Propertius, Elegiae, 3, V
| 1 | Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes: |
| 2 | sat mihi cum domina proelia dura mea. |
| 3 | nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur, |
| 4 | nec bibit e gemma divite nostra sitis, |
| 5 | nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro, |
| 6 | nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua. |
| 7 | o prima infelix fingenti terra Prometheo! |
| 8 | ille parum caute pectoris egit opus. |
| 9 | corpora disponens mentem non vidit in arto: |
| 10 | recta animi primum debuit esse via. |
| 11 | nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem |
| 12 | quaerimus, atque armis nectimus arma nova. |
| 13 | haud ullas portabis opes Acherontis ad undas: |
| 14 | nudus in inferna, stulte, vehere rate. |
| 15 | victor cum victo pariter miscetur in umbris: |
| 16 | consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes. |
| 17 | Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro: |
| 18 | optima mors, carpta quae venit ante die. |
| 19 | me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa |
| 20 | Musarumque choris implicuisse manus; |
| 21 | me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo, |
| 22 | et caput in verna semper habere rosa. |
| 23 | atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas, |
| 24 | sparserit et nigras alba senecta comas, |
| 25 | tum mihi naturae libeat perdiscere mores, |
| 26 | quis deus hanc mundi temperet arte domum, |
| 27 | qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis |
| 28 | cornibus in plenum menstrua luna redit, |
| 29 | unde salo superant venti, quid flamine captet |
| 30 | Eurus, et in nubes unde perennis aqua; |
| 31 | sit ventura dies mundi quae subruat arces, |
| 32 | purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, |
| 33 | aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, |
| 34 | solis et atratis luxerit orbis equis, |
| 35 | cur serus versare boves et plaustra Bootes, |
| 36 | Pleiadum spisso cur coit igne chorus, |
| 37 | curve suos fines altum non exeat aequor, |
| 38 | plenus et in partes quattuor annus eat; |
| 39 | sub terris sint iura deum et tormenta reorum, |
| 40 | num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, |
| 41 | aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, |
| 42 | Tisiphones atro si furit angue caput, |
| 43 | num tribus infernum custodit faucibus antrum |
| 44 | Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, |
| 45 | an ficta in miseras descendit fabula gentes, |
| 46 | et timor haud ultra quam rogus esse potest. |
| 47 | exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma |
| 48 | grata magis, Crassi signa referte domum. |