Propertius, Elegiae, 1, XVIII
| 1 | Haec certe deserta loca et taciturna querenti, |
| 2 | et vacuum Zephyri possidet aura nemus. |
| 3 | hic licet occultos proferre impune dolores, |
| 4 | si modo sola queant saxa tenere fidem. |
| 5 | unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? |
| 6 | quod mihi das flendi, Cynthia, principium? |
| 7 | qui modo felicis inter numerabar amantes, |
| 8 | nunc in amore tuo cogor habere notam. |
| 9 | quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant? |
| 10 | an nova tristitiae causa puella tuae? |
| 11 | sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro |
| 12 | limine formosos intulit ulla pedes. |
| 13 | quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, |
| 14 | non ita saeva tamen venerit ira mea, |
| 15 | ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo |
| 16 | lumina deiectis turpia sint lacrimis. |
| 17 | an quia parva damus mutato signa colore, |
| 18 | et non ulla meo clamat in ore fides? |
| 19 | vos eritis testes, si quos habet arbor amores, |
| 20 | fagus et Arcadio pinus amica deo. |
| 21 | ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras, |
| 22 | scribitur et teneris Cynthia corticibus! |
| 23 | ah tua quot peperit nobis iniuria curas, |
| 24 | quae solum tacitis cognita sunt foribus! |
| 25 | omnia consuevi timidus perferre superbae |
| 26 | iussa neque arguto facta dolore queri. |
| 27 | pro quo continui montes et frigida rupes |
| 28 | et datur inculto tramite dura quies; |
| 29 | et quodcumque meae possunt narrare querelae, |
| 30 | cogor ad argutas dicere solus aves. |
| 31 | sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae, |
| 32 | nec deserta tuo nomine saxa vacent. |