Propertius, Elegiae, 3, VI
| 1 | Dic mihi de nostra quae sensti vera puella: |
| 2 | sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga. |
| 3 | omnis enim debet sine vano nuntius esse, |
| 4 | maioremque metu servus habere fidem. |
| 5 | nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima |
| 6 | incipe: suspensis auribus ista bibam. |
| 7 | num me laetitia tumefactum fallis inani, |
| 8 | haec referens, quae me credere velle putas? |
| 9 | sicin eram incomptis vidisti flere capillis? |
| 10 | illius ex oculis multa cadebat aqua? |
| 11 | nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto, |
| 12 | scriniaque ad lecti clausa iacere pedes, |
| 13 | ac maestam teneris vestem pendere lacertis? |
| 14 | ornabat niveas nullane gemma manus? |
| 15 | tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae |
| 16 | carpebant, medio nebat et ipsa loco, |
| 17 | umidaque impressa siccabat lumina lana, |
| 18 | rettulit et querulo iurgia nostra sono? |
| 19 | 'haec te teste mihi promissast, Lygdame, merces? |
| 20 | est poena et servo rumpere teste fidem. |
| 21 | ille potest nullo miseram me linquere facto, |
| 22 | et qualem nolo dicere habere domi? |
| 23 | gaudet me vacuo solam tabescere lecto? |
| 24 | si placet, insultet, Lygdame, morte mea. |
| 25 | non me moribus illa, sed herbis improba vicit |
| 26 | staminea rhombi ducitur ille rota. |
| 27 | illum turgentis sanie portenta rubetae |
| 28 | et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, |
| 29 | et strigis inventae per busta iacentia plumae, |
| 30 | cinctaque funesto lanea vitta toro. |
| 31 | si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor, |
| 32 | poena erit ante meos sera sed ampla pedes; |
| 33 | putris et in vacuo texetur aranea lecto: |
| 34 | noctibus illorum dormiet ipsa Venus.' |
| 35 | quae tibi si veris animis est questa puella, |
| 36 | hac eadem rursus, Lygdame, curre via, |
| 37 | et mea cum multis lacrimis mandata reporta, |
| 38 | iram, non fraudes esse in amore meo, |
| 39 | me quoque consimili impositum torquerier igni: |
| 40 | iurabo bis sex integer esse dies. |
| 41 | quod mihi si e tanto felix concordia bello |
| 42 | exstiterit, per me, Lygdame, liber eris. |