinat, finit, I.

810. Superfusus, dilatatus, I.

811. Extremum, terminabile, finiabile, I.

812. Incomprensa, incomprehensibilis.---Linea terminus.---Defit, deest, I.

815. Aliis, creaturis, Iso.

817. Tabentibus, putrescentibus, I.

818. Participat, partem facit habere.---Faece, de peccato corporis, I.

819. Natura, scilicet.

822. Oblita, circumdata, I.

823. Pessum perditione, male.---Chaos, voraginem, I.

824. Non abnuo, non nego, I.

]
[

798. Put., iunctim; alii, iunctum.

800. Thuan. et Gis. simulatio; caeteri, imitatio. Giselinus putavit, metro et sensui repugnare imitatio; falsum utrumque. Caesurae ratione saepe brevem Prudentius producit. Umbram autem imitationem quamdam esse corporis quis neget?

801. Mar.; at, recenti manu factum atque: Tertullianus lib. II contra Marcionem, cap. 9, Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat, veritatis vi tamen caret, non habens motum: ita et anima imago Spiritus, solam vim eius exprimere non valuit, id est, non delinquendi felicitatem.

802. Bon. a prima manu, et Sich., quia. Reliqui, quod, eodem sensu. Poeta imaginem, et similitudinem Dei in animae nostrae immortalitate ex parte collocat. Faustus Reiensis, lib. I de Lib. Arb., cap. 1: Quid vero aliud intelligendum est etiam in ipsa, qua homo conditus est, Dei imagine, nisi perennitatis insigne? Adde Maximum martyrem cent. 3, cap. 25.

803. Vat. A, quo; melius quod. Sermo est de anima.

804. Gis., instat; ad oram, infit. Ita Iso. Gifanius Indic. Lucr. legit ex vet. cod. antevidet coniuncte, quod placet.

805. Weitzius invenit in vulgatis nescio quibus rerumque pro morumque.

806. De mentis velocitate passim auctores, et plura poetae.

807. Haec vox effigio explanata est hymno 10 Cath., vers. 4.

808. Egm. et Pal., sumptum, non video quo sensu pro promptum.

809. Prag., ac pro at.

810. Consule Wowerum, Ouzelium, Meursium ad Minucii verba, quae excripsi in nota vers. 7 Apoth. Petavius lib. III, cap. 9, tom. I, multa in hanc sententiam congerens, Et pulcherrime, ait, Prudentius: At Deus ingens, Atque superfusus.

813. Vegetius mensurare dixit, Claudianus Mamertus mensurabile, Salvianus immensurabile.

819. Weitzius allegat M. Berg. pro peccanti. In Cauch., Bonon. et Rot., peccando natura luti; tres Tor., peccando natura luto. Cauchius contendit castigandum peccati natura luti, ut peccati sit praeteriti temporis participium, agentis verbi significatione. Terentiano exemplo ex Hecyra: peccato mihi ignosci aequum. Idem Cauchius aliam correctionem indigitat peccantis natura luti. Lectio communis non est sollicitanda, cuius rectus est sensus, fit mixta deinde Peccandi natura luto cum simplice flatu: scilicet ex coniunctione animae et corporis fit peccandi natura, mixta ex luto et simplice spiritu: id enim est mixta luto cum simplice flatu. Iso interpretatur SIMPLICE, sine peccato, quod non probo.

822. Iso oblita reddit circumdata; melius maculata ab oblino.

823. Giselinus ait se loco movisse adulterinam dictionem pressum; fortasse ita erat in edit. Daventr., nam Ald. diserte habet pessum. Sich. et Fabr. post Aldum non debuerunt edere pressum. Contra Gnosticos et Manichaeos, qui animam substantiam Dei esse asseverabant, probavit hactenus animam non esse Deum, quia sordibus corporis comprehenditur, quod a Deo alienum est, praeterquam quod animae collatum est subito, ut quod non erat, esset, hoc est, anima coepit esse in tempore. Nunc quoniam respondere poterant, animam saltem esse partem Dei, eos hac etiam in parte refellit, et convincit.

824. Vat. A, Egm., fit res, non ita bene.

]
796 Nec factus, sed natus, habet, quodcunque paternum est.
797 Haec similis, velut umbra, Dei est. Sic ipse locutus
798 Factor utroque hominem meditans de figmine iunctum
799 Aedificare sui similem; sed non habet umbra,
800 Quod corpus solidum, cuius imitatio in umbra est:
801 Atque aliud verum est, aliud simulatio veri.
802 Est similis, saeclis quod non consumitur ullis;
803 Quod sapiens, iustique capax, reginaque rerum
804 Imperat: antevidet, perpendit, praecavet, instat;
805 Verborum, morumque opifex, instructaque mille
806 Artibus, et coelum sensu percurrere docta.
807 His animam similem sibi conditor effigiavit,
808 Caetera dissimilem; quippe hanc comprendere promptum est,
809 Quam modus, et species determinat; at Deus ingens,
810 Atque superfusus trans omnia, nil habet in se
811 Extremum, ut claudi valeat, sensuve teneri.
812 Incomprensa manet virtus, cui linea defit
813 Ultima, quam spatium non mensurabile tendit.
814 Ergo animam factam, magno et factore minorem,
815 Maioremque aliis, atque omnibus imperitantem,
816 Corruptela putris nascentem turbida carnis
817 Concipit, ac membris tabentibus interfusam
818 Participat de faece sua; fit mixta deinde
819 Peccandi natura luto cum simplice flatu.
820 Sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore,
821 Compositam, factamque neges; velut ipsa Dei pars,
822 Quod dictu scelus est, tetras trahat oblita culpas,
823 Et pessum damnata ruens; chaos intret opertum.
824 Sit res illa Dei, non abnuo: pars tamen illa [

826. Primum, Adam, I.

827. Amici, Adae, I.

829. In aula, in corpore, I.

830. Vis, scilicet animae, I.

832. Flans, Deus.---Tenorem, ordinem, I.

833. Sabaoth, Deus exercituum, I.

834. Homo, quia Deus non potuisset videri, nisi per hominem.---Discas, intelligas, I.

835. Non corpoream, divinam.---Solers, sagax, peritus, vel studiosus, I. Solertia peritia multarum artium SOLLON graece multum, Vat. A.

837. Vapores, spiritus, I.

839. Anhelat, Anhelanter emittit, I.

840. Udis, humidis, I.

841. Cum libet, cum placet, I.

844. Parcus, parvus, moderatus, I.

845. Largo, abundanti.---Sublimat, elevat.---Bombum, sonitum cornu, vel tibiae; et Ennius sonitum pedum appellat bombum, I.

847. Exile, subtiliter, scilicet murmur.---Acutos, bene sonantes, I.

848. Minuta, gracili, I.

850. Aeternum, Deum, I, Vat. A.

851. Condens, creans, I.

]
[

825. Abest a Prag. est.

826. Ald., putandest pro putanaa est.

827. Ald., male, videt concordis amici, pro video, cum cordis amici. Prag., concordis amici. Rat., cum cordis amica.

828. Anima vocatur germana carnis ob unionem seu copulam, de qua in hymno Exsequiarum 10 Cath., vers. 6, et praef. Hamartig., vers. 56, Caro in sororem, etc.

830. Theodoretus, notante Chamillardo, Nomine Flatus non intelligimus partem aliquam essentiae divinae secundum Cerdonis et Marcionis rabiem, sed animae naturam per id denotari, quod anima spiritus sit rationalis et intellectualis. Locus neque a Chamillardo indicatur, neque mihi quaerenti occurrit.

832. Heinsiani scripti, quanto. Ita Vat. A, Bong., Widm. supra, Pragen. Alii cum Ald., Weitz., Mar., quantum. Gis., quanto. In Widm. supra, tenore,

833. Vox impossibile Latinior est quam plerisque videtur: eam adhibuerunt Quintilianus lib. V, cap. 13, Apuleius et alii.

835. Aldi mendum soleres pro solers.

836. Respicit ad id quod dixit Christus, Pater in me est, et quod theologi aiunt, et in symbolo Athanasiano exstat: Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.

837. Vat. A, respice; alii, perspice; apud Weitzium, Egm., Pal., Widm. supra, respice.

839. Chamillardus hoc loco agnoscit naturalem rhythmum vocis animatae. Verum de re musica paulo post Prudentius; nunc tantum flatum tepidum, et gelidum commemorat, et distinguit.

841. Mar., ingelidum; alii, in gelidum. Sermo est de gelido, seu frigido flatu. Gifanius Ind. Lucr. in e longum ex vet. lib. legit flabrare, et concludit e esse interdum longum in fine dictionum. Verum cum sequatur muta et liquida, frigore, hac ratione illud e in flabrare posset produci. Goldastus, in notis ad Columbanum pag. 112, e duobus codd. antiquiss. S. Galli legit etiam flabrare. Id secutus est Weitzius. Widm. a prima manu flabrari. Plerique mss. et edd. flabrali; ita nostri et potiores Heinsiani. A flatu est flabrum, flabellum, flabralis. Vat. Q, Egm., Pal., fabrili, male.

