Propertius, Elegiae, 2, XXIVb
| 1 | HOC erat in primis quod me gaudere iubebas? |
| 2 | tam te formosam non pudet esse levem? |
| 3 | una aut altera nox nondum est in amore peracta, |
| 4 | et dicor lecto iam gravis esse tuo. |
| 5 | me modo laudabas et carmina nostra legebas: |
| 6 | ille tuus pennas tam cito vertit amor? |
| 7 | contendat mecum ingenio, contendat et arte, |
| 8 | in primis una discat amare domo: |
| 9 | si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras |
| 10 | et tibi ab Hesperio mala dracone ferat, |
| 11 | taetra venena libens et naufragus ebibat undas, |
| 12 | et numquam pro te deneget esse miser: |
| 13 | (quos utinam in nobis, vita, experiare labores!) |
| 14 | iam tibi de timidis iste protervus erit, |
| 15 | qui nunc se in tumidum iactando venit honorem: |
| 16 | discidium vobis proximus annus erit. |
| 17 | at me non aetas mutabit tota Sibyllae, |
| 18 | non labor Alcidae, non niger ille dies. |
| 19 | tu mea compones et dices 'Ossa, Properti, |
| 20 | haec tua sunt? eheu tu mihi certus eras, |
| 21 | certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito |
| 22 | nobilis et quamvis non ita dives eras.' |
| 23 | nil ego non patiar, numquam me iniuria mutat: |
| 24 | ferre ego formosam nullum onus esse puto. |
| 25 | credo ego non paucos ista periisse figura, |
| 26 | credo ego sed multos non habuisse fidem. |
| 27 | parvo dilexit spatio Minoida Theseus, |
| 28 | Phyllida Demophoon, hospes uterque malus. |
| 29 | iam tibi Iasonia nota est Medea carina |
| 30 | et modo servato sola relicta viro. |
| 31 | dura est quae multis simulatum fingit amorem, |
| 32 | et se plus uni si qua parare potest. |
| 33 | noli nobilibus, noli conferre beatis: |
| 34 | vix venit, extremo qui legat ossa die. |
| 35 | hi tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me |
| 36 | demissis plangas pectora nuda comis. |