Propertius, Elegiae, 2, XXXIV
| 1 | CVR quisquam faciem dominae iam credat Amori? |
| 2 | sic erepta mihi paene puella mea est. |
| 3 | expertus dico, nemo est in amore fidelis: |
| 4 | formosam raro non sibi quisque petit. |
| 5 | polluit ille deus cognatos, solvit amicos, |
| 6 | et bene concordis tristia ad arma vocat. |
| 7 | hospes in hospitium Menelao venit adulter: |
| 8 | Colchis et ignotum nonne secuta virum est? |
| 9 | Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam |
| 10 | tangere? nonne tuae tum cecidere manus? |
| 11 | quid si non constans illa et tam certa fuisset? |
| 12 | posses in tanto vivere flagitio? |
| 13 | tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno: |
| 14 | a domina tantum te modo tolle mea. |
| 15 | te socium vitae, te corporis esse licebit, |
| 16 | te dominum admitto rebus, amice, meis: |
| 17 | lecto te solum, lecto te deprecor uno: |
| 18 | rivalem possum non ego ferre Iovem. |
| 19 | ipse meas solus quod nil est, aemulor umbras, |
| 20 | stultus, quod stulto saepe timore tremo. |
| 21 | una tamen causa est, qua crimina tanta remitto, |
| 22 | errabant multo quod tua verba mero. |
| 23 | sed numquam vitae fallet me ruga severae: |
| 24 | omnes iam norunt quam sit amare bonum. |