844. Ald. Vat. A, Q, Mar., Gis., Weitz., modulamine: non displicet, quamvis postea iterum modulos. In Thuan., moderamine, hoc est moderatione, ut vers. 831. Prag. et Rat. adhaerent Thuaneo. In Put., paucus; in Prag., partus pro parcus. De hac varietate sonorum Fabricius ita disserit: Prudentius musicos sonos nominat raucum, lenem, exilem, acutum: quibus addit parcum, sublimem, minutum. Sed parcus sub leni, sublimis sub acuto, minutus sub exili comprehendi potest. Haec Fabricius in Comment., verbo MUSICA INSTRUMENTA, notans a Prudentio diversis locis haec numerari, fistulam, sambucam, chelim, lyram, tubam, tibiam, tympanum, organa. Musicos, qui suo tempore melodias ediderant in Prudentium, et alios poetas pios, recenset Ludovicum Senflium, Martinum Agricolam, Ioannem Mopsum, Ioannem Reuschium, Lucam Hordisium, Sebastianum Forsterum, Wolfangum Figulum. Vide Isidorum lib. III Etym., cap. 5 et seqq. de Musica et eius triformi divisione.

845. Verbum sublimare Ennii et Catonis, quod in obsoletis habetur, reduxerunt Vitruvius, Apuleius, Solinus, Lactantius, Mamertinus, Ammianus, Macrobius.

854. Boher. Prior, pernoscere.

]
825 Haudquaquam dicenda Dei est, quae tempore coepit:
826 Nec prior, aut senior, quam primum plasma, putanda est.
827 Tunc etenim factam video, cum cordis amici
828 Intravit germana domum, limique recentis
829 Hospita, et ipsa recens fraterna sedit in aula.
830 Illa quidem flatus Domini est: sed spiritus, et vis
831 Non est plena Dei, tanto moderamine missa,
832 Quanto flans voluit flandi servare tenorem.
833 Est impossibile spectare profunda Sabaoth:
834 Sed speculum Deitatis homo est. In corpore discas
835 Rem non corpoream solers, interprete Christo,
836 Qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat.
837 Perspice, quam varios fundamus ab ore vapores.
838 Spiramus quoties animae sufflabilis auras.
839 Nunc flatum tepidum calor exhalatus annelat
840 Rorantes nebulas udis de faucibus efflans:
841 Cum libet, in gelidum flabrali frigore ventum
842 Spiritus existit tenuis, et sibilat aer.
843 Adde et distinctum, quem musica tibia flatum
844 Concipit: aut ille est presso modulamine parcus.
845 Aut tumidum largo sublimat flamine bombum,
846 Aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat,
847 Aut exile trahens sonitus producit acutos,
848 Aut murmur tenerum sublidit voce minuta.
849 Haec cum te videas mortali in corpore posse,
850 Cur non Aeternum potuisse infundere credas,
851 Qualem animam voluit? praescriptis quam quia condens
852 Efflavit, fuditque modis, sit facta, necesse est.
853 Denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae
854 Vis animae, certum sapere, ac praenoscere iussa. [

855. Cui nosse, qui sensu hebes est, id est, quia nulla potest creatura intelligere omnem sapientiam, nisi solus Deus, I.

856. Factura, Dei, I.

857. Collige, intellige.---De simili, ratione.---Sitne haec factura, utrum sit haec factura, an non? creatura, an creator? I.

858. Manus, manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, I.

860. Digesta, ordinata.---Vola, medietas palmae: inde involare dicimus, quia quidquid involamus, in palma recondimus, quae Graece THENAR dicitur, I.

861. Claudere, claudebat.---Tendere, tendebat, I.

863. Incircumscriptus, inlocalis, I.

865. Speciem, figuram, I.

867. Flatu, insufflavit in faciem eius spiraculum vitae, quasi ore Deus animam insufflasset homini, I.

870. Si non est, etc., consequentia ista sic melius legitur, si de antecedenti fiat consequens hoc modo: si anima, inspirante Deo facta, non est factura oris flantis Dei, neque caro nostra factura est manus Dei formantis. Sed caro nostra est factura Dei manus. Ergo et anima nostra est factura Dei oris. Ut sit locus ad deductionem consequentis, Prag.

871. Coepta, inchoata, I.

872. Inque locum, in corpus, I.

874. Cohibere, claudere, I.

876. Titubare, errare, I.

877. Vitiosum, animae, I.

878. Decidit, cadit, I.

879. Maiestas, Dei. Deitas.---Ostendite, dicite, I.

880. Lapsam, in peccata, in peccatis.---Gratia in baptismate, I.

]
[

855. Prag., non bene, posse pro nosse.

857. Vatt. A, Q, Rat., Egm., Palm., Urb., dissimilis, scilicet collige, dissimilis sitne haec factura. Melius collige de simili, hoc est ratione, ut Iso exponit. Vat. A contra carminis regulas, futura pro factura. In Rat., creanti. In eod. Rat. replicatur hic versus, ut in plerisque optimis invenitur, et eadem manu. Nimirum Collige dissimilis sitne haec factura creanti. Collige de simili, sitne haec factura, creavit; et in hoc secundo supra creavit aliter creanti. Alex., collige dissimili, lege de simili. Argumentum DE SIMILI est: sicut corpus digitis Dei (qui tamen proprie non habet digitos) formari dicitur, ideoque factura est, ita anima, quae oris divini fertur opus, pari ratione factura est.

860. In exemplari editionis Aldinae bibliothecae Sapientiae sciolus aliquis monuit, pro vola legendum sola, hoc est, terram. Involare a vola dictum, quod ait Iso, tradidit etiam Isidorus lib. XVII Etym., cap. 7.

863. Put., incircuminscriptus, non probo. S. Hieronymus in Lament. Ierem. cap. I: Membra hominis, sicut et affectus humani tropice Deo ascribuntur, non proprie, quia incircumscriptum lumen, et immensa maiestas lineamentis corporis circumscribi non novit.

864. Prag., oculis; caeteri animis.

869. Prudentius videtur accipere rudis pro novo, recenti. Vide hymnum 3 Cath., vers. 133.

871. Aliquis addi volebat et post anima, ut metro consulatur. Carmen recte sine et procedit.

875. In Mar. videtur esse quid tam.

877. Ald., triste, corrige tristem.

878. Ald., Vat. A, meliores Heinsiani, Fabr., Weitz., Egm., Recidit in poenam. Gis., Bong., Widm. Vatt. B, Q, Rat., Prag., decidit in poenam. Mar., in poenam recidit. Non male recidit in poenam. Articulus re saepe producitur in reducere, refugere, recidere, referre, et similibus. Vide Gifanium Ind. Lucr. in re, et in recidere, reducere, refugere. Alex., Urb., et alii legunt reccidit. Malo decidit.

