Propertius, Elegiae, 3, XVIII
| 1 | Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno |
| 2 | fumida Baiarum stagna tepentis aquae, |
| 3 | qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, |
| 4 | et sonat Herculeo structa labore via; |
| 5 | hic ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes, |
| 6 | cymbala Thebano concrepuere deo-- |
| 7 | at nunc invisae magno cum crimine Baiae, |
| 8 | quis deus in vestra constitit hostis aqua?-- |
| 9 | Marcellus Stygias vultum demisit in undas, |
| 10 | errat et inferno spiritus ille lacu. |
| 11 | quid genus aut virtus aut optima profuit illi |
| 12 | mater, et amplexum Caesaris esse focos? |
| 13 | aut modo tam pleno fluitantia vela theatro, |
| 14 | et per mirantis omina festa manus? |
| 15 | occidit, et misero steterat vicesimus annus: |
| 16 | tot bona tam parvo clausit in orbe dies. |
| 17 | i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos, |
| 18 | stantiaque in plausum tota theatra iuvent; |
| 19 | Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis |
| 20 | gemmea sint Indis: ignibus ista dabis. |
| 21 | sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo: |
| 22 | est mala, sed cunctis ista terenda viast. |
| 23 | exoranda canis tria sunt latrantia colla, |
| 24 | scandendast torvi publica cumba senis. |
| 25 | nec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis: |
| 26 | longius aut propius mors sua quemque manet. |
| 27 | ille licet ferro cautus se condat et aere, |
| 28 | mors tamen inclusum protrahit inde caput. |
| 29 | Nirea non facies, non vis exemit Achillem, |
| 30 | Croesum aut, Pactoli quas parit umor, opes. |
| 31 | at tibi nauta, pias hominum quo traicit umbras, |
| 32 | huc animae portet corpus inane tuae: |
| 33 | qua Siculae victor telluris Claudius et qua |
| 34 | Caesar, ab humana cessit in astra via. |