Propertius, Elegiae, 2, XVIIIb
| 1 | quid mea si canis aetas candesceret annis, |
| 2 | et faceret scissas languida ruga genas? |
| 3 | at non Tithoni spernens Aurora senectam |
| 4 | desertum Eoa passa iacere domo est: |
| 5 | illum saepe suis decedens fovit in ulnis |
| 6 | quam prius adiunctos sedula lavit equos; |
| 7 | illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos, |
| 8 | maturos iterum est questa redire dies; |
| 9 | illa deos currum conscendens dixit iniquos, |
| 10 | invitum et terris praestitit officium. |
| 11 | cui maiora senis Tithoni gaudia vivi, |
| 12 | quam gravis amisso Memnone luctus erat. |
| 13 | cum sene non puduit talem dormire puellam |
| 14 | et canae totiens oscula ferre comae. |
| 15 | at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis |
| 16 | ipsa anus haud longa curva futura die. |
| 17 | quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido |
| 18 | huic malus esse solet, cui bonus ante fuit. |