monumenta.ch > Propertius > 10 > 8a > 22
Propertius, Elegiae, 3, XXI <<<     >>> XXIII

Propertius, Elegiae, 3, XXII

1 Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos,
2 Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua,
3 Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe,
4 raptorisque tulit quae via Ditis equos?
5 si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes,
6 nec desiderio, Tulle, movere meo,
7 si tibi olorigeri visendast ora Caystri,
8 et quae serpentis temperat unda vias;
9 tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,
10 sectaque Persea Phorcidos ora manu,
11 Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa
12 Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
13 tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
14 Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
15 qua rudis Argoa natat inter saxa columba
16 in faciem prorae pinus adacta novae:
17 omnia Romanae cedent miracula terrae.
18 natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
19 armis apta magis tellus quam commoda noxae:
20 Famam, Roma, tuae non pudet historiae.
21 nam quantum ferro tantum pietate potentes
22 stamus: victricis temperat ira manus.
23 hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbro
24 tramite, et aeternum Marcius umor opus,
25 Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans,
26 potaque Pollucis nympha salubris equo.
27 at non squamoso labuntur ventre cerastae,
28 Itala portentis nec furit unda novis;
29 non hic Andromedae resonant pro matre catenae,
30 nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes,
31 nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes
32 exitium nato matre movente suo;
33 Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae,
34 nec solvit Danaas subdita cerva rates;
35 cornua nec valuit curvare in paelice Iuno
36 aut faciem turpi dedecorare bove;
37 arboreasque cruces Sinis, et non hospita Grais
38 saxa, et curtatas in fera fata trabes.
39 haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes,
40 hic tibi pro digna gente petendus honos,
41 hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum
42 spes et venturae coniugis aptus amor.
Propertius HOME



Propertius, Elegiae, 3, XXI <<<     >>> XXIII
monumenta.ch > Propertius > 10 > 8a > 22