Propertius, Elegiae, 2, XXI
| 1 | A QVANTVM de me Panthi tibi pagina finxit, |
| 2 | tantum illi Pantho ne sit amica Venus! |
| 3 | sed tibi iam videor Dodona verior augur. |
| 4 | uxorem ille tuus pulcher amator habet! |
| 5 | tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat |
| 6 | liber: tu nimium credula, sola iaces. |
| 7 | et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus |
| 8 | dicit se invito saepe fuisse domi. |
| 9 | dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te |
| 10 | quaeritur: has laudes ille maritus habet. |
| 11 | Colchida sic hospes quondam decepit Iason: |
| 12 | eiecta est (tenuit namque Creusa) domo. |
| 13 | sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso: |
| 14 | vidit amatorem pandere vela suum. |
| 15 | a nimium faciles aurem praebere puellae, |
| 16 | discite desertae non temere esse bonae! |
| 17 | huic quoque, qui restat, iam pridem quaeritur alter |
| 18 | experta in primo, stulta, cavere potes. |
| 19 | nos quocumque loco, nos omni tempore tecum |
| 20 | sive aegra pariter sive valellte sumus. |