Propertius, Elegiae, 4, IV
| 1 | Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum |
| 2 | fabor et antiqui limina capta Iovis. |
| 3 | lucus erat felix hederoso conditus antro, |
| 4 | multaque nativis obstrepit arbor aquis, |
| 5 | Silvani ramosa domus, quo dulcis ab aestu |
| 6 | fistula poturas ire iubebat ovis. |
| 7 | hunc Tatius fontem vallo praecingit acerno, |
| 8 | fidaque suggesta castra coronat humo. |
| 9 | quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis |
| 10 | cum quateret lento murmure saxa Iovis? |
| 11 | atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis, |
| 12 | stabant Romano pila Sabina Foro. |
| 13 | murus erant montes: ubi nunc est curia saepta, |
| 14 | bellicus ex illo fonte bibebat equus. |
| 15 | hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi |
| 16 | urgebat medium fictilis urna caput. |
| 17 | et satis una malae potuit mors esse puellae, |
| 18 | quae voluit flammas fallere, Vesta, tuas? |
| 19 | vidit harenosis Tatium proludere campis |
| 20 | pictaque per flavas arma levare iubas: |
| 21 | obstipuit regis facie et regalibus armis, |
| 22 | interque oblitas excidit urna manus. |
| 23 | saepe illa immeritae causata est omina lunae, |
| 24 | et sibi tingendas dixit in amne comas: |
| 25 | saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis, |
| 26 | Romula ne faciem laederet hasta Tati. |
| 27 | dumque subit primo Capitolia nubila fumo, |
| 28 | rettulit hirsutis bracchia secta rubis, |
| 29 | et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce |
| 30 | vulnera, vicino non patienda Iovi: |
| 31 | "ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae |
| 32 | et formosa oculis arma Sabina meis, |
| 33 | o utinam ad vestros sedeam captiva Penatis, |
| 34 | dum captiva mei conspicer ora Tati! |
| 35 | Romani montes, et montibus addita Roma, |
| 36 | et valeat probro Vesta pudenda meo: |
| 37 | ille equus, ille meos in castra reponet amores, |
| 38 | cui Tatius dextras collocat ipse iubas! |
| 39 | quid mirum in patrios Scyllam saevisse capillos, |
| 40 | candidaque in saevos inguina versa canis? |
| 41 | prodita quid mirum fraterni cornua monstri, |
| 42 | cum patuit lecto stamine torta via? |
| 43 | quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis, |
| 44 | improba virgineo lecta ministra foco! |
| 45 | Pallados exstinctos si quis mirabitur ignis, |
| 46 | ignoscat: lacrimis spargitur ara meis. |
| 47 | cras, ut rumor ait, tota potabitur urbe: |
| 48 | tu cape spinosi rorida terga iugi. |
| 49 | lubrica tota via est et perfida: quippe tacentis |
| 50 | fallaci celat limite semper aquas. |
| 51 | o utinam magicae nossem cantamina Musae! |
| 52 | haec quoque formoso lingua tulisset opem. |
| 53 | te toga picta decet, non quem sine matris honore |
| 54 | nutrit inhumanae dura papilla lupae. |
| 55 | hic, hospes, patria metuar regina sub aula? |
| 56 | dos tibi non humilis prodita Roma venit. |
| 57 | si minus, at raptae ne sint impune Sabinae: |
| 58 | me rape et alterna lege repende vices! |
| 59 | commissas acies ego possum solvere: nuptae |
| 60 | vos medium palla foedus inite mea. |
| 61 | adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde: |
| 62 | credite, vestra meus molliet arma torus. |
| 63 | et iam quarta canit venturam bucina lucem, |
| 64 | ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt. |
| 65 | experiar somnum, de te mihi somnia quaeram: |
| 66 | fac venias oculis umbra benigna meis." |
| 67 | dixit, et incerto permisit bracchia somno, |
| 68 | nescia se furiis accubuisse novis. |
| 69 | nam Vesta, Iliacae felix tutela favillae, |
| 70 | culpam alit et plures condit in ossa faces. |
| 71 | illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta |
| 72 | Strymonis abscisso fertur aperta sinu. |
| 73 | urbi festus erat (dixere Parilia patres), |
| 74 | hic primus coepit moenibus esse dies, |
| 75 | annua pastorum convivia, lusus in urbe, |
| 76 | cum pagana madent fercula divitiis, |
| 77 | cumque super raros faeni flammantis acervos |
| 78 | traicit immundos ebria turba pedes. |
| 79 | Romulus excubias decrevit in otia solvi |
| 80 | atque intermissa castra silere tuba. |
| 81 | hoc Tarpeia suum tempus rata convenit hostem: |
| 82 | pacta ligat, pactis ipsa futura comes. |
| 83 | mons erat ascensu dubius festoque remissus |
| 84 | nec mora, vocalis occupat ense canis. |
| 85 | omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus |
| 86 | decrevit poenis inuigilare suis. |
| 87 | prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem, |
| 88 | nubendique petit, quem velit, ipsa diem. |
| 89 | at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem) |
| 90 | "nube" ait "et regni scande cubile mei!" |
| 91 | dixit, et ingestis comitum super obruit armis. |
| 92 | haec, virgo, officiis dos erat apta tuis. |
| 93 | a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus: |
| 94 | o vigil, iniustae praemia sortis habes. |