Propertius, Elegiae, 4, VII
| 1 | Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit, |
| 2 | luridaque evictos effugit umbra rogos. |
| 3 | Cynthia namque meo visa est incumbere fulcro, |
| 4 | murmur ad extremae nuper humata viae, |
| 5 | cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris, |
| 6 | et quererer lecti frigida regna mei. |
| 7 | eosdem habuit secum quibus est elata capillos, |
| 8 | eosdem oculos; lateri vestis adusta fuit, |
| 9 | et solitum digito beryllon adederat ignis, |
| 10 | summaque Lethaeus triverat ora liquor. |
| 11 | spirantisque animos et vocem misit: at illi |
| 12 | pollicibus fragiles increpuere manus: |
| 13 | "perfide nec cuiquam melior sperande puellae, |
| 14 | in te iam vires somnus habere potest? |
| 15 | iamne tibi exciderant vigilacis furta Suburae |
| 16 | et mea nocturnis trita fenestra dolis? |
| 17 | per quam demisso quotiens tibi fune pependi, |
| 18 | alterna veniens in tua colla manu! |
| 19 | saepe Venus trivio commissa est, pectore mixto |
| 20 | fecerunt tepidas pallia nostra vias. |
| 21 | foederis heu taciti, cuius fallacia verba |
| 22 | non audituri diripuere Noti. |
| 23 | at mihi non oculos quisquam inclamavit euntis: |
| 24 | unum impetrassem te revocante diem: |
| 25 | nec crepuit fissa me propter harundine custos, |
| 26 | laesit et obiectum tegula curta caput. |
| 27 | denique quis nostro curvum te funere vidit, |
| 28 | atram quis lacrimis incaluisse togam? |
| 29 | si piguit portas ultra procedere, at illuc |
| 30 | iussisses lectum lentius ire meum. |
| 31 | cur ventos non ipse rogis, ingrate, petisti? |
| 32 | cur nardo flammae non oluere meae? |
| 33 | hoc etiam grave erat, nulla mercede hyacinthos |
| 34 | inicere et fracto busta piare cado. |
| 35 | Lygdamus uratur ? candescat lamina uernae - |
| 36 | sensi ego, cum insidiis pallida vina bibi ? |
| 37 | at Nomas ? arcanas tollat versuta salivas; |
| 38 | dicet damnatas ignea testa manus. |
| 39 | quae modo per vilis inspecta est publica noctes, |
| 40 | haec nunc aurata cyclade signat humum; |
| 41 | et graviora rependit iniquis pensa quasillis, |
| 42 | garrula de facie si qua locuta mea est; |
| 43 | nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas, |
| 44 | codicis immundi vincula sentit anus; |
| 45 | caeditur et Lalage tortis suspensa capillis, |
| 46 | per nomen quoniam est ausa rogare meum. |
| 47 | te patiente meae conflavit imaginis aurum, |
| 48 | ardente e nostro dotem habitura rogo. |
| 49 | non tamen insector, quamvis mereare, Properti: |
| 50 | longa mea in libris regna fuere tuis. |
| 51 | iuro ego Fatorum nulli revolubile carmen, |
| 52 | tergeminusque canis sic mihi molle sonet, |
| 53 | me servasse fidem. si fallo, vipera nostris |
| 54 | sibilet in tumulis et super ossa cubet. |
| 55 | nam gemina est sedes turpem sortita per amnem, |
| 56 | turbaque diversa remigat omnis aqua. |
| 57 | unda Clytaemestrae stuprum vehit altera, Cressae |
| 58 | portat mentitae lignea monstra bovis. |
| 59 | ecce coronato pars altera rapta phaselo, |
| 60 | mulcet ubi Elysias aura beata rosas, |
| 61 | qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes |
| 62 | mitratisque sonant Lydia plectra choris. |
| 63 | Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae |
| 64 | narrant historiae tempora nota suae: |
| 65 | haec sua maternis queritur livere catenis |
| 66 | bracchia nec meritas frigida saxa manus; |
| 67 | narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores, |
| 68 | in scelus hoc animum non valuisse suum. |
| 69 | sic mortis lacrimis vitae sancimus amores: |
| 70 | celo ego perfidiae crimina multa tuae. |
| 71 | sed tibi nunc mandata damus, si forte moveris, |
| 72 | si te non totum Chloridos herba tenet: |
| 73 | nutrix in tremulis ne quid desideret annis |
| 74 | Parthenie: potuit, nec tibi avara fuit. |
| 75 | deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est, |
| 76 | ne speculum dominae porrigat illa novae. |
| 77 | et quoscumque meo fecisti nomine versus, |
| 78 | ure mihi: laudes desine habere meas. |
| 79 | pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo |
| 80 | mollia contortis alligat ossa comis. |
| 81 | ramosis Anio qua pomifer incubat arvis, |
| 82 | et numquam Herculeo numine pallet ebur, |
| 83 | hic carmen media dignum me scribe columna, |
| 84 | sed breve, quod currens vector ab urbe legat: |
| 85 | "hic Tiburtina iacet aurea Cynthia terra: |
| 86 | accessit ripae laus, Aniene, tuae." |
| 87 | nec tu sperne piis venientia somnia portis: |
| 88 | cum pia venerunt somnia, pondus habent. |
| 89 | nocte vagae ferimur, nox clausas liberat umbras, |
| 90 | errat et abiecta Cerberus ipse sera. |
| 91 | luce iubent leges Lethaea ad stagna reverti: |
| 92 | nos vehimur, vectum nauta recenset onus. |
| 93 | nunc te possideant aliae: mox sola tenebo: |
| 94 | mecum eris, et mixtis ossibus ossa teram." |
| 95 | haec postquam querula mecum sub lite peregit, |
| 96 | inter complexus excidit umbra meos. |