monumenta.ch > Propertius > 10 > 8a > 22 > 24 > 18a > 16 > 18b > 21 > 2 > 11 > 15 > 14 > 17 > 25 > 27 > 31 > 12 > 23 > 13 > 26a > 28c > 19 > 10 > 24a > 26b > 13b > 24b > 28a > 34 > 28b > 16 > 22a > 34b > 29a > 29b
Propertius, Elegiae, 2, XXIXa <<<     >>> XXXa

Propertius, Elegiae, 2, XXIXb

1 MANE erat, et volui, si sola quiesceret illa,
2 visere: at in lecto Cynthia sola fuit.
3 obstipui: non illa mihi formosior umquam
4 visa, neque ostrina cum fuit in tunica,
5 ibat et hinc castae narratum somnia Vestae,
6 neu sibi neve mihi quae nocitura forent:
7 talis visa mihi somno dimissa recenti.
8 heu quantum per se candida forma valet!
9 'Quid tu matutinus, ' ait 'speculator amicae,
10 me similem vestris moribus esse putas?
11 non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,
12 vel tu vel si quis verior esse potest.
13 apparent non ulla toro vestigia presso,
14 signa volutantis nec iacuisse duos.
15 aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat
16 spiritus admisso notus adulterio.'
17 dixit, et opposita propellens savia dextra
18 prosilit in laxa nixa pedem solea.
19 sic ego tarn sancti custos deludor amoris:
20 ex illo felix nox mihi nulla fuit.
Propertius HOME