Propertius, Elegiae, 2, XXIXa
| 1 | HESTERNA, mea lux, cum potus nocte vagarer, |
| 2 | nec me servorum duceret ulla manus, |
| 3 | obvia nescio quot pueri mihi turba minuta |
| 4 | venerat (hos vetuit me numerare timor); |
| 5 | quorum alii faculas, alii retinere sagittas, |
| 6 | pars etiam visa est vincla parare mihi. |
| 7 | sed nudi fuerant. quorum lascivior unus, |
| 8 | 'Arripite hunc, ' inquit, 'iam bene nostis eum |
| 9 | hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.' |
| 10 | dixit, et in collo iam mihi nodus erat. |
| 11 | hic alter iubet in medium propellere, at alter, |
| 12 | 'Intereat, qui nos non putat esse deos! |
| 13 | haec te non meritum totas exspectat in horas: |
| 14 | at tu nescio quas quaeris, inepte, fores. |
| 15 | quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae |
| 16 | solverit atque oculos moverit illa gravis, |
| 17 | afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, |
| 18 | sed quos ipse suis fecit Amor manibus. |
| 19 | parcite iam, fratres, iam certos spondet amores; |
| 20 | et iam ad mandatam venimus ecce domum.' |
| 21 | atque ita me iniecto dixerunt rursus amictu: |
| 22 | 'I nunc et noctes disce manere domi.' |