Propertius, Elegiae, 2, XVII
| 1 | MENTIRI noctem, promissis ducere amantem, |
| 2 | hoc erit infectas sanguine habere manus! |
| 3 | horum ego sum vates, quotiens desertus amaras |
| 4 | explevi noctes, fractus utroque toro. |
| 5 | vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte, |
| 6 | ut liquor arenti fallat ab ore sitim; |
| 7 | vel tu Sisyphios licet admirere labores, |
| 8 | difficile ut toto monte volutet onus; |
| 9 | durius in terris nihil est quod vivat amante, |
| 10 | nec, modo si sapias, quod minus esse velis. |
| 11 | quem modo felicem invidia admirante ferebant, |
| 12 | nunc decimo admittor vix ego quoque die. |
| 13 | nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo, |
| 14 | sumere et in nostras trita venena manus; |
| 15 | nec licet in triviis sicca requiescere luna, |
| 16 | aut per rimosas mittere verba fores. |
| 17 | quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo: |
| 18 | tum flebit, cum in me senserit esse fidem. |