monumenta.ch > Propertius > 30a > 32 > 9 > 1
>>> Propertius, Elegiae, 4, II

Propertius, Elegiae, 4, I

1 "hoc, quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est,
2 ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;
3 atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo,
4 Evandri profugae concubuere boves.
5 fictilibus crevere deis haec aurea templa,
6 nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
7 Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
8 et Tiberis nostris advena bubus erat.
9 qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
10 unus erat fratrum maxima regna focus.
11 curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
12 pellitos habuit, rustica corda, Patres.
13 bucina cogebat priscos ad verba Quiritis:
14 centum illi in prato saepe senatus erat.
15 nec sinuosa cavo pendebant vela theatro,
16 pulpita sollemnis non oluere crocos.
17 nulli cura fuit externos quaerere divos,
18 cum tremeret patrio pendula turba sacro,
19 annuaque accenso celebrante Parilia faeno,
20 qualia nunc curto lustra novantur equo.
21 Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
22 ducebant macrae vilia sacra boves.
23 parva saginati lustrabant compita porci,
24 pastor et ad calamos exta litabat ovis.
25 verbera pellitus saetosa movebat arator,
26 unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
27 nec rudis infestis miles radiabat in armis:
28 miscebant usta proelia nuda sude.
29 prima galeritus posuit praetoria Lycmon,
30 magnaque pars Tatio rerum erat inter ovis.
31 hinc Tities Ramnesque viri Luceresque Soloni,
32 quattuor hinc albos Romulus egit equos.
33 quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae
34 et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
35 et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
36 ac tibi Fidenas longa erat isse via.
37 nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
38 sanguinis altricem non pudet esse lupam.
39 huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;
40 heu quali vecta est Dardana puppis ave!
41 iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
42 laeserat abiegni venter apertus equi,
43 cum pater in nati trepidus cervice pependit,
44 et verita est umeros urere flamma pios.
45 tunc animi venere Deci Brutique secures,
46 vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
47 arma resurgentis portans victricia Troiae:
48 felix terra tuos cepit, Iule, deos,
49 si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae
50 dixit Aventino rura pianda Remo,
51 aut si Pergameae sero rata carmina vatis
52 longaeuum ad Priami vera fuere caput:
53 "vertite equum, Danai! male vincitis! Ilia tellus
54 vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit."
55 optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
56 qualia creuerunt moenia lacte tuo!
57 moenia namque pio coner disponere versu:
58 ei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
59 sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi
60 fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.
61 Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
62 mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
63 ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
64 Umbria Romani patria Callimachi!
65 scandentis quisquis cernit de vallibus arces,
66 ingenio muros aestimet ille meo!
67 Roma, fave, tibi surgit opus, date candida cives
68 omina, et inceptis dextera cantet avis!
69 sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
70 has meus ad metas sudet oportet equus."
71 HOROS
72 "quo ruis imprudens, vage, dicere fata, Properti?
73 non sunt a dextro condita fila colo.
74 accersis lacrimas cantans, aversus Apollo:
75 poscis ab invita verba pigenda lyra.
76 certa feram certis auctoribus, aut ego vates
77 nescius aerata signa movere pila.
78 me creat Archytae suboles Babylonius Orops
79 Horon, et a proavo ducta Conone domus.
80 di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
81 inque meis libris nil prius esse fide.
82 nunc pretium fecere deos et (fallitur auro
83 Iuppiter) obliquae signa iterata rotae
84 felicesque Iovis stellas Martisque rapaces
85 et grave Saturni sidus in omne caput;
86 quid moveant Pisces animosaque signa Leonis,
87 lotus et Hesperia quid Capricornus aqua.
88 [dicam: "Troia cades, et Troica Roma, resurges;"
89 et maris et terrae longa sepulcra canam.]
90 dixi ego, cum geminos produceret Arria natos
91 (illa dabat natis arma vetante deo):
92 non posse ad patrios sua pila referre Penatis:
93 nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
94 quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
95 heu sibi prolapso non bene cavit equo;
96 Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,
97 concidit ante aquilae rostra cruenta suae:
98 fatales pueri, duo funera matris avarae!
99 vera, sed invito, contigit ista fides.
100 idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,
101 et facerent uteri pondera lenta moram,
102 "Iunonis facito votum impetrabile" dixi:
103 illa parit: libris est data palma meis!
104 hoc neque harenosum Libyae Iovis explicat antrum,
105 aut sibi commissos fibra locuta deos,
106 aut si quis motas cornicis senserit alas,
107 umbrave quae magicis mortua prodit aquis:
108 aspicienda via est caeli verusque per astra
109 trames, et ab zonis quinque petenda fides.
110 exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit
111 ille bene haerentis ad pia saxa ratis;
112 idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae
113 tinxit, et Atrides vela cruenta dedit;
114 nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum
115 supprime et Euboicos respice, Troia, sinus!
116 Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis,
117 et natat exuuiis Graecia pressa suis.
118 victor Oiliade, rape nunc et dilige vatem,
119 quam vetat avelli veste Minerva sua!
120 hactenus historiae: nunc ad tua devehar astra;
121 incipe tu lacrimis aequus adesse novis.
122 Umbria te notis antiqua Penatibus edit --
123 mentior? an patriae tangitur ora tuae?--
124 qua nebulosa cavo rorat Mevania campo,
125 et lacus aestivis intepet Vmber aquis,
126 scandentisque Asis consurgit vertice murus,
127 murus ab ingenio notior ille tuo.
128 ossaque legisti non illa aetate legenda
129 patris et in tenuis cogeris ipse lares:
130 nam tua cum multi versarent rura iuuenci,
131 abstulit excultas pertica tristis opes.
132 mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,
133 matris et ante deos libera sumpta toga,
134 tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo
135 et vetat insano verba tonare Foro.
136 at tu finge elegos, fallax opus: haec tua castra! -
137 scribat ut exemplo cetera turba tuo.
138 militiam Veneris blandis patiere sub armis,
139 et Veneris Pueris utilis hostis eris.
140 nam tibi victrices quascumque labore parasti,
141 eludit palmas una puella tuas:
142 et bene cum fixum mento discusseris uncum,
143 nil erit hoc: rostro te premet ansa tuo.
144 illius arbitrio noctem lucemque videbis:
145 gutta quoque ex oculis non nisi iussa cadet.
146 nec mille excubiae nec te signata iuuabunt
147 limina: persuasae fallere rima sat est.
148 nunc tua vel mediis puppis luctetur in undis,
149 vel licet armatis hostis inermis eas,
150 vel tremefacta cavo tellus diducat hiatum:
151 octipedis Cancri terga sinistra time!"
Propertius HOME



>>> Propertius, Elegiae, 4, II
monumenta.ch > Propertius > 30a > 32 > 9 > 1