Propertius, Elegiae, 2, XV
| 1 | O me felicem! o nox mihi candida! et o tu |
| 2 | lectule deliciis facte beate meis! |
| 3 | quam multa apposita narramus verba lucerna, |
| 4 | quantaque sublato lumine rixa fuit! |
| 5 | nam modo nudatis mecum est luctata papillis, |
| 6 | interdum tunica duxit operta moram. |
| 7 | illa meos somno lapsos patefecit ocellos |
| 8 | ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?' |
| 9 | quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum |
| 10 | oscula sunt labris nostra morata tuis! |
| 11 | non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu: |
| 12 | si nescis, oculi sunt in amore duces. |
| 13 | ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena, |
| 14 | cum Menelaeo surgeret e thalamo; |
| 15 | nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem |
| 16 | dicitur et nudae concubuisse deae. |
| 17 | quod si pertendens animo vestita cubaris, |
| 18 | scissa veste meas experiere manus: |
| 19 | quin etiam, si me ulterius provexerit ira, |
| 20 | ostendes matri bracchia laesa tuae. |
| 21 | necdum inclinatae prohibent te ludere mammae: |
| 22 | viderit haec, si quam iam peperisse pudet. |
| 23 | dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: |
| 24 | nox tibi longa venit, nec reditura dies. |
| 25 | atque utinam haerentis sic nos vincire catena |
| 26 | velles, ut numquam solveret ulla dies! |
| 27 | exemplo iunctae tibi sint in amore columbae, |
| 28 | masculus et totum femina coniugium. |
| 29 | errat, qui finem vesani quaerit amoris: |
| 30 | verus amor nullum novit habere modum. |
| 31 | terra prius falso partu deludet arantis, |
| 32 | et citius nigros Sol agitabit equos, |
| 33 | fluminaque ad caput incipient revocare liquores, |
| 34 | aridus et sicco gurgite piscis erit, |
| 35 | quam possim nostros alio transferre dolores: |
| 36 | huius ero vivus, mortuus huius ero. |
| 37 | quod mihi secum talis concedere noctes |
| 38 | illa velit, vitae longus et annus erit. |
| 39 | si dabit haec multas, fiam immortalis in illis: |
| 40 | nocte una quivis vel deus esse potest. |
| 41 | qualem si cuncti cuperent decurrere vitam |
| 42 | et pressi multo membra iacerc mero, |
| 43 | non ferrum crudele neque esset bellica navis, |
| 44 | nec nostra Actiacum verteret ossa mare, |
| 45 | nec totiens propriis circum oppugnata triumphis |
| 46 | lassa foret crinis solere Roma suos. |
| 47 | haec certe merito poterunt laudare minores: |
| 48 | laeserunt nullos pocula nostra deos. |
| 49 | tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae! |
| 50 | omnia si dederis oscula, pauca dabis. |
| 51 | ac veluti folia arentis liquere corollas, |
| 52 | quae passim calathis strata natare vides, |
| 53 | sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes, |
| 54 | forsitan includet crastina fata dies. |