Propertius, Elegiae, 3, XVII
| 1 | Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris: |
| 2 | da mihi pacato vela secunda, pater. |
| 3 | tu potes insanae Veneris compescere fastus, |
| 4 | curarumque tuo fit medicina mero. |
| 5 | per te iunguntur, per te solvuntur amantes: |
| 6 | tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo. |
| 7 | te quoque enim non esse rudem testatur in astris |
| 8 | lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis. |
| 9 | hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes, |
| 10 | funera sanabunt aut tua vina malum. |
| 11 | semper enim vacuos nox sobria torquet amantes; |
| 12 | spesque timorque animos versat utroque modo. |
| 13 | quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis |
| 14 | accersitus erit somnus in ossa mea, |
| 15 | ipse seram vites pangamque ex ordine colles, |
| 16 | quos carpant nullae me vigilante ferae. |
| 17 | dum modo purpureo spument mihi dolia musto, |
| 18 | et nova pressantis inquinet uva pedes, |
| 19 | quod superest vitae per te et tua cornua vivam, |
| 20 | virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar. |
| 21 | dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, |
| 22 | Indica Nysaeis arma fugata choris, |
| 23 | vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, |
| 24 | Pentheos in triplicis funera rapta greges, |
| 25 | curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas |
| 26 | in vada pampinea desiluisse rate, |
| 27 | et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, |
| 28 | unde tuum potant Naxia turba merum. |
| 29 | candida laxatis onerato colla corymbis |
| 30 | cinget Bassaricas Lydia mitra comas, |
| 31 | levis odorato cervix manabit olivo, |
| 32 | et feries nudos veste fluente pedes. |
| 33 | mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, |
| 34 | capripedes calamo Panes hiante canent, |
| 35 | vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe |
| 36 | tundet ad Idaeos cymbala rauca choros. |
| 37 | ante fores templi, cratere antistes et auro |
| 38 | libatum fundens in tua sacra merum, |
| 39 | haec ego non humili referam memoranda coturno, |
| 40 | qualis Pindarico spiritus ore tonat: |
| 41 | tu modo servitio vacuum me siste superbo, |
| 42 | atque hoc sollicitum vince sopore caput. |