monumenta.ch > Propertius > 10 > 8a > 22 > 24 > 18a > 16 > 18b > 21 > 2 > 11 > 15 > 14 > 17 > 25 > 27 > 31 > 12 > 23 > 13 > 26a > 28c
Propertius, Elegiae, 2, XXVIIIb <<<     >>> XXIXa

Propertius, Elegiae, 2, XXVIIIc

1 HAEC tua, Persephone, maneat clementia, nec tu,
2 Persephonae coniunx, saevior esse velis.
3 sunt apud infernos tot milia formosarum:
4 pulchra sit in superis, si licet, una locis!
5 vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro,
6 vobiscum Europe nec proba Pasiphae,
7 et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas,
8 et Thebae et Priami diruta regna senis:
9 et quaecumque erat in numero Romana puella,
10 occidit: has omnis ignis avarus habet.
11 nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis:
12 longius aut propius mors sua quemque manet.
13 tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo,
14 munera Dianae debita redde choros,
15 redde etiam excubias divae nunc, ante iuvencae;
16 votivas noctes, ei mihi solve decem!
Propertius HOME