Propertius, Elegiae, 3, XX
| 1 | Credis eum iam posse tuae meminisse figurae, |
| 2 | vidisti a lecto quem dare vela tuo? |
| 3 | durus, qui lucro potuit mutare puellam! |
| 4 | tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit? |
| 5 | at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba: |
| 6 | forsitan ille alio pectus amore terat. |
| 7 | est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes, |
| 8 | splendidaque a docto fama refulget avo, |
| 9 | fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus. |
| 10 | fidus ero: in nostros curre, puella, toros! |
| 11 | tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes, |
| 12 | Phoebe, moraturae contrahe lucis iter. |
| 13 | nox mihi prima venit! primae da tempora nocti! |
| 14 | longius in primo, Luna, morare toro. |
| 15 | quam multae ante meis cedent sermonibus horae |
| 16 | dulcia quam nobis concitet arma Venus! |
| 17 | foedera sunt ponenda prius signandaque iura |
| 18 | et scribenda mihi lex in amore novo. |
| 19 | haec Amor ipse suo constringet pignora signo: |
| 20 | testis sidereae torta corona deae. |
| 21 | namque ubi non certo vincitur foedere lectus, |
| 22 | non habet ultores nox vigilanda deos, |
| 23 | et quibus imposuit, solvit mox vincla libido: |
| 24 | contineant nobis omina prima fidem. |
| 25 | ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris, |
| 26 | pollueritque novo sacra marita toro, |
| 27 | illi sint quicumque solent in amore dolores, |
| 28 | et caput argutae praebeat historiae, |
| 29 | nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae: |
| 30 | semper amet, fructu semper amoris egens. |