879. Weitz., vetustiores Heinsiani, Gis. ad oram, Mar., Rat., animae; alii anima cum Alex., quod melius puto.

880. Ald. et plures Heinsiani, mundat; alii cum Put., Thuan., Wid., Gis., Weit., ut puto, inundat. In Widm. supra, nudat: Alex., mundat. Vat. Q, lavat, repugnante metro. Quod ait Prudentius, post Adae lapsum novam gratiam Christi mundare, arguere potest ipsum credidisse Adamo praestitam fuisse gratiam, quod non solum S. Augustini principiis valde cohaeret, ut ait Teol., sed etiam ad dogmata fidei pertinet. Gratia vero Christi nova est et inundans, quia maior, validior, efficacior, potentior est quam gratia Adamo ante peccatum collata. Cum enim liberum arbitrium minime quidem amissum, et exstinctum fuerit in praevaricatione Adami, sed viribus tamen manserit attenuatum et inclinatum, consequens est ut necessaria sit maior gratia in statu naturae lapsae quam in statu naturae integrae. Haec clara sunt: neque ad Prudentium illustrandum opportunus est difficillimus S. Augustini locus ex lib. de Corrept. et Grat., quod primo homini datum fuit adiutorium, per quod posset, ac sine quo non posset permanere, si vellet, non quo fieret, ut vellet: nunc vero per Christum datur adiutorium, sine quo permanere non possumus, etiamsi velimus, et tantum, ac tale, quo fiat ut velimus. Quam distinctionem adiutorii, sine quo non et adiutorii, quo nunquam satis intellexi, quamvis in ea enucleanda multas horas consumpserim. Neque id fateri pudet in tanta discrepantia interpretationum. Quin imo censeo, hoc loco novam gratiam esse baptismum, quo homo renascitur. Gratiam Christi Cyprianus et alii vocant baptismum. Post haec edita quidam theologus cum iudicium suum de meo opere honorificum publice exposuisset, et hanc ipsam meam interpretationem approbasset, sermonem esse de baptismo, qui gratia Christi a SS. Patribus, et in actis martyrum saepe dicitur, plura addidit de Augustiniana distinctione auxilii quo et auxilii sine quo non. Existimat, hac distinctione confirmari meam interpretationem. Sed cum Prudentius loquatur de baptismo, aut de gratia habituali quae in baptismate infunditur, ut clare explicat vers. seqq.: Christique inopem nova gratia mundat, Spiritus et sanctus baptismate iustificatam Nobilitat, oporteret, ut S. Augustinus illa sua distinctione gratiam habitualem, non vero gratiam actualem, comprehendisset: quod, ut opinor, theologus iste non fatebitur. Dixeram verba Prudentii nulli difficultati esse obnoxia, in exponenda vero distinctione Augustiniana theologos inter se maxime discrepare. Reponit theologus nullam apparere difficultatem, nullam obscuritatem, si animo quieto et sedato verba S. Augustini legantur, et cum aliis conferantur quae idem S. doctor dixit eod. lib. de Corrept. et Grat., eod. cap. 12. Nucleus huius responsionis est, tot theologos, qui de natura gratiae actualis diversa systemata defendunt, adeoque diversas interpretationes distinctionis Augustinianae expromunt, aut quieto et sedato animo verba S. Augustini non legisse, aut ea inter se non contulisse, his videlicet exceptis qui cum laudato theologo in systemate gratiae adornando consentiunt. Non equidem invideo, miror magis, undique totis Usque adeo turbatur agris. Quid ergo? inquis: nonne Augustinus doctrinam gratiae clare explicuit? explicuit certe omnium maxime, et quam fieri potuit clarissime doctrinam catholicam de necessitate et efficacia gratiae; at consecutiones, quas ex verbis Augustini ad diversa systemata gratiae informanda plurimi theologi catholici (ut mittam nunc haereticos) deducunt, cum omnes pro se evidenter facere Augustinum clament, quis mihi iure succenseat, si negem Augustinum clare explicuisse? Quod si a me quaeras quaenam mihi clarior aut probabilior interpretatio distinctionis Augustinianae videatur, respondebo, ita mihi probari Petavii explicationem, ut alias aliorum catholicorum non despiciam. Petavius igitur, in Elencho Theriacae Vincentii Lenis cap. 22 et seqq., adiutorium sine quo non exponit de sola perseverantia, sive perseverante gratia. Eamdem interpretationem multis rationibus gravissime confirmavit in dissertatione de adiutorii sine quo non. et adiutorii quo vera germanaque notione ab Iprensibus praestigiis vindicata: ubi notat Iansenium tanti hunc locum Augustini fecisse, ut pene ducenties repetierit, et nullum aliud fundamentum suae sententiae substruxisse videatur.

]
855 Iam, cui certus inest modus, et cui nosse negatum est
856 Omnia, factura est: nam condita, et aucta probatur.
857 Collige de simili, sitne haec factura: creavit
858 Nempe manus Domini corpus mortale, lutumque
859 Composuit digitis: nunquid manus articulatim
860 Est digesta Dei? nunquid vola? nunquid et ungues
861 Claudere flexibiles? patulam seu tendere palmam?
862 Ista figura manus nostrae est, quam non habet in se
863 Incircumscriptus Dominus: sed tradita forma est,
864 Humanis quae nota animis daret intellectum.
865 Ut per corpoream speciem plasmasse feratur
866 Corporis effigiem: sic est plasmata vicissim
867 Flatu incorporeo res flabilis, oris et esse
868 Fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit
869 Forma animae, atque rudi factam se munere sensit.
870 Si non est factura manus caro nostra, nec oris
871 Est factura anima, flatu, et spiramine coepta,
872 Inque locum deducta aliquem; namque omne, quod hora
873 Natalis profert, locus accipit, et locus ullus
874 Quod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum.
875 Et quod tam modicum est, ut certa sede locetur,
876 Iam titubare potest; et quod titubaverit, intra
877 Naturam vitii est; vitiosum denique tristem
878 Decidit in poenam; Deus hoc, mihi credite, non est.
879 Aut, si maiestas anima est, ostendite quid sit,
880 Quod lapsam, Christique inopem nova gratia mundat, [

882. Nobilitat, nobilem facit.---Famulae, animae, sibique servienti, Iso.

883. Quod, decus.---Meritis bonis.---Meritisque, malis, I.

884. Absurde, inconvenienter, incongrue.

885. Fonte, Christo, I.

886. Nunc, aliquando.---Obsequio, in obsequio Christi, id est pro servitio suo propter obedientiam, I. Bono opere, Vat. A.

887. Calcat, supplicia, I.

888. Miraris, o Homuncionita.---Coactam, Confirmatam, solidatam, vel collectam, I.

889. Sortita est, accepit, consecuta, vel adepta est, I.

890. Caducum, corpus; I. Corpus humanum. Vat. A.

891. Tabifluae, defectivae, mortiferae, sordidae, I.

892. Non genitus, sicut Filius, I.

]
[

881. Vocabulum theologicum iustificare a SS. Patribus sumptum. Animam autem baptismate iustificari fides nostra tenet. Vide concil. Trid. sessione 6, de iustificatione cap. 4. Mentem iustificam dixit Catullus.

883. Ex eo quod anima bonis operibus gratiam assequatur et retineat, malis vero amittat et perdat, arguit, neque Deum esse, neque Dei partem. Vide glossas.

888. Mutatio et varietas stirps est et origo peccati. Gregorius Nyssenus lib. Catech,; cap. 6: Omne quod creatione productum est, mutationi est affine.

891. Nonnemo legit gratis male pro cratis. Alius in editione Aldina bibliothecae Alexandrinae corrigebat tabifice (sic). Corpus vocat cratem tabifluam. Vide hymnum 8 Cath., vers. 59, et hymnum 11 Perist. vers. 57: Ungula fixa cavis costarum cratibus altos Pandere secessus et lacerare iecur Non enim cavae hae crates significant instrumentum quo martyres cruciabantur, ut quidam doctissimus antiquitatum ecclesiasticarum scriptor affirmavit. Avitus Prudentium imitatur lib. I: Diffundit duplicem costarum ex ordine cratem.

892. Plures olim fuerunt et nunc etiam sunt quaestiones de natura angelorum, quae videri possunt apud theologos et auctores controversiarum. Prudentius ait eos factos fuisse, quocunque demum modo fuerint facti: id satis esse, ut possint peccare. Hoc ipsum astruunt theologi, nullam esse creaturam impeccabilem; ita enim loquuntur. Vide S. Augustinum lib. III contra Manichaeos, cap. 12, et concil. Bracar. I, can. 5: Si quis animus humanas, vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

893. Cham., mendose, sit factor.

895. Heinsius in Oxon. haec perspicua esse vidit: Ac genitor, genitusque, Deus Pater, et Patre natus. Ita etiam in Pragen. Eodem pertinent Rat. et Mar., at genitor, opinor pro ac genitor; sicut etiam Egm., Put., agenitus: quanquam alii magis accipiunt pro ingenitus more Graeco. Alii plerique ingenitus, ut innatus, insubiectus, quod exstat etiam in Mar. supra pro diversa scriptura, Alex., Urb., Vat. Q, et placuit denique Heinsio, quia ingenitus vox est apud SS. Patres valde usitata.---Fortasse melius distingues ingenitus genitusque, Deus Pater et Patre natus, quam distinctionem scriptura codicis Oxon. confirmat.

]
881 Spiritus et sanctus baptismate iustificatam
882 Nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit:
883 Quod quia praestatur meritis, meritisque negatur,
884 Absurde fertur Deus, aut pars esse Dei, quae
885 Divinum, summumque bonum de fonte perenni
886 Nunc bibit obsequio, nunc culpa, aut crimine perdit,
887 Et modo supplicium recipit, modo libera calcat.
888 Miraris, peccare animam, quae carne coactam
889 Sortita est habitare domum, cum peccet et ipse
890 Angelus, hospitium qui nescit adire caducum
891 Cratis tabifluae. Peccat, quia factus et ipse est,
892 Non genitus; quocunque modo sit factus, id unus
893 Scit factor Dominus; factum mihi credere sat sit.
894 Solus labe caret peccati Conditor orbis,
895 Ingenitus, genitusque Deus, Pater, et Patre natus, [

896. Exceptus, sequestratus, separatus, I.

897. Inviolatus, insons.---Agit, valet, vivit, conversatur, I.

898. Exsortem, expertem.---Crucis, passionis, cruciatus, I.

899. Immunem, securam, incapacem, I.

902. Collata, coniuncta, a Deo creata.

903. Ut pote, sicuti, quasi.---Liquido, puro.---Naturae, divinitatis, I.

904. Habitus, ornatus.---Superoque, de superno. ---Sereno,serenitate, I.

905. Arvo, terrae, I.

906. Illecebris, delectationibus, I.

907. Volutabris, sordibus.---Ignem, animam, I.

911. Exin, deinde.---Tincta, polluta peccato, I.

912. Infecit, maculavit, violavit, I.

913. Ortu, in nativitate, I.

915. Traduce, transmissione, origine, traductione, I.

916. Fons, origo, Vat. A.

917. Sanguinis, seminis.---Cui, sanguini, generi. ---Propagine, generatione, procreatione, I.

918. Pariunt, gignunt, I.

919. Natura, animae; Deus.---Suum, proprium. ---Quo, opere.---Anhelent, desiderent, I.

920. Vascula, corpora.---Coactis, membris, vasculis, corporibus solidatis, I.

922. Figmentum, corpus, Vat. A.---Illa, peccatrix, I.

923. Veterno, peste, peccato, I.

]
[

896. In Vat. A corrector antiquus, et eiusdem fere aevi, erasis prioribus, posuit Spiritus et sanctus, et supra charactere minutissimo solus et exceptus, cum glossa, separatus, sequestratus.

