Propertius, Elegiae, 3, VII
| 1 | Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae! |
| 2 | per te immaturum mortis adimus iter; |
| 3 | tu vitiis hominum crudelia pabula praebes; |
| 4 | semina curarum de capite orta tuo. |
| 5 | tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus |
| 6 | obruis insano terque quaterque mari. |
| 7 | nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo |
| 8 | et nova longinquis piscibus esca natat. |
| 9 | quod si contentus patrio bove verteret agros, |
| 10 | verbaque duxisset pondus habere mea, |
| 11 | viveret ante suos dulcis conviva Penates, |
| 12 | pauper, at in terra nil nisi fleret opes. |
| 13 | noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae |
| 14 | et duro teneras laedere fune manus, |
| 15 | sed thyio thalamo aut Oricia terebintho |
| 16 | effultum pluma versicolore caput. |
| 17 | hunc parvo ferri vidit nox improba ligno, |
| 18 | et miser invisam traxit hiatus aquam; |
| 19 | huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues: |
| 20 | Paetus ut occideret, tot coiere mala. |
| 21 | flens tamen extremis dedit haec mandata querelis |
| 22 | cum moribunda niger clauderet ora liquor: |
| 23 | 'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti, |
| 24 | et quaecumque meum degravat unda caput, |
| 25 | quo rapitis miseros primae lanuginis annos? |
| 26 | attulimus longas in freta vestra comas. |
| 27 | ah miser alcyonum scopulis affligar acutis! |
| 28 | in me caeruleo fuscina sumpta deost. |
| 29 | at saltem Italiae regionibus evehat aestus: |
| 30 | hoc de me sat erit si modo matris erit.' |
| 31 | subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus; |
| 32 | ultima quae Paeto voxque diesque fuit. |
| 33 | Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti |
| 34 | mater in ore tibist? non habet unda deos. |
| 35 | et mater non iusta piae dare debita terrae |
| 36 | nec pote cognatos inter humare rogos, |
| 37 | sed tua nunc volucres astant super ossa marinae, |
| 38 | nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest. |
| 39 | infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae, |
| 40 | quae spolia ex illo tanta fuere tibi? |
| 41 | aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina? |
| 42 | portabat sanctos alveus ille viros. |
| 43 | o centum aequoreae Nereo genitore puellae, |
| 44 | et tu, materno tacta dolore, Theti; |
| 45 | vos decuit lasso supponere bracchia mento: |
| 46 | non poterat vestras ille gravare manus. |
| 47 | reddite corpus, aquae! positast in gurgite vita; |
| 48 | Paetum sponte tua, vilis harena, tegas; |
| 49 | et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum, |
| 50 | dicat 'et audaci tu timor esse potes.' |
| 51 | ite, rates curvate et leti texite causas: |
| 52 | ista per humanas mors venit acta manus. |
| 53 | terra parum fuerat fatis, adiecimus undas: |
| 54 | fortunae miseras auximus arte vias. |
| 55 | ancora te teneat, quem non tenuere penates? |
| 56 | quid meritum dicas, cui sua terra parumst? |
| 57 | ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina |
| 58 | consenuit, fallit portus et ipse fidem. |
| 59 | nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis |
| 60 | omnia detrito vincula fune cadunt. |
| 61 | sunt Agamemnonias testantia litora curas, |
| 62 | quae notat Argynni poena Athamantiadae. |
| 63 | [hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides, |
| 64 | pro qua mactatast Iphigenia mora.] |
| 65 | natura insidians pontum substravit avaris: |
| 66 | ut tibi succedat, vix semel esse potest. |
| 67 | saxa triumphalis fregere Capherea puppes, |
| 68 | naufraga cum vasto Graecia tracta salost. |
| 69 | paulatim socium iacturam flevit Ulixes, |
| 70 | in mare cui soliti non valuere doli. |
| 71 | at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis: |
| 72 | ante fores dominae condar oportet iners. |