Propertius, Elegiae, 3, XVI
| 1 | Nox media, et dominae mihi venit epistula nostrae: |
| 2 | Tibure me missa iussit adesse mora, |
| 3 | candida qua geminas ostendunt culmina turres, |
| 4 | et cadit in patulos nympha Aniena lacus. |
| 5 | quid faciam? obductis committam mene tenebris |
| 6 | ut timeam audacis in mea membra manus? |
| 7 | at si distulero haec nostro mandata timore, |
| 8 | nocturno fletus saevior hoste mihi. |
| 9 | peccaram semel, et totum sum pulsus in annum: |
| 10 | in me mansuetas non habet illa manus. |
| 11 | nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes: |
| 12 | Scironis medias his licet ire vias. |
| 13 | quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris, |
| 14 | nemo adeo ut feriat barbarus esse volet. |
| 15 | sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis |
| 16 | improbus, et cuius sit comes ipsa Venus? |
| 17 | luna ministrat iter, demonstrant astra salebras, |
| 18 | ipse Amor accensas praecutit ante faces, |
| 19 | saeva canum rabies morsus avertit hiantis: |
| 20 | huic generi quovis tempore tuta viast. |
| 21 | quod si certa meos sequerentur funera cursus, |
| 22 | tali mors pretio vel sit emenda mihi. |
| 23 | afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum |
| 24 | ornabit custos ad mea busta sedens. |
| 25 | di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti |
| 26 | qua facit assiduo tramite vulgus iter! |
| 27 | post mortem tumuli sic infamantur amantum. |
| 28 | me tegat arborea devia terra coma, |
| 29 | aut humer ignotae cumulis vallatus harenae: |
| 30 | non iuvat in media nomen habere via. |