Propertius, Elegiae, 2, XXIII
| 1 | CVI fugienda fuit indocti semita vulgi, |
| 2 | ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est. |
| 3 | ingenuus quisquam alterius dat munera servo, |
| 4 | ut promissa suae verba ferat dominae? |
| 5 | et quaerit totiens 'Quaenam nunc porticus illam |
| 6 | integit? ' et 'Campo quomovet illa pedes?' |
| 7 | deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama labores |
| 8 | Herculis, ut scribat 'Muneris ecquid habes?' |
| 9 | cernere uti possis vultum custodis amari, |
| 10 | captus et immunda saepe latere casa? |
| 11 | quam care semel in toto nox vertitur anno! |
| 12 | a pereant, si quos ianua clausa iuvat! |
| 13 | contra, reiecto quae libera vadit amictu, |
| 14 | custodum et nullo saepta timore, placet? |
| 15 | cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco, |
| 16 | nec sinit esse moram, si quis adire velit; |
| 17 | differet haec numquam, nec poscet garrula, quod |
| 18 | astrictus ploret saepe dedisse pater, |
| 19 | nec dicet ' Timeo, propera iam surgere, quaeso: |
| 20 | infelix, hodie vir mihi rure venit.' |
| 21 | et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes, |
| 22 | me luerint: nolim furta pudica tori; |
| 23 | libertas quoniam nulli iam restat amanti: |
| 24 | nullus liber erit, si quis amare volet. |