Propertius, Elegiae, 2, XIX
| 1 | ETSI me invito discedis, Cynthia, Roma, |
| 2 | laetor quod sine me devia rura coles. |
| 3 | nullus erit castis iuvenis corruptor in agris, |
| 4 | qui te blanditiis non sinat esse probam; |
| 5 | nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras, |
| 6 | nec tibi clamatae somnus amarus erit. |
| 7 | sola eris et solos spectabis, Cynthia, montis |
| 8 | et pecus et finis pauperis agricolae. |
| 9 | illic te nulli poterunt corrumpere ludi, |
| 10 | fanaque peccatis plurima causa tuis. |
| 11 | illic assidue tauros spectabis arantis, |
| 12 | et vitem docta ponere falce comas; |
| 13 | atque ibi rara feres inculto tura sacello, |
| 14 | haedus ubi agrestis corruet ante focos; |
| 15 | protinus et nuda choreas imitabere sura; |
| 16 | omnia ab externo sint modo tuta viro. |
| 17 | ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae |
| 18 | suscipere et Veneris ponere vota iuvat. |
| 19 | incipiam captare feras et reddere pinu |
| 20 | cornua et audaces ipse monere canis; |
| 21 | non tamen ut vastos ausim temptare leones |
| 22 | aut celer agrestis comminus ire sues. |
| 23 | haec igitur mihi sit lepores audacia mollis |
| 24 | excipere et structo figere avem calamo, |
| 25 | qua formosa suo Clitumnus flumina luco |
| 26 | integit, et niveos abluit unda boves. |
| 27 | tu quotiens aliquid conabere, vita, memento |
| 28 | venturum paucis me tibi Luciferis. |
| 29 | hic me nec solae poterunt avertere silvae, |
| 30 | nec vaga muscosis flumina fusa iugis, |
| 31 | quin ego in assidua mutem tua nomina lingua: |
| 32 | absenti nemo non nocuisse velit. |