897. Vat. A, sensit; melius, sentit.

898. Egm. a manu prima, disce pro dic.

899. In Ald. deest a post vacuamque. Quamvis enim propter duas consonantes dictionis sequentis produci posset que, tamen mss. codd. habent a crimine.

900. Prag., Qui peccare; caeteri quae, scilicet, anima, nam sequitur ipsa versu seq.

901. Cellar. ed. 2, conditor, male.

902. Potiores, viviscere; alii, vivescere. Rudem limum dicit, ut supra vers. 869, rudi munere pro novo.

903. Rat., natura, male, pro naturae.

904. Aldi error est superque expressa.

907. Volutabra sunt loca coenosa, ubi sues et apri volutantur. Ignem vocat animae puritatem et splendorem, ut saepe alias.

914. Peccatum originale, quod Pelagiani negabant, clare explicat et astruit.

915. Notatur error eorum qui docebant peccatum originale ea ratione in Adami posteros traduci, quod non solum corpus, sed etiam animae ex Adamo propagarentur. Qua in controversia valde dubius haesit S. Augustinus, quod difficile ipsi videretur, ut anima in corpore tanquam in vase vitiaretur, nisi ipsa vitiosa ex Adamo traheretur. Nunc certum est apud omnes catholicos, animas non transfundi ex Adamo, peccatum vero originale vel ex eo solum contrahi, quod homines ex semine Adae propagati nascuntur, in quo tanquam in capite omnes peccaverunt.

919. Sich., Gis. 1 edit. ad oram, Vat. Q, Heins., Cel., Teol., Cham., Pal., Bong. a prima manu, quod. Heinsiani omnes, itemque nostri mss. et editi, etiam Alex., et Urb., quo. Teolius Chamillardum accusat, quod typographico Heinsianae editionis mendo deceptus nihil hic viderit. Contra ego puto Chamillardum optime vidisse quod in Heinsio scriptum exstat. In versibus editionis Heinsianae nullum mendum typographicum deprehendo: in notis vero error est corpora pro vascula, qui ad rem de qua agimus non pertinet. Et Heinsius ipse in fine notae ait, in Thuan. pro vascula legi vincula, quod recte illi displicet. Iam Heinsii mos in notis explicandis est, ut lectionem quam in Giselino reperit, primum ponat, tum eam aut reiiciat, aut defendat. Hoc igitur loco sic ait: QUO PARVULA ANHELENT, sic nostri omnes; at in duobus Weitzianis, QUOD ANHELENT, idque marginem editionum nonnullarum occupavit: probe, sic supra: Variis Siloa refundit Momentis latices, nec fluctum semper anhelat, etc. Chamillardus legit et legendum ait quod anhelent, idque marginem editionum nonnullarum occupavisse. Teolius ait Weitzium voluisse QUO ANHELENT, uti etiam habent editiones aliquot. Weitzius ita certe edidit, quod etiam exstat in plerisque veteribus editionibus, sed duos codices indicavit, ubi legitur quod anhelent, et id revera exstabat ante Heinsium in margine nonnullarum editionum. Caeterum verum quidem est, anhelare cum accusandi casu reperiri apud Prudentium et alios; sed non aeque certum, hoc loco poetam accusandi casum voluisse, nam sequitur: vitalisque adsit scintilla coactis, scilicet quo adsit.

922. De voce figmentum plura Cellarius in Latinitate restituta saeculo aeneo ex Apuleio, Ammiano, Cypriano, Aulo-Gellio, Macrobio, Minucio Felice, Lactantio, Tertulliano, Spartiano: qua voce pro re facta et creata eleganter usum Prudentium monet. Allegat etiam antiquius testimonium Asconii Pediani.

923. Ald., Put., Oxon., Alex., dicitur. Vat A, Mar., Rat. a prima manu, Urb., Weitz., ducitur. Heinsius suspicatur diditur. Gifanius Ind. Lucret. pag. 436, de incisione seu inciso loquens, ex vet. cod. legit dicitur illata, quod rectissimum putat. Mar., in loco; Rat., in toto pro in luto, ut explicat Mariettus, nam saepe o habet pro u. Egm., illuto. Urb. et Alex. a prima manu, in luto. Metro repugnat in luto Alex. a secunda manu illoto. In Vat. B erat, ducitur in luto, sed factum dicitur in luto, in Vat. Q, illuto, quod retineo, a verbo illuo, a quo etiam est illuvies paulo post, quamvis recentiores malint illoto. Pro illuto nonnulli scribunt inluto. In Arnobio lib. I adversus gentes legitur, Qui per altissimos gurgites pedem ferebat inlutum.

]
896 Solus, et exceptus tormentum admittere triste,
897 Inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi.
898 Exsortem dic esse animam crucis, atque doloris,
899 Si culpae immunem, vacuamque a crimine nosti.
900 Quae peccare valet, valet et succumbere poenae.
901 Ipsa quidem sincera fuit, dum conditur olim,
902 Quae collata rudem fecit viviscere limum;
903 Ut pote de liquido naturae semine primos
904 Accipiens habitus, superoque expressa sereno.
905 Sex mox, ut gravido iussa est innectier arvo,
906 Suavibus illecebris nimium blandita refrixit,
907 Deque volutabris pretiosum polluit ignem,
908 Dum transgressa Dei positum fas improba calcat.
909 Haec prima est natura animae, sic condita simplex,
910 Decidit in vitium per sordida foedera carnis.
911 Exin tincta malo peccamine principis Adae.
912 Infecit genus omne hominum, quod pullulat inde;
913 Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu
914 Primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
915 Vitandus tamen error erit, ne traduce carnis
916 Transfundi in sobolem credatur fons animarum
917 Sanguinis exemplo; cui texta propagine vena est.
918 Non animas animae pariunt; sed lege latenti
919 Fundit opus natura suum, quo parvula anhelent
920 Vascula, vitalisque adsit scintilla coactis.
921 Quae quamvis infusa novum penetret nova semper
922 Figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum
923 Ducitur: illuto quoniam concreta veterno est. [

924. Inde, de baptismate.---Generatio, baptismi, I.

925. Illuvies, immunditia, pollutio, macula, I.

926. Perfusi, sacro lavacro, I.

927. Materiam, occasionem, I.

928. Sodali, corpori, carni, I.

929. Incentivum, incendium.---Ambas, naturas, animae et corporis, I.

930. Mente sub una, sub una voluntate, I.

932. Crucibus, poenis, I.

933. Innocui, quia solus ille sine peccato fuit, I.

934. Expositam, manifestatam, liberatam, I.

935. Expositam, datam, expertem, vel iactatam.---Contactibus, pollutionibus,.

936. Intemeratus, integer, I.

938. Prosapia, generatio, I.

939. Satelles, sequax, I.

941. Cassis, vacuis, inanibus.---Nervis, sine fortitudine, I.

942. Concideret, caderet.---Sterilis, inanis, scilicet illa mors.---Fomite, nutrimento, I.

944. Pastus, genitus, I.

946. Arida, mors, I.---Pastum, peccatum, Mar.

947. Suscipe, honora.---Inculpabile, sine culpa, I.

949. Invidiam, iniustitiam, I.

]
[

924. Pelagianos, negantes peccatum originale, refellit ex baptismo, quo renascimur, utique mortui per peccatum, quod ex Adami crimine contraximus. Vide S. Augustinum et theologos.

927. Fomes peccati in carne est, et in carne etiam post baptismatis lustralem undam remanet. Nihilo tamen minus anima ipsa peccat, quamvis a concupiscentiae illecebris ad peccatum trahatur: quia et libere peccat, et saepe concupiscentiae vim acuit et accendit. Hinc poena corpori et animae sapienter est constituta.

928. In Prag., sodale; in Rat., sodalis.

929. In nonnullis edd., impleat; corrige implicat. Incentivum adiectivum Varronis est, substantivum auctoris panegyrici Constantino dicti, Hieronymi, Symmachi, Ammiani.

