Propertius, Elegiae, 2, XIIIb
| 1 | QVANDOCVMQVE igitur nostros mors claudet ocellos, |
| 2 | accipe quae serves funeris acta mei. |
| 3 | nec mea tunc longa spatietur imagine pompa |
| 4 | nec tuba sit fati vana querela mei; |
| 5 | nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno, |
| 6 | nec sit in Attalico mors mea nixa toro. |
| 7 | desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint |
| 8 | plebei parvae funeris exsequiae. |
| 9 | sat mea sat magna est, si tres sint pompa libelli, |
| 10 | quos ego Persephonae maxima dona feram. |
| 11 | tu vero nudum pectus lacerata sequeris, |
| 12 | nec fueris nomen lassa vocare meum, |
| 13 | osculaque in gelidis pones suprema labellis, |
| 14 | cum dabitur Syrio munere plenus onyx. |
| 15 | deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor |
| 16 | accipiat Manis parvula testa meos, |
| 17 | et sit in exiguo laurus super addita busto, |
| 18 | quae tegat exstincti funeris umbra locum, |
| 19 | et duo sint versus: QUI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS, |
| 20 | VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT. |
| 21 | nec minus haec nostri notescet fama sepulcri, |
| 22 | quam fuerant Pthii busta cruenta viri. |
| 23 | tu quoque si quando venies ad fata, memento, |
| 24 | hoc iter ad lapides cana veni memores. |
| 25 | interea cave sis nos aspernata sepultos: |
| 26 | non nihil ad verum conscia terra sapit. |
| 27 | atque utinam primis animam me ponere cunis |
| 28 | iussisset quaevis de Tribus una Soror! |
| 29 | nam quo tam dubiae servetur spiritus horae? |
| 30 | Nestoris est visus post tria saecla cinis: |
| 31 | cui si longaevae minuisset fata senectae |
| 32 | Gallicus Iliacis miles in aggeribus, |
| 33 | non ille Antilochi vidisset corpus humari, |
| 34 | diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?' |
| 35 | tu tamen amisso non numquam flebis amico: |
| 36 | fas est praeteritos semper amare viros. |
| 37 | testis, qui niveum quondam percussit Adonem |
| 38 | venantem Idalio vertice durus aper, |
| 39 | illis formosum iacuisse paludibus; illuc |
| 40 | diceris effusa tu, Venus, isse coma. |
| 41 | sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manis: |
| 42 | nam mea qui poterunt ossa minuta loqui? |