Propertius, Elegiae, 3, XXI
| 1 | Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas |
| 2 | ut me longa gravi solvat amore via. |
| 3 | crescit enim assidue spectando cura puellae: |
| 4 | ipse alimenta sibi maxima praebet amor. |
| 5 | omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari |
| 6 | posset: at exsomnis me premit ipse deus. |
| 7 | vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit: |
| 8 | seu venit, extremo dormit amicta toro. |
| 9 | unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris |
| 10 | quantum oculis, animo tam procul ibit amor. |
| 11 | nunc agite, o socii, propellite in aequora navem, |
| 12 | remorumque pares ducite sorte vices, |
| 13 | iungiteque extremo felicia lintea malo: |
| 14 | iam liquidum nautis aura secundat iter. |
| 15 | Romanae turres et vos valeatis, amici, |
| 16 | qualiscumque mihi tuque, puella, vale! |
| 17 | ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes, |
| 18 | cogar et undisonos nunc prece adire deos. |
| 19 | deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo |
| 20 | sedarit placida vela phaselus aqua, |
| 21 | quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, |
| 22 | Isthmos qua terris arcet utrumque mare. |
| 23 | inde ubi Piraei capient me litora portus, |
| 24 | scandam ego Theseae bracchia longa viae. |
| 25 | illic vel stadiis animum emendare Platonis |
| 26 | incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis; |
| 27 | persequar aut studium linguae, Demosthenis arma, |
| 28 | libaboque tuos, culte Menandre, sales; |
| 29 | aut certe tabulae capient mea lumina pictae, |
| 30 | sive ebore exactae, seu magis aere, manus. |
| 31 | et spatia annorum et longa intervalla profundi |
| 32 | lenibunt tacito vulnera nostra sinu: |
| 33 | seu moriar, fato, non turpi fractus amore; |
| 34 | atque erit illa mihi mortis honesta dies. |