Propertius, Elegiae, 2, XXXIIIa
| 1 | TRISTIA iam redeunt iterum sollemnia nobis: |
| 2 | Cynthia iam noctes est operata decem. |
| 3 | atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente |
| 4 | misit matronis Inachis Ausoniis! |
| 5 | quae dea tam cupidos totiens divisit amantis, |
| 6 | quaecumque illa fuit, semper amara fuit. |
| 7 | tu certe Iovis occultis in amoribus, Io, |
| 8 | sensisti multas quid sit inire vias, |
| 9 | cum te iussit habere puellam cornua Iuno |
| 10 | et pecoris duro perdere verba sono. |
| 11 | a quotiens quernis laesisti frondibus ora, |
| 12 | mandisti et stabulis arbuta pasta tuis! |
| 13 | an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram |
| 14 | Iuppiter, idcirco facta superba dea es? |
| 15 | an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis? |
| 16 | cur tibi tam longa Roma petita via? |
| 17 | quidve tibi prodest viduas dormire puellas? |
| 18 | sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt, |
| 19 | aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe: |
| 20 | cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit. |
| 21 | at tu, quae nostro nimium placata dolore es, |
| 22 | noctibus his vacui ter faciamus iter. |