Propertius, Elegiae, 3, XXIII
| 1 | Ergo tam doctae nobis periere tabellae, |
| 2 | scripta quibus pariter tot periere bona! |
| 3 | has quondam nostris manibus detriverat usus, |
| 4 | qui non signatas iussit habere fidem. |
| 5 | illae iam sine me norant placare puellas, |
| 6 | et quaedam sine me verba diserta loqui. |
| 7 | non illas fixum caras effecerat aurum: |
| 8 | vulgari buxo sordida cera fuit. |
| 9 | qualescumque mihi semper mansere fideles, |
| 10 | semper et effectus promeruere bonos. |
| 11 | forsitan haec illis fuerunt mandata tabellis: |
| 12 | 'irascor, quoniam's, lente, moratus heri. |
| 13 | an tibi nescio quae visast formosior? an tu |
| 14 | non bona de nobis crimina ficta iacis?' |
| 15 | aut dixit: 'venies hodie, cessabimus una: |
| 16 | hospitium tota nocte paravit Amor,' |
| 17 | et quaecumque volens reperit non stulta puella |
| 18 | garrula, cum blandis dicitur hora dolis. |
| 19 | me miserum, his aliquis rationem scribit avarus |
| 20 | et ponit duras inter ephemeridas! |
| 21 | quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro: |
| 22 | quisenta velit? |
| 23 | i puer, et citus haec aliqua propone columna, |
| 24 | et dominum Esquiliis scribe habitare tuum. |