Propertius, Elegiae, 1, XIX
| 1 | Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes, |
| 2 | nec moror extremo debita fata rogo; |
| 3 | sed ne forte tuo careat mihi funus amore, |
| 4 | hic timor est ipsis durior exsequiis. |
| 5 | non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, |
| 6 | ut meus oblito pulvis amore vacet. |
| 7 | illic Phylacides iucundae coniugis heros |
| 8 | non potuit caecis immemor esse locis, |
| 9 | sed cupidus falsis attingere gaudia palmis |
| 10 | Thessalis antiquam venerat umbra domum. |
| 11 | illic quidquid ero, semper tua dicar imago: |
| 12 | traicit et fati litora magnus amor. |
| 13 | illic formosae veniant chorus heroinae, |
| 14 | quas dedit Argivis Dardana praeda viris: |
| 15 | quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma |
| 16 | gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat) |
| 17 | quamvis te longae remorentur fata senectae, |
| 18 | cara tamen lacrimis ossa futura meis. |
| 19 | quae tu viva mea possis sentire favilla! |
| 20 | tum mihi non ullo mors sit amara loco. |
| 21 | quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto |
| 22 | abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor, |
| 23 | cogat et invitam lacrimas siccare cadentis! |
| 24 | flectitur assiduis certa puella minis. |
| 25 | quare, dum licet, inter nos laetemur amantes: |
| 26 | non satis est ullo tempore longus amor. |