Propertius, Elegiae, 2, XXXb
| 1 | ISTA senes licet accusent convivia duri: |
| 2 | nos modo propositum, vita, teramus iter |
| 3 | illorum antiquis onerantur legibus aures: |
| 4 | hic locus est in quo, tibia docta, sones, |
| 5 | quae non iure vado Maeandri iacta natasti, |
| 6 | turpia cum faceret Palladis ora tumor. |
| 7 | non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas |
| 8 | et petere Hyrcani litora nota maris, |
| 9 | spargere et alterna communis caede Penatis |
| 10 | et ferre ad patrios praemia dira Lares! |
| 11 | una contentum pudeat me vivere amica? |
| 12 | hoc si crimen erit, crimen Amoris erit: |
| 13 | mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum |
| 14 | rorida muscosis antra tenere iugis. |
| 15 | illic aspicies scopulis haerere Sorores |
| 16 | et canere antiqui dulcia furta Iovis, |
| 17 | ut Semela est combustus, ut est deperditus Io, |
| 18 | denique ut ad Troiae tecta volarit avis. |
| 19 | quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma, |
| 20 | communis culpae cur reus unus agor? |
| 21 | nec tu Virginibus reverentia moveris ora: |
| 22 | hic quoque non nescit quid sit amare chorus; |
| 23 | si tamen Oeagri quaedam compressa figura |
| 24 | Bistoniis olim rupibus accubuit. |
| 25 | hic ubi me prima statuent in parte choreae, |
| 26 | et medius docta cuspide Bacchus erit, |
| 27 | tum capiti sacros patiar pendere corymbos: |
| 28 | nam sine te nostrum non valet ingenium. |