Propertius, Elegiae, 3, IX
| 1 | Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum, |
| 2 | intra fortunam qui cupis esse tuam, |
| 3 | quid me scribendi tam vastum mittis in aequor? |
| 4 | non sunt apta meae grandia vela rati. |
| 5 | turpest, quod nequeas, capiti committere pondus |
| 6 | et pressum inflexo mox dare terga genu. |
| 7 | omnia non pariter rerum sunt omnibus apta, |
| 8 | palma nec ex aequo ducitur ulla iugo. |
| 9 | gloria Lysippost animosa effingere signa; |
| 10 | exactis Calamis se mihi iactat equis; |
| 11 | in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles; |
| 12 | Parrhasius parva vindicat arte locum; |
| 13 | argumenta magis sunt Mentoris addita formae; |
| 14 | at Myos exiguum flectit acanthus iter; |
| 15 | Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno; |
| 16 | Praxitelen propria vendit ab urbe lapis. |
| 17 | est quibus Eleae concurrit palma quadrigae, |
| 18 | est quibus in celeris gloria nata pedes; |
| 19 | hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis: |
| 20 | naturae sequitur semina quisque suae. |
| 21 | at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi, |
| 22 | cogor et exemplis te superare tuis. |
| 23 | cum tibi Romano dominas in honore secures |
| 24 | et liceat medio ponere iura foro; |
| 25 | vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas, |
| 26 | atque onerare tuam fixa per arma domum; |
| 27 | et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni |
| 28 | tempore tam faciles insinuentur opes; |
| 29 | parcis et in tenuis humilem te colligis umbras: |
| 30 | velorum plenos subtrahis ipse sinus. |
| 31 | crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos |
| 32 | iudicia, et venies tu quoque in ora virum. |
| 33 | non ego velifera tumidum mare findo carina: |
| 34 | tota sub exiguo flumine nostra morast. |
| 35 | non flebo in cineres arcem sedisse paternos |
| 36 | Cadmi, nec semper proelia clade pari; |
| 37 | nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces, |
| 38 | et Danaum decimo vere redisse rates, |
| 39 | moenia cum Graio Neptunia pressit aratro |
| 40 | victor Palladiae ligneus artis equus. |
| 41 | inter Callimachi sat erit placuisse libellos |
| 42 | et cecinisse modis, Coe+ poeta, tuis. |
| 43 | haec urant pueros, haec urant scripta puellas |
| 44 | meque deum clament et mihi sacra ferant! |
| 45 | te duce vel Iovis arma canam caeloque minantem |
| 46 | Coeum et Phlegraeis Eurymedonta iugis; |
| 47 | eductosque pares silvestri ex ubere reges, |
| 48 | ordiar et caeso moenia firma Remo, |
| 49 | celsaque Romanis decerpta palatia tauris, |
| 50 | crescet et ingenium sub tua iussa meum; |
| 51 | prosequar et currus utroque ab litore ovantis, |
| 52 | Parthorum astutae tela remissa fugae, |
| 53 | claustraque Pelusi Romano subruta ferro, |
| 54 | Antonique gravis in sua fata manus. |
| 55 | mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, |
| 56 | dexteraque immissis da mihi signa rotis. |
| 57 | hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a test |
| 58 | quod ferar in partis ipse fuisse tuas. |