Propertius, Elegiae, 1, XIV
| 1 | Tu licet abiectus Tiberina molliter unda |
| 2 | Lesbia Mentoreo vina bibas opere, |
| 3 | et modo tam celeris mireris currere lintres |
| 4 | et modo tam tardas funibus ire rates; |
| 5 | et nemus omne satas intendat vertice silvas, |
| 6 | urgetur quantis Caucasus arboribus; |
| 7 | non tamen ista meo valeant contendere amori: |
| 8 | nescit Amor magnis cedere divitiis. |
| 9 | nam sive optatam mecum trahit illa quietem, |
| 10 | seu facili totum ducit amore diem, |
| 11 | tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores, |
| 12 | et legitur Rubris gemma sub aequoribus; |
| 13 | tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges: |
| 14 | quae maneant, dum me fata perire volent! |
| 15 | nam quis divitiis adverso gaudet Amore? |
| 16 | nulla mihi tristi praemia sint Venere! |
| 17 | illa potest magnas heroum infringere vires, |
| 18 | illa etiam duris mentibus esse dolor: |
| 19 | illa neque Arabium metuit transcendere limen |
| 20 | nec timet ostrino, Tulle, subire toro, |
| 21 | et miserum toto iuvenem versare cubili: |
| 22 | quid relevant variis serica textilibus? |
| 23 | quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor |
| 24 | regna vel Alcinoi munera despicere. |