Propertius, Elegiae, 4, III
| 1 | haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae, |
| 2 | cum totiens absis, si potes esse meus. |
| 3 | si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit, |
| 4 | haec erit e lacrimis facta litura meis: |
| 5 | aut si qua incerto fallet te littera tractu, |
| 6 | signa meae dextrae iam morientis erunt. |
| 7 | te modo viderunt iteratos Bactra per ortus, |
| 8 | te modo munito Sericus hostis equo, |
| 9 | hibernique Getae, pictoque Britannia curru, |
| 10 | ustus et Eoa decolor Indus aqua. |
| 11 | haecne marita fides et parce avia noctes, |
| 12 | cum rudis urgenti bracchia victa dedi? |
| 13 | quae mihi deductae fax omen praetulit, illa |
| 14 | traxit ab everso lumina nigra rogo; |
| 15 | et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis |
| 16 | vitta data est: nupsi non comitante deo. |
| 17 | omnibus heu portis pendent mea noxia vota: |
| 18 | texitur haec castris quarta lacerna tuis. |
| 19 | occidat, immerita qui carpsit ab arbore vallum |
| 20 | et struxit querulas rauca per ossa tubas, |
| 21 | dignior obliquo funem qui torqueat Ocno, |
| 22 | aeternusque tuam pascat, aselle, famem! |
| 23 | dic mihi, num teneros urit lorica lacertos? |
| 24 | num gravis imbellis atterit hasta manus? |
| 25 | haec noceant potius, quam dentibus ulla puella |
| 26 | det mihi plorandas per tua colla notas! |
| 27 | diceris et macie vultum tenuasse: sed opto |
| 28 | e desiderio sit color iste meo. |
| 29 | at mihi cum noctes induxit uesper amaras, |
| 30 | si qua relicta iacent, osculor arma tua; |
| 31 | tum queror in toto non sidere pallia lecto, |
| 32 | lucis et auctores non dare carmen avis. |
| 33 | noctibus hibernis castrensia pensa laboro |
| 34 | et Tyria in clavos vellera secta tuos; |
| 35 | et disco, qua parte fluat vincendus Araxes, |
| 36 | quot sine aqua Parthus milia currat equus; |
| 37 | cogor et e tabula pictos ediscere mundos, |
| 38 | qualis et haec docti sit positura dei, |
| 39 | quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu, |
| 40 | ventus in Italiam qui bene vela ferat. |
| 41 | assidet una soror, curis et pallida nutrix |
| 42 | peierat hiberni temporis esse moras. |
| 43 | felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla |
| 44 | et texit galea barbara molle caput. |
| 45 | Romanis utinam patuissent castra puellis! |
| 46 | essem militiae sarcina fida tuae, |
| 47 | nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas |
| 48 | Africus in glaciem frigore nectit aquas. |
| 49 | omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior: |
| 50 | hanc Venus, ut vivat, ventilat ipsa facem. |
| 51 | nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris |
| 52 | crystallusque meas ornet aquosa manus? |
| 53 | omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis |
| 54 | vix aperit clausos una puella Lares, |
| 55 | Claugidos et catulae vox est mihi grata querentis: |
| 56 | illa tui partem vindicat una tori. |
| 57 | flore sacella tego, verbenis compita velo, |
| 58 | et crepat ad veteres herba Sabina focos. |
| 59 | sive in finitimo gemuit stans noctua tigno, |
| 60 | seu voluit tangi parca lucerna mero, |
| 61 | illa dies hornis caedem denuntiat agnis, |
| 62 | succinctique calent ad nova lucra popae. |
| 63 | ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris, |
| 64 | raptave odorato carbasa lina duci, |
| 65 | plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae, |
| 66 | subdolus et versis increpat arcus equis! |
| 67 | sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis |
| 68 | pura triumphantis hasta sequatur equos) |
| 69 | incorrupta mei conserva foedera lecti! |
| 70 | hac ego te sola lege redisse velim: |
| 71 | armaque cum tulero portae votiva Capenae, |
| 72 | subscribam: "salvo grata puella viro." |