931. Animam igne torqueri, quamvis sit spiritualis, docent SS. Patres et theologi, quanquam nescio cur haec consuetudo invaluit, ut theologos a SS. Patribus discernamus, nec theologorum nomine vulgo SS. Patres comprehendamus: nam hi maxime veri sunt theologi. Sed, ut aiebam, quaestionem de igne quo animae cruciantur utrique agitant, et nonnihil a nobis ea de re dictum est in proleg. num. 167.

932. In Vat. A recte factum crucibus ex cruciatibus, quae est glossa. Nam crucem, et affigi cruci pro cruciatu et cruciari accipi, dicam ad hymnum S. Laurentii, vers, 21. Heins., Cham. mendum nos librat.

933. Gifanius ex veteri codice gestatur pro gestator. Non sequor.

935. Prag., expositam contractibus, ut vers. 989. Melius contactibus pro contagione. In Rat. recens sciolus pro Iesus posuit ipse.

938. Adest hic versus in Mar., Vat. Q, Prag., Rat., et quidem sine litura et eadem manu, in plerisque Weitzii, in Giselino et aliis. Abest. a Put., Thuan., Oxon., Tor. duobus, Ald., Pal., Urb., Alex.

939. Alex., quidquid in membris, fortasse quidquid et in membris.

940. Weitz., Gis., Gall., Tornaes., Rat., homini. Plerique et vetustiores, hominis, quod longe melius est.

942. Egm., Put., et Pal., conciderent steriles, quod non intelligo. Alii, concideret, sterilis peccati fomite nullo, hoc est mors, quae ipsa sterilis dicitur: nam sequitur mors alitur culpa.

945. Ut supra hymno Exsequiarum, vers. 17 et 18, abolere mortem, ita nunc mortem consumi in corpore Christi.

947. Vat. A et B, suscipe. Mar., Ald., Weitz., Gis. et plerique suspice, quod sensui magis congruere videtur.

948. Put. pro virtutem habet naturam. Contra stant Alex., Urb. et alii nostri cum Vat. Q et editis.

950. Heinsiani omnes vetustiores, Gif., Alex., Urb., Vat. Q. Rat., Weitz., abscidere. Alii, abscindere. Nihil minus cogitaveram, quam ut hoc loco de cultu, et festo SS. Cordis Iesus, quod publica auctoritate Romae innumerisque aliis in dioecesibus celebratur, verba mihi essent facienda, praesertim cum iam pridem causa finita sit. Sed omnino tacere non licet, quandoquidem recens interpres male Prudentium intellexit, subiecta hac nota verbis illis, CUM CHRISTO ABSCIDERE QUIDQUAM: Haec, inquit, velim, attendant nonnulli ex hodiernis SS. Cordis Iesu cultoribus, ne dum vividiorem in se ipsis et in aliis erga Christum Iesum affectum excitare student, corpus eius, et carnem dividentes, et in frusta secantes, oculisque subiicientes, violatae unitatis et integritatis rei peragantur. Ego vero maxime attendo et video, Prudentium nequaquam agere de Christi corpore, sed Christi nomine intelligere Verbum, et divinitatem, ut vers. 29 Apoth.: Hoc vidit princeps generosi seminis Abram, Iam tum dignati terras invisere Christi Hospes homo, et saepe alias. Probat autem Prudentius animam non esse portionem Dei, cum Christo abscidere quidquam, Et resecare Deo partem, vel carpere tantum Numen non liceat. Hic enim erat quorumdam haereticorum error, animam esse partem substantiae Dei, qui nunquam somniarunt affirmare animam esse particulam corporis aut carnis Christi. Igitur aut Prudentii mentem recens interpres non est assecutus, aut tota eius argumentatio huc denique recidit: Prudentius ait divinam naturam resecari non posse; ergo qui SS. Cordi Iesu cultum exhibent, et eius imagines quales in ecclesiis fidelium venerationi exponuntur, aut pingunt, aut pingi iubent, aut ita pictas adorant, corpus Christi et carnem dividunt, et in frusta secant oculisque subiiciunt, adeoque violatae unitatis et integritatis rei peragi possunt. Nemo, opinor, huic consecutioni favebit, nisi si malae causae peius patrocinium in aliquo advocato quaeratur: nam theologus praeceptor, qui sua studia cum Advocato coniunxit, minime potuit discipulum docere hanc arguendi rationem. Verum haec satis, quod attinet ad Prudentium: alia (si tanti est semisopitas quaestiones excitare) dabunt Tetamus et Marquezius, quibus adiungere libet Mozzium in opere quo SS. Cordis Iesu cultum strenue vindicavit sub auspiciis fidelissimae reginae Lusitaniae Mariae, cuius pientissimae feminae in hoc cultu promovendo pietatem, clarissimis monumentis testatam et praestantissimorum artificum manibus consignatam, nulla delebit oblivio.

]
924 Inde secunda redit generatio, et inde lavatur
925 Naturae illuvies, iterumque renascimur intus
926 Perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
927 Quae, quia materiam peccati ex fomite carnis
928 Consociata trahit, necnon simul ipsa sodali
929 Est incentivum peccaminis, implicat ambas
930 Vindex poena reas, peccantes mente sub una,
931 Peccandique cremat socias cruciatibus aequis.
932 His crucibus Christus nos liberat, incorruptae
933 Matris, et innocui gestator corporis. Unus
934 Naturam poenae expositam, sed non vitiorum
935 Naturam expositam contactibus indui Iesus:
936 Atque ideo poenae nil debuit: intemeratus,
937 Fraude carens, omni culparum aspergine liber.
938 Quid peccatorum prosapia corpore in illo,
939 Quid Christi in membris peccati saeva satelles
940 Poena ageret? quid mors hominis sine crimine posset?
941 Nimirum cassis conatibus, et sine nervis
942 Concideret, sterilis peccati fomite nullo.
943 Mors alitur culpa: culpam qui non habet, ipso
944 Pastus defectu mortem consumit inanem.
945 Sic mors in Domini consumpta est corpore Christi
946 Sic periit, solitum dum non habet arida pastum.
947 Suspice quapropter solum inculpabile numen,
948 Virtutem Patris, et Christi, et iam desine nostrae
949 Invidiam conflare animae, quod sit Deus, aut quod
950 Portio parva Dei, cum Christo abscidere quidquam, [

953. Operae pretium, necesse vel congruum, I.

954. Prodere, detegere.---Atomi, dicunt haeretici, quod omnia quae sunt, ex illa inanitate formata sunt quae erat ibi ubi modo est aer, et ex atomis quatuor elementa formata. Et inde omne corpus phantasma, PHAINO, appareo; inde phantasmata falsae imagines, quae hominibus apparent.---Minuta, gracili, I.

955. Cassa inutilis, I.

961. Mera, pura.---Falsi, falsitatis, I.

962. Membris, an, I.

963. Ventosa, inani, Vat. B.

964. Inveteratis, in veteri homine conceptis, I.

970. Carnea, membra, I.

972. Fido, veraci.---Monebat, interrogabat, I.

973. Paterna, superna, I.

]
[

953. Ante hunc versum titulus est Adversus phantasmaticos, qui Christum negant verum hominis corpus habuisse. Ita Vat. B, Mar., Hat., Ald., Gis. 1 edit., Weitzius et alii. In Alex. et Vat. A deest hominis. In Urb., Explicit Apotheosis adversus omnes haereses, incipit adversus Manichaeos. Alii simpliciter, Adversus Phantasmaticos, quod margini Giselinus 2 edit. apposuit. De Manichaeorum haeresi multa historici, et passim S. Augustinus in libris adversus eosdem. Inter alios hunc errorem defendebant, quem nunc describit et evertit Prudentius.

954. Gifanius in Indice Lucret., verbo ATOMI, miratur, tam studiose vitasse Titum Lucretium hoc uti vocabulo: Credo, ait, quia versus leges non admitterent facile. Sed Gifanius ipse agnovit Lucilium lib. XXVII hac voce usum fuisse: Idola, atque atomos Epicuri vincere volim. Graecissans, inquit Gifanius, id fecit Lucilius: quasi vero vox Latina sit atomus. Praetereo Ausonium, Apollinarem Sidonium, aliosque, in quorum carminibus id nomen inseritur. Nonnulli prosodiae scriptores a in atomus longum indicant: alii non solum breve pronuntiant, sed veram regulam tradunt, in compositis Graecis praepositionem a corripi, ut in atheos, apathos. Putant aliqui Iudaeos dictos apellas, quasi sine pelle, et nihilominus recte corripi primam ab Horatio, Credat Iudaeus apella. Opportunius idem Gifanius observat atomos e sententia Epicuraeorum esse prima rerum corpora, quae nunquam sint visa, sunt tamen, et instar minutissimorum pulvisculorum, in sole vagantium, in inani iactantur, non vero sunt ramenta illa quae in sole volitant.

