Propertius, Elegiae, 2, XXXIIIb
| 1 | NON audis et verba sinis mea ludere, cum iam |
| 2 | flectant Icarii sidera tarda boves. |
| 3 | lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes. |
| 4 | an nondum est talos mittere lassa manus? |
| 5 | a pereat, quicumque meracas repperit uvas |
| 6 | corrupitque bonas nectare primus aquas! |
| 7 | Icare, Cecropiis merito iugulate colonis, |
| 8 | pampineus nosti quam sit amarus odor! |
| 9 | tuque o Eurytion vino Centaure peristi, |
| 10 | nec non Ismario tu, Polypheme, mero. |
| 11 | vino forma perit, vino corrumpitur aetas, |
| 12 | vino saepe suum nescit amica virum. |
| 13 | me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo! |
| 14 | iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent, |
| 15 | cum tua praependent demissae in pocula sertae, |
| 16 | et mea deducta carmina voce legis. |
| 17 | largius effuso madeat tibi mensa Falerno, |
| 18 | spumet et aurato mollius in calice. |
| 19 | nulla tamen lecto recipit se sola libenter: |
| 20 | est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor. |
| 21 | semper in absentis felicior aestus amantis: |
| 22 | elevat assiduos copia longa viros. |