Propertius, Elegiae, 3, XXV
| 1 | Risus eram positis inter convivia mensis, |
| 2 | et de me poterat quilibet esse loquax. |
| 3 | quinque tibi potui servire fideliter annos: |
| 4 | ungue meam morso saepe querere fidem. |
| 5 | nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte; |
| 6 | semper ab insidiis, Cynthia, flere soles. |
| 7 | flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit: |
| 8 | tu bene conveniens non sinis ire iugum. |
| 9 | limina iam nostris valeant lacrimantia verbis, |
| 10 | nec tamen irata ianua fracta manu. |
| 11 | at te celatis aetas gravis urgeat annis, |
| 12 | et veniat formae ruga sinistra tuae! |
| 13 | vellere tum cupias albos a stirpe capillos, |
| 14 | iam speculo rugas increpitante tibi, |
| 15 | exclusa inque vicem fastus patiare superbos, |
| 16 | et quae fecisti facta queraris anus! |
| 17 | has tibi fatalis cecinit mea pagina diras: |
| 18 | eventum formae disce timere tuae! |