Propertius, Elegiae, 2, XXVIa
| 1 | VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina |
| 2 | Ionio lassas ducere rore manus, |
| 3 | et quaecumque in me fueras mentita fateri, |
| 4 | nec iam umore gravis tollere posse comas, |
| 5 | qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, |
| 6 | aurea quam molli tergore vexit ovis. |
| 7 | quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet, |
| 8 | atque tua labens navita fleret aqua! |
| 9 | quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri, |
| 10 | quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe! |
| 11 | at tu vix primas extollens gurgite palmas |
| 12 | saepe meum nomen iam peritura vocas. |
| 13 | quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, |
| 14 | esses Ionii facta puella maris, |
| 15 | et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, |
| 16 | candida Nesaee, caerula Cymothoe. |
| 17 | sed tibi subsidio delphinum currere vidi, |
| 18 | qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram. |
| 19 | iamque ego conabar summo me mittere saxo, |
| 20 | cum mihi discussit talia visa metus. |