Propertius, Elegiae, 1, XV
| 1 | Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam, |
| 2 | hac tamen excepta, Cynthia, perfidia. |
| 3 | aspice me quanto rapiat fortuna periclo! |
| 4 | tu tamen in nostro lenta timore venis; |
| 5 | et potes hesternos manibus componere crines |
| 6 | et longa faciem quaerere desidia, |
| 7 | nec minus Eois pectus variare lapillis, |
| 8 | ut formosa novo quae parat ire viro. |
| 9 | at non sic Ithaci digressu mota Calypso |
| 10 | desertis olim fleverat aequoribus: |
| 11 | multos illa dies incomptis maesta capillis |
| 12 | sederat, iniusto multa locuta salo, |
| 13 | et quamvis numquam post haec visura, dolebat |
| 14 | illa tamen, longae conscia laetitiae. |
| 15 | nec sic Aesoniden rapientibus anxia ventis |
| 16 | Hypsipyle vacuo constitit in thalamo: |
| 17 | Hypsipyle nullos post illos sensit amores, |
| 18 | ut semel Haemonio tabuit hospitio. |
| 19 | coniugis Euadne miseros elata per ignes |
| 20 | occidit, Argivae fama pudicitiae. |
| 21 | Alphesiboea suos ultast pro coniuge fratres, |
| 22 | sanguinis et cari vincula rupit amor. |
| 23 | quarum nulla tuos potuit convertere mores, |
| 24 | tu quoque uti fieres nobilis historia. |
| 25 | desine iam revocare tuis periuria verbis, |
| 26 | Cynthia, et oblitos parce movere deos; |
| 27 | audax ah nimium, nostro dolitura periclo, |
| 28 | si quid forte tibi durius inciderit! |
| 29 | alta prius retro labentur flumina ponto, |
| 30 | annus et inversas duxerit ante vices, |
| 31 | quam tua sub nostro mutetur pectore cura: |
| 32 | sis quodcumque voles, non aliena tamen. |
| 33 | tam tibi ne viles isti videantur ocelli, |
| 34 | per quos saepe mihi credita perfidiast! |
| 35 | hos tu iurabas, si quid mentita fuisses, |
| 36 | ut tibi suppositis exciderent manibus: |
| 37 | et contra magnum potes hos attollere Solem, |
| 38 | nec tremis admissae conscia nequitiae? |
| 39 | quis te cogebat multos pallere colores |
| 40 | et fletum invitis ducere luminibus? |
| 41 | quis ego nunc pereo, similis moniturus amantes |
| 42 | non ullis tutum credere blanditiis. |