Propertius, Elegiae, 4, V
| 1 | terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum, |
| 2 | et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim; |
| 3 | nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor |
| 4 | turpia ieiuno terreat ossa sono! |
| 5 | docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem, |
| 6 | concordique toro pessima semper avis, |
| 7 | Penelopen quoque neglecto rumore mariti |
| 8 | nubere lascivo cogeret Antinoo. |
| 9 | illa velit, poterit magnes non ducere ferrum, |
| 10 | et uolucris nidis esse noverca suis. |
| 11 | quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas, |
| 12 | stantia currenti diluerentur aqua: |
| 13 | audax cantatae leges imponere lunae |
| 14 | et sua nocturno fallere terga lupo, |
| 15 | posset ut intentos astu caecare maritos, |
| 16 | cornicum immeritas eruit ungue genas; |
| 17 | consuluitque striges nostro de sanguine, et in me |
| 18 | hippomanes fetae semina legit equae. |
| 19 | exorabat opus verbis, ceu blanda perure |
| 20 | saxosamque ferat sedula culpa viam: |
| 21 | "si te Eoa Dorozantum iuvat aurea ripa |
| 22 | et quae sub Tyria concha superbit aqua, |
| 23 | Eurypylique placet Coae textura Minervae, |
| 24 | sectaque ab Attalicis putria signa toris, |
| 25 | seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae, |
| 26 | murreaque in Parthis pocula cocta focis; |
| 27 | sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant, |
| 28 | frange et damnosae iura pudicitiae! |
| 29 | et simulare virum pretium facit: utere causis! |
| 30 | maior dilata nocte recurret amor. |
| 31 | si tibi forte comas vexaverit, utilis ira: |
| 32 | post modo mercata pace premendus erit. |
| 33 | denique ubi amplexu Venerem promiseris empto, |
| 34 | fac simules puros Isidis esse dies. |
| 35 | ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle |
| 36 | natalem Mais Idibus esse tuum. |
| 37 | supplex ille sedet ? posita tu scribe cathedra |
| 38 | quidlibet! has artis si pavet ille, tenes! |
| 39 | semper habe morsus circa tua colla recentis, |
| 40 | litibus alternis quos putet esse datos. |
| 41 | nec te Medeae delectent probra sequacis |
| 42 | (nempe tulit fastus ausa rogare prior), |
| 43 | sed potius mundi Thais pretiosa Menandri, |
| 44 | cum ferit astutos comica moecha Getas. |
| 45 | in mores te verte viri: si cantica iactat, |
| 46 | i comes et voces ebria iunge tuas. |
| 47 | ianitor ad dantis vigilet: si pulset inanis, |
| 48 | surdus in obductam somniet usque seram. |
| 49 | nec tibi displiceat miles non factus amori, |
| 50 | nauta nec attrita si ferat aera manu, |
| 51 | aut quorum titulus per barbara colla pependit, |
| 52 | cretati medio cum saluere foro. |
| 53 | aurum spectato, non quae manus afferat aurum! |
| 54 | versibus auditis quid nisi verba feres? |
| 55 | [quid iuvat ornato procedere, vita, capillo |
| 56 | et tenuis Coa veste movere sinus?] |
| 57 | qui versus, Coae dederit nec munera vestis, |
| 58 | istius tibi sit surda sine arte lyra. |
| 59 | dum vernat sanguis, dum rugis integer annus, |
| 60 | utere, ne quid cras libet ab ore dies! |
| 61 | vidi ego odorati victura rosaria Paesti |
| 62 | sub matutino cocta iacere Noto." |
| 63 | sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae |
| 64 | ob meritum ante tuos guttura secta focos) |
| 65 | his animum nostrae dum versat Acanthis amicae, |
| 66 | per tenuem ossa sunt numerata cutem. |
| 67 | vidi ego rugoso tussim concrescere collo, |
| 68 | sputaque per dentis ire cruenta cauos, |
| 69 | atque animam in tegetes putrem exspirare paternas: |
| 70 | horruit algenti pergula curva foco. |
| 71 | exsequiae fuerint rari furtiva capilli |
| 72 | vincula et immundo pallida mitra situ, |
| 73 | et canis, in nostros nimis experrecta dolores, |
| 74 | cum fallenda meo pollice clatra forent. |
| 75 | sit tumulus lenae curto vetus amphora collo: |
| 76 | urgeat hunc supra vis, caprifice, tua. |
| 77 | quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis, |
| 78 | mixtaque cum saxis addite verba mala! |