Propertius, Elegiae, 3, XIV
| 1 | Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, |
| 2 | sed mage virginei tot bona gymnasii, |
| 3 | quod non infamis exercet corpore ludos |
| 4 | inter luctantis nuda puella viros, |
| 5 | cum pila velocis fallit per bracchia iactus, |
| 6 | increpat et versi clavis adunca trochi, |
| 7 | pulverulentaque ad extremas stat femina metas, |
| 8 | et patitur duro vulnera pancratio: |
| 9 | nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris, |
| 10 | missile nunc disci pondus in orbe rotat, |
| 11 | et modo Taygeti, crinis aspersa pruina, |
| 12 | sectatur patrios per iuga longa canes: |
| 13 | gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit, |
| 14 | virgineumque cavo protegit aere caput, |
| 15 | qualis Amazonidum nudatis bellica mammis |
| 16 | Thermodontiacis turba lavatur aquis; |
| 17 | qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, |
| 18 | hic victor pugnis, ille futurus equis, |
| 19 | inter quos Helene nudis capere arma papillis |
| 20 | fertur nec fratres erubuisse deos. |
| 21 | lex igitur Spartana vetat secedere amantes, |
| 22 | et licet in triviis ad latus esse suae, |
| 23 | nec timor aut ullast clausae tutela puellae, |
| 24 | nec gravis austeri poena cavenda viri. |
| 25 | nullo praemisso de rebus tute loquaris |
| 26 | ipse tuis: longae nulla repulsa morae. |
| 27 | nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt, |
| 28 | est neque odoratae cura molesta comae. |
| 29 | at nostra ingenti vadit circumdata turba, |
| 30 | nec digitum angustast inseruisse via; |
| 31 | nec quae sit facies nec quae sint verba rogandi |
| 32 | invenias: caecum versat amator iter. |
| 33 | quod si iura fores pugnasque imitata Laconum, |
| 34 | carior hoc esses tu mihi, Roma, bono. |