Propertius, Elegiae, 2, XXV
| 1 | VNICA nata meo pulcherrima cura dolori, |
| 2 | excludit quoniam sors mea 'saepe veni,' |
| 3 | ista meis fiet notissima forma libellis, |
| 4 | Calve, tua venia, pace, Catulle, tua. |
| 5 | miles depositis annosus secubat armis, |
| 6 | grandaevique negant ducere aratra boves, |
| 7 | putris et in vacua requiescit navis harena, |
| 8 | et vetus in templo bellica parma vacat: |
| 9 | at me ab amore tuo deducet nulla senectus, |
| 10 | sive ego Tithonus sive ego Nestor ero. |
| 11 | nonne fuit satius duro servire tyranno |
| 12 | et gemere in tauro, saeve Perille, tuo? |
| 13 | Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu, |
| 14 | Caucasias etiam si pateremur avis. |
| 15 | sed tamen obsistam. teritur robigine mucro |
| 16 | ferreus et parvo saepe liquore silex: |
| 17 | at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui |
| 18 | restat et immerita sustinet aure minas. |
| 19 | ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur |
| 20 | laesus, et invitis ipse redit pedibus. |
| 21 | tu quoque, qui pleno fastus assumis amore, |
| 22 | credule, nulla diu femina pondus habet. |
| 23 | an quisquam in mediis persolvit vota procellis. |
| 24 | cum saepe in portu fracta carina natet? |
| 25 | aut prius infecto deposcit praemia cursu, |
| 26 | septima quam metam triverit arte rota? |
| 27 | mendaces ludunt flatus in amore secundi: |
| 28 | si qua venit sero, magna ruina venit. |
| 29 | tu tamen interea, quamvis te diligat illa, |
| 30 | in tacito cohibe gaudia clausa sinu. |
| 31 | namque in armore suo semper sua maxima cuique |
| 32 | nescio quo pacto verba nocere solent. |
| 33 | quamvis te persaepe vocet, semel ire memento: |
| 34 | invidiam quod habet, non solet esse diu. |
| 35 | at si saecla forent antiquis grata puellis, |
| 36 | essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego. |
| 37 | non tamen ista meos mutabunt saecula mores: |
| 38 | unus quisque sua noverit ire via. |
| 39 | at, vos qui officia in multos revocatis amores, |
| 40 | quantus sic cruciat lumina vestra dolor! |
| 41 | vidistis pleno teneram candore puellam, |
| 42 | vidistis fuscam, ducit uterque color; |
| 43 | vidistis quandam Argiva prodire figura, |
| 44 | vidistis nostras, utraque forma rapit; |
| 45 | illaque plebeio vel sit sandycis amictu: |
| 46 | haec atque illa mali vulneris una via est. |
| 47 | cum satis una tuis insomnia portet ocellis, |
| 48 | una sat est cuivis femina multa mala. |