956. Mar. a prima manu, at similis, male.

958. Cavam pro inani, pulchre. Paulinus Epith. Iulian., cava mundi gloria.

960. Prag., ad primum. Lege ac.

763. Vat. A, fixerit, male, pro fingeret. Aldus, mendose, ventos ac pro ventosa.

964. Rat. a secunda manu, inveteratis. Prag., dum pro cum.

965. Peccata remittere phrasis ecclesiastica ex vulgata versione Bibliorum, et analogia similium, remittere poenam, etc.

966. Saepe in Evangelio Christus filius hominis dicitur. Cur, inquit Prudentius, nisi ut eum verum esse hominem intelligamus?

967. Ald., Gis., Mar., et solvere.

968. Vide Matth. cap. IX.

971. In Vat. A haec voces hominis quid filius esset additae sunt recenti manu, prioribus abrasis. In Thuan., quod filius. Id Heinsio placebat, quia iam praecessit quid. Nostri, Alex., Urb., Vat. Q et alii quid habent; nec mutari necesse est.

973. Sich., Widm. supra, Bong. ad oram superna. Alii melius, paterna. Ald. et Tornaes., male, secum pro se cum.

974. Weitz. et Gis. distinguunt quod si non; credo, fefellit.

975. Put., Manichaee, requires.

976. Scripti et editi agit. Aldus ait, quod non displicet: nam de mendacio, et paulo ante Nonne fatebatur, etc.

]
951 Et resecare Deo partem, vel carpere tantum
952 Numen non liceat, plenum sibi semper, et in se.
953 Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram
954 Prodere, quam tenues atomi compage minuta
955 Instituunt: sed cassa cadit, ventoque liquescit
956 Assimilis, fluxu nec se sustentat inani.
957 Aerium Manichaeus ait sine corpore vero
958 Pervolitasse Deum, mendax phantasma, cavamque
959 Corporis effigiem, nil contrectabile habentem.
960 Ac primum specta, an deceat quidquam simulatum
961 Assignare Deo, cuius mera gloria falsi
962 Nil recipit: membris hic se fallacibus aptans
963 Fingeret esse hominem ventosa subdolus arte?
964 Mentitus toties, cum diceret, inveteratis
965 Do veniam morbis, simul et peccata remitto.
966 Filius est hominis, pestem qui pellere carnis,
967 Et scelerum nexus laxare, ac solvere possit.
968 Surge valens, surge innocuus, iam tolle grabatum,
969 Filius hoc hominis iubeo. Dignusne videtur,
970 Qui testis sibi sit, seque, ac sua carnea norit?
971 Quid, cum discipulos, hominis quid Filius esset
972 Passurus, fido iam praescius ore monebat?
973 Nonne fatebatur, se cum virtute paterna
974 Esse hominem verum? quod si non credo, fefellit.
975 Si natura Dei quae sit, Manichaee, requiris:
976 Omne quod est, verum est; nam si mendosus agit quid, [

977. Mendum, falsum hic pro mendacio. Sed menslam in scriptura; unde emendare dicimus, mendam de libro toilere, I.

978. Lubricus, serpens, Vat. A.

980. Furor, insania, I.

981. Lacero, lacerato, I.

982. Latranti, tibi, I.

983. Notat, scribit, I.

984. Sex septena, sex septem, quadraginta et duo, I.

985. Venam, ordinem, I.

986. Stemmata, generationes, vel circulos.---Filo, positione; filum appellat genealogiam ipsam hebdomadis, I.

988. Qui, numerus.---Annum, iubilaeum, I.

989. Contractibus, peccatis.---Illaqueata, decepta, quae diabolus illaqueaverat, Christus veniens remisit. Iso.

990. Hominemque, omnem hominem.---Hominis, Christi, I.

991. Limus, humana caro, quia nondum septima hebdomada completa erat in Christo.---Mortalis, per peccatum, I.

993. Septem, in septima requie, I.

995. Sabbata, requiem, quia sabbato Christus requievit in sepulcro; per quod perennis requies tradita est nobis, I.

997. Quam, carnem.---Bis terna, sex, I.

1001. Recensita, numerata, I.

]
[

978. In Mar., obicis cum unico i. Ita fuit in Aldo, qui postea mutavit in obiicis. Hoc loco lubricus valet phantasticus, ut illico explicatur. Pro fallaci. Virgilius lib. XI: Nequidquam patrias tentasti lubricus artes.

980. Ald., Vat. A, obmutisce. Aldus secundis curis reformavit obmutesce.

982. Audax corrector in Rat. fecit Mattheus latranti obstat, putabat scribi debere Matthaeus, ut revera est in Aldo, Cham., Teolio, sed contra metrum. Alii ergo cum Vat. Q, Latranti obsistit Mattheus, rabiemque refellit, ut dissyllabum sit Mattheus. Mar. a prima manu, Bong. a prima manu, Sich. et Widm., obsistet. Mar. a prima manu, refellat. Giselinus edit. 2 ad oram, Latranti obsistit Matthaeus, et ora refellit, invitis codd. mss. In Hamart. vers. 404 similiter legendum est Chananeus, non Chananaeus, ut carmen constet.

986. Prag., stilo, et supra glossa, id est, filo. Hoc verum est; nam carmen non patitur stilo. De stemmate vide hymnum 7 Cath., vers. 81.

987. Sich., Weitz. et nostri, hebdomadae. Aldus, Giselinus et alii, hebdomadi, quod apud Weitzium habet Palat. Prudentius sex septena virorum nomina, quae Matthaeus numerat, interpretatur sex hebdomadas ex septem, quibus annus iubilaei constabat: Christus additus septimam hebdomadam complevit. Matthaei verba sunt cap. I, 17: Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim: et ad David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim. Hae sunt sex septenae generationes, seu sex septena nomina virorum. Sed notandum tamen, a S. Matthaeo solum recenseri ab Abrahamo ad Christum 40 viros; sive exciderit aliqua generatio, ut aliqui putarunt, sive idem homo bis censeatur, tanquam finis unius generationis, et principium alterius. Poeta numerum mysticum assumit, ut locus sit allegoricae interpretationi.

988. Plerique mss., placidum. Vat. Q, placitum. Teolius ex uno Vat. glossam adiicit: Iubilaeum, in quo per Christum omnia peccata dimittuntur. Giselinus notat, Chrysostomum interpretationem Prudentianae assimilem ad Matthaei locum cit. attulisse: nam allegorice numeros septenarios trahit ad sex dies, quibus creatus est orbis, quos appellat dies operum, laboris et miseriarum, a quibus Christus nos liberat et exsolvit. Iudaei celebrabant diem septimum, qui sabbatum erat, annum septimum, qui annus sabbaticus dicebatur, et annum iubilaei, sive remissionis hebdomade septima annorum, scilicet anno quadragesimo nono mense septimo. Vide Levit. XXV. Putat nonnemo poetam respicere ad annum placidum Isaiae LXI, 2. Ita quidem censeo; sed ab ipso Isaia indicatur annus iubilaeus, qui typus fuit anni Christiani seu temporis evangelici.

992. Rat. sine litura, ille pro Iesus. Mariettus ad vers. 1058 veretur ineptias recentis correctoris, qui ex IHC facile protuit facere ille.

995. Sabbatum accipit pro hebdomada. Perstat enim in eadem allegoria de hebdomada sexta et septima, quam Christus complevit.

998. Prag., noctis pro notis. Ald., tergum pro regum: mendosum utrumque.

999. Put., et Egm. a secunda manu, minus bene, de corde pro de carne.

1000. Rat., Oxon., Rot., Torr. duo, hominem; non placet Heinsio. Melius certe est hominum cum optimis. In Alex. tamen homines, qui est error.

1001. Nonnulli veteres scribunt recenseta, ut Vatt. B, Q, Mar., Rat. Ita etiam Aldus excuderat: sed emendavit recensita. In Vat. Q, numerandos; corrupte.

1002. Prag., male, quod; lege quid. Ald., Egm., Noms., vocabulo Graeco Latino, sanctilogus pro sanctiloquus. Sich. restituit germine, cum alicubi invenisset sanguine. Aldus quidem germine excuderat. Hucusque habet Vat. B, caetera desunt. In Marietti codice est glossula, quae fere evanuit, sed indicare videtur, plures quam septuaginta a Luca recenseri. Prudentius septenos decies et duos, id est septuaginta duos Christi progenitores ex Luca colligit fuisse. Invenio autem in Luca septuaginta quinque a S. Iosepho ad Adamum usque, utroque comprehenso poeta, ut mysticam interpretationem adhiberet de 72 discipulis in hoc numero constitit. Fortasse S. Iosephum et Adamum noluit hoc numero comprehendi, neque Cainam, a Mose omissum, de quo disputant interpretes. S. Augustinus serm. 83, alias 15, de Verbis Domini in Luca, 77 generationes a Christo usque ad Adam astruit, ut ex hoc numero mysticam explicationem confirmet. De ipso discipulorum numero diversae sunt sententiae, nam alii et Prudentius ipse in Dittochaeo 70 fuisse dicunt.

]
977 Nec Deus est; mendum divinus non capit usus,
978 Obiicis aeterno Domino, quod lubricus ad nos
979 Venerit, assimulans aliud, quam verus habebat.
980 Obmutesce, furor: linguam, canis improbe, morde
981 Ipse tuam, lacero consumens verba palato.
982 Latranti obsistit Mattheus, rabiemque refellit:
983 Qui notat omne genus carnalis stirpis, ad usque
984 Corporeum Christum, per sex septena virorum
985 Nomina descendens, et venam sanguinis alti
986 Ex atavis longo texens per stemmata filo.
987 Septimus hebdomadae venit superaddere sextae
988 Hunc numerum Christus: placidum qui conficit annum,
989 Cuncta remittentem contractibus illaqueata
990 Multimodis, hominemque hominis de morte levantem.
991 Imperfectus enim limus mortalis erat tunc:
992 Vir solus perfectus adest, atque integer Iesus:
993 Cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo
994 Perficeret mortale genus virtute perenni.
995 Hic ille est, nobis qui septima sabbata complet,
996 Ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat,
997 Quam bis terna malis vexabant sabbata noxis.
998 Curramus notis gradibus, regumque sequamur
999 Progeniem: Christum invenies de carne parentum
1000 Effluxisse hominum; qui sit de semine David,
1001 Stirpe recensita numerandus sanguinis haeres.
1002 Quid, cum sanctiloquus revoluto germine Lucas [

1003. Seriem, ordinem.---Nepotis, Christi; qui fuit nepos prophetarum, et patriarcharum, I.

1005. Septenos decies, septeni decies sunt septuaginta, I.

1007. Retexit, Lucas aperuit, I.

1008. Actus, ductus, Iso.

1009. Mixtim, copulatim, I.

1018. Irritus, vanus, I.

1020. Me, hominem, I.

1022. Monumenta, recordamenta, facturam, Iso.

1023. Luteum, lethaeum, id est mortale.---Consciscere, adipisci, vel assumere, I.

1025. Vas, corpus Adae.---Arvo, a terra, luto, I.

1026. Inertis, mortui, I.

1029. Humi, limi, I.

1031. Haerentis, glutinosae, I.

1033. Edifa, creata, I.

1035. Os, faciem, corpus, vultum.---Fabro, fabrili. ---Figmine, formatione, I.---Fabro, fabrili, magisteriali, Rat.

]
[

1003. Aldus, ait, non bene, pro agit. Prag., male, nepotes. Legi debet nepotis.

1004. In marg. exemplaris edit. Colon., per quae. Legendum est perque. Mar., Vat. A, Prag., Rat., cursu; melius cursum.

1008. Ad marg. edit. Colon., auctus ad usque, male.

1009. Ald., mixtum; alii, mixtim.

1010. Adam filius Dei per Christum recte a Prudentio dicitur: nam certum est salutem aeternam consecutum fuisse. Aliqui hac ratione tuentur quod in quibusdam Bibliis Adam filius Dei in generatione Christi enarranda vocatur. Sed vera lectio est, Adam, qui fuit Dei, hoc est, a Deo solo creatus, et non alterius hominis filius. Hunc versum ita aliquis interpretatus est: Fitque Dei summi (Filius) per Christum filius Adam; quia scilicet Verbum caro factum est, et natura humana evecta est ad unionem hypostaticam. Sed praeterquam quod sensus implexus est, Prudentius in gignendi casu dixisset Adae, ut alibi Abrae, Abrahae et Adae.

1011. In Ald., ob menda est pro ab, Oxon., Ald., Gis. in textu, aliique vulgati, pingas. Nostri, Weit., Heins., fingas.

1012. Aldus, Levi, Iuda, Simeonem. Mar. et alii, Levin, Iudam, Simeona.

1016. In nonnullis vulgatis, perperam, sanguis perstabilis.

1020. Widm. supra, aut quid.

1023. Rat., indignumque putet. Glossa inepta est: luteum enim a luto dicitur.

1025. Heinsius scribit pertrectare.

1026. Rat., nondum corporeo a prima manu.

1028. Virgilius, vers. 301 lib. II Georgicωn: Tantus amor terrae. Animadvertit Weitzius. Ac sane elegans est hoc epiphonema, multo vero magis si Virgilianis verbis, non in hunc usum prolatis, expressum consideremus. Petavius de his Prudentii versibus non satis sibi constat; tom. I, lib. II, cap. 1, ait videri Prudentium sentire Deum in formando homine humanam induisse figuram, quam opinionem tenuit Augustinus Eugubinus. In opere vero de Opificio sex dierum tom. III, lib. II, cap. 1, melius explicat quid sit homo Dei manibus fictus, ut multi SS. Patres loquuntur, et manus ac digitos tropice et figurate intelligit. Descripsit, inquit, hoc elegantissimis versibus Prudentius, Tantus amor terrae, etc.

1029. In Rat., praepignus; et in Bong., molem: reforma praepinguis, mollem.

1031. Iubeo ut non est valde usitatum. Non desunt tamen auctores optimi qui ita sint locuti: idque ex Cicerone imitatos Prudentium, Victorem, Iuvencum, Aratorem, observat Barthius lib. XXXVI, cap. 16 Adversar.

1035. Ald., Gis., Rott., Widm. supra, Torn., Alex., et Urbinas, item Vatt. A, Q, flabro, Plerique Heinsiani cum Weitzio et Isone, fabro. Illud non displicet, et placuit Chamillardo. Ad vers. 778 dixi, saepe Prudentium confirmare, corpus esse opus dextrae Dei, animam oris: Finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore. Lactantius lib. II, cap. 13: Ficto enim corpore spiravit ei animam de vitali fonte spiritus sui. Caeterum totus hic locus pertinere videtur ad solius corporis effectionem: itaque rectius dicetur fabro quam flabro. Vetustiores optimi habent fabro. Vide glossas, et infra de limo: tractatus honora arte sacer fieret, etc. Teolius legit etiam fabro, sed non vere ait omnes Vatt. praeter unum habere fabro.

]
1003 Sursum versus agit seriem, scandente nepotis
1004 Corpore, perque atavos cursum relegente vetustos?
1005 Septenos decies conscendit Christus in ortus,
1006 Et duo; nam totidem doctores misit in orbem:
1007 Descensos nascendo gradus, redeundo retexit
1008 Actus ad usque apicem terreni corporis Adam.
1009 Inde parens Deitas recipit sua, nostraque mixtim,
1010 Fitque Dei summi per Christum filius Adam.
1011 Restat, ut aeriam fingas ab origine gentem,
1012 Aerios proceres, Levin, Iudam, Simeonem,
1013 Aerium David, magnorum corpora regum
1014 Aeria, atque ipsam fecundae virginis alvum
1015 Aere fallaci, nebulisque, et nube tumentem.
1016 Vanescat sanguis perflabilis: ossa liquescant
1017 Mollia: nervorum pereat textura volantum.
1018 Omne, quod est gestum, notus auferat irritus: aurae
1019 Dispergant tenues, sit fabula, quod sumus omnes.
1020 Et quid agit Christus, si me non suscipit? aut quem
1021 Liberat infirmum, si dedignatur adire
1022 Carnis onus, manuumque horret monumenta suarum?
1023 Indignumne putat luteum consciscere corpus,
1024 Qui non indignum quondam sibi credidit ipsum
1025 Pertractare lutum, cum vas componeret arvo
1026 Nondum viscereo: sed inertis glutine limi,
1027 Impressoque putres sub pollice duceret artus?
1028 Tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri!
1029 Dignatur praepinguis humi comprendere mollem
1030 Divinis glebam digitis, nec sordida censet
1031 Haerentis massae contagia. Iusserat, ut lux
1032 Confieret: facta est, ut iusserat; omnia iussu
1033 Imperitante novas traxerunt edita formas.
1034 Solus homo emeruit Domini formabile dextra
1035 Os capere, et fabro Deitatis figmine nasci. [

1036. Quorsum, unde, cur.---Limo, carni, I.

1037. Honora, honorabili, I.

1039. Decrerat, decreverat.---Incorrupto, virginali utero, I.

1040. Solo, carni Mariae, I.

1044. Nunquam solvenda, quae nunquam resolvitur, vel destituitur.---Caducam, mortalem carnem, I.

1047. Mihi solvitur, propter me moritur.---Mihi, propter me, I.

1050. Me, carnem.---Remeabilis, remeare, exire, I.

1055. Operis, resurrectionis.---Prodit, manifestat, I.

1056. Mori, Christum, I.

1057. Negato, quod nec Deus sit, nec homo, I.

1058. Magnificum, fecit, I.

]
[

1038. Vat. A, mendose, tactui nobilis pro tactu iam nobilis.

1039. Rat., decrevit quoniam. Prag., Pater pro Deus.

1040. Bong., Gis., velle; caeteri vellet melius. Summa capitum, quibus Manichaeos sive Phantasmaticos Prudentius oppugnat, haec est: 1o Christum habuisse verum corpus, conficit ex muniis quae obivit, ex verbis quibus se hominis filium dixit; 2o ex Christi genealogiis, arguens simili modo affirmari posse, Christi parentes aeria habuisse corpora, si Christi corpus solum fuit aerium; 3o in eadem hypothesi negari pariter posse concludit, Christum nostrum esse redemptorem et servatorem; 4o ex peculiari ratione, qua Deus hominem ex limo condidit, colligit id factum, quia aeternus eius Filius aliquando carne humana esset induendus; 5o ex resurrectione.

1046. Ald., Pal., nec iam. Alii, ne iam, congruentius.

1047. Ex Epist. ad Rom. IV, 53: Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.

1048. S. Ambrosius lib. II de Sacram., cap. 6: Remedium datum est, ut homo moreretur, et resurgeret. . . . sed Christus invenit resurrectionem, etc.

1050. Ald., et tumulo pro e tumulo.

1052. Vatt. A, Q, Mar., Prag., Rat., Weitz., Alex., a prima manu, Urb. et alii, mendax in utraque necesse est sit Christus specie. Put., Ald., Pal. et alii, mendax in utroque necesse est sit Christus specie. Sed tunc melius cum Egm., mendax in utroque necesse est sit Christus species. Mihi magis placet, in utraque specie, hoc est in specie hominis et Dei, mendax et phantasma: quam lectionem Giselinus quoque approbavit. Bonon. parum apposite. Et phantasma Dei mendax, in utraque necesse est sit Christus species. Gallandius citat Aldum pro utraque, in quo lego utroque. Ego quidem nunquam in diversis Aldi exemplaribus lectionum discrepantiam inveni. Verum etiamsi haec varietas in diversis exemplaribus constaret, non tamen certum argumentum id esset, duplicis editionis Aldinae. Nihil enim facilius, quam ut inter excudendum verba aliquot, si libeat, mutentur, ita ut in eiusdem editionis exemplaribus variantes lectiones appareant; quod in antiquissimis Bibliis Moguntinis contigisse puto.

1054. Prag., male, ipse pro ipsa.

1055. Vat. A, mendose, haec pro nec. In Teolio metrum corruptum est, transpositis verbis Nec Deus verus est.

1058. Prag., ille pro Iesus. Vide vers. 992.

1059. Aldus mendose, et redit illa Dei iustus pro et redit? illa Dei virtus memorabilis est, ut.

1061. Rat., quique; Gis., quisqui'. Vera lectio quisque. Confer hymnum 7 Cath. vers. 216. Vat. A pro dicere habet discere cum glossa, id est credere.

1062. Vat. A, corrupte, ne maiestate.

1063. Titulum ante hunc versum non agnoscunt Boher. prior, Put., Alex., Urb., Vat. A: quod Heinsius probat, quia haec omnia ad Phantasmaticos referuntur. Nihilominus eum ascribunt alii veteres. Rat., De resurrectione carnis. Mar., De resurrectione carnis humanae. Ita Ald., Weit., Gis. 1 ed. Sed in edit. 2 Gis. ad oram, Resurrectio. Egm. ad marg., De resurrectione. Trithemius tanquam librum diversum hos paucos versus recenset.

]
1036 Quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro
1037 Contigit, ut Domini manibus tractatus, honora
1038 Arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
1039 Decrerat quoniam Christum Deus incorrupto
1040 Admiscere solo: sanctis quod fingere vellet
1041 Dignum habuit digitis, et charum condere pignus.
1042 Destituit natura quidem destructa coactae
1043 Telluris formam, mortique obnoxia cessit:
1044 Sed natura Dei nunquam solvenda, caducam
1045 Tellurem nostro vitiatam primitus usu
1046 Esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset.
1047 Christus nostra caro est: mihi solvitur, et mihi surgit.
1048 Solvor morte mea, Christi virtute resurgo,
1049 Cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur,
1050 Me video: e tumulo cum iam remeabilis astat,
1051 Cerno Deum: si membrorum phantasma meorum est,
1052 Et phantasma Dei est: mendax in utraque, necesse est,
1053 Sit Christus specie, si Christus fallere novit.
1054 Si non verus homo est, quem mors hominem probat ipsa,
1055 Nec verus Deus est, operis quem gloria prodit
1056 Esse Deum; vel crede mori, vel adesse refelle,
1057 Et gemina verum Christum ratione negato.
1058 Nam quid magnificum, si non est mortuus Iesus,
1059 Et redit? illa Dei virtus memorabilis est, ut
1060 Occisus redeat superis, surgatque sepultus.
1061 Quisque Deum Christum vult dicere, dicat, eumdem
1062 Esse hominem, ne maiestas sua fortia perdat.
1063 Nosco, meum in Christo corpus consurgere: quid me [

1064. Veniam, resurgam, I.

1072. Hausit, consumpsit, I.

1073. Edax, consumens.---Veterno, morbo, I.

1075. Victa, a Christo.---Fraude, ne furetur aliquid, I.

1076. Curtum, debile, Iso.

1083. Minaces, quia solent mortem minari, Iso.

]
[

1066. Ostendit poeta, resurrectionem carnis futuram in eodem omnino corpore, in quo homo vixit. Ut enim traditur in concilio Toletano XVI, Christus eiusdem carnis, qua occubuerat, veritate resumpta surrexit, exemplum nobis sua resurrectione impendens, ut credamus, nos etiam resurrecturos in veridicae carnis substantia, in qua nunc sumus et vivimus. Inanem, et damnatam subtilitatem quorumdam de vera resurrectione, etiamsi corpus idem numero non sit, contemnamus.

1069. Ald., Vat. Q, Mar. a prima manu, Cham. male, removet.

1076. Aldus, voravit; melius alii, vorarit. Prag. male, forarent, vel foraret.

1078. Gisel., erit; caeteri, erat. Bong. et praestantiores Heinsiani, reddat. Palat., reddit. Ald., Weit., Gis., Alex., Urb. et alii nostri, reddet.

1079. Aldi error quodcunque. Heins. et alii interpungunt sorbuerat, quocunque modo. Alii melius, ut edidi.

1081. Ald., mendose, meo pro mea. Thuan., membra, credite sine et, quod metro non adversari dixi in proleg. Spiegelius Comment. hymn. Cathem. Omni hora ad vers. 94, Quo gravi carmine, inquit, et Christi, et carnis humanae resurrectionem Prudentius confessus est. Eumdem locum a Fabro sub nomine cuiusdam sanctorum in primo ad Paulum commentario advocari idem Spiegelius monet. Veram apotheosin Christi, sive deificationem hominis concludit Prudentius, exposita resurrectione, qua Christus, verus Deus et homo, resurrexit, et homines secum resurgentes coelo invehit.

1084. Bong., et atra; alii, tetra. Ex editis tantum vidi Cellarium, qui tenuerit et atra, et Teolium post Cellarium, quamvis Teolius ex Vatt. codd. nihil notaverit. Uterque Heinsio adhaerere solent; sed hac in re Heinsius cum caeteris sensit, neque ullam variantem lectionem observavit. Non dubito, quin verum sit tetra.

1085. Oxon., despicite. Ita Urbin. Alii, despuite; sed Put., Alex. et veterrimi scribunt dispuite. Ald., et surgens. In Vat. A, Finit Apotheosis, id est deificatio. In Mar., Finit liber Apotheosis. In Urb., Explicit contra Manichaeos.

]
1064 Desperare iubes? veniam, quibus ille revenit
1065 Calcata de morte, viis; quod credimus, hoc est.
1066 Et totus veniam: nec enim minor, aut alius, quam
1067 Nunc sum, restituar: vultus, vigor, et color idem,
1068 Qui modo vivit, erit; nec me vel dente, vel ungue
1069 Fraudatum revomet patefacti fossa sepulcri.
1070 Qui iubet, ut redeam, non reddet debile quidquam:
1071 Nam si debilitas redit, instauratio non est.
1072 Quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit,
1073 Quod truncavit edax senium populante veterno,
1074 Omne revertenti reparata in membra redibit.
1075 Debet enim mors victa fidem, ne fraude sepulcri
1076 Reddat curtum aliquid; quamvis iam curta vorarit
1077 Corpora, debilitas tamen, et violentia morbi
1078 Virtus mortis erat; reddet, quod particulatim
1079 Sorbuerat quocunque modo, ne mortuus omnis
1080 Non redeat, si quid pleno de corpore desit.
1081 Pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet
1082 Cum Christo reditura Deo; nam vos gerit ille,
1083 Et secum revocat: morbos ridete minaces;
1084 Inflictos casus contemnite; tetra sepulcra
1085 Despuite; exsurgens quo Christus provocat, ite.
Prudentius HOME

bbb264.162 bnf8084.49 bsb36896.196 cec81.76 csg135.292 csg136.163 hab5618.173 uldBURQ03.95

Prudentius, Apotheosis, Praefatio <<<    
monumenta.ch > Prudentius > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik