Propertius, Elegiae, 2, VI
| 1 | NON ita complebant Ephyraeae Laidos aedis, |
| 2 | ad cuius iacuit Graecia toea fores; |
| 3 | turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim |
| 4 | tanta, in qua populus lusit Erichthonius; |
| 5 | nec quae deletas potuit cormponere Thebas, |
| 6 | Phryne tam multis facta beata viris. |
| 7 | quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos, |
| 8 | oscula nec desunt qui tibi iure ferant. |
| 9 | me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt, |
| 10 | me tener in cunis et sine voce puer; |
| 11 | me laedet, si multa tibi dabit oscula mater, |
| 12 | me soror et cum quae dormit amica simul: |
| 13 | omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori) |
| 14 | et miser in tunica suspicor esse virum. |
| 15 | his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est, |
| 16 | his Troiana vides funera principiis; |
| 17 | aspera Centauros eadem dementia iussit |
| 18 | frangere in adversum pocula Pirithoum. |
| 19 | cur exempla petam Graium? tu criminis auctor |
| 20 | nutritus duro, Romule, lacte lupae: |
| 21 | tu rapere intactas docuisti impune Sabinas: |
| 22 | per te nunc Romae quidlibet audet Amor. |
| 23 | felix Admeti coniunx et lectus Ulixis, |
| 24 | et quaecumque viri femina limen amat! |
| 25 | templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis, |
| 26 | si cuivis nuptae quidlibet esse licet? |
| 27 | quae manus obscenas depinxit prima tabellas |
| 28 | et posuit casta turpia visa domo, |
| 29 | illa puellarum ingenuos corrupit ocellos |
| 30 | nequitiaeque suae noluit esse rudis. |
| 31 | a gemat, in terris, ista qui protulit arte |
| 32 | turpia sub tacita condita laetitia! |
| 33 | non istis olim variabant tecta figuris: |
| 34 | tum paries nullo crimine pictus erat. |
| 35 | sed non immerito! velavit aranea fanum |
| 36 | et mala desertos occupat herba deos. |
| 37 | quos igitur tibi custodes, quae limina ponam, |
| 38 | quae numquam supra pes inimicus eat? |
| 39 | nam nihil invitae tristis custodia prodest: |
| 40 | quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est. |
| 41 | nos uxor numquam, numquam seducet amica: |
| 42 | semper amica mihi, semper et uxor eris. |