Propertius, Elegiae, 2, VIII
| 1 | ERIPITVR nobis iam pridem cara puella: |
| 2 | et tu me lacrimas fundere, amice, vetas? |
| 3 | nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae: |
| 4 | ipsum me iugula, lenior hostis ero. |
| 5 | possum ego in alterius positam spectare lacerto? |
| 6 | nec mea dicetur, quae modo dicta mea est? |
| 7 | omnia vertuntur: certe vertuntur amores: |
| 8 | vinceris aut vincis, haec in amore rota est. |
| 9 | magni saepe duces, magni cecidere tyranni, |
| 10 | et Thebae steterant altaque Troia fuit. |
| 11 | munera quanta dedi vel qualia carmina feci! |
| 12 | illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo.' |
| 13 | ergo iam multos nimium temerarius annos, |
| 14 | improba, qui tulerim teque tuamque domum? |
| 15 | ecquandone tibi liber sum visus? an usque |
| 16 | in nostrum iacies verba superba caput? |
| 17 | sic igitur prima moriere aetate, Properti? |
| 18 | sed morere; interitu gaudeat illa tuo! |
| 19 | exagitet nostros Manis, sectetur et umbras, |
| 20 | insultetque rogis, calcet et ossa mea! |
| 21 | quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon |
| 22 | corruit ipse suo saucius ense latus, |
| 23 | et sua cum miserae permiscuit ossa puellae, |
| 24 | qua sine Thebanam noluit ire domum? |
| 25 | sed non effugies: mecum moriaris oportet; |
| 26 | hoc eodem ferro stillet uterque cruor. |
| 27 | quamvis ista mihi mors est inhonesta futura: |
| 28 | mors inhonesta quidem, tu moriere tamen. |
| 29 | ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles |
| 30 | cessare in tectis pertulit arma sua. |
| 31 | viderat ille fuga, stratos in litore Achivos, |
| 32 | fervere et Hectorea Dorica castra face; |
| 33 | viderat informem multa Patroclon harena |
| 34 | porrectum et sparsas caede iacere comas, |
| 35 | omnia formosam propter Briseida passus: |
| 36 | tantus in erepto saevit amore dolor. |
| 37 | at postquam sera captiva est reddita poena, |
| 38 | fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis. |
| 39 | inferior multo cum sim vel matre vel armis, |
| 40 | mirum, si de me iure triumphat